Rabanus Maurus780-856
Commentaria in Exodum
Exod 4.2.3
Choose a text
More by Rabanus Maurus
—
8893 Coinex
4.2.1
LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM. Praecepta juris, quae constituit Dominus in monte Sinai, loquens ad Moysen.
4.2.1
Dixit praeterea Dominus ad Moysen: Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de coelo locutus sum vobis. Non facietis vobis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves. In omni loco in quo memoria fuerit nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi, et caetera. Quod autem dictum est, Non facietis vobis deos argenteos et deos aureos, repetitur quod in primo praecepto inculcatum est. Et ex diis argenteis et aureis, utique omnia simulacra intelliguntur, ut est illud in Psalmo: Simulacra gentium, argentum et aurum. Quod autem additur, Altare de terra facietis mihi, ostendit ob hoc tantummodo interdictis simulacris altare esse concessum fieri de terrena materia, ut uni Deo hostiae et sacrificia in eo offerrentur. Mystice autem, altare de terra Deo facere, est incarnationem Mediatoris sperare. Tunc quippe a Deo nostrum munus accipitur, quando in hoc altari nostra humilitas, id est, super Dominicae incarnationis fidem posuerit, quidquid bene operatur. In altari ergo de terra oblationum munus accipimus, si actus nostros Dominicae incarnationis fide solidamus. Deinde adjecit: Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus. Si enim levaveris super illos cultrum, polluetur. Secti lapides hi sunt qui unitatem scindunt ac dividunt semetipsos a societate fraterna, per odium vel schismata. Tales in corpore suo non recipit Christus, cujus corporis figuram altaris illius constructio obumbrat. Isti vero non secti lapides ex quibus altare construi jubetur, hi sunt qui fidei morumque unitate solidantur. De qualibus dicit Apostolus: Vos estis lapides vivi, coaedificati domus spiritualis. His non est injectum ferrum, quia incorrupti sunt, et jacula maligni ignita non receperunt, quique unum altare faciunt unitate fidei, vel concordia charitatis. Non ascendes per gradus ad altare meum, id est, non gradatim unum alio praeferens ad me pervenies; neque priorem atque posteriorem tempore discernes: quia divisum et sequestratum propitium non habebis. Hoc enim Ariani faciunt, qui insecabilem Patris et Filii et Spiritus sancti substantiam dividunt. Haec sunt judicia quae propones. Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi, in septimo egredietur liber gratis. Cum quali veste intraverit, cum tali exeat. Si habens uxorem, et uxor egrediatur simul, et caetera. Quae de servo Hebraeo praecipiuntur, ut sex annis serviat, et dimittatur liber gratis, ne servi Christiani hoc flagitarent a dominis suis, apostolica auctoritas jubet servos dominis suis esse subditos, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur. Illud enim ex hoc satis constat in mysterio praeceptum, quia et pertundi subula ejus autem ad postem praecepit Deus, qui libertatem illam recusaret. Praecipitur enim ut Hebraeus puer si forte in servitutem devenerit, sex annis serviat, septimo vero anno dimittatur. Quod si egredi a servitute noluerit propter uxorem et filios, perforabitur auricula ejus, et erit servus in saeculum. Hoc de praesenti saeculo non dicitur, sed de futuro, quia in sex aetatibus hujus saeculi servientes, septimo die, aeterno sabbato liberamur: si tamen voluerimus esse liberi, dum adhuc in saeculo servimus peccato; si autem noluerimus, perforabitur nobis auricula in testimonium inobedientiae, et cum uxore et filiis nostris quos praetulimus libertati, id est, cum carne et operibus ejus, jugiter peccati servi erimus in aeternum. Sed et aliter hoc intelligi potest. Nempe sciendum est, quia cum activa vel contemplativa vita ex Dei sunt gratia, una nobis in necessitate, altera in voluntate. Quis enim cognoscens Deum, ad ejus regnum ingreditur, nisi prius bene operetur? Sine contemplativa ergo vita intrare non possunt ad coelestem patriam, qui bona quae possunt operari, negligunt. Sine activa autem intrare non possunt, si negligunt bona operari quae possunt. Illa ergo in necessitate, haec in voluntate est. Unde ad Moysen dicitur: Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi. In septimo egredietur liber gratis. Hebraeus enim transiens interpretatur. Et servus Hebraeus emitur, quando unusquisque qui jam ab hoc saeculo mente transit, servitio omnipotentis Dei subditur. Ille etenim Deo vere servire appetit, qui ab hoc saeculo mente transire didicerit. Sic Moyses transivit ut videret visum. Sic David, cum videret impium exaltatum et elevatum sicut cedros Libani, transivit et non erat: quia iniquorum potentiam, esse magnum aliquid fortasse credimus, nisi ad permanens saeculum mente transeamus. Servus vero Hebraeus emptus sex annis servire praecipitur, ita ut in septimo liber exeat gratis. Quid enim per senarium numerum, nisi activae vitae perfectio designatur? Quid per septenarium, nisi contemplativa exprimitur? Sex annis servit et septimo egredietur liber, qui per activam quam perfecte exhibuerit, ad contemplativae vitae libertatem transit. Et notandum quod gratis liber egreditur, quia hi qui postquam omnia fecerint, dicunt se inutiles servos, eis procul dubio sicut ipsa activa fuit ex munere, ita erit ex gratia etiam contemplativa. Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: quia omnino necesse est ut unusquisque nostrum in hoc quod incipit, perseveret, atque usque ad finem operis in ea qua inchoavit intentione, perduret. Ille quippe bene ad contemplativam transit, qui in activa vita intentionis suae vestem non mutaverit. Et sunt nonnulli, qui priusquam omnipotentis Dei servitio socientur, jam bona operari diligunt. Sunt vero alii qui bona opera postquam ad servitium omnipotentis Dei venerunt, discunt. Qui ergo operationem bonam, et priusquam ad Dei servitium veniret, habere studuit, Hebraeus servus cum uxore emptus est. Et plerumque is qui talis est, potest ad contemplativam vitam transire, et tamen activam non deserere. Unde et illic subditur: Si habens uxorem, et uxor egrediatur simul. Cum eo enim ad libertatem et uxor egreditur, quando is qui ad contemplationem pervenit, etiam foris actionem boni operis qua prodesse possit aliis, non relinquit. Si autem dominus dederit illi uxorem et pepererit filios et filias, mulier et liberi ejus erunt domini sui: ipse vero exiet cum vestitu suo. Servo empto dominus dat uxorem, cum praedicator quisque, eum quem jure omnipotenti Deo mancipaverit, bonae actioni conjungit. Nam et praedicatores domini vocantur: sicut Elisaeo prophetae de praedicatore suo dicitur: Scis quod Dominus tuus tollatur a te? Uxor vero servi empti tum filios et filias pariet, quando ei bona actio fortes vel teneros fructus generat. Sed mulier quae a domino data est, eidem domino cum filiis remanet. Ipse vero servus exit cum vestitu suo: quia bona actio vel ejusdem bonae actionis fructus, praedicatoris mercede reputatur. Ipse vero, in desiderii sui intentione perdurans, per supernam gratiam ad contemplationem liber egreditur. Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem et liberos: non egrediar liber. Servus dominum suum diligit, quando praedicatoris verba sollicita mente custodit. Uxorem quoque amans et liberos liber egredi recusat, quando activam vitam ejusque fructus diligens, transire ad contemplativam non vult: quia bona se opera habere in ministerii sui servitute considerans, ad libertatis quietem renuit transire. Sed offerat eum dominus diis, et applicetur ad ostium et postes: et perforet aurem ejus subula, ut sit ei servus in saeculum. Is enim qui in activa disposuit vita perdurare, a Domino diis offertur, quando a praedicatore suo antiquorum Patrum dictis imbuitur qui nobis in via omnipotentis Domini sacerdotes fuerunt; atque ad ostium et postes tabernaculi ducitur, ut de ingressu aeterni tabernaculi aliquid audiat, et tremendi judicii diem subtiliter agnoscat, ne per bona opera quae facit, placere hominibus appetat. Sicque auris ejus subula perforatur, dum mens illius timoris Dei subtilitate percutitur: et verbi acumine transfixa, per omne quod agit, noverit ingressum regni semper attendere, et quasi ab ostio et poste tabernaculi perforatam aurem portare, qui erit servus in saeculum, ut esse post saeculum liber possit. In saeculum enim servus est, qui per activam vitam hominibus servire disposuit, ut post praesens saeculum ad libertatem veram valeat pervenire. De qua per Paulum dicitur: Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei. Tunc enim vera in nobis libertas erit, cum ad gloriam filiorum Dei adoptio nostra pervenerit. Nunc vero non solum activa in servitute est, sed etiam contemplatio qua super nos rapimur, libertatem mentis non obtinet, sed imitatur, quia illa quies intima in aenigmate videtur.
4.2.2
Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillae exire consuerunt. Si displicuerit oculis domini cui tradita fuit, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. Quod si alteram ei acceperit, providebit puellae nuptias, et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit. Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia, et caetera. Si quis autem, inquit, vendiderit filiam suam in famulam, id est, ut sit famula quam οἰκετίαν Graeci vocant, non abibit ita ut recedunt ancillae: intelligendum est, non sic recedet quomodo recedunt ancillae Hebraeae post sex annos. Eam quippe oportet in feminam Hebraeam legem datam intelligi, quae servata in maribus. Cur ergo ista ita recedet, nisi quia in illo famulatu intelligitur humiliata, quod ei se dominus miscuerit? Hoc quippe in consequentibus utcunque clarescit. Sequitur enim et dicit: Quod si non placuerit domino suo, quia non annominabit eam, id est, non eam fecit uxorem, remunerabit eam, hoc est quod supra dixit, non abibit ita ut recedunt ancillae. Jussa est quippe aliquid accipere pro eo quod humiliata est: quia non ei se ita miscuit, ut faceret uxorem, id est, ut annominaret eam sibi. Quod si filio annominaverit eam, secundum justificationem filiarum faciet ei. Hic jam apparere incipit, quemadmodum supra dixerit, quia non annominavit. Nam quid est aliud, si filio annominaverit eam, nisi filio confixerit eam uxorem, quandoquidem dicit, secundum justificationem filiarum faciet ei: id est, ut sic tradat tanquam filiam, dotem scilicet apponens ei. Deinde adjungit: Quod si aliam accipiat ei, id est, non istam deputavit uxorem filio suo, sed ei aliam accipiet, quae opus sunt, et vestem conversationem ejus non fraudabit ei. Simili lege quae competunt, quomodo mansit uxor filio ejus, quemadmodum ei daret si eam ibi non annominasset, et tamen concumbendo humiliasset. Si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis. Hoc intelligitur, si eam ipse concubitu non humiliaverit, neque filio suo conjunxerit, neque aliam filio suo ductam, istam ejecerit, abibit gratis: id est, sufficiet ei non teneri in servitute. Abibit enim nihil accipiens, ut servus Hebraeus. Non enim licet Domino ejus copulare illam viro non Hebraeo, quam non licet exterae genti tradi. Si autem servo Haebraeo eam copulaverit, hoc utique intelligitur quod cum eo gratis exibit, nequaquam a marito separata. Mystice autem, si quis devotam subjectionem quam bonus animus genuit, cuilibet doctori ad obediendum tradiderit, non est aequum, ut spreta ab illo vel confusa, abjiciatur: sed sive sibi vel probato discipulo jungat ad consortium disciplinae, si hoc elegerit, vel alio doctori eum commendet, in cujus societate proficere possit, et ipse benevola mente eum cum solatio prosequatur, nec vacuum dilectione a se credere permittat. Haeretico autem homini vel schismatico, qui alienus est a Dei populo, non habet potestatem illum tradendi; sed si ipse laborem de eo subire noluerit, liberum recedere patiatur, ut sibi magistrum quem velit eligat. Si quis percusserit aliquem et mortuus fuerit, morte moriatur. Qui autem nolens, sed Deus tradidit in manus ejus, dabo tibi locum in quem fugiat. Quaeritur hic quomodo dictum est, Si autem nolens, sed Deus tradidit in manus ejus: quasi et si nolens occiderit, non posset occidere, nisi Deus traderet in manus ejus. Intelligitur ergo tantummodo Deum fecisse, cum quisque occiditur a nolente, et pro hoc tantummodo Deus id fecit, dictum est: Sed Deus tradidit in manum ejus. Cum vero volens occidit, et ipse occidit, et Deus tradidit in manum ejus. Hoc ergo interest, quod illic tamen Deus fecit: hic autem et Deus et homo propter voluntatem facientis, sed non sicut Deus homo. Deus enim non nisi juste, homo autem poena dignus: non quia illum occidit quem Deus nollet occidi, sed quia per iniquitatem. Non enim ministerium Deo jubenti praebuit, sed suae malignae cupiditati servivit. In uno igitur eodemque facto, et Deus de occulta aequitate laudatur, et homo de propria iniquitate punitur. Non enim quia Deus proprio Filio non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit illum, ideo Judas excusatus est, qui eumdem ad mortem tradidit Christum.
4.2.3
Qui autem non est insidiatus, inquit, sed Deus illum tradidit in manu ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat. Hoc quomodo factum sit, liber qui dicitur Jesu Nave( Josue, XX), manifestat cum commemorat Josue, Domino jubente, sex civitates refugii decernere homicidis, qui homicidium non sponte fecerint: hoc est Cades in Galilaea montis Neptalim; et Sichem in monte Ephraim; et Cariath Arbe: ipsa est Hebron in monte Juda; et trans Jordanem contra occidentalem plagam Jericho urbem Bosor, quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben; et Ramoth Galaad de tribu Gad; et Gaulon in Basan de tribu Manassae. Hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israel, et advenis qui habitant inter eos, ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset, et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam. Mystice autem, si quis per invidiam aut odium mucrone malitiae aliquem percusserit, et in mortem animae se duxerit, aeternae morti ipse obnoxius erit. Unde ipsa Veritas ait: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei, ut mola asinaria addatur collo ejus, et demergatur in profundum. Et Joannes ait: Qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quia omnis homicida, non habet vitam aeternam in se manentem. Hic talis ab altari Domini evelli jubetur, quia indignus Dominicis sacramentis, a participatione sacri altaris merito removetur. Qui autem non voto malitiae, sed per incuriam aut ignorantiam aliquem laeserit, habet urbes refugii, Ecclesiam videlicet catholicam: ubi se angustia poenitentiae coarctans, per omne tempus praesentis vitae, bonis operibus studium impendens maneat; et si spem suam in morte pontificis summi, Redemptoris videlicet sui posuerit, hic sine dubio in aeternum salvabitur. Qui percusserit patrem suum et matrem, morte moriatur. Et paulo post: Qui maledixerit, inquit, patri suo et matri, morte moriatur. Quid est percutere patrem et matrem, et maledicere patri vel matri, nisi impium exstitisse et contrarium legi, quae jubet parentes honorare, et ob hoc maledictum et dignum esse morte? Spiritaliter autem qui maledixerit patri, id est, blasphemiam in Deum qui omnium pater est protulerit, vel contra Ecclesiam matrem unitatis schismata ingesserit, aeterna poena multandus erit. Qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum, convictus noxae, morte moriatur. Haereticos hac sententia percutit, qui per dolum hominem Christianum a veritate catholicae fidei seducunt, et malignis spiritibus per errorem obnoxium tradunt, aeterna poena eos damnandos esse ostendit. Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit et jacuerit in lectulo, si surrexerit et ambulaverit fortis super baculum suum, innocens erit qui percussit: ita tamen, ut operas ejus et impensas in medicos restituat, et caetera. Allegorice: Si quis cum proximo suo per furorem contenderit, et vel lapide vel pugno illum percusserit, hoc est duritia mentis vel parcitate cordis, spernendo sive misericorditer non consulendo exasperaverit, et ille infirmatus in tristitia a fervore dilectionis languescit, necesse est ut reus per confessionem operas poenitentiae et impensas promissae emendationis in medicos, hoc est in doctores impendat, qui aegrotantem baculo consolationis suae erigant, et fomentis praedicationum medicantes, in pristinum statum dilectionis reforment. Ita enim ad innocentiam veram pervenire possumus, si male gesta dignis poenitentiae fructibus diluere satagamus. Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit, et caetera. Sicut disciplina opus est in eruditione subjectorum, ita et discretione maxime opus est, in exhibitione correptionum. Qui enim sibi commissum gregem ultra modum disciplinae constringit, ubi vitam debuit propagare, invenietur ibi mortem ingerere. Unde et per Sapientiam dicitur: Qui fortiter premit ubera, exhibet butyrum; et qui vehementer emungit, elicit sanguinem. Est ergo semper mensura in disciplina tenenda, ut rigor sit in refrigerio, et refrigerium in rigore, ut in disciplinato fides et dilectio vigeat, nec per desperationem vel odium, funditus intereat. Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem, et abortivum fecerit, sed ipsa vixerit, subjacebit damno, quantum expetierit maritus mulieris, et arbitri judicaverint, et caetera. Hic, ut mihi videtur, talis est sensus: Quod si quis mulierem percusserit post conceptum semen, et pro hoc abortivum quidem fecerit, ipsa tamen vivente, tunc pecunia percussor laesionem recompensare possit, secundum id quod expetitus fuerit, et judices decreverint. Si autem mors illius fuerit subsecuta, tunc jam homicidii reus, puniendus erit ipse percussor. Mystice autem, si quis alicujus animam post conceptum semen verbi, per incuriam vel fraudem laeserit, ita ut vitale germen boni operis sanum proferre non possit, etiam si ipsa adhuc in fide vivens perstiterit, percussor tamen ut damnum illatum per poenitentiam restituat secundum Evangelii magisterium necesse habebit. Si autem ipsa anima per errorem necata, post prolatum abortivum, hoc est opus mortiferum, in infidelitate perseveraverit, sine dubio seductor illius, quasi verus homicida, aeterna morte reus erit. Notandum autem quod alia editio sic habet: Si litigabunt duo viri, et percusserit mulierem in utero habentem, et exierit infans ejus non deformatus, detrimentum patietur, quantum indixerit vir mulieris: et dabit cum postulatione. Hic de anima quaestio solet agitari, utrum quod formatum non est, ne anima quidem possit intelligi: et ideo non sit homicidium, quia nec exanimatum dici potest, si adhuc animam non habebat. Sequitur enim et dicit: Si autem formatum fuerit, dabit animam pro anima. Ubi quid aliud intelligitur, nisi ut ipse moriatur? Nam hoc et in caeteris ex hac occasione jam praecepit: Oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, combustionem pro combustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore: talionis videlicet aequitate. Quae lex ideo constituit, ut demonstraret quae vindicta debeatur. Nisi enim per legem sciretur quid vindictae deberetur, unde sciretur quid venia relaxaret, ut dici posset: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Debitores igitur lege monstrantes, ut quando ignoscitur, appareat quid dimittatur. Neque enim debita dimitteremus, nisi quid nobis deberetur, lege indice disceremus. Ideo ergo informe puerperium lex noluit ad homicidium pertinere, quia nondum dici potest anima viva in eo corpore quod sensu caret, si talis est in carne nondum formata, et ideo nondum sensibus praedita. Duo autem isti viri qui litigant, duo disputantes sunt de dogmatibus vel quaestionibus legis. Quia ergo isti qui in quaestionibus litigant, contra Apostoli sententiam faciunt qua dicit: Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium, idcirco percutiunt mulierem praegnantem, et ejiciunt infantem ejus, vel formatum jam, vel nondum formatum. Mulier praegnans dicitur anima, quae nuper concepit verbum: ut pote catechumeni, qui rudis est adhuc in fide. Haec ergo anima cum per contentionem aliquorum scandalizabitur, ita ut verbum fidei quod tenuiter conceperat, abjiciat et perdat nondum formatum, is qui scandalum fecit, dicitur damnum pati. Dabit autem, inquit, secundum quod indixerit vel imposuerit vir ejus. Ergo vir iste, vel Christus, qui omnium magister est, vel qui pro Christo Ecclesiae praeest, doctor animarum. Ille qui ad subversionem audientium verbis contendit, patiatur damnum pro anima illa quae nondum formatum abjicit infantem, hoc est poenitentiam agat; et rursum conetur ipse qui laesit, ut instruat, reparet, restituat animae ea quae perdidit. Et haec jam faciat cum honore, cum modestia, cum patientia, sicut Apostolus dicit: Cum mansuetudine corripientes eos qui resistunt, non cum lite, sicut superius cum scandalum intulit. Quod si formatus jam fuerit infans, dabit animam pro anima. Formatus infans potest videri sermo Dei in corde ejus animae quae gratiam baptismi consecuta est, vel evidentius et clarius, verbum fidei concepit. Haec ergo si anima, contentione doctorum percussa, abjecerit verbum et inventa fuerit esse de illis de quibus dicebat Apostolus: Jam enim quaedam conversae sunt retro post Satanam, animam pro anima dabit, vel in die judicii accipiendum est, apud eum judicem, qui potest animam et corpus perdere in gehennam; vel certe potest fortassis etiam illud aptari, ut qui sibi conscius tanti scandali fuerit, ponat animam suam pro anima illius, quem scandalizaverit; et usque ad mortem det operam quomodo redeat, quomodo reparetur, quomodo restituatur ad fidem. Ponat etiam oculum pro oculo. Si oculum laesit animae, id est, intellectum ejus turbavit, auferatur oculus ipsius ab eo qui Ecclesiae praeest; et intellectus ejus, ille turbulentus et ferox, qui scandalum generat, desecetur. Sed et si dentem laesit auditoris, quo suscipiens cibum verbi Dei, vel comminuere, vel molaribus terere solitus erat, et subtilem ex his ad ventrem animae transmittere sensum, si hunc dentem ille vexavit et evellit, ut pro contentione ipsius non possit anima subtiliter et spiritualiter suscipere verbum Dei, auferatur dens ejus, qui non bene Scripturarum comminuit et dividit cibos. Fortassis enim propter hoc et alibi dicitur: Dentes peccatorum contrivisti. Et alibi nihilominus scribitur: Qui manducat uvam acerbam, obstupescent dentes ejus. Et alibi: Molas leonum confringet Dominus. Si ergo per membra dicitur laedi anima et percuti, manus quoque pro manu, et pes pro pede deposcitur. Manus est animae virtus, quae tenere aliquid et constringere potest: velut si dicamus actus ejus et fortitudo, et pes quo incedit ad bona vel ad mala. Quia ergo si scandalum patiatur anima, non solum in fide, sed in actibus, qui per manus significantur et pedes, auferuntur illius qui offendiculum praebuit manus, quibus non bene operatur, et pedes quibus non bene incedit. Recipiet etiam combusturam qua combussit, et gehennae animam tradidit: per quae singula hoc ostenditur, ut iste percussor omnibus detruncatis membris, a corpore excidatur Ecclesiae: ut caeteri, inquit, videntes, timorem habeant, et non faciant similiter. Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae, et luscos eos fecerit, dimittet liberos pro oculo quem eruit. Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, similiter dimittet eos liberos. Si quis vero auditorem suum ad intuitum recti intellectus debilem fecerit, aut dentem discretionis per quem subtiliter sententias Scripturarum comminuens, ad pactum animae redigere poterat, per proterviam suam excusserit, bonum est ei ut illi libertatem tribuat alterius discipulatum subeundi: ne forte pro ejus animae interitu, cum sibi injustam obedientiam impendere exigat, ipse pro hoc poenas gehennae luere cogatur. Si bos cornu petierit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes ejus; dominus autem bovis innocens erit. Quod si bos cornupeta fuit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec reclusit eum, occideritque virum aut mulierem, et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident, et caetera. Ad justitiam pertinet, ut animal hominibus noxium perimatur; et quod de tauro positum est, a parte totum intelligendum est: quidquid in pecoribus usui humano subditum, infestum est hominibus. Sed si necesse est occidi, nunquid lapidari? Quid interest enim animal quod auferendum est, qua morte auferatur? Deinde quod addidit, carnibus ejus non esse vescendum quo pertinet, nisi omnia ista significent aliud, quod Scriptura maxime solet intueri? Bovis ergo nomine contumax discipulus denotari potest: qui per fastum superbiae laniat, et reliqua pecora gregis Dominici infestat. Talis ergo si inscio magistro aliquem virum aut feminam, hoc est quemlibet fortem aut infirmum, cornu proterviae suae perfoderit, et eis mortem animae intulerit, lapidibus durae sententiae obruatur; et non comedentur carnes ejus, hoc est non imitentur actus ejus. Dominus autem bovis illius ita innocens esse probabitur, si neque consensu, neque consilio fovebat actum illius: quia dicente Domino: Anima quae peccaverit, ipsa morietur: et justitia justi super eum erit: et impietas impii erit super eum. Si autem magister et doctor tales discipuli mores sciebat, et a Scripturis sacris saepe contestatus curam infesti pecoris habere negligebat, jam actus illius particeps factus, poenae illius utique merito particeps erit: quia, secundum Apostolum, non solum qui male faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, digni sunt morte. Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus. Eleemosynis utique et dignis poenitentiae fructibus, a perpetua morte se festinet liberare. Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiae subjacebit. In filii vel filiae nomine, quem congruentius possumus accipere, quam bonum auditorem, quia ea quae sunt Dei diligenter discere atque operibus exercere studet, et hoc pro vitae aeternae desiderio? Hunc quoque qui percusserit, homicidae judicio multandus erit. Quod autem sequitur, Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti dabit domino: bos vero lapidibus obruetur. Quis vero servus vel ancilla melius intelligi potest, quam ille qui, in domo Ecclesiae existens, praesentia tantum diligit, et ob eorum quaestum laborem totum impendit; qui nondum in filiorum numero meruit ascribi, quia haereditatem coelestis patriae quaerere neglexit? Huic quoque si ille superbus cornupeta, in rebus quas diligit aliquid incommodi intulerit, et eum in hoc contristaverit, provisor ipsius, damnum illatum, justa emendatione secundum legis mandata, per fidem, spem et charitatem emendare debet; nec non et auctorem sceleris, duris disciplinis corripere, qui contra id quod scriptum est: Neminem concutiatis, neminem noceatis, procaciter egit; et iterum: Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris. Potest et aliter ista sententia intelligi: ut significatione bovis cornupetae superbum animi motum accipiamus: quem si dominus suus, hoc est spiritus qui recte debuit in homine principari non constringit, et propter viam suam spiritualiter animabus facit interitum, vel corporibus ingerit incommodum, reatus sceleris redundat in auctorem simul et custodem illius, qui eum prohibere debuit, et non fecit. Unde Scriptura dicit: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita seu mors procedit. Et item: Cor hominis disponit viam suam. Et item: Cor sapientis erudiet os ejus: et labiis illius addet gratiam. Et alibi: De fructu, inquit, oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ejus saturabunt eum. Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos vel asinus in eam, dominus cisternae reddet pretium jumentorum, et caetera. Quid est aperire cisternam, nisi intellectu valido Scripturae sacrae arcana penetrare? Quid autem per bovem et asinum, id est, mundum, et immundum animal, nisi fidelis quisque vel infidelis accipitur? Qui ergo cisternam fodit et cooperuit, ne illuc bos vel asinus ruat, id est, qui in sacro eloquio jam alta intelligit, sublimes sensus coram non accipientibus per silentium tegat: ne per scandalum mentis aut fidelem parvulum aut infidelem, qui credere potuisset, interimat. Ex morte enim jumentorum debet pretium: quia illud scilicet admisisse convincitur, unde ad agendam poenitentiam, reus tenetur. Quisquis namque ad alta scientiae fluenta perveniens, cum haec apud bruta audientium corda non contegit, poenae reus addicitur, si per verba ejus scandalum sive munda sumens immunda capiatur. Operienda est itaque cisterna, quia coram parvulis mentibus, tegenda est alta scientia, ne unde cor docentium ad summa attolitur, inde infirmitas auditorum ad ima dilabatur. Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum, et divident pretium: cadaver autem mortuum inter se dispertient, etc. Nunquid in solo tauro haec justificatio servanda est, et non de omnium pecorum tali casu? Proinde a parte totum hoc intelligendum est. Sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest, quae non vescuntur. Typice autem, si quis sub jugo disciplinae constitutus, socium suum in agri cultura Dominica similiter laborantem, aliquo peccati vulnere lethaliter sauciaverit, unde et ipse in anima moriatur, custos illius vendat bovem vivum, hoc est redigat sub poenitentiam facinorosum: secundum illud Apostoli, tradere hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus ejus salvus sit in die Domini. Et divident pretium custodes utriusque pecoris, hoc est satis sibi faciant in poenitentia delinquentis. Cadaver autem mortuum, inter se similiter dispertiant, cum pro scelere facto, uterque poenitenti condoleat, juxta Pauli vocem: Quis infirmatur, inquit, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Qui autem injuriosum discipulum sciebat, et eum quantum potuit compescere non curavit, commissum scelus in reatum proprium convertit. Si quis furatus fuerit ovem aut bovem, et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove, etc.. Quae justificatio est, ut pro vitulo uno quinque reddantur, pro ove autem quatuor, nisi aliquid significare intelligatur? Possumus hanc distantiam inter bovem et ovem facere, ut in bove accipiamus bene laborantem doctorem in agro Dominico: qui terram cordium carnalium vomere evangelico scindit, ut fructus virtutum germinare possit. In ovem, simplicem auditorem, qui tantum sua simplicitate contentus est. Quanto enim major est utilitas in qualibet re, tanto magis damnum in ejus perditione. Et quanto minor commoditas in possessione aliqua, tanto minor est dolor in ipsius amissione: quod significat major numerus in bovis restitutione, et minor in ovis. Qui enim quemlibet doctorem a plebe Dominica per fraudem evellit, multis nocet; et pro hoc necesse est ut omnes sensus corporis sui poenitentiae studio subigat, quoniam secundum legem Domini, pleniter exsolvat. Qui autem auditorem simplicem a statu suo per malitiam subvertit, corpus suum quod quatuor elementis constare manifestum est, ut jejuniis et vigiliis castiget, necesse est, donec perfectam remissionem a Domino recipere mereatur. Item alio modo. Bos quippe subjugale est animal: et populum priorem significat, qui sub lege Moysi constitutus, judicium legis expetebat, Apostolo teste, qui ait: Quicunque enim in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. Ergo bos furatus et occisus sive venditus, quinque bubus recte pensatur, cum homo Judaeus contra legem laesus, secundum legem ulciscitur. Unde et in ipsa lege scriptum est: Qui occiderit hominem, morte moriatur. Et item: Oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, et caetera. Ovis autem, quod simplex est animal, hominem Evangelicum sub gratia Dei constitutum significat: membrum videlicet illius ovis, de quo Propheta ait: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et non aperuit os suum. Cujus imitator existens, servat illud quod in Evangelio scriptum est: Si quis percusserit te in dexteram maxillam, praebe illi et alteram. Et item: Diligite inimicos vestros, et benefacite his, qui oderunt vos. Sed ne hujus simplicis animalis laesio inulta praeteriri videatur, legislator jubet quod quatuor oves pro una ove reddantur. Igitur ovis perdita quadruplam restitutionem poscit, quia quisquis simplicitatem Christianam per fraudem laeserit, necesse est ut secundum evangelicam doctrinam, digna poenitentia, iterum illam restituere festinet. Si effringens fur domum sive fodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit; et ipse moriatur, etc. Intelligitur ergo tunc non pertinere ad homicidium si fur nocturnus occiditur. Si autem diurnus, pertinere. Hoc est enim quod ait: Si orietur sol super eum. Poterat quippe discerni, quod ad furandum non ad occidendum, venisset, et ideo non deberet occidi. Hoc et in legibus antiquis saecularibus, quibus tamen ista est antiquior, invenitur impune occidi nocturnum furem quoquo modo: diurnum autem, si se telo defenderit: jam enim plus est quam fur. Mystice autem fures haereticos possumus intelligere. Unde ipsa Veritas ait: Quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones. Et item: Fur, inquit, non venit, nisi ut furetur, mactet et perdat. Ego autem veni, ut vitam habeant, et abundantius habeant( Eodem). Ergo fur, id est, haereticus, si effringens vel fodiens, hoc est per contentionem sive dolum, domum Ecclesiae irrumpere tentaverit, et accepto vulnere justae correptionis, in errore concepto perseverans perierit, doctor qui eum ut poenitentiam ageret communione privavit, reatu perdidit, non constringitur. Quod si orto, inquit, sole hoc fecit, homicidium perpetravit. In sole orto, lumen rectae scientiae exprimitur. Si enim haereticus a praedicatore admonitus, erroris sui tenebras relinquens, ad lumen veritatis appropinquare tentaverit, non est aequum, ut anathematis telo perfodiatur; sed charitatis vinculo constrictus, vitae reservetur aeternae, secundum illam Salvatoris sententiam: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Et si poenitentiam egerit, lucreris fratrem tuum, et reliqua. Sequitur: Si non habuerit quod pro furto reddat, venundabitur, hoc est si cor docibile non habuerit, unde dignos poenitentiae fructus reprehendere possit, excommunicetur, et secundum veritatis sententiam, ut ethnicus et publicanus reputetur. Si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens, sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituat. Bos sive ovis quae ungulam dividunt et ruminant, munda sunt animalia; asinus autem immundum. Si ergo homo Judaeus, ex lege in Christum credens, aut simplex quilibet Christianus, sive etiam paganus nondum in Christo renatus apud haereticum vivens, id est, rectam intentionem verum quaerendi habens, commanere invenitur, duplo restituatur: scilicet tam animo quam etiam corpore ab haeretico in quo non est veritas separatus, justo possessori Christo, qui est via veritas et vita, in Ecclesia per fidem et confessionem catholicam restituatur: ut ibi totum inveniat quod alibi frustra quaerebat. Hinc etiam hortatur Sapientia dicens: Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. In me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Qui audit me, non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt. Qui elucidant me, vitam aeternam habent. Et in Evangelio Dominus ipse dicit: Qui sitit, veniat ad me et bibat: et de ventre ejus fluent aquae vivae. Si laeserit quispiam agrum vel vineam proximi sui, et dimiserit jumentum suum, ut depascatur aliena, quidquid optimum habuerit in agro suo vel vinea, pro damni aestimatione restituat. Hac sententia cupiditas humana constringitur, et maxime contra episcopos ac sacerdotes valet, qui alienas parochias invadere quaerunt. Igitur qui dimiserit appetitum carnalem, quem significat irrationabile jumentum, ut plebem ad se non pertinentem avaritiae causa sollicitet, ut ejus obsequia vel redhibitiones, in quaestum proprium convertat, pro damni aestimatione, agrum corporis sui, vel vineam cordis castigare cogatur: ut qui per voluptatem abusus est alienis, per jejunium et eleemosynas discat expendere propria. Si egressus ignis inveniat spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succendit. Nimia cautela Scriptura sacra quidquid agendum est facere nos docet. Nam ignem succendimus, cum correptionem subditis nostris praeparamus, ut spinas vitiorum in eis consumamus. Sed providendum est ne dum vitia persequimur, virtutes laedamus; et eos qui fructus in se bonorum operum proferre coeperant, antequam illos ad maturitatem perducant, per injuriam noceamus. Ergo qui tale damnum in plebe Dei commiserit, necesse est ut dignam poenitentiam pro hoc gerat; et quod prius per inertiam laesit, per studium bonum restaurare conetur.
4.2.4
Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo qui susceperat furto ablata fuerint, si invenitur fur, duplum reddatur; si latet, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui, ad perpetrandam fraudem: tam in bove quam in asino et ove, et vestimento; et quidquid damnum inferre potest, ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverint, duplum restituet proximo suo. Amico pecunia aut vas in custodiam commendatur, cum per quemlibet praedicatorem, thesaurus verbi Dei, et vasa Scripturae sacrae simplici auditori ad custodiendum, in recta fide et operibus bonis commendantur. Sed si pecunia commendata, id est, fides recta per quemlibet perversum doctorem et haereticum, confuso intellectu ablata fuerit, ille qui per malitiam doli damnum fecit, in custode pecuniae Dominicae, si apparebit, redigatur sub poenitentiam: ut tam corde quam etiam corpore contribulatus, dignas commissi sceleris poenas luat. Sin autem latet auctor erroris, Dominus domus applicabitur ad deos. Ipse utique, qui ad custodiendam fideliter pecuniam Domini suscepit, in conventum doctorum catholicorum praesentetur, a quibus diligenter discussus est, congrue satisfaciat quod non per fraudem aut nequitiam propriam in aliquo laeserit: sed simpliciter prout intellexerit, catenus servaverit, nec quemlibet qui ad gregem Domini pertinebat, ipsa doctrina maculaverit aut subverterit: a quibus reatum sibi consciverit. Sicque judicio sanctorum sacerdotum proximo suo duplum restituat, cum praedicatori suo fidem et confessionem catholicam pleniter exsolvat; ut qui prius minus intelligens aberraverat, pleniter instructus, veraciter fidelem se per omnia ostendat.
4.2.5
Si quis commendaverit proximo suo asinum, ovem, bovem, omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit, jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui: suscipietque Dominus juramentum, et ille reddere non cogetur. Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino. Si comestum a bestia fuerit, deferet ad eum quod occisum est, et non restituet. Hic proximum, Redemptorem nostrum possumus accipere: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Iste proximus noster, asinum, ovem, bovem, aut omne jumentum in custodia committit, cum cuilibet praedicatori animalia sua, hoc est homines, alios ingenio valentes, alios simplices et innocentes, alios brutos et hebetes, ad regendum committit. Si ergo his animalibus custos gregis Domini omnem sollicitudinem impendit, et pervigili custodia curam illorum habuit, non ei nocebit, si horum quiddam a malignis spiritibus seductum, aut proprio vitio mortuum fuerit. Sufficiet pastori conscientia pura et fides non ficta, quae per dilectionem operans, pro salute illius devote laborabat. Suscipiet ergo Dominus bonam devotionem illius, et studium bonum redundare faciet illi in vitam aeternam. Unde dicit Apostolus: Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae, manifestat per nos in omni loco: quia Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Aliis quidem odor mortis in mortem; aliis quidem odor vitae in vitam, et caetera. Si autem dormitat paterfamilias, et furem venturum non observaverit et per desidiam illius horum quiddam perierit, damnum domino suo restituet: quia per negligentiam suam Dominicum pecus custodire non curavit. Hinc Dominus ad prophetam ait: Si me dicente ad impium, Morte morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur: sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem annuntiante te ad impium, ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur: porro tu liberasti animam tuam. Semper quidem cautus esse debet pastor, et pervigil in custodia sua; et si aliquem suorum per bestiam diabolicam laniatam conspexerit, statim pro eo Domino preces fundat, eumque admoneat et curare festinet, ne ejus interitus in suae animae perniciem perveniat.
4.2.6
Qui a proximo suo quidquam horum mutuum postularit, et aut debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente, reddere compelletur. Quod si in praesentiarum fuerit dominus, non restituet; maxime si conductum venerat pro mercede operis sui. A proximo igitur nostro mutuum postulamus, cum pro aeterna remuneratione, curam gregis Dominici suscipimus. Sed si timorem Dei semper ante oculos cordis nostri ponimus, et adventum ejus quasi exigentem pecuniam nobis commissam formidamus, quasi in praesentia ipsius semper sumus. Unde et Jacob ad Laban ait: Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses. Et Apostolus dicit: Scientes, timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Et item de Deo inquit: Quasi coram Deo in Christo loquimur. Interitus ergo debilitati aut mortui pecoris pastori non reputatur si ejus curam strenue gessit: et quasi Deo praesente, redditurus rationem studiosissime laboravit. Si autem domino non praesente damni quidquam factum fuerit, reddere compelletur, quia qui negligens est in cura pastorali, et secundum illam sententiam servi nequam, dixerit in corde suo: Moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere pueros et ancillas, et edere et bibere et inebriari, veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet, et in carcerem missus, non exibit inde, donec reddat novissimum quadrantem. Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, et dormierit cum ea, dotabit eam, et habebit eam uxorem. Virginem quippe necdum desponsatam seducere, est quamlibet sententiam canonicam necdum ab alio expositam juxta sensum Patrum, ex proprio exponere. Sed dotem dare illi debet, et sic habere uxorem: quia nisi per fidem catholicam eam acquisierit, ejus copula frui non licebit. Sequitur: Si pater virginis eam dare noluerit, reddas pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt. Pater quidem virginis hoc est sententiae, sensus est historicus, de qua nascitur oratio. Si ergo historicus sensus in qualibet sententia invenitur, qui charitatis regnum idonee aedificet, et regnum cupiditatis sufficienter destruat, non videtur necesse allegorica interpretatione illum exponi. Quam tamen lector dote rectae fidei honorare debet, et sic intactam sua expositione relinquere. Maleficos non patiaris vivere. Maleficos appellat illos qui praestigiis magicae artis ac diabolicis figmentis causas agunt, et ab uno Deo, qui verus est auctor omnium bonorum, avertere satagunt: quos ultra valere ad hominum perniciem lex non patitur, sed magis exstinguere jubet. Typice autem maleficos, haereticos possumus accipere, qui non spiritu Dei, sed spiritu maligno instigati, perversas sectas ad hominum deceptionem introducunt; quos lex Domini interimi jubet, id est, a consortio fidelium, qui Deo vita vera vivunt, anathemate penitus sequestrari, donec maleficium, id est, error exstinguatur, qui noxie in eis vivere videbatur, ne eorum communio simplicium fratrum fiat contaminatio. Qui coierit cum jumento, morte moriatur. Contra naturalem usum, brutis animalibus per fornicationis instinctum vetat misceri: necnon et stultorum hominum prohibet consortium, quorum societas in fornicationem pessimam hominem facit incidere, id est, animam per errorem separari a Deo, et jungi per flagitium diabolo. Unde Scriptura dicit: Amicus stultorum efficietur similis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).