Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rabanus Maurus780-856
Commentaria in Ecclesiasticum
Eccl 8.5.6
Choose a text More by Rabanus Maurus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8902 Coinec2
8.5.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT V. De bono sanitatis, quia melior est paupertas et sanitas divitiis.
8.5.1
« Melior est pauper sanus et fortis viribus suis, quam dives imbecillis et flagellatus malitia.» Non tam ergo hic sanitatem corporis quam animae praedicat, quia qui sanus est mente, non nocet eum vexari in corporali tribulatione. Unde Paulus de semetipso ait:« Quando infirmor, tunc potens sum; libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.» Nec aliquid adjuvat, quemlibet sanitate corporali et divitiis saecularibus abundare, si imbecillis sit fide, et vexetur stimulo malitiae: quoniam melior est pauper ambulans in simplicitate sua, quam dives in pravis itineribus. Nihil enim deest pauperibus Christi timentibus eum. Divites autem mundi egebunt et esurient, et in egestate spiritalium atque verarum divitiarum quotidie deficient; inquirentes autem Dominum non deficient omni bono. Quod et sequens sententia probat, dicens:
8.5.2
« Salus animae in sanctitate justitiae melior est omni auro et argento, et corpus validum quam census immensus.» Vera salus animae justitia est secundum mandata Dei custodita, nec ei comparari valent auri et argenti immensa pondera, quia haec sunt decidua et velociter transitura, illa autem perpetualiter mansura. Unde ipsa Veritas ait:« Videte et cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his qua possidet. Quid enim proderit homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?» Hinc et Salomon ait:« Non proderunt divitiae in die ultionis, justitia autem liberabit a morte. Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius. Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui.» Quod autem dicit corpus validum melius esse quam censum immensum, ostendit corpus tunc bene sanum esse, quando valide laborat in divino opere, cui valetudini non coaequatur census ingens divitiarum, quia, juxta Ecclesiastis sententiam,« Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat: saturitas autem divitis non sinit dormire eum.» Porro quia somnus naturalem aliquando quietem, aliquando vero communem de hac vita significat exitum, melior erit requies ejus in futuro, qui operatur in praesenti, et secundum vires suas in bonis operibus conversatur, quam eorum divitiae, de quibus scribitur:« Vae vobis divitibus, quia recepistis consolationem vestram.»
8.5.3
« Non est census super censum salutis corporis, et non est oblectatio super cordis gaudium.» Hoc est quod supradixit in sanctitate justitiae salutem esse animae, et in corpore valido dignitatem fieri super thesaurum auri et argenti, quia delectationi verae sapientiae, quae in vera charitate consistit, et contemplationi ipsius veritatis quae est certa agnitio Dei, nullum gaudium terrenum comparari potest. Neque operibus virtutum, quibus semper insistit devotio fidelium, aliquod negotium hujus mundi adaequari valet: quia quantum distant diuturnitate, tanto discernuntur et dignitate.
8.5.4
« Melior est mors quam vita amara; et requies aeterna quam languor perseverans.» In Ecclesiaste scriptum est:« Laudavi magis mortuos quam viventes; et feliciorem utroque judicavi, qui necdum natus est, nec videt mala quae sub sole sunt.» Ubi ostendit ad comparationem miseriarum, quae in hoc saeculo mortales premunt, feliciores esse mortuos quam viventes. Meliorem autem his duobus, vivente videlicet et defuncto, qui necdum natus est; alius enim adhuc patitur mala, alius quasi de naufragio nudus evasit. Porro qui necdum natus est, in eo felicior est quod necdum mala mundi expertus est. Haec autem sententia, qua dixit meliorem esse mortem quam vitam amaram, et requiem aeternam quam languorem perseverantem, juxta simplicem intelligentiam, ostendit meliorem esse hanc mortem de qua scriptum est:« Pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus,» quam vitam amaram, qua degunt peccatores iniquis operibus vacantes, et requiem aeternam, quam tenent justi in conspectu Domini, quam languorem perseverantem quo in peccatis versantes quotidie tabescent; quorum finis est interitus, et gloria in confusionem ipsorum, qui terrena sapiunt.
8.5.5
« Bona abscondita in ore clauso, quasi appositiones epularum circumpositae in sepulcro.» Hoc testimonium contra eos valet, qui talentum verbi Dei quod ipsi intellectu perceperunt aliis praedicare negligunt, quorum scientia ita viventibus inutilis est, sicut epulae circumpositae mortuorum sepulcris, qui non manducant, neque bibunt, neque aliquem fructum ex illis capiunt. Unde et sequitur:
8.5.6
« Quid enim proderit libatio idolo? Nec enim manducabit nec odorabitur. Sic qui effugatur a Domino, et portans mercedes iniquitatis. Videns oculis et ingemiscens, sicut spado complectens virginem et suspirans.» Nulla enim ratio est, ut homo rationalis deserat Deum factorem suum, qui eum creavit ad honorem ac gloriam nominis sui. Quatenus sibi offerret sacrificium justitiae, et speret in Domino, et deferat libationes idolis vanis, qui nec sentiunt, nec aliquid sapiunt, nec victu humano communicant. Unde et Scriptura dicit:« Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt. Aures habent et non audient, nares habent et non odorabunt. Manus habent et non palpabunt, pedes habent et non ambulabunt, non clamabunt in gutture suo,» neque enim est spiritus in ore ipsorum. Quid autem factoribus suis mercedis recompensetur, sequens versiculus ostendit dicens:« Similes illis fiunt qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.» Quod et comparatio spadonis ad virginem sub alio paradigmate demonstrat, quia sicut spado inhabilis est ad complexum virginis, sic et adoratio idolorum eis indecens est qui aliquod quaerunt ab illis adjutorium, quod tamen omnino non inveniunt.
8.5.7
« Tristitiam non des animae tuae, et non affligas temetipsum in consilio tuo.» Tristitia ergo unum est vitium de octo principalibus vitiis; tristitia videlicet saeculi, quae mortem operatur, et in desperationem hominem mittit. Ea autem tristitia quae secundum Deum est, stabilem salutem operatur, et mundat hominem ab omnibus delictis, quoniam juxta Psalmistae sententiam,« Sacrificium est Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit.» Tristitiam, inquit, non des animae tuae et non affligas temetipsum in consilio tuo, hoc est, in cogitatu tuo, quia cogitatio tristis valde affligit animam. Unde necesse est ut homo semper animum suum ad Deum vertat, spemque suam assidue ipsi committat, a quo certam salutem inveniet. Unde propheta voce consolatoria animam suam interrogat, dicens:« Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deum, quoniam confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.»
8.5.8
« Jucunditas cordis haec est vita hominis, et thesaurus sine defectione sanctitatis.» Vera jucunditas cordis non alibi quam in vera charitate consistit, ubi et vita hominis cum virtutum thesauro sine defectione sanctitatis permanet, eo quod nulla virtus sine ejus ope subsistere valet. Haec enim excellentior est via, quam Apostolus universis linguis martyrio, atque eleemosynis ante statuit, et fidei atque spei praecellere ostendit, dicens:« Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec, major autem horum est charitas, quia caeteris decedentibus ipsa sola permanet.»
8.5.9
« Exsultatio viri est longaevitas.» Hoc dicendo non de praesentis vitae diuturnitate, sed de futurae felicitate disputat, quia ibi vera est exsultatio, ubi vera est et beatitudo. Caeterum praesens vita tota est plena miseria, et instabilis atque mutabilis semper, quod et poeta nobilis versibus explicat, dicens: Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit, subeunt morbi, tristisque senectus, Et labor et dirae rapit inclementia mortis.. Quid autem nobis certam requiem conferat, sequens sententia manifestat:
8.5.10
« Miserere animae tuae placens Deo, et contine; et congrega cor tuum in sanctitate ejus, et tristitiam longe expelle a te. Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa.» Multa sunt misericordiae genera, ut saepe jam diximus, sed hoc praecipuum est, quod hic commemoratur, ut per continentiam, sanctitatem, et justitiam studeamus placere Deo, et ad hoc congregemus totum nostri animi affectum, ut ipsi acceptabiles simus, et bonorum operum fructus cum humilitate et pia devotione illi offeramus; tristitiam autem longe a nobis expellamus, quia nullum munus cum tristitia mundana oblatum coram Deo jam erit acceptum. Unde Apostolus ubi ad eleemosynarum largitatem Corinthios hortatur, dicens:« Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus metet vitam aeternam,» continuo subjunxit:« Unusquisque prout distinavit corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus.» Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa. Quomodo enim potest ibi esse aliqua utilitas, ubi bonorum operum est sterilitas, et totius vitae periclitatio atque mortalitas? sicut sequens sententia probat.
8.5.11
« Zelus et iracundia minuent dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus.» Manifestum est juxta historia, quod zelus et perversus animi affectus debilitat corpus. Sicut legitur in libro Geneseos, quod propter iram et invidiam consideret vultus Cain. Et in libro Regum, Jonadab amicus Ammon filii David, per maciem vultus deprehenderit animi perturbationem, quam habuit in concupiscentiam Thamar sororis suae. Cujus sententiae similitudinem Salomon in Proverbiis protulit, dicens:« Animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa.» Juxta allegoriam vero zelus et iracundia minuent dies hominis, cum eum vita aeterna indignum efficient, ante tempus senectutem adducent, quia« viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos,» hoc est, prosperitate sine vindicta quam sibi promittunt, perpetualiter habere non possunt.
8.5.12
« Splendidum cor bonum in epulis, epulae enim illius diligentes fiunt.» Utique bona voluntas electorum jucundatur in epulis virtutum, quae epulae indefectivas habent opes spiritalium divitiarum.

Intertext edge

Open linked passage

Note