Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rabanus Maurus780-856
Commentaria in Ecclesiasticum
Eccl 6
Choose a text More by Rabanus Maurus780-856
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8902 Coinec2
6.1.1
LIBER QUINTUS. CAPUT PRIMUM. Sapientia docet unum hominem in omnibus, et omnes in uno: non adjiciendum esse peccatum super peccatum, sed orandum Deum ut auxilium praebeat.
6.1.1
Fili, peccasti? non adjicias iterum;« sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur.» Salubre dat consilium, ut quia peccavimus( non est enim homo super terram qui faciat bonum, et non peccet) non iteremus peccata, sed de pristinis condignam poenitentiam agentes deprecemur Deum, quatenus dimittat nobis misericorditer quod nos per fragilitatem nostram commisimus nequiter.
6.1.2
« Quasi a facie colubri fuge peccata; et si accesseris ad illa, suscipient te.» Coluber enim ille antiquus, qui semper colit umbras peccatorum, et regnat in filiis tenebrarum, interitum nostrum sine cessatione desiderat, et suggerit nobis opera facinorosa; ipse omnino nobis fugiendus est, quia si accesserimus ad illum consentiendo suggestionibus ejus, suscipiet nos ad inferni tartarum secum ducendos, quatenus tormentorum ejus simus participes, et damnationis consortes. Unde adhuc de ferocitate ejus loquens, addit:« Dentes leonis dentes ejus, interficientes animas hominum.» In Scriptura ergo sacra leo aliquando in bonam partem accipitur, aliquando vero in malam: quoniam leo dicitur Christus, et e contrario leo dicitur diabolus; sed leo Christus propter fortitudinem, ut est illud Joannis:« Ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus.» Item leo diabolus propter saevitiam: de quo Petrus scribens ad credentes, ait:» Sobrii estote et vigilate in orationibus: quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret: cui resistite fortes in fide:» ipse enim interficit hominum animas, quia peccati laqueo captas aeterna morte efficit reas.
6.1.3
« Quasi romphaea bis acuta omnis iniquitas: plagae illius non est sanitas.» Bis acuta romphaea hominis iniquitas, inde dicitur quod utrique substantiae ipsius, corporali videlicet et spiritali generet mortem: quia ignis gehennae tam corpus quam etiam animam post diem judicii excruciaturus est; cujus plagae non est sanitas; quia postquam homo sine poenitentiae remedio de hac vita exierit, et illuc justo Dei judicio damnatus fuerit, sine fine ibi ardebit. Unde ipsis peccatoribus in extremo examine dicitur:« Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus; et ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.» Sed quia opportunitas loci se attulit, ut de irremissibili peccato aliquid dicamus, placuit nobis ex verbis sancti Augustini aliqua ponere, qui in sermone ad populum, ubi exposuit quae sit irremissibilis blasphemia in Spiritum sanctum, ita ait: Primo ergo in nos ad accipiendam vitam aeternam, quae in novissimo dabitur, de bonitate Dei munus venit ab initio fidei, remissio peccatorum: per quod beneficium eruimur de potestate tenebrarum, et princeps hujus mundi mittitur foras fide nostra, qui operatur in filiis infidelitatis, nulla vi alia, nisi societate et obligatione peccati. In Spiritu enim sancto, quo in unum Dei populus congregatur, ejicitur spiritus immundus, qui in seipsum dividitur. Contra hoc donum gratuitum, contra istam Dei gratiam loquitur cor impoenitens. Ipsa ergo impoenitentia est Spiritus blasphemia, quae non remittetur neque in hoc saeculo, neque in futuro. Contra enim Spiritum sanctum, quo baptizantur quorum peccata omnia dimittuntur, et quem accepit Ecclesia, ut cui dimiserint peccata, dimittantur ei, verbum valde malum et nimis impium, sive cogitatione, sive etiam lingua sua dicit, quem patientia Dei cum ad poenitentiam adducat, ipse secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens, thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus. Haec ergo impoenitentia( sic enim uno aliquo nomine possumus utcunque appellare blasphemiam, et verbum contra Spiritum sanctum, quod remissionem non habet in aetertum) haec, inquam, impoenitentia, contra quam clamabat et praeco et judex dicentes:« Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum; contra quam Dominus os evangelicae oraedicationis aperuit, et contra quam ipsum Evangelium in toto orbe praedicandum esse praedixit, ubi postea quam resurrexit a mortuis, ait discipulis suis:« Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem:» haec omnino impoenitentia non habet remissionem, neque in hoc saeculo, neque in futuro; quia poenitentia impetrat remissionem in hoc saeculo, quae valet in futuro. Sed ista impoenitentia vel cor impoenitens, quandiu quisque in hac carne vivit, non potest judicari. De nullo enim desperandum est, quandiu patientia Dei ad poenitentiam adducit, nec de hac vita rapit impium,« qui non vult mortem impii sed magis ut convertatur et vivat.» Paganus est hodie: unde scis utrum sit futurus crastino Christianus? Judaeus infidelis est hodie: quid si cras credet in Christum? Haereticus est hodie: quid si cras sequetur catholicam veritatem? Schismaticus est hodie: quid si cras amplectetur catholicam pacem? Quid si isti, quos in quocunque genere erroris notas, et tanquam desperatissimos modo damnas, antequam finiant istam vitam, agant poenitentiam, et inveniant veram vitam? Quisquis universa sua vita, quam in ista gerit carne, quantalibet longitudine protendatur, quaecunque verba vel ore vel sola cogitatione locutus fuerit corde impoenitenti, contra remissionem peccatorum, quae fit in Ecclesia, verbum dicit contra Spiritum sanctum. Si ergo( inquit) et Pater et Filius et Spiritus sanctus peccata dimittunt, cur illa impoenitentia quae nunquam dimittetur, tantummodo ad Spiritus blasphemiam dicitur pertinere tanquam ille, qui hoc impoenitentiae peccato fuerit obligatus, dono sancti Spiritus resistere videatur, quod eo dono fiat remissio peccatorum? Inter caetera haec ita dicuntur, ut tamen inseparabilis intelligatur operatio Trinitatis. Ita ut cum operatio Patris dicitur, non eam sine Filio et Spiritu sancto operari intelligatur, cum operatio Filii, non sine Patre et Spiritu sancto; et cum operatio Spiritus sancti, non sine Patre et Filio: quod satis notum est recte credentibus, vel etiam ut possunt intelligentibus, et illud ideo dictum esse de Patre,« ipse facit opera,» quod ab illo sit origo etiam operum, a quo est existentia cooperantium personarum; quia et Filius de illo natus est, et Spiritus sanctus principaliter de illo procedit, de quo natus est Filius, et cum quo illi communis est idem Spiritus. Hinc est quod Dominus Jesus in Spiritu sancto daemones ejecit; neque enim hoc et solus implere non poterat, atque illum in adjutorium tanquam huic operi non sufficiens assumebat: sed spiritum divisum in semetipsum, eo Spiritu congruebat expelli, quem Pater et Filius non divisum in semetipsum communiter habent. Sic et peccata, quia praeter Ecclesiam non dimittuntur, in eo Spiritu dimitti oportebat quo in unum Ecclesia congregatur. Denique si quemquam extra Ecclesiam suorum poeniteat peccatorum, et hic tanti peccati quod alienum est ab Ecclesia Dei cor impoenitens habeat, quid ei prodest illa poenitentia, cum isto solo verbum dicat contra Spiritum sanctum, quo extraneus est ab Ecclesia, quae accepit hoc donum ut ea in Spiritu sancto fiat remissio peccatorum? quam remissionem cum Trinitas faciat, proprie tamen ad Spiritum sanctum intelligitur pertinere. Ipse enim est Spiritus adoptionis filiorum, in quo clamamus:« Abba, Pater,» ut ei possimus dicere,« dimitte nobis debita nostra.» Quisquis igitur reus fuerit impoenitentiae contra Spiritum, in quo unitas et societas communionis congregatur Ecclesiae, nunquam illi remittetur; quia hoc sibi clausit, ubi remittitur: et merito damnabitur cum spiritu qui in seipsum divisus est, divisus et ipse contra Spiritum qui in seipsum divisus non est. Item inter caetera. Ut de blasphemia Spiritus haec sententia diceretur, causa exstitit ex commemoratione spiritus immundi, qui in seipsum divisus est. Dictum enim erat de Domino, quod in principe daemonum ejecerat daemones. Ubi ipse Dominus ait in Spiritu sancto se ejicere daemones, ut Spiritus, qui non est in se divisus eum qui in se divisus est vincat atque ejiciat. Ille autem homo in ejus perditione remaneat, qui in hujus qui in se divisus non est, pacem per impoenitentiam transire detrectat. Hoc enim Marcus ita narrat:« Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti.» Haec verba Domini cum dixisset, sua deinde conjungit, dicens:« quoniam dicebant: Spiritum immundum habet:» ut ostenderet hinc fuisse exortam causam, ut hoc diceret, quod dixerunt eum in Beelzebub principe daemoniorum daemones pellere. Non quia ipsa esset blasphemia, quae non remittetur, cum et haec remittatur, si recta poenitentia consequatur: sed quod hinc, ut dixi, causa exstitit, ut a Domino illa sententia proferretur, facta mentione spiritus immundi, quem adversus seipsum Dominus divisum ostendit, propter Spiritum sanctum, qui non solum adversum se divisus non est, sed etiam quos colligit efficit indivisos. Nam et si quisquam ita sit contrarius veritati, ut Deo loquenti non in prophetis, sed in unico Filio( cum propter nos eum, ut nobis in eo loqueretur filium hominis esse voluit) reluctetur, remittetur ei, cum poenitendo conversus fuerit ad Dei bonitatem: qui cum mortem impii nollet, quantum ut revertatur et vivat, dedit Ecclesiae suae Spiritum sanctum, ut cuicunque in eo peccata dimitteret, dimitterentur, ei. Qui vero huic dono exstiterit inimicus, ut non illud per poenitentiam petat, sed ei per impoenitentiam contradicat, fit irremissibile; non quodcunque peccatum, sed contempta vel etiam oppugnata ipsa remissio peccatorum. Atque ita dicetur verbum contra Spiritum sanctum, cum ex dispersione ad congregationem nunquam venitur, quae ad remittenda peccata accepit Spiritum sanctum.
6.1.4
« Objurgatio et injuriae annullabunt substantiam: sic substantia superbi eradicabitur; et domus quae nimie locuples est annullabitur superbia.» In alia editione legitur,« Objurgatio et injuriae annullabunt substantiam.» Juxta historiam facilis est sensus: quia ubi contentiones et injuriae excrescunt, ibi minuetur et decrescet substantia, et tota domus, possessione annullata, deficiet discordantium superbia. Inter superbos enim semper jurgia sunt; ubi autem praevalet hominum dissensio, ibi continuo sequetur rerum suarum defectio. Unde quidam sapientium interrogatus de lapsu potentissimi regni, quare tam cito ceciderit, respondit: Concordia res minimae crescunt, discordia autem maximae dissolvuntur. Juxta allegoriam vero omnis constructio haereticae pravitatis et multiplex eorum error innitens argumentis variis et syllogismorum conclusionibus idcirco annullabitur, et ad nihilum redigetur, quia veritatem catholicae fidei et unitatem pacis sanctae Ecclesiae sequi noluerunt.
6.1.5
« Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus perveniet, et judicium festinato adveniet illi.» In psalmo scriptum est:« Desiderium pauperum exaudivit Dominus,» desideria cordis eorum exaudivit auris tua. Et in Evangelio Dominus, ubi narravit de vidua, quae pro defensione sua clamabat ad judicem iniquitatis, postea subjunxit, dicens:« Audite quid judex iniquitatis dicit: Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis. Dico autem vobis, quia cito faciet vindictam illorum.» Ex ore enim pauperis deprecatio ad aures judicis veniet, quia anxietas Ecclesiae, quam habet in diversis tribulationibus, perveniet ad aures piissimi judicis, et ipse eam ab omnibus tribulationibus suis eripiet, omnesque hostes ejus dignis poenis subjiciet
6.1.6
« Qui odit correptionem, vestigium est peccatoris; et qui timet Deum, convertetur ad cor suum.» Qui non vult se corrigere a peccatis, et odit correptionem admonitoris, ipse indicium praebet in se nequitiae sui seductoris, quoniam malignus induravit mentem ejus, ne crederet et obaudiret veritati. Nam qui timorem Dei habet in semetipso, convertit cor suum ad audienda et implenda praecepta legis divinae.
6.1.7
« Notus a longe potens lingua audaci, et sensatus scit labi se ab ipso.» Manifestatur ergo praesumptio haeretica in lingua temeraria, qua loqui praesumit adversus Deum iniquitatem; sed cautela hominis religiosi et fidelis observat se, ne in ejus errorem cadat.
6.1.8
« Qui aedificat domum suam impediis alienis, quasi qui colligat lapides suos in hieme.» Hanc sententiam possumus dupliciter intelligere, ut aut juxta allegoriam significet haereticum, qui testimonia divinarum Scripturarum a sensu pravo omnino aliena congregat in unum, ad confirmationem erroris sui, frustra laborare: quia vindicta ultionis justae dissolvetur duritia actionis nefandae; aut secundum tropologiam avarum raptorem, qui ex alienis rebus sua lucra studet augere, omnibus bonis vacuum in die judicii pro malo opere suo valida tormenta luere.
6.2.1
LIBER QUINTUS. CAPUT II Quod stuppa collecta synagoga sit peccantium, et haereticorum conventicula, ut et zizaniorum fascisculi exurendi.
6.2.1
« Stuppa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis.» Comparat rei fragili peccatorum synagogam, ut ostendat ejus vilitatem et velocissimum interitum; quia sicut stuppae collectio igne adhibito facile conflagrat, ita peccatorum coetus in futura vindicta sine mora disperiet.
6.2.2
« Via peccantium complanata lapidibus, et in fine illorum inferi et tenebrae et poenae.» Reddit causam quare velox sit malorum perditio, quia via, id est, vita illorum praesens, per quam ad remunerationem futuram tendebant, plena fuit doloribus et duris peccatorum operibus. Unde et in fine illorum succedunt eis inferni et tenebrae et poenae, quibus merito excruciabuntur in aeternum. E contrario vero justus ab his omnibus se observat, et ad coelestem retributionem se praeparat. Unde et sequitur:
6.2.3
« Qui custodit justitiam, continebit sensum ejus. Consummatio timoris Dei, sapientia.» Qui ergo custodit« justitiam,» servabitur ab illa, et in fine illum sequetur aeterna gloria: quia consummatio bonae voluntatis ejus, quam in divino timore habuit, creatoris sui agnitione et contemplatione remunerabitur.
6.2.4
« Et sensus ejus non erudietur, qui non est sapiens in bono. Est autem insipientia, quae abundat in malo; et non est sensus, ubi abundat amaritudo.» His quippe sententiis confunditur error haereticorum, quia eorum sensus, quem habent in Scripturarum sacrarum meditatione, non est salubris scrutantibus eum; vel potius non est sensus dicendus, ubi abundat nequitia et dolus; quia Dominus creavit hominem rectum, et ipsi immiscuerunt se infinitis quaestionibus.
6.2.5
« Scientia sapientis tanquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitae permanet.» Quisquis a Deo donum verae sapientiae percipit, ipse multiplicibus doctrinarum et virtutum fructibus abundabit, quia in illo replebitur illa Dominica sententia qua dicit:« Qui biberit aquam quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.» Et item:« Qui sitit, inquit, veniat ad me, et bibat: et de ventre ejus fluent aquae vivae.»
6.2.6
« Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit.» Mens ergo stulti haeretici quasi vas confractum est, quia malitiae stimulis undique est perforatum, nec jam habilis est ad usum sapientiae, quia virtutem ejus, quae sincera et pura est, propter sui foeditatem continere non potest. Unde dicit:« omnem sapientiam non tenebit,» quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum;« et in malevolam animam non introibit sapientia.»
6.2.7
« Verbum sapiens quodcunque audierit inscius laudabit, et ad se adjiciet: audiet luxuriosus et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum.» Insicum appellat humilem auditorem et intentum meditatorem verbi Dei, qui sitit cum propheta et appetit, ut perveniat ad praesentiam et agnitionem Domini sui; hic secundum saeculum est stultus, secundum Deum vero ad discendum studiosus:« quia filii hujus saeculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua.» Talis ergo quodcunque verbum sapiens audierit, laudabit, amabit, et in suam mentem recondere festinabit. E contra vero luxuriosus et amator voluptatum saeculi, cum audierit verbum Dei, displicebit illi, et projiciet post dorsum suum, hoc est, in irritum ducit, nec ipsum opere implere contendit.
6.2.8
« Narratio fatui, quasi sarcina in via; nam in labiis sensati invenietur gratia.» Doctrina ergo haeretici cunctis sanum sapientibus onerosa est in via hujus saeculi, quia nulli usui apta, sed omnibus bonis est contraria. In labiis ergo sensati invenietur gratia, quia in verbis doctoris catholici reperitur sana praedicatio et gratia Spiritus sancti.
6.2.9
« Os prudentis quaeritur in Ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus suis.» Hoc est, doctrina catholici praedicatoris quaeritur in populo Dei, et devoti auditores verba illius retractando cogitant in cordibus suis, quatenus ea recte intelligendo et bene vivendo compleant actionibus piis.
6.2.10
« Tanquam domus exterminata, sic fatuo sapientia, et scientia insensati inenarrabilia verba.» Domus exterminata bene potest dici haereticorum synagoga, ubi recti et catholici sensus spernitur sapientia. Propterea scientiae illorum sunt inenarrabilia verba, quia multiplicibus erroribus sunt obnoxia; non enim docent, quod veritas habet, sed quod fallaciter eorum finxit nequitia
6.2.11
« Compedes in pedibus stulto doctrina, et quasi vincula manuum supra manum dextram.» Verbum enim vitae, quod liberat a morte animas fideles, obligat compede animas errantes, quia gressibus eorum, quibus incedunt in via iniquitatis, contradicit, et dextrae eorum, hoc est operibus pravis vincula injicit, quando actiones eorum damnando fortiter reprehendit.
6.3.1
LIBER QUINTUS. CAPUT III. Sapientia ostendit risum culpam esse, non gaudium: quia gaudium a Deo est.
6.3.1
« Fatuus in risu exaltat vocem suam, vir autem sapiens vix tacite ridebit.» Homini prudenti temperantia in omnibus bene convenit, quam fatuus verbo et moribus omnino servare nescit. Juxta aliorum autem sensum, stultus haereticorum coelus plausibili operatione per rhetoricam artem docendo auditorum favorem quaerit, sed ordo sanctorum doctorum ita jucunditatem locutionis suis intermiscet doctrinis, ut tamen a veritatis tramite, et evangelicis nullo modo aberret disciplinis. Unde et sequitur:
6.3.2
« Ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro.» Ergo qui aurum sapientiae splendorem et mysticum divinae legis sensum significat, quasi ornamentum aureum est prudenti doctrina, cum praedicatio illius divina illustratur sapientia; et quasi brachiale in brachio dextro, cum universa opera sua et totam vitam suam virtutum circumdat disciplina; nec enim aliud docere aut agere novit, nisi quod norma aequitatis et justitiae dictat regula
6.3.3
« Pes fatui facilis in domum proximi; et homo peritus confunditur a persona potentis.» Pes fatui facile progreditur in domum proximi, cum haeretici auctorum suorum sectam in domicilio scripturarum suarum latitantem student imitari; sed homo peritus confunditur a persona potentis, quando catholicus doctor erubescit errorem sequi hominis superbientis.
6.3.4
« Stultus a fenestra respiciet in domum: vir autem eruditus foris stabit.» Hic locus per figuram ostendit malitiosam haereticorum calliditatem, et luculentam catholicorum simplicitatem. Stultus ergo a fenestra respiciet in domum, quando callidus argumentator in domo Scripturarum foramina quaerit occultioris sensus, unde erroris sui possit arripere assertionem; sed catholicus doctor foris stabit, quia Scripturam sacram manifestare, et ad multorum notitiam praedicatione sua perducere contendit. Veritas enim angulos non amat, sed per lucis semitam ambulat.
6.3.5
« Stultitia hominis audire per ostium, et prudens gravabitur contumelia.» Stultitia est hominis ab ore haereticorum velle praedicationis audire verbum, quia inde fidei suae potest accipere scandalum. Verus ergo praedicator verbi saepius malorum afficitur contumelia, quia ab aequitatis nullo modo vult discedere regula. Hoc enim distat inter haereticum et catholicum, quod ille appetit laudem humanam, iste gloriam divinam; ille quaerit prospera mundi, iste non pertimescit pro Christo adversa pati; ille tendit ad portas mortis, iste ad gaudia regni coelestis.
6.3.6
« Labia imprudentium stulta narrabunt: verba autem prudentium statera ponderabuntur.» Hoc insinuat, quod sermones insipientium stultitiam pravi sensus semper proferunt, verba autem fidelium regulam recte fidei in doctrina sua ubique servare contendunt
6.3.7
« In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum.» In ore fatuorum cor illorum est, quando haereticorum et schismaticorum stulta intentio verborum intendit ornatu.« In corde autem sapientium os illorum,» quando electorum studet eloquium verae sapientiae fideliter exprimere sensum.
6.3.8
« Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam.» Non ideo maledicitur impius, quod maledictum dicit malignum diabolum; sed quod hunc, quem novit malignum, non cessat perversa voluntate et operibus pravis sequi inimicum. Unde Dominus in Evangelio ad Judaeos ait:« Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere.» Non enim filii diaboli ipsi fuerunt conditione naturae, sed malitiae illius perversa imitatione. In eo enim semetipsum impius maledicit, quod diabolum propter impietatem suam damnatum magis elegit imitari, quam Christum pro salute humani generis crucifixum.
6.3.9
« Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur; et qui cum eo manserit odiosus erit, tacitus et sensatus honorabitur.» Susurro nullus melius intelligi potest quam haereticus, qui occulte in doctrina sua insidias et laqueos erroris disponit, ad decipiendas imprudentium animas. Hic sceleribus multis animam suam coinquinabit, et in omnibus tam verbis quam etiam factis coram sapientium oculis semper odiosus erit, et quicunque eorum sectis deceptus in eis permanere usque ad finem vitae decreverit, iste similiter omnibus bonis odibilis erit. E contrario vero ille qui linguae suae servat temperamentum, et verborum moderatum tenet silentium, iste secundum boni sensus sui dignitatem coelestem, Christo tribuente, possidebit honorem.
6.4.1
LIBER QUINTUS. CAPUT IV. Piger iste, qui de lapide luteo et de stercore boum lapidatur, populus est Judaeorum cum de lapide luteo, id est gentilium legem ignorantium populo exprobratur: et de stercore boum, id est a Judaeis jam credentibus.
6.4.1
« In lapide luteo lapidatur piger, et omnes loquentur super aspernationem illius.» In lapide luteo lapidatur piger, quando peccatori duris Scripturarum sententiis foeditas scelerum suorum exprobratur.« Omnesque loquentur super aspernatione illius,» quia omnes boni detestantur et despiciunt sordes operum ipsius, et quia maxime tales per officia doctorum arguuntur, inde apte subjungitur:
6.4.2
« De stercore boum lapidatus est piger, et omnis qui tetigerit eum, excutiet manus.» Lapidatur piger de stercore boum, quando pigritia malorum in bono opere torpentium per aptam stultitiae suae orationem a sanctis praedicatoribus illis improperatur, ita ut omnes qui aliquo modo communicaverint negligentiae eorum, manus operum a squalore foeditatis illorum excutiant, et ad observantiam mandatorum Dei utili exercitio recurrant. Aliter piger iste, qui in lapide luteo vel de stercore boum lapidatus est, populum significat Judaeorum, qui ex fragili gentilium turba et legem ignoranti( quem lapis figurat luteus) exprobratur, eo quod pro pravitate sensus sui in Christum palam advenientem, qui sibi in Lege et Prophetis promissus est, renuit credere. Idem et de stercore boum, hoc est de Judaeis credentibus, qui ex antiquis bobus, patriarchis videlicet religiosis, et legis jugum portantibus editi sunt, pro caecitate cordis sui irridentur, quoniam incarnationem Salvatoris praesentialiter sibi datam digna fide recipere noluerunt.
6.4.3
« Confusio patris est de filio indisciplinato: filia autem fatua in deminoratione fiet.» Confunditur enim doctor quilibet pro reprobis moribus discipuli indisciplinati, quia in eo laboris sui fructum condignum non invenit. Similiter in filia indisciplinata honoris ejus diminutio fit, quia in perversitate morum illius tristitiam et non hilaritatem cordis habet. An ille contristatus de discipulorum improbitate fuit, qui ad quosdam ita scripsit, dicens:« Vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis?» Qui alibi de profectu bonorum filiorum gaudens gratulando exsultat, dicens:« Multa mihi fiducia est apud vos; multa mihi gloriatio pro vobis; repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.» Et item:« In consolatione, inquit, nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis; et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus.»
6.4.4
« Filia prudens, haereditas viro suo; nam quae confundit, in contumeliam fit genitoris.» Anima ergo quae prudenter et devote Christi servitium agit, ad haereditatem ejus pertinebit: quae autem confusione dignas res gerit, contumeliam genitori spiritali facit, qui eam per Spiritus sancti gratiam in baptismate regeneravit, et sibi filiam adoptavi
6.4.5
« Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur: ab utrisque autem inhonorabitur.» Pater animae Christianae Deus est, vir autem ejus Christus. Haec ergo si ad apostasiam venerit, et haereticorum errorem procaciter defenderit, inhonorat patrem suum spiritalem et virum. Sed licet ab impiis et sui erroris participibus praesentialiter non vituperetur, ab utrisque tamen, hoc est, patre et viro, de quibus superius dixit, in futuro judicio confundetur, et damnatione merita perpetuis poenis subjicietur.
6.4.6
« Musica in luctu importuna narratio; flagella et doctrina in omni tempore sapientia.» Contra eos facit qui operatione sua in Ecclesia plausum populi et favorem quaerunt, et non ad hoc tendunt, ut magis compunctionem lacrymarum in auditoribus suis excitent, cum Ecclesiae panis, non panis sit ridentium, sed lugentium. Ideo dicit flagella et doctrina in omni tempore sapientiae, quia in omni tempore convenit, ut ad praesentium rerum despectum et ad futurorum appetitum per doctores suos populus provocetur, ut sciat nunc tempus esse lugendi, tunc autem ridendi, nunc tempus belli, tunc autem pacis. Unde ipsa Veritas in Evangelio ait:« Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur.» E contra alibi mundi amatoribus, qui praesentis vitae consolationem quaerunt, comminatur, dicens:« Vae vobis qui ridetis, quoniam flebitis.» Hinc et Salomon ait:« Cor sapientium in domo luctus, et cor insipientium in domo laetitiae:» id est, in domo talis viri, qui se corripiat delinquentem, et adducat ad lacrymas:« non in domo laetitiae;» ubi doctor decipit et decipitur, quando non conversionem audientium, sed plausus quaerit et laudem. Hic quoque quoniam saturatus est, propterea recepit consolationem suam. Denique huic expositioni etiam sequentes versiculi concordant. Ait enim:« Melius est audire increpationem sapientis, super virum audientem carmen stultorum, quia sicut vox spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti, sed et hoc vanitas:» Melius est enim a sapiente corripi, quam per adulationem decipi blandientium; cui simile est illud:« Meliora sunt vulnera amici quam voluntaria oscula inimici.» Sicut enim vox spinarum sub olla ardentium strepitum reddit insuavem, sic et palpantis magistri verba non proderunt vel ad curas saeculi, quae spinae interpretantur, auditores suos cohortantis, vel futuro eos incendio praeparantis.
6.5.1
LIBER QUINTUS. CAPUT V. Quod ille qui loquitur verbum non attendenti, sic est quasi qui dormientem de gravi suscitat somno.
6.5.1
Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam.» Sicut testa, licet multo labore artificis conficiatur, tamen ad firmitatem lapidis non perducitur, sed ex fragili materia fabricata, fragilem sui corporis exhibet statum, sic et fatuus, licet solerti cura magistri in omni disciplina nutriatur vel edoceatur, vix tamen ad perfectionem boni discipuli perducitur. Sed sicut sensu est brutus et animo indevotus, etiam scientia et virtute minime erit perfectus. Unde et subditur:
6.5.2
« Qui narrat verbum non attendenti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno.» Apta fit comparatio dormientis, et non attendentis, quia sicut ille gravatur somno, ita iste stulto opprimitur sensu. Unde subjungitur:
6.5.3
Cum dormiente loquitur qui enumerat stulto« sapientiam, et in fine dicit, Quis est hic?» Non enim rite intelligit doctrinae verbum, neque grate suscipit docentis studium. Unde in hujusmodi dispendio magis dolendum est quam gaudendum, et pro recuperatione aegroti cum fletibus orandum, quia ipse pro salute sua gemere nescit.
6.5.4
« Super mortuum plora, deficit enim lux ejus; et super fatuum plora, deficit enim sensus ejus. Modicum plora super mortuum, quoniam requievit. Nequissimi enim nequissima vita, super mortem fatui. Luctus mortui septem dies, fatui autem et impii omnes dies vitae illorum.» Duae quippe sunt mortes: una corporis, quae omnibus hominibus est communis; alia animae, quae peccatoribus solummodo est specialis: una in praesenti saeculo terminatur; altera autem in aeternum non finietur. Ideo dicit, Super mortuum modicum plora, quoniam requievit; mors enim corporis praesentis laboris est finis, et requiem dat sanctis a dolore vitae praesentis. Similiter et illud quo dicitur, luctus mortui septem dies, fatui autem et impii omnes dies vitae illorum, significat quod corporalis mors tantummodo fit in praesentis vitae spatio, quod septenario dierum numero discurrit; fatuorum autem hoc est, peccatorum et impiorum permanet omnes dies vitae illorum, hoc est in saeculum saeculi; quando animae illorum sine mortis interventu perpetualiter excruciantur in inferno.
6.5.5
« Cum stulto non multum colloquaris, et cum insensato ne abieris: serva te ab illo ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius. Deflecte ab illo et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius.» In his sententiis sapientia docet, ut cum stultis hominibus non protrahamus locutionem; quia ibi nullam inveniemus utilitatem, et maxime in haereticis, quorum stultitia plena est blasphemia. Hujusmodi enim homines devitandi sunt, ne in peccatorum illorum sordibus coinquinemur, et quietem pacis et tranquillitatem amittamus, quia cum his nunquam requiem inveniemus; si enim se convertere voluerint, et deserere errorem suum, ut resipiscant a diaboli laqueis, quibus capti tenebantur ad ipsius voluntatem, jam non ut inimici, sed ut fratres tractandi sunt. Caeterum autem quandiu in errore suo perstiterint, omnino sunt fugiendi ac devitandi, nec ullo communionis solatio fovendi. Unde dicit Joannes apostolus:« Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec ave ei dixeritis:» qui enim dixerit illi ave, communicat operibus ejus malignis. Hinc et Paulus ait:« Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est qui hujusmodi est, et deliquit proprio judicio condemnatus.» Et quia hujusmodi hominum mores et verba difficilia sunt ad portandum, ideo subjungitur:
6.5.6
« Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen quam fatuus? Arenam et salem et massam ferri facilius est portare, quam hominem imprudentem et fatuum et impium.» Huic simile est illud, quod in Proverbiis scriptum est:« Grave est saxum, et onerosa arena; sed ira stulti utroque gravior.» Et item:« Melius est occurrere ursae raptis fetibus, quam stulto confidenti in stultitia sua.« Arena minutorum potest significare multitudinem peccatorum: sal quia pro sapientia saepe in Scripturis ponitur, hic potest significare philosophos gentilium, qui sapientiae imitantur studium; massa ferri duritiam persecutionis paganorum; et quia haec omnia comparat homini imprudenti et fatuo et impio, videlicet haeretico, qui imprudens est scientia, fatuus doctrina, impius vita, significat intolerabilius esse malum, quod ipse agit post perceptionem sacri baptismatis, et confessionem nominis Christi, agnitionemque veritatis apostata factus, quam hoc quod vel homo catholicus committit in multitudine minutarum transgressionum, vel philosophus gentilis in humanae sapientiae scriptis, vel paganus persecutor qui nondum pervenit ad fidem; et ideo ignorans odio habet veritatem, et persequitur Christianam religionem.« Servus enim qui scit voluntatem domini sui et non facit, vapulabit multis. Qui autem nescit et non facit, vapulabit paucis.»
6.5.7
« Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvitur: sic et cor confirmatum in cogitatione consilii.» Ligna ergo legimus justos viros significare, qui fructum dabunt in tempore suo, et quorum folia non decidunt, et omnia quaecunque fecerint prosperabuntur. Fundamentum autem aedificii apostolos et prophetas, quorum praedicatio sustinet Ecclesiae aedificium. Loramentum enim ligneum colligatum fundamento aedificii non dissolvitur, quoniam fides passionis Christi in cordibus credentium adjuncta doctrinae apostolorum, indissolubile aedificium Ecclesiae facit, veraeque charitatis glutino fortiter connexum. Nec persecutorum minis et flagellis, nec haereticorum insidiis unquam destrui permittit; firmum enim stat Domini fundamentum, et cor fidelis viri in hujusmodi dogmatibus confirmatum, aliqua adversitate infirmari non potest; sed summi artificis manu corroboratum, illaesum permanet in perpetuum, quod et sequens sententia ita comprobat:
6.5.8
« Cogitatus sensati in omni tempore vel metu non depravabitur.» Nullo modo enim adversitas mundana, aut persecutorum flagella, vel haereticorum bella, sive etiam insidiae malignorum spirituum subvertere vel depravare cor prudentis hominis poterunt, qui juxta divinorum librorum consilium divina mandata custodit, et totum animi sui consilium Deo omnipotenti spe firma committit. E contrario vero quid timidis corde, et dissolutis robore mentis contingat, sequenti comparatione ostendit, dicens:
6.5.9
« Sicut paleae in excelsis et caementa sine impensa posita contra faciem venti non permanebunt, sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistit.» Sicut ergo paleae leves in excelsis locis positae flatu venti tolluntur, et sicut caementa quae mixtura calcis non bene conglutinata sunt, parietem firmum facere non possunt, sed in adventu turbinis cito deciduum reddunt, sic et cor timidum insipientium haereticorum, ubi Spiritus sanctus nullum praestat rectae fidei firmamentum, et verae charitatis solidamentum advenienti molestiae persecutionum resistere non valet, sed ruinae maxime patet. Has ergo duas comparationes, hoc est, cordis firmi sensatorum in fundamento catholicae fidei solidati, et cordis timidi haereticorum vacillantis in stultitia errorum ipse Salvator in Evangelio luculenta similitudine exposuit, dicens:« Omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram, et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cedidit: fundata enim erat supra petram; et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea, similis est viro stulto, qui aedificat domum suam super arenam; et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam et cecidit, et fuit ruina ejus magna.» Fundamentum quod apostolus Paulus architectus posuit unum est Dominus noster Jesus Christus; super hoc fundamendum stabile et firmum et per se robusta mole fundatum, aedificatur Christi Ecclesia; super arenam vero, quae fluida est et coagmentari non potest, nec in unam copulam redigi, omnis haereticorum sermo ad hoc aedificatur ut corruat. Quid per pluviam nisi multimodas diabolicas tentationes? per flumina, apertas manifestasque persecutiones? per ventos, malignos spiritus intelligi voluit? quia uniuscujusque conscientia, quae spe defixa in Deum non permanet, neque in tentationibus, neque in persecutionibus, neque ante malignos spiritus subsistere valet, et tanto uniuscujusque conscientia malignis spiritibus acrius concutitur, quanto mens carnalis in his quae mundi sunt amplius a superioribus disjungitur, quantoque amplius in inferioribus illigatur.
6.5.10
« Sicut ornatus arenosus in pariete limpido, sic et cor trepidum in cogitatione fatui. Omni tempore non metuet; sed qui in praeceptis Dei permanet, semper pungens oculos deducet lacrymas; et qui pungit cor, proferet sensum.» Aliud paradigma ponit, in quo ostendere vult quod sicut limpidus paries propter lenitatem suam non recipit pulverem arenae, sic et cor fatui in cogitatione sua spernit scelerum suorum recordationem, nec vult poenarum futurarum habere formidinem; qui vero in praeceptis Dei bene operando semper permanet, ille cordis sui oculum timoris aculeo pungit, et producit ex eo compunctionis lacrymas tam pro terrore judicii futuri, quam pro amore vitae aeternae; et ita timorem Dei semper in conspectu cordis habens studet recte Scripturam sacram intelligere, et aliis veraci sermone praedicare.
6.6.1
LIBER QUINTUS. CAPUT VI. Sapientia loquitur in jurgio amicorum verba conviciorum vel secretorum non proferenda.
6.6.1
« Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa: sic et qui conviciatur amico, dissolvet amicitiam.» Docet sapientia ut amici inter se jurgantes verba conviciorum in alterutrum non proferant, nec secreta diu velata per furorem in invicem denudent: quia sicut lapidis ictu volatus avis dejicitur, ita et convicii verbo vis amicitiae dissolvetur.
6.6.2
« Ad amicum si produxeris gladium, non desperes: est enim regressus. Ad amicum si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio; excepto convicio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus.» Nunc aperit quae res amicum bonum possint conservare, quaeve illum penitus effugare atque alienum facere. Si enim verbo correptionis amicum pro aliquo commisso inhonesto, charitatis affectu corripueris, ita ut velis eum corrigere, non debes de amicitia ejus desperare, quia licet ad tempus doleat de objurgatione, postmodum tamen, agnita correptionis utilitate, citius regreditur ad jus prioris amicitiae, nec propter verbum triste perseverat in accepto dolore, quia omne quod erga eum actum est, absque fraudis esse intelligit machinatione. Si autem laeseris illum convicii sermone et improprii, et superbia, et secretorum revelatione et dolositate nequitiae, in omnibus his effugiet amicus, etiam de reditu ejus ad amicitiam pristinam poteris desperare. Unde alibi dicitur:« Amico reconciliato non credas in aeternum.»
6.6.3
« Fidem posside cum proximo in paupertate illius, ut et bonis illius laeteris. In tempore tribulationis illius permane fidelis, ut et in haereditate illius cohaeres sis.» In adversitate fides amici magis probatur quam in prosperitate, quia« multi amici mensae, et non permanent in die necessitatis.» Ideo suadet ut in paupertate et tribulatione fidem servemus proximo, quatenus in bonis illius simul cum eo colletaemur. Mystice autem quicunque in praesenti saeculo et in tribulatione praesentis vitae condolet fratri, et proximo, in haereditate futurae patriae laetitiae ejus erit particeps et gloriae.
6.6.4
« Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur: sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae.» Sicut fumus praecedit ignis incendium, sic et verborum duritia praevenit homicidii malum. Unde in Proverbiis scriptum est:« Sermo durus suscitat rixas.» Et item:« Cum defecerint, inquit, ligna, exstinguetur ignis, et susurrone subtracto jurgia conquiescunt: sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas.» Hinc et Salvator in Evangelio causam irae praecepto suo auferre voluit, ne homicidii scelus adderetur, dicens:« Audistis quia dictum est antiquis: Non occides; qui autem occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio, etc.»
6.6.5
« Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam: et si mala mihi evenerint, per illum sustinebo.» Quanta bona sint in vera amicitia, non est possibile enarrare; et quanta mala sint in odiosa inimicitia, nullus verbis potest enuntiare; quia sicut amicitia totius boni est laudabile solidamentum, sic et e contrario inimicitia totius mali est detestabile argumentum. Si enim evenerint tibi bona, amicus tuus tibi congaudebit; si autem acciderint mala, amicus tibi condolebit, ac sufferre tecum certabit.
6.6.6
« Omnis qui audiet, cavebit se ab eo.» Hoc est, omnis qui intelligit quanta bona sint in amicitia vera, cavet ne per incuriam perdat illam; cavet enim ne convicio et improperio, et caeteris quae supra enumeravit exasperet amicum, et laedat amicitiae jura.
6.6.7
« Quis dabit ori meo custodiam, et supra labia mea signaculum certum? ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me.» Novit enim vir sapiens quanta mala eveniant per temeritatem linguae; ideo interrogat, quis sibi custodiam praebeat suae loquelae, ut non declinet in verbum malum, unde animae suae certissimum possit evenire detrimentum. Quantum autem periculum humanae vitae consistat in potestate linguae, Jacobus apostolus in Epistola sua ostendit, dicens:« Ecce quantus ignis quam magnam sylvam incendit: et lingua ignis est; universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna. Omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium, et caeterorum domantur et domita sunt a natura numana. Linguam autem nullus hominum domare potest, inquietum malum, plena veneno mortifero; in ipsa benedicimus Dominum et Patrem; et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio.»
6.7.1
LIBER QUINTUS. CAPUT VII. Oratio communis omnibus nobis ut dicamus, Domine Deus Pater et dominator vitae meae, ne relinquas me, et ne sinas me cadere, hoc est contineas me, ne faciam ruinam de me praesumendo.
6.7.1
« Domine pater et dominator vitae meae, ne derelinquas me in consilio eorum, nec sinas me cadere in illis.» Nam cum prius interrogaret quis daret ori suo custodiam, et supra labia signaculum certum, quia neminem invenit qui hoc perfecte facere possit, ad ejus opitulationem se convertit qui eum in initio creavit: ut cujus opere fuit ut in natura subsisteret, ejus munere fiat ne in vitiorum voraginem cada
6.7.2
« Quis superponit in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiae, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta illorum, et ne adincrescant ignorantiae meae, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectum adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus?» Quia vir sapiens intellexit vitiorum crimina sibi noxia esse ac mortifera, ideo quaerens appetit in cogitatu suo disciplinae flagella, et in corde suo doctrinam habere prudentiae, ne forte ignorantia detentus non agnoscat delictorum pericula, et augeantur facinorum crimina, pro quibus incidat in manus adversariorum, et gaudium perficiat spiritalium inimicorum.
6.7.3
« Domine pater et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu illorum. Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium pravum averte a me. Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiae ne apprehendant me, et animae irreverenti et infrunitae ne tradas me.» Deum patrem universorum et factorem et dominatorem vitae humanae rogat ne se deserat, nec in consilium malignorum spirituum venire permittat, sed magis tollat ab eo elationem mentis, omneque desiderium pravum auferat gastrimargiae, hoc est, gulae vitium, et libidinem fornicationis, et maxime ne animae irreverenti et impudicae tradatur, scilicet ne hujusmodi vitiis capiatur aut obligetur. Dicitur enim Deus tradere hominem alicui periculo, quando justo judicio permittit eum incidere in illud. Ideo rogamus illum in oratione Dominica, ne inducat nos in tentationem, hoc est, ne permittat nos induci in tentationem.« Deus enim neminem tentat,» hoc est, neminem decipit,« quia ipse intentator est malorum tentamentorum.»
6.8.1
LIBER QUINTUS. CAPUT VIII De doctrina oris audienda.
6.8.1
« Doctrinam oris audite, filii, et qui custodierit illam, non peribit labiis suis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis.» Doctrinam oris appellat disciplinam verborum. Hanc audire, hoc est diligenter discere et servare jubet, quoniam qui hanc custodierit, non peccat in labiis suis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis, hoc est, in factione doli et nequitiae, falsitatis, maledictionis, perjurii, detractionis, quae opera sunt oris indisciplinati. Qui enim custodit os suum, custodit ab angustiis animam suam.
6.8.2
« In vanitate sua apprehenditur peccator, et superbus, et maledicus scandalizabitur in illis.» In vanitate sua apprehenditur peccator, quando in desideriis et voluptatibus hujus vitae captivatur, in qua superbus et maledicus scandalizabitur, quando amori Dei et desiderio futurae patriae, illam praeponere non veretur. Proinde admonet Joannes apostolus in Epistola sua, dicens:« Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo. Quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum est, et superbia vitae: quae non est ex Patre, sed ex mundo est; et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum.»
6.9.1
LIBER QUINTUS. CAPUT IX. Quod cavendum sit a juramento, sive bono sive malo.
6.9.1
« Jurationi non assuescat os tuum; multus enim casus in illa. Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis: quoniam non eris immunis ab eis.» Ideo enim vetat juramentum, ne fiat perjurium, quoniam qui saepe jurat, aliquando pejerat. Unde Dominus in Evangelio juramenta prohibuit, quoniam noxia sunt, et in perjurium hominem mittunt. Sicut enim falsum loqui non potest, qui non loquitur, sic pejerare non potest, qui non jurat. Unde et Jacobus apostolus ait:« Ante omnia, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcunque juramentum; sit autem vestrum juramentum, est, est, non, non,» quia lethiferum linguae virus ad integrum in suis auditoribus exhaurire desiderat, qui detrahere alterutrum vetuit, qui judicare proximum interdixit, qui in adversitatibus alterutrum ingemiscere prohibuit, quae sunt aperta peccata; addit etiam hoc quod quibusdam leve videtur, ut juris quoque jurandi consuetudinem tollat. Nam hoc quoque illis nequaquam parvipendendum patenter apparet, qui illam Domini sententiam sollicite considerant, qua dicit:« Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii,» ut non sub judicio decidatis. Ideo, inquit, vos a jurationis culpa compesco, ne frequenter vera jurando, aliquando etiam in perjurium decidatis; sed eo longius a pejerandi vitio stetis, quo nec verum dejerare nisi pro maxima necessitate velitis. Sed et ille sub judicium reatus decidit, qui etsi nunquam pejerat, crebrius tamen quam opus est verum dejerat: quia nimirum ipsa superfluae locutionis otiositate delinquit, offenditque judicem, qui et inutile verbum et juramentum omne vetuit.
6.9.2
« Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur: sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur.» Servum interrogatum dicit correptionibus castigatum. Unde in martyrum passionibus interrogationem pro flagellis et tormentis positum invenimus. Sicut enim servus assidue correptus a livoris crimine non abstrahitur, sed magis ad odium provocatur, sic omnis jurans et nominans saepe in juramento suo nomen Dei nomenque sanctorum ejus inde a peccatis non purgabitur, sed magis polluitur.
6.9.3
« Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga. Et si frustraverit, delictum ipsius supra ipsum erit: et si simulaverit, delinquet dupliciter. Et si in vacuum juraverit, non justificabitur.» Ille ergo qui usum habet plus quam decet jurandi, gravabitur delicto transgressionis, quo transgreditur mandatum Dei, qui praecepit omnino non jurare. Unde non discedet a domo corporis ejus plaga vindictae, quia per praevaricationem linguae subibit simul cum anima poenam gehennae. Si ergo in jurando fraudem perpetraverit, peccatum ejus supra ipsum erit; si autem veritatem per juramentum manifestare dissimulaverit, dupliciter delinquit, hoc est, quia per simulationem veritatem celavit, et alios per falsitatem in errorem seduxit. Porro si in vacuum et sine ulla necessitate in otiosa locutione saepe jurare non caverit, justitiae meritum habere non poterit, sed reus delicti in novissima retributione tormenta sustinebit. Inde sequitur:
6.9.4
« Replebitur enim retributione pessima domus illius.» Nec est alia retributio pejor inferni supplicio: ubi vermis mordens non noritur, et ignis crucians non exstinguitur.
6.9.5
« Est et alia loquela contraria morti, non inveniatur in haereditate Jacob. Etenim a misericordibus omnia haec auferentur, et in delictis non volutabuntur.» Aliam loquelam contrariam praeceptis Dei, et morti obnoxiam, ut reor, significare vult blasphemiam, quae etiam caeteris quas ante enumeravit magis noxia est. Unde optat ut non inveniatur in haereditate Jacob, hoc est, in populo ecclesiastico, qui merito Jacob nominatur, quia supplantat vitia, et deservit in virtutibus Deo. Etenim a misericordibus, hoc est electis Dei, omnia haec auferentur, quia inde refugiunt et in delictorum sordibus non se inquinabunt.
6.9.6
« Indisciplinatae loquetae non assuescat os tuum; est enim in illa verbum peccati.» Hoc praecipit ne omnino disciplinam deseramus et indisciplinato ore sermones nostros proferre non assuescamus, quia inde verbum peccati prorsus nobis adhaerebit, hoc est, doli, detractionis, erroris, et blasphemiae. unde futurae mortis perditio praeparatur.
6.9.7
« Memento patris et matris tuae, in medio enim magnatorum consistis: ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuae maledicas.» Pater noster Deus est, et mater nostra Ecclesia, magnati et principes populi sunt patriarchae, prophetae, et apostoli, in quorum medio consistimus, quia eorum doctrinis et bonis exemplis undique vallati sumus, nec jam ultra terminos fidei et traditionis eorum nobis licet excedere. Unde decet, ut omni tempore oblivionem praeceptorum Dei fugiamus, et doctrinae qua mater Ecclesia quotidie nos docet et nutrit; quin potius semper mandata divina intente meditari, et factis adimplere studeamus, dicentes cum Propheta:« Tunc non confundar, dum respicio in omnia mandata tua:» ne forte pro iniquitatibus nostris obliviscatur nostri Deus, et projiciat in tartarum, ubi propter cruciatum aeternum poeniteat nos nasci, et diei nativitatis nostrae maledicamus, cui Job et Jeremias prophetae maledicere videntur; videlicet tempus mortalitatis, et praevaricationis humanae actum detestantes.
6.9.8
« Homo assuetus in verbis improperii, in omnibus diebus suis non erudietur.» Homo assuetus in verbis improperii est haereticus, cujus os blasphemum maledictione et amaritudine plenum est. Hic in omnibus diebus, quibus in errore suo perseverare discernit, non erudietur doctrina catholicae fidei, sed errans et in errorem mittens ad foveam perditionis, et laqueum mortis properat.
6.9.9
« Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem. Anima calida quasi ignis ardens non exstinguetur, donec aliquid glutiat; et homo nequam in ore carnis suae non desinet, donec incendat ignem. Homini fornicario omnis panis dulcis, non fatigabitur transgrediens usque ad finem.» In his tribus speciebus tria principalia vitia denotantur, hoc est, avaritia, superbia et fornicatio.« Anima calida est quasi ignis ardens» mens avari, quae ardet in concupiscentia terrenarum rerum: cujus ardoris flamma non mitigatur, donec lucro terreno repleatur. Sed quia avaritiae pestis morbo hydropiae est similis, quo qui laborat, quanto plus bibit, tanto plus sitit, sic et anima avari, quanto plura in pecuniarum quaestu acquirit, tanto plus in eorum ardet ambitione. Idcirco dum dicitur,« non exstinguetur donec aliquid glutiat,» non ejus morbi in eo exprimitur curatio, sed perversi usus denotatur multiplicatio: ut dum appetitum lucrum acquirit, inde quasi jam absolutus ad alia appetenda paratior reddatur. Homo vero nequam in ore carnis suae non desinit, donec incendat ignem, dum superbus quisque elatione cordis carnalis tumescens, tandiu contra proximum verba contumeliae latrat, donec ignem odii et inimicitiae in eo incendat. Omni quoque fornicario omnis panis est dulcis, hoc est, omnis moechia et impudicitia per libidinem male est suavis, et non cessat transgrediens, donec lethale peccatum opere perficiat fornicationis. Mystice autem haeretici et schismatici calidam et ardentem habent animam, dum per ambitionem favoris laudem quaerunt humanam; hi scilicet perversae mentis more carnis incendunt ignem, dum doctrinae nequam in auditorum suorum cordibus erroris immittunt ardorem: ipsi sunt homines fornicarii, quia pactum quod cum Deo in baptismatis perceptione inierunt non servaverunt, sed virum priorem relinquentes, errorum suorum idolis se commiscendo adulterati sunt: in quo crimine tandiu morantur, donec carnis claustris exuti per mortem praesentem in mortem incidant sempiternam.
6.10
LIBER QUINTUS. CAPUT X. Sapientia narrat verba injusti disponentis peccare: ut est illud, dixit justus, ut delinquat in semetipso.
6.10
« Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens animam suam, et dicens: Quis me videt? tenebrae circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me: quem vereor? delictorum meorum non memorabitur Altissimus. Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum: et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda intuentes in absconditas partes.» Qui enim castitatis virtutem perdit, et impudicitiae se vitio tradit, cum ispe tenebrosae sit mentis, tenebrarum opera sine conscientia alterius aestimat se agere; et quia Dei timorem a se expellit, in eo maxime deluditur, quod occultorum omnium conditorem se fallere posse arbitratur: cum Propheta testante didicimus, quod« vultus Domini sit super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.» Et« Dominus interrogat justum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.» Coram sole justitiae nihil latere potest: omnes enim viae hominum patent oculis Dei.« Coelorum ipse continet thronum, et abyssum intuetur. Coelum palmo metitur, et terram pugillo concludit: ipse novit cogitationes hominum quoniam vanae sunt, et singulorum cogitationes intelligit a longe: homo enim videt in facie, Deus autem intuetur cor.
6.11.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XI. Prospiciens omnia sapientia loquitur, quia omnes viae facientis, loquentis, cogitantis, cognitae sunt Deo.
6.11.1
« Domino enim Deo antequam crearentur, omnia sunt agnita: sic et post perfectum respicit omnia.» Notum est Deo ab initio opus ejus, nec aliquid novum ei accidere potest, quia ante omnia praesciebat tempora, quae in tempore voluit facere opera; et post perfectum opus nihil illi defuit aut praeteriit, quia neque praeteritum neque futurum aliquid illi est, sed omnia praesentialiter coram eo sunt. In omnipotente enim Deo ea quae secutura sunt tempora, praesentia semper consistunt, cui nec futura veniunt, nec praeterita discedunt, sed cuncta simul ante ejus oculos assistunt; fuisse vel futurum esse aeternitas non habet: cui nimirum nec praeterita transeunt, neque futura superveniunt, qui cuncta praesens videt.
6.11.2
« Hic in plateis civitatis vindicabitur, et quasi pullus equinus fugabitur; et ubi non speravit, apprehendetur. Et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Dei.» De eo quo superius, hoc est, adultero et libidinoso dicit, qui infrenis quasi equus et mulus insaniens ad libidinem lasciviendo discurrit, et in platea, hoc est, in lata et spatiosa via quae ducit ad mortem moratur. Unde ubi decipulam non veretur, laqueum perditionis inveniet; et quia timorem Dei habere neglexit, sordibus vitiorum pollutus coram oculis sanctorum in futuro judicio dedecus et despectus erit.
6.11.3
« Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens haereditatem ex alieno matrimonio: primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit; et secundo in virum suum dereliquit; tertio, in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi. Haec in ecclesiam adducetur, et in filios ejus respicietur. Non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum; derelinquent in maledictum memoriam illius, et dedecus illius non delebitur.» Aequaliter quippe in viro et in femina divinum judicium damnat adulterium, et germen hujusmodi copulae non est Domino amabile, nec potest ei opus placere, quod ex peccati contagio constat prolatum esse. Mystice autem haereticorum synagoga, vel omnis anima haeretica pravitate decepta, Deo jam non erit placita, quia relinquens virum priorem et ducem pubertatis suae, qui eam sibi in sacri baptismatis foedere copulavit, ornamentisque variarum virtutum decoravit. De quo in Ezechiele plenissime scriptum est:« Junxit se alii viro,» diabolo videlicet,« qui eam diversis erroribus maculavit, et ream ex omni parte fecit.» Unde dicit primo illam deliquisse, eo quod legi Altissimi incredibilis fuit, quando sanctorum Patrum fidem et traditionem in sacris Scripturis sequi noluit. Secundo virum suum dereliquit, quia charitatem Dei et proximi habere despexit. Tertio in adulterio fornicata est, quando foedere turpissimo per errorem associata est diabolo, a quo filios ignobiles accepit, quando prava dogmata et perversa opera ejus maligno instinctu generavit: haec in Ecclesia adducetur, et in filios ejus respicietur, cum ejus perversitas ubique in conventu fidelium per sanctorum doctorum solertiam declaratur, et doctrina ejus ubique damnatur, nec secta illius, quia fundamentum veritatis non habet, perseverantem bonorum operum fructum gignere praevalet, sed ignominiosam memoriam post se relinquens confusione perpetua confundetur. Unde et fideles quique ejus damnationem futuram agnoscentes spernunt ejus societatem, et eligunt catholicae fidei tenere in omnibus firmitatem. Sic enim sequitur:
6.11.4
« Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius quam timor Dei, et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini. Gloria magna est sequi Deum: longitudo enim dierum assumetur ab eo.» Nihil enim melius proficit homini ad salutem perpetuam promerendam, quam timor Dei; et nihil dulcius, quam respicere in mandatis ejus. Unde et Psalmista ait:« Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine: super mel et favum ori meo.» Et item:« Ideo, inquit, dilexi mandata tua super aurum et topazion.» Gloria magna est sequi Deum: quoniam qui in luce ambulat, non offendit. Unde ipsa Veritas ait:« Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.» Cui etiam longitudo dierum datur, quia perennitas in aeterna beatitudine illi confertur, ubi cum sanctis angelis in saeculum saeculi creatorem suum laudando confitebitur.
6.12.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XII. Laus sapientiae, per quam facta sunt omnia.
6.12.1
« Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur, et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur.» Sapientia haec non est alia, nisi de qua dixit Apostolus:« Christum dico, Dei virtutem et Dei sapientiam.» Ipse« laudavit animam suam,» quia omnibus ostendit laudabilem esse vitam suam;« et in Deo honorabitur,» quia simul cum Deo Patre et Spiritu sancto in coelis et in terra adoratur;« et in medio populi sui gloriabitur,» hoc est, in coetibus angelicis et in populis Christianis gloriosus praedicatur. Unde et in nativitate ejus angeli cecinerunt, dicentes:« Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis; in ecclesiis Altissimi aperiet os suum,» quia in conventu fidelium praedicat Evangelium suum, de quo scriptum est:« Et aperiens os suum docebat eos, dicens: Beati pauperes spiritu, etc.; et in conspectu virtutis illius gloriabitur,» quia in ostensione miraculorum suorum ad laudandum Deum provocabat turbas populorum. De quo scriptum est:« Multitudo languentium, et qui vexabantur ab spiritibus immundis curabantur.» Et,« omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.» Et alibi:« Omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.» Et item:« Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes, quia propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam.» Et rursum:« Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.»
6.12.2
« In medio populi exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur, et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur. In medio, inquit, populi exaltabitur,» hoc est, in medio Christiani populi honore sublimabitur. De quo Psalmista ait:« Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.» Et in plenitudine sancta admirabitur, quoniam in ipso Redemptore nostro complacuit omnem plenitudinem habitare, quia ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant, et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium et primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens. Unde dicit Joannes:« Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.» Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus gratiam pro gratia.« In plenitudine, inquit, sancta admirabitur,» quia mirabilis est Deus in sanctis suis. Unde et« in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur.» Ipse enim dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus.« In semine enim Abrahae, hoc est in Christo, benedicentur omnes nationes terrae,» quem benedicunt omnia opera ejus, qui etiam est super omnia Deus benedictus in saecula. Qui haec quae sequuntur de semetipso per vas sibi aptum praedicavit, dicens:
6.13.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XIII. Laus sapientiae per quam facta sunt omnia. Sapientia loquitur, id est, Christus Dei Filius, Dei virtus, et Dei sapientia, per quam cunctae creaturae disponentur.
6.13.1
« Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.» Volens ergo sapientia Dei, quae est Christus Dei Filius, semetipsam secundum divinitatem a nullis existentibus vel etiam ex nihilo ostendere non esse creatam, sed ex Dei Patris substantia genitam, ait:« Ego ex ore Altissimi prodivi.» Cui Pater alibi ait:« Ex utero ante luciferum genui te,» id est, ex arcano substantiae meae, ex ipsa videlicet deitate totum ex toto, omnipotentem de omnipotente, lumen ex lumine, summum ex summo, quod arcanum nulla investigatio, nullus sensus possit attingere. Nam quemadmodum valet comprehendi, de quo scriptum est:« Generationem autem ejus quis enarrabit?» mira brevitas et sufficiens pro nostra infirmitate mensura, quia nec plus possumus capere, et hoc abunde sufficit utique credidisse, et quia Verbum Dei, id est Filius et sapientia Dei nominatur, recte dicit:« Ego ex ore Altissimi prodivi,» ut intelligatur per Verbum et sapientiam Dei omnia esse creata.« Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.» Quod autem dicit se primogenitam ante omnem creaturam ostendit se non esse cum creatura, vel ante creaturam creatam, sed ab initio ex Patre genitam: quia ipse est origo totius boni, qui cum Patre et Spiritu sancto sine initio semper existit, per quem omnem creaturam Pater, quando voluit, et quomodo voluit, fecit; sed quia Paulus alibi dicit Christum primogenitum ex mortuis, alibi vero primogenitum totius creaturae, interrogant quidam, cum Christus Deus et homo una persona sit in Trinitate, quemadmodum susceptus homo primogenitus possit videri totius creaturae, cum non sit ante omnem creaturam, sed ut esset, in novissimis accepit temporibus? non intelligentes quoniam primogenitus non tempore dicitur solum, sed et pro honoratione frequenter, eo quod primogenitus dicitur veraciter illorum, qui post illum geniti fuerunt. Hujus ergo nominis translatione, hoc est, primogeniti saepe utitur Scriptura honoris causa: ut est illud quod ad David dicitur:« Ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae;» et alibi scriptum est:« Filius meus primogenitus Israel,» hoc est honorabilis mihi. Nam erant et alibi ante Israel, qui filiorum Dei nuncupatione digni fuerant habiti, de quibus Moyses dicit:« Videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.» Sic et in hoc loco, quo dixerat Apostolus de Christo quod esset primogenitus totius creaturae, hoc est, super omnem creaturam honorabilis, si quidem dixisset absolute primogenitus, honorabilem tantummodo diceret. Nam quia adjecit omnis creaturae, illum designat, qui ab omni honoratur creatura. Nam is qui secundum carnem est Christus, et tempore primogenitus dicitur veraciter totius creaturae, quae in illo facta est. De qua beatus Paulus hoc in loco videtur dixisse. Unde et illud quod dixit primogenitus totius creaturae interpretans adjicit:« Quoniam in ipso creata sunt omnia:» non dixit per ipsum, sed« in ipso.» Nec enim de prima dicit creatura, sed illam creaturae separationem quae in eo facta est, secundum quam omnia dudum dissoluta in unum sunt consensum perducta: sicut et alibi dicit:« Recapitulare omnia in Christo quae in coelis sunt, et quae super terram:» propter hominum etenim malitiam omnis, ut ita dixerim, creatura disrumpi videbatur. Avertebant enim se a nobis angeli, et omnes invisibiles virtutes, propter indevotionem nostram, quam erga Deum exercebamus; insuper etiam et nos ipsi morte solvimur, ex qua accedebat animam separare a corpore. Etenim et omnis connexio creaturae hinc solvebatur; factus est enim homo a principio quasi aliquod animal cognatione omnibus junctum, eo quod corpus quidem generaliter ex omnibus consistebat, id est, ex quatuor elementis, anima vero ad invisibiles virtutes propinquitatem habere videbatur. Una vero quaedam universorum copulatio ex hinc fieri videbatur, propter iniquitatem eam quam ad hominem cuncta habere videbantur, omnibus in idipsum concurrentibus, ita ut et uno consensu Deo redderent debitam culturam cum cauta sollicitudine. Ergo Dei sapientia omnia quae in coelis et quae in terra sunt facta ipse fecit. Unde et subjungitur:
6.13.2
« Ego in coelis feci ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem carnem.» In coeli nomine spiritalem, in carnis vero corporalem comprehendit creaturam. Fecit ergo sapientia Dei ut spiritales creaturae, hoc est, angeli et animae hominum lumen haberent rationis intelligentiae; corporales vero juxta voluntatem et dispensationem creatoris sui modum haberent suae facturae, ut omne quod est in rerum natura vivit, sentit et sapit, ab ipso haberet originem, quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Et nota quod dixit eam facere in coelis lumen oriri, et nebula omnem carnem contegi, quoniam sicut lumen claritate sua praecellit obscuritatem nebulae, ita spiritalis creatura corporalem suae naturae quodammodo praecellit dignitatem. Unde sicut viventia praecedunt omnia vita carentia, ita anima ratione pollens nobilitate suae naturae praecedit omne quod rationem discernendi non habet.
6.13.3
« Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis.» Utramque suam naturam, hoc est, divinam et humanam sapientia Dei Christus nobis hic demonstrat: divinam videlicet in eo quo dicit se in altissimis habitare, hoc est, supra omnem altitudinem coelestis regni simul cum Patre et Spiritu sancto unum Deum regnare; humanam vero in eo quo dicit se in columna nubis thronum habere, quia corpus quod de Spiritu sancto conceptum virgo mater edidit, nullius peccati pondere praegravatum est, nec terrenarum rerum voluptatibus desideriisque obligatum, sed superna virtute sublimatum. Thronus regiae dignitatis emicuit, in quo potentia divinitatis omnia judicia sua potenter disponit atque dispensat. Quod autem nubes carnem significet Salvatoris, ostendit Isaias, ubi ait:« Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti a facie ejus, et cor Aegypti tabescet in medio ejus.» Haec ergo prophetia ad Salvatoris tempora refertur, quando ascendit super nubem levem, id est, corpus humanum, quod ex virgine assumpserat, nullo humanae commistionis semine praegravatum; sive quod a nube levi portatus sit, id est corpore virginali, et ad ingressum ejus omnes daemones contremuere. Cumque prima idolorum ruina fuerit, praesentiam Domini ferre non sustinens, et apte dicitur incarnatio Salvatoris columna, propter rectitudinem doctrinae et firmitatem operationis, quia electos suos erigit ad quaerendam salutem perpetuam, et totum aedificium Ecclesiae suae ipse portat atque sustentat.
6.13.4
« Gyrum coeli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi, in fluctibus maris ambulavi, et in omni terra steti, et in omni populo et in omni gente primatum habui, et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi.» Haec oratio dominatum sapientiae Dei ubique et fortitudinem exprimit, quia simul omnem creaturam in quatuor nominibus uno tenore concludit. Nam coeli nomine omnia coelestia comprehendit, in profundo abyssi ea quae subtus terram sunt, in fluctu vero maris et in terra omnia quae in his duobus elementis consistunt demonstrat. Significat ergo nihil esse in rerum natura quod in ejus non sit potestatis dominatione: haec eadem approbante David, qui in psalmis ternario numero ad laudandum Deum universam creaturam provocando perstrinxit, dixit:« Laudent eum coeli et terra, mare et omnia quae in eis sunt.» Exhinc et Apostolus, ut ostenderet Christum, Dei sapientiam et Dei virtutem, propter humilitatis subjectionem in omni rationali creatura primatum habere, et omnium potestatum atque regnorum propria virtute dominari, eleganter ait:« Christus factus est pro nobis obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.»
6.13.5
« Et in his omnibus requiem quaesivi, et in haereditate ejus morabor.» In omnibus gentibus requiem sibi quaerit sapientia, quia ex omnibus gentibus sancta congregatur Ecclesia, quae electa ejus haereditas est, ubi in saeculum saeculi ipse permanet et regnat. De qua ipse per Psalmistam ait:« Haereditas mea praeclara est mihi;» et in Isaia:« Benedictus, inquit, populus meus Aegypti, et opus manuum mearum Assyrius:» haereditas autem mea Israel.
6.13.6
« Tunc praecepit et dixit mihi creator omnium, et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo, dixit mihi: In Jacob inhabita, et in Israel haereditare, et in electis meis mitte radices.» Quid est quod dicit Sapientia sibi creatorem omnium praecepisse, nisi quod Filius secundum humanitatem intelligit sibi Patrem majorem esse? Unde subjungitur,« qui creavit me, inquit, requievit in tabernaculo meo.» Creare enim Dei, est sapientiam unigeniti Filii, humanitatem singulari puritate de Spiritu sancto conceptam, et Maria virgine editam procreare: quae et tabernaculum non immerito dici potest, quia secundum id quod caput est corporis Ecclesiae, tabernaculum Dei est, in quo complacuit omnem plenitudinem divinitatis habitare. Quaeritur ergo cur in Scripturis sacris nunquam fere de sapientia quidquam dicatur, nisi ut ostendatur a Deo genita vel creata? genita scilicet, per quem facta sunt omnia; creata vero vel facta, sicut in hominibus cum ad eam quae non creata et facta, sed genita est, convertuntur et illustrantur. Ipsis enim fit aliquid quod vocetur eorum sapientia, vel illud Scripturis praenuntiantibus aut enarrantibus, quod« Verbum caro factum est, et habitavit in nobis:» hoc modo enim Christus factus sapientia est, quia factus est homo. An propterea non loquitur in illis libris sapientia, vel de illa dicitur aliquid, nisi quod eam de Deo natam ostendat aut factam, quamvis sit et Pater ipse sapientia? quia in illa nobis sapientia commendanda erat et imitanda, cujus imitatione formamur: Pater enim eam dicit ut Verbum ejus sit, non quomodo profertur ex ore verbum sonans aut ante pronuntiationem cogitatur. Spatiis enim temporum hoc completur, illud autem aeternum est; et illuminando dicit nobis et de se et de Patre quod dicendum est hominibus. Ideoque ait:« Nemo novit Filium nisi Pater; et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare:» quia per Filium revelat Pater, id est, per Verbum suum. Si enim hoc verbum, quod nos proferimus, temporale et transitorium est, et seipsum ostendit, et illud de quo loquimur, quanto magis Verbum Dei, per quod facta sunt omnia? quod ita ostendit Patrem sicuti est Pater, quia et ipsum ita est, et hoc est quod Pater, secundum quod sapientia est et essentia. Nam secundum quod Verbum non hoc est quod Pater, quia Verbum non est Pater, et Verbum relative dicitur, sicut Filius, quod utique non Pater; et ideo Christus virtus et sapientia Dei, quia de Patre virtute et sapientia, etiam ipse virtus et sapientia est, sicut lumen Dei de Patre lumine; et fons vitae apud Deum Patrem, utique fontem vitae:« Quoniam apud te, inquit, fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen, quia sicut Pater habet vitam in semetipso, hic dedit Filio habere vitam in semetipso.» Quod autem dicit,« In Jacob inhabita, et in Israel haereditare,» aut illud exprimit quod incarnatione Salvatoris populo Judaico praesentialiter uti concessum est, sicut ipse ad Cananaeam mulierem respondens ait:« Non sum missus nisi ad oves quae perierant domus Israel:» et ad discipulos:« In viam, inquit, gentium ne abieritis, et in civitates et Samaritanorum ne intraveritis; sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel.» Unde et in Jerusalem primitivam electorum Dei primitus fundavit Ecclesiam; aut hoc significat quod non solum ex populo priore, sed etiam ex gentibus electi Dei convocandi erant. Jacob enim aliquando in Scriptura pro antiquo Dei populo positus invenitur; Israel autem pro plebe sequenti, hoc est gentili. Unde in psalmo scriptum est:« Laetetur Jacob et exsultet Israel.» Ex utroque ergo populo electi Dei ad fidem Christi convocati sunt, et doctrinae Evangelii radix in eis firmata.
6.14.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XIV. Sapientia loquitur potentiam suam et dispositionem operum suorum cum Patre.
6.14.1
« Ab initio ante saeculum creata sum, et usque ad futurum saeculum non desinam, et in habitatione sancta coram ipso ministravi.» Aeterna Dei sapientia Christus sacramentum incarnationis suae ante saecula praescitum et praedestinatum esse affirmat: cujus vis usque in saeculum sine ullo sui defectu permanet, et in habitatione sanctae Ecclesiae omnem ritum verae religionis ordinando disponit. De quo adhuc subditur:
6.14.2
« Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Hierusalem potestas mea. Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei haereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.» Sion igitur et Hierusalem non aliam significant quam civitatem Dei, sanctam videlicet Ecclesiam, quae a primo electo usque in novissimum aedificatur: de qua per Psalmistam dicitur:« Hierusalem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.» Et item:« Fundamenta, inquit, ejus in montibus sanctis, diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.» In hac ergo sapientia Dei quotidie fructificat, quia electos suos in unitatem fidei suae ibidem congregat; ibi et requiescit, quia sanctorum suorum pia intentione et bona devotione exhilarescit.« Super quem, inquit, requiescit spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos?» Ibi et potestas ejus manifestatur, quia ibidem voluntas ejus assidue adimpletur. Potestas enim Dei licet nusquam desit, quia omnia quaecunque vult facit in coelo et in terra, in mare et in omnibus abyssis; tamen ibi maxime clarescit, ubi praeceptorum ejus custodia praecipue convalescit.« Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei haereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.» In populo honorificato, dicit in populo Christiano: qui nominis ejus insigni praeconio meruit honorari; qui pars ejus et haereditas dicitur, quia ad sortem ejus inter omnes nationes mundi ipse solus pertinet, et in plenitudine sanctorum detentio ejus: quoniam illi membra sunt corporis ejus, ipse fit omnia in omnibus. Nullo igitur modo beneficentius consuli potuit generi humano, quam cum ipsa Dei sapientia, id est unicus Filius consubstantialis Patri et coaeternus totum hominem suscipere dignatus est:« Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.» Ita enim demonstravit carnalibus et non valentibus intueri mente veritatem, corporeisque sensibus deditis, quam excelsum locum inter creaturas habeat humana natura, quod non solum visibiliter. Nam id poterat et in aliquo aethereo corpore ad nostrorum aspectuum tolerantiam temperato, sed hominibus in vero homine apparuit. Ipsa enim natura suscipienda erat, quae liberanda; et ne quis forte sexus a suo creatore se contemptum putaret, virum suscepit, natus ex femina est, nihil egit vi, sed omnia suadendo et monendo, licet ementes et vendentes flagellando ejecit de templo. Sed quid hoc, aut quantum est? quamvis et daemones nolentes ab hominibus, non sermone suasionis, sed vi potestatis ejecerit. Veteri quippe servitute transacta tempus libertatis illuxerat, et opportune jam homini suadebatur, atque salubriter quam libero esset creatus arbitrio, miraculis conciliavit fidem Deo, qui erat passioni subjiciendus in homine quem gerebat.
6.14.3
« Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion.» Cedrus enim et cypressus arbores sunt altitudinis eximiae, et odoris praecipui. Libanus mons est Phoenicum altissimus, cujus meminerunt prophetae, dictus a thure, quia ibi colligitur. Sion autem collis est Hierusalem supereminens urbi, et interpretatur speculum. Haec ergo nomina arborum et montium conveniunt eminentioribus Christi membris, qui cum Apostolo dicere possunt:« Christi bonus odor sumus Deo;» et,« Nostra conversatio in coelis est;» et,« Quis nos separabit a charitate Christi?» Et reliqua. Sed et hoc quod odor cedri serpentes interimere et fugare solet, juxta illud poetae: Disce et odoratam stabulis accendere cedrum, Galbaneoque agitare graves nidore chelidros: eisdem sanctis doctoribus congruenter aptatur, qui virtute verbi coelestis solent venenata haereticorum dogmata repellere, eosque a simplicium seductione fugare. Hoc quoque quod ejus resina, quae caedria dicitur, in conservandis libris adeo est utilis, ut perliniti ex ea nec tineas patiantur, nec tempore consenescant, quis non videat quantum eisdem praedicatoribus sanctis conveniat? quorum sensu spiritali Scriptura sancta confecta est, quae nulla haereticorum astutia corrumpi, nulla potest saeculi labentis aetate consumi: adeo,« ut donec transeat coelum et terra, iota unum aut unus apex non praetereat e lege, donec omnia fiant:» quod cum dixerit Dominus de lege, quanto magis de Evangelio intelligendum reliquit? Cypressus etiam in eo quod medendis apta est corporum passionibus, quod suae venustatem comae nullo ventorum impulsu deponit, constantiam exprimit eorumque actionem qui altioribus virtutum ornatibus sanctam Ecclesiam decorant.
6.14.4
« Quasi palma exaltata sum in Cades.» Palma est arbor diuturnis foliis, et suavibus pomis; palma dicta, quia manus victricis ornatus est, vel quod oppansis est ramis in modum palmae hominis. Est enim arbor insigne victoriae, proceroque ac decoro virgulto diuturnisque vestita frondibus. Hanc Graeci phoenicem dicunt, quod diu duret, ex nomine avis illius Arabiae, quae multis annis vivere perhibetur. Haec ergo arbor procerae staturae, sanctae comparatur Ecclesiae, qua ad terrenam concupiscentiam incurvari despiciens, totam se ad coelestia promerenda sustollit. De qua monet Apostolus dicens:« Vigilate, state in fide, virilitur agite.» De qua et ipse Dominus:« Ego Dominus, qui erui vos de servitute, qua opprimebant vos Aegyptii, ut incederetis recti.» Palma autem manus victricis est ornatus; sed et apud antiquos quicunque in certamine vicissent, palma aurea coronabantur. Statura ergo sponsae assimilatur palmae, cum erecta in amore supernorum omnis intentio fidelium meditatur; interim in acie consistens bravium illud, quo victrix finito agone donanda est. Item quia palma inferioribus aspera videtur, in summo autem pulchritudinem et fructus suavitatem ostendit, merito huic statura assimilatur Ecclesiae, sive animae cujusque fidelis, quae asperos pro Domino portat in terra labores, sed mercedem a Domino gratissimam accipere se sperat in coelo. Aspera est palma juxta terram, quia persecutionem patiuntur propter justitiam electi. Pulchra et dulcis in summo, quia gaudent in pressuris et exsultant, scientes« quoniam merces eorum copiosa est in coelis.» Item quod palma diuturnis est vestita frondibus, et folia sua sine successione conservat, quis non videat quod typum teneat staturae fidei? quae variante statu saeculi labentis eadem semper verba rectae confessionis quasi folia nunquam lapsura retinet, eamdem operum perfectionem, quam ab initio cepit, quasi decorem palmitum usque ad finem saeculi in electis suis intemeratam custodit? Apte autem palmae exaltationi Cades locus deputatur. Legitur ergo in Numerorum libro, tricesima tertia mansione filios Israel castra metatos in deserto Sin, haec est Cades, ubi Maria mortua est et sepulta, et propter aquas contradictionis Moyses et Aaron offendunt Dominum, et prohibentur transire Jordanem. Videtur mihi in Maria prophetia mortua, in Moyse et Aaron legi et sacerdotio Judaeorum finis impositus, quod nec ipsa ad terram repromissionis transcendere valeant, nec credentem populum de solitudine hujus mundi educere. Ubi et Ecclesiae status per Christum coepit ordinari, quia ipse est finis legis ad justitiam omni credenti. Interpretatur autem Cades mutata sive translata, quae nomina bene sanctae conveniunt Ecclesiae, quae translata ab idolorum cultura, et mutata a gentili errore, unius Dei verax coepit esse cultrix. Quasi palma ergo exaltatur in Cades, cum sancti quique viri et perfecti in Ecclesia fide et conversatione eriguntur ad quaerendam coelestis regni patriam, et ad possidendum vitae futurae gaudia sempiterna. Post exaltationem ergo arboris palmae, adjungit Scriptura aliam similitudinem, dicens:
6.14.5
« Et quasi plantatio rosae in Jericho.» Rosa specie floris nuncupata, quod rutilanti colore rubeat. Haec martyrii significat sanguinem. Jericho urbs, quam Jordane transgresso subvertit Jesus, rege illius interfecto: pro qua exstruxit aliam, Ozam de Bethel, ex tribu Ephraim, quam Dominus atque Salvator sua praesentia illustrare dignatus est. Sed et haec eo tempore quo Hierusalem oppugnabatur a Romanis, propter perfidiam civium capta atque destructa est; pro qua tertia aedificata est civitas, quae hodieque permanet: et ostenduntur utriusque urbis vestigia in praesentem diem. Nam et Jericho interpretatur odor ejus, vel luna,« quasi plantatio ergo rosae in Jericho» est, cum odor virtutum cum passione martyrii in sanctorum redolet meritis. Luna ergo propter incrementum sui luminis simul et detrimentum, Ecclesiae peregrinationem in praesentis vitae mortalitate figuraliter exprimit. Ubi et alii quotidie nascuntur, et alii de hac vita transeunt.
6.14.6
« Quasi oliva speciosa in campis.» Oliva Graece oleon dicitur, ex quo in Latinum tractum est ut oliva dicatur. Olea autem ipsa arbor est, fructus oliva, succus oleum. Est autem arbor pacis insignis. Et quid per olivam, nisi sancta Ecclesia designatur? quae in campis totius mundi transplantata decore orbem universum illustrat, et Spiritus sancti gratia per unctionem sacri chrismatis sanctificat credentes; per olei namque pinguedinem, qua et lassi atque infirmi artus recreantur, et gratia praestatur luminis, interna saepe dilectio mentis et opus misericordiae designatur. Hinc etenim Psalmista:« Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini: speravi in misericordia Dei mei in aeternum et in saeculum saeculi.» Ac si patenter dicat: Ego quia misericordiae fructum indigentibus exhibui, mihi quoque in aeternum a Deo repetendam misericordiae gratiam speravi.
6.14.7
« Et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis.» Platanus a latitudine foliorum dicta, vel quod ipsa arbor patula sit et ampla; nam platos Graeci latum vocant. Expressit hujus arboris Scriptura et nomen et formam, dicens:« Quasi platanus dilatata sum in plateis.» Est autem tenerrimis foliis ac mollibus et vitium similis. Mystice autem haec arbor Dominum Christum significat, qui in toto orbe in membris suis dilatatur, et mansuetudinis ac innocentiae suae ubique fidelibus salutifera monstrat exempla. De qua arbore in psalmis scriptum est:« Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum.» Bene, ut arbitror, ligno fructifero comparatus est Dominus Christus propter crucem, quam pro hominum salute suscepit, quae merito lignum vitae dicitur, quando et ibi Dominus Christus, qui est vita nostra, suspensus est, et latroni in eadem confitenti dictum est:« Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.» Denique et hodie omnis in eo credens aeternae vitae dona consequitur; sive, ut historia refert, lignum revera fuit in paradiso perennis vitae, si detestabilis inobedientia non fuisset. Unde enim mors habuisset introitum, si Adam monstrascet devotionis affectum? Hinc sanctissimi Patres suavissima mella sudaverunt, dicentes:« Dedit mandatum, ut inveniret arbitrium: fixit legem, ut faceret cautiorem.» Sed ille cum improvide secutus est hostem, et infeliciter vitae reliquit auctorem, tunc lamentabili sorte deceptus vitam perpetuam, quam possessurus erat, amisit, et in mortem, quam non habebat, incurrit. Sed ut ad conceptae similitudinis instituta redeamus, quod dicit plantatum est, id est, institutum est lignum crucis a Deo, quod semper in fide viresceret ac cresceret, sequitur,« secus decursus aquarum,» in comparationis gratia perseverat. Nam sicut terrestris aqua decurrens vita est lignorum virentium, sic aqua spiritalis signum crucis inundat, quae salus esse fidelium cognoscitur animarum. Haec ergo aqua est, de qua in Evangelio dicitur:« Si scires quis est, qui a te aquam petit, petisses ab eo, ut daret tibi aquam vivam, etc..» Operae pretium est quoque perpendere quare dixerit,« secus decursus aquarum,» scilicet ut nec nimia inundatio lignum deleret, nec iterum irrigatio procul constituta siccaret. Igitur crux passionis Christi exaltata est juxta aquam in plateis, quia redemptionis nostrae mirabile sacramentum per praedicationem Evangelii innotuit cunctis per orbem nationibus, ut omnes agnoscerent suae salutis in eo consistere effectum, et proinde Redemptori suo merito se impendere debere purum dilectionis affectum.
6.14.8
« Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi.» Cinnamomum et balsamum aromaticae arbores sunt. Nam cinnamomum dictum, quod cortex ejus in modum cannae sit rotundus et gracilis. Gignitur in Indiae et Aethiopiae regionibus, frutice brevi duorum tantum cubitorum, colore subnigro vel cinereo, tenuissimarum virgarum. Nam quod in crassitudinem extenditur, despectui est; quod vero gracilius provenerit, eximium; quod cum frangitur, visibile spiramentum emittit ad imaginem nebulae seu pulveris. De balsamo vero Plinius Secundus ita refert:« In eodem tractu balsamum aspalathos nascitur, spina candida, magnitudine arboris modicae, flore rosae, radix ejus unguentis expetitur. Tradunt in quocunque frutice curvetur arcus coelestis, eamdem quocunque aspalatho suavitatem odoris existere, sed in balsamo inenarrabilem quamdam. Quidam eam erysisceptrum vocant, alii sceptrum; cujus probatio est in colore rufo vel igneo, tactuque spisso, et odore castorei. Permutatur in libras quindecim.» Haec ergo duo arbuscula pro sui brevitate a quibusdam inter herbas deputantur odoriferas, quae recte pro ipsa brevitate humiles spiritu, quorum est regnum coelorum, significant qui quasi purpureo vestiti colore, semper Dominicae sunt passionis memores, semper ipsi ad patiendum pro Domino parati, qualis erat qui ait:« Quoniam propter te morte afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis.» Nam et haec est virtus, quae maxime inter nos animorum motus ac lascivias quasi viscerum dolores castigare ac tollere consuevit. Cum recogitantes quid pro nobis passus est Deus, minus nos pati quam meremur, agnoscamus. Bene ergo conjunguntur cinnamomum et balsamum, quia Dominicae passionis sacramento nostrae conversationis conformari debet status, ut juxta Joannis sententiam, sicut ille pro nobis animam suam posuit, ita et nos discamus pro fratribus animas nostras ponere. Nam quod cinnamomum coloris subnigri vel cinerei esse perhibetur, animis congruit humilium, qui fragilitatis propriae conscii quotidianis in precibus Deo dicere norunt:« Loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis.» Et iterum:« Ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere. Quod autem balsamum spinae candidae similitudinem habet flore roseo, significat quod dolorem passionis Dominicae in nostra conversationis angustia quotidie debemus imitari. Juxta illud evangelicum:« Qui vult, inquit, venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.» Quod autem radix ejus unguentis expetitur, significat humilitatem Christi omnium virtutum odorem commendare, et ad suavitatem aeternae dulcedinis electis Dei redundare.
6.14.9
« Quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris.» Et quid per myrrham electam nisi laudabilis sanctorum continentia demonstratur? quae in conspectu Domini odore suavissimo fragrat, quia eam charitatis dulcedo abundantissime inflammat. Myrrha quippe et aloe continentiam carnis exprimunt, quia nimirum horum naturae est aromatum, ut uncta ex eis corpora defunctorum minime putrescant, sicut Dominicae quoque sepulturae documenta testantur. Quomodo enim corruptio mortuae carnis putredinem luxuriae, ita conditura ejus( ubi typice in bonum accipitur) virtutem continentiae et castitatis, quae membra nostra a vitiis refrenat, aptissime demonstrat. Est autem myrrha arbor Arabiae, altitudinis ad quinque cubitos, similis spinae, quam acanthon vocant Graeci, cujus gutta viridis atque amara, unde et nomen accepit myrrha. Quae cuncta mortificationi carnis apte congruunt, quae amara ad tempus sentitur, sed in spe semper virentis patriae libentissime suscipitur; illius videlicet, de qua Petrus ait:« Regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, in haereditatem incorruptibilem et incontaminatam,» immarcescibilem, conservatam in coelis in vobis. Spinae autem merito confertur, quia ut mentem perpetuo salvet, corpus laborum punctionibus temporaliter affligit; sed et hoc quod gutta ejus sponte manans pretiosior est; elicita autem corticis vulnere vilior judicatur, quis non videat majoris ante Deum esse virtutis, cum quis sanum corpus suum ac vegetum, arridente etiam foris rerum copia, castigare ac servituti subjicere contendit, quam cum pressus aegritudine vel aliis saeculi adversis invitus a lascivia carnem compescit, atque ad abstinentiae remedium coarctat? quamvis et hoc inter virtutes magnas jure annumerari debeat, cum flagella quis paternae correptionis patienter, humiliter, gratanterque suscipiens, ad dona per haec promissae haereditatis castigatus pervenerit.
6.14.10
« Et quasi storax et galbanus, et ungula, et gutta.» Haec ergo pigmenta pretiosissima apud medicos habentur, et significant per sacramentum virtutum species, quas medici spiritales ad curationem hominum adhibent. Nam storax arbor Arabiae similis malo Sidonii, cujus virgulae inter caniculae ortum cavernatim lacrymam fluunt. Distillatio ejus in terram cadens munda non est, sed cum proprii corticis scrobe servatur; illa autem quae virgis et calamis inhaeserit munda est et albida; dehinc fulva fit solis causa, et ipsa storax calamites pinguis, resinosa, odoris jucundi, humecta, et veluti mellosum liquorem emittens; storax autem dicta, quod sit gutta arboris profluens et congelata. Nam Graeci Styriam guttam dicunt. Graece autem styrax, Latine storace dicitur. Galbanum autem, ut Plinius refert, dat Syria in Amano monte; ferulaeque ejusdem nominis resinae modo, quod stagonitin appellant: maxime laudant cartilaginosum, purum, ad similitudinem ammoniacae, minimeque lignosum. Ungula autem eadem est, quae in Exodo onyca nominatur: quae cum caeteris aromatibus ad thymiama conficiendum Domini jussu decreta est; quae autem Graece onyx, haec Latine ungula dicitur, eo quod in modum unguis humani formata sit. Gutta vero, quae et ammoniaca dicitur, lacrymas stillat in arenis suis. Genera enim duo, hoc est, straton, quod masculi thuris similitudinem habet, illudque maxime probatur. Alterum pingue et arenosum, quod pirama appellant; adulteratur arenis, velut nascendo apprehensis: quod tamen glebis et quam minimis probatur et purissimis. Ipsa ergo gutta vel ammoniaca hoc medicinae habet, ut curet duritias aliqua necessitate contractas. Hae ergo species aromatum odoriferae sunt, quia Domini praecepto ad thymiama conficiendum deputatae sunt. Ubicunque enim nostris codicibus thymiama habetur, in Hebraeo necotha legitur, quod Aquila styracem transtulit; significat orationis incensum cum odore sacrarum virtutum. Thymiama ex aromatibus compositum facimus, cum in altare boni operis virtutum multiplicitate redolemus: quod mixtum et purum fit, quia quantum virtus virtuti jungitur, tantum incensum boni operis sincerius exhibetur. Unde in Exodo bene dicitur:« Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii.» In tenuissimum pulverem aromata universa conterimus, cum bona nostra quasi in bilo cordis occulta discussione tundimus, et si veraciter bona sint subtiliter retractamus. Aromata ergo in pulverem redigere, est virtutes recogitando terere, et usque ad subtilitatem occultae examinationis revocare. Et notandum quod de eodem pulvere dicitur:« Pones ex eo coram tabernaculo testimonii,» quia tunc nimirum bona nostra veraciter in conspectu judicis placent, cum haec mens subtilius recogitando conterit, et quasi de aromatibus pulverem reddit, ne grossum durumque sit quod agitur: ne etiam si hoc arcta retractationis manus non comminuat, odorem de se subtilius non aspergat.
6.14.11
« Et quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam.» Libanus, si Hebraeam sequamur etymologiam, candor interpretatur; si Graecam, thus; denique in Cantico canticorum ubi legimus,« nos ad collem thuris,» quidam codices habent,« ad collem Libani.» Utrumque autem nomen virtutis industriam sonare facile cuique patet. Libet parum de natura aromatis ipsius ignaros instruere. Arbor est Arabiae, cortice, ut aiunt, et folio lauri similis, succum amaygdalae modo emittens, qui bis anno colligitur, autumno et vere; sed autumnali collectione praeparantur arbores incisis corticibus in flagrantissimo aestatis fervore, ac prosiliente spuma pingui, quae concreta densatur ubi loci natura poscat tegete palmea excipiente; quod in arbore haesit ferro depectitur; ideo corticosum videtur purissimum; hoc et candidum thus est. Secunda vindemia vere; eadem hieme corticibus incisis rubrum hoc exit, nec comparandum priori. Creditur et novellae arboris candidius esse, sed veteris odoratius: quod ex eo rotunditate guttae pependit masculum vocamus. Regio thurifera Sarvia nuncupatur: quod significare Graeci mysterium dicunt, undique rupibus invia et a dextra scopulis mari inaccessa. Evehitur uno tramite angusto; silvarum longitudo est centum millia passuum, sive, ut tradunt aliqui, octoginta latitudo dimidium. Attolluntur colles alti, decurruntque et in plana arbores sponte natae; terram argillosam esse convenit raris fontibus ac nitrosis. Haec prout in libris antiquorum reperimus strictim de natura et loco thuris sint dicta, quae pene omnia( si quis diligenter attendit) figurate sanctorum virtutibus congruunt, maxime quod regio in qua nascitur mysterium cognominatur. Nam quod arbores sponte nascuntur, apte competit eis quorum summa virtus non coacta legalibus edictis, sed oblatione voluntaria solet esse miranda, dicente Domino:« Si vis perfectus esse, vade, vende,» etc.. Quod incisis arboribus thuris lacryma profluit, quid nisi compunctionem humilium corde, de qua pura oratio ac fletibus dulcorata generari solet, indicat? Quod habet fontes raros sed nitrosos, convenit eis de quorum ventre fluunt, sicut dicit Scriptura, flumina aquae vivae, hoc est dona doctrinae spiritalis emanat, etiam mundandis proximorum mentibus accommoda. Nitrum namque et medendis infirmitatibus, et abluendis sordibus esse solet aptissimum; quod undique rupium et scopulorum est regio circumsepta munimine, congruit meritis eorum de quibus loquitur per parabolam Dominus:« Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei.» Plantavit namque Ecclesiam Dominus praeceptis vitae instituendo; et ei sepem circumdedit, custodia suae protectionis eam undique, ne a pravis vel spiritibus vel hominibus exterminari posset, tutando.
6.14.12
« Et quasi balsamum non mixtum odor meus.» Balsami arbor in Judaea intra terminos tantum viginti jugerum erat. Posteaquam eadem regione Romani potiti sunt, etiam latissimis collibus propagata est. Stirpe similis viti, foliis similis rutae sed albioribus semperque manentibus. Arbor autem balsamum, lignum ejus xylobalsamum dicitur; fructus sive semen carpobalsamum, succus opobalsamum: quod ideo cum adjectione significatur, eo quod percussus ferreis vinculis cortex ligni per cavernas eximii odoris gutta distillat. Caverna enim Graeco sermone ope dicitur, cujus guttam adulterant admixto cyprino oleo vel melle; sed sincerus probatur a melle, si cum lacte coagulaverit; ab oleo, si instillatus aquae aut admixtus facile fuerit resolutus; praeterea et si laneae vestes ex ipso pollutae non maculantur. Adulteratus quidem neque cum lacte coagulat, et ut oleum in aqua supernatat, et vestem maculat. Balsama autem si pura fuerint, tantam vim habent, ut si sol excanduerit, sustineri in manu non possint. Hujus ergo liquoris, hoc est, balsami mystice mentio fit in Cantico canticorum, dicente sponsa de sponso:« Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Botrus Cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi.» Et quidem hujus ultimi versiculi juxta superficiem litterae hic sensus est: Sicut in insula Cyprus majores caeteris terris botros gignere solet, et sicut in civitate Judaeae quae vocatur Engaddi nobiliores caeteris vineae nascuntur, ut pote de quibus liquor non vini, sed opobalsami defluit, ita dilectus meus mihi specialis est prae omnibus charitate connexus, adeo ut nulla me creatura ab ejus affectu divellere possit. Typice autem quomodo myrrha propter amartitudinem( est enim quantum medendis infirmitatibus salubris, tantum gustu amara) tristitiam Dominicae passionis significat; ubi ipse et myrrhatum vinum a militibus accepit bibendum, et sepeliendus a discipulis myrrha perunctus est, ut praediximus, ita botrus non incongrue resurrectionis gaudium denuntiat. Vinum enim laetificat cor hominis. Botrus ergo Cypri factus est Dominus in resurrectione, qui fuerat fasciculus myrrhae in passione. Merito inter ubera commoratur sponsae, quia idem in botrum versus est vineae. Ideo sancta Ecclesia memoriam Dominicae mortis nunquam suo de corde deponit, quia ipse qui propter delicta ejus mortuus est, propter ejus quoque justificationem a morte resurrexit, atque ei vestigia ipsius sequenti, post angorem mortis resurgendi exemplum tribuit. Qui bene etiam in vineis Engaddi esse memoratur. Namque in vineis Engaddi, ut praefati sumus, balsamum gignitur, quod in chrismae confectione liquori olivae admisceri, a pontificali benedictione solet consecrari, quatenus fideles omnes cum impositione manus sacerdotalis qua Spiritus sanctus accipitur, hac unctione signentur, qua etiam altare Dominicum dedicatur, et caetera quae sacrosancta esse debent perunguntur. Unde rectissime per vineas Engaddi charismata divina figurantur; et sponsus in vineis est Engaddi, quia et ipse Dominus in carne apparens plenus est Spiritu sancto, et ejus dona Spiritus credentibus ipse largitur. Ideo autem arbores balsami vineas appellat, quia in vinearum morem extolluntur, quae sine adminiculis seipsae sustinent, quippe viti similiores quam myrto, perpetua coma insignes proceritas intra bina cubita subsistit, semen vino proximum gustu, colore rufum, ramus crassior quam myrto, quae certo anni tempore balsamum sudant, sed et agricolae virgulta eorum acutis lapidibus sive osseis solent incidere cultellis, nam ferri tactus laedit. Per quas incisiones emanat succus odoris eximii, et lacrymis pulchre rorantibus, exceptus lanis parva colligitur in cornua, quod quia per cavernam profluat corticis saepius, opobalsamum nominatur; ope enim, ut diximus, Graece caverna nuncupatur; singularumque arborum largior vena ter omnibus percutitur aestibus: praecipua autem lacrymae gratia, secunda semini, tertia cortici, minima ligno. Quae cuncta Redemptori nostro, si sollicite considerantur, aptissime conveniunt, qui humilis in carne, sed plenus gratiae et virtutis apparens« vulneratus est propter iniquitates nostras,» ac de suis vulneribus vitae nobis et salutis sacramenta profudit. Unde et ipse, qui virtus et sapientia Dei est, loquitur in praesenti Ecclesiastico:« et quasi balsamum non mistum odor meus.» Mirandus sane ordo verborum, ut prius sponsa dicat accumbente rege nardum suam odorem dedisse; deinde ipsum fasciculo myrrhae comparet; tertio eumdem botrum Cypri cognominet; ad ultimum in vineis Engaddi eum esse commemoret, quia et prius discumbentem in coena Dominum mulier devota nardo perfudit. Deinde discipuli crucifixum ac sepeliendum myrrha unctum linteis involverunt, et post haec ipse gaudio resurrectionis mox adveniente, spiritalia fidelibus dona distribuit. Nec praetereundum quod Engaddi fons haedi interpretatur, quo nomine patenter lavacrum sacri baptismatis ostenditur, in quo peccatores adhuc et sinistra parte digni descendimus, sed jam mundati a peccatorum foeditate atque in agnorum numero computandi ascendimus. Et bene cum laetitiam Dominicae resurrectionis significaret dicendo:« Botrus Cypri dilectus meus mihi,» addidit continuo,« in vineis Engaddi,» id est, fontibus haedi, quod est aperte dicere in donis spiritalibus, quae ex tempore baptismi fidelibus conferuntur. Hactenus Ecclesia a Redemptore suo accepit dona, quae dilectionis pignora testatur. Bene ergo dicit Sapientia divina,« Quasi balsamum non mistum odor meus,» quia nullam in se habet erroris contagionem, nulla recipit consortia perfidorum, sed pura et sincera ejus est doctrina, et ab omni haereticorum macula aliena, quae sacrarum virtutum odorem redolet, ac gratiam Spiritus sancti fidelium mentibus infundit.
6.14.13
« Ego quasi terebinthus extendi ramos meos.» Terebinthus arbor est Graecum habens nomen, generans resinam omnium resinarum praestantiorem. De terebintho autem Plinius secundus ita refert:« Syria terebinthum habet. Ex his masculae sine fructu, feminarum duo genera sunt. Alteri fructus rubet, lentis magnitudine; alteri pallidus, cum vite maturescit, non gradior faba, odore jucundior, tractu sinuosus. Circa Idam Troadis, sed in Macedonia brevis arbor haec atque fructuosa. In Damasco Syriae magna materies et admodum lenta ac splendens, flos racemosus olivae modo, sed rubens, folia densa: fert et folliculos emittentes quaedam animalia ceu culices, leviorque resina quae ex cortice erumpit.» Et quid per terebinthum nisi Ecclesiae status figuratur, quae per totum orbem terrarum extendit ramos suos? quia per praedicationem Evangelii per singulas gentes ramos fidei expandit, et dilatat locum habitationis suae; cui sub alia similitudine per Isaiam dicitur:« Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extendere ne parcas; longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit, et civitates desertas inhabitabit.» Cujus resina est praestantissima, quia medicina illius, qua subvenit aegritudinibus animarum, est optima: cui etiam hoc convenit quod de genere ipsius arboris jam diximus: quia masculae arbores sine fructu sunt, feminarum autem duo sunt genera, quorum uni fructus rubet, alteri pallidus, cum vite maturescit, quia illi qui per elationem mentis aliquem vigorem propriae virtutis sibi adscribunt, sine fructu virtutum existunt; qui autem infirmitatem suam agnoscentes totam spem suam in opem et gratiam sui conditoris ponunt, hi nimirum aut fructum martyrii per tolerantiam passionis exquirunt, aut per continentiam et munditiam cordis atque corporis speciale praemium in coelesti regno cum agno possidebunt, cantabuntque canticum illud quod in Apocalypsi memorantur cantasse centum quadraginta quatuor millia qui stabant cum agno supra montem Sion:« Et nemo poterat dicere canticum illud, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, et sine macula sunt ante thronum Dei.»

Intertext edge

Open linked passage

Note