Rabanus Maurus780-856
Commentaria in Ezechielem
Ezec 10.3.16
Choose a text
More by Rabanus Maurus
—
8910 Coinez2
10.3.1
LIBER DECIMUS. CAPUT XXVII. De fletu et ruina Tyri, quae comparatur navi. Terrarum negotiationes describuntur.
10.3.1
« Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum, et dices Tyro quae habitat in introitu maris: negotiationi populorum ad insulas multas: Haec dicit Dominus Deus,» etc. Si voluero totam prophetiam contra Tyrum, sive super lamentatione Tyri, uno sermone comprehendere, et longum faciam, et sensum lectoris obscurum, dum omnia simul non potest mente retinere, praecipue in quibus ab Hebraico in hoc loco Septuaginta editio discrepat, hoc est quod addiderint, quaeve subtraxerint. Itaque nostra erimus interpretatione contenti, et sicubi dissonant ex latere copulabimus, perfectam omnium Deo sententiam relinquentes: et quid nobis videatur in singulis breviter admonebimus. Qui plangitur adhuc curae est ei a quo plangitur: unde et Samuel flebat atque plangebat super Saul. Et apostolus Paulus lamentatur, et luget super his qui fornicati sunt, et non egerunt poenitentiam. Et Jeremias lamentationes super eversione Jerusalem quatuor scribit alphabetis. Habitat ergo juxta litteram Tyrus sive Sor in introitu maris, vel quod prius insula fuit, vel quod portu tutissimo de alto venientes recipit naves. Et est negotiatio populorum ad insulas multas, sive de insulis multis. Quod quidem usque hodie perseverat, ut omnium in illa propemodum gentium exerceantur commercia. Coeptam autem interpretationem sequentes quidquid de Tyro dicitur referamus ad angustias istius mundi, qui in maligno positus est, et variis perturbationibus quasi fluctibus coarctatur atque percutitur. De hujuscemodi negotiatoribus et in psalmo mystico sermone narratur:« Qui descendunt mare in navibus, facientes operationes in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.»
10.3.2
« O Tyre, tu dixisti: Perfecti decoris ego sum, et in corde maris sita.» Primum crimen est Tyri si quid videtur habere boni, non Dei putare, sed suum, et omnem pulchritudinem, quae illi de diversis venit regionibus, propriae aestimare diligentiae atque virtutis. Dixit enim,« Perfecti decoris ego sum,» sive ego mihi circumdedi decorem, cum sit in corde hoc est in medio maris sita, et quasi insula moveatur et fluctuet, et undarum illisionibus confringatur. Quod autem cor maris medium significet, et ille propheticus sermo demonstrat:« Propterea non timebimus cum turbata fuerit terra, et translati montes in cor maris: sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum.» Sed et Dominus noster in corde terrae, hoc est in medio, et ad inferos dicitur descendisse. Vera autem et perfecta pulchritudo in nullo hominum nisi in Christi corpore, quod interpretatur Ecclesia, et multorum sanctorum virtutibus congregatur. Unde et ipse loquitur ad sponsam:« Tota pulchra es, proxima mea, et macula non est in te.»
10.3.3
« Finitimi tui qui te aedificaverunt impleverunt decorem tuum. Abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris. Cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum.» O igitur, Tyre, quae dixisti per superbiam,« Perfecti decoris ego sum, sive ego decorem mihi circumdedi, cum sis sita in medio mari, audi quanta tibi Dei largitate collata sint. Finitimi et contermini tui, qui non de longinquis sed de vicinis sunt regionibus, ipsi impleverunt decorem tuum; et tu putas tuum esse quod alienum est? Et loquitur quasi ad navem τροπικῶς, urbis significans pulchritudinem, et rerum omnium abundantiam, ut postquam universam illius supellectilem descripserit, malum, antennas, remos, vela, proram, carinam, funes, opertoria, pelles, et caetera, quibus navium optime instructarum usus indiget, tunc tempestatem illi, et ventum austrum quo fluctus maximi commovebuntur, venire denuntiet, et eam subjacere naufragio; per quae significat urbis Tyriae eversionem a rege Nabuchodonosor, sive, ut multi putant, ab Alexandro rege Macedonum, qui sex mensibus ipsam urbem obsedisse et cepisse narratur postquam Darium vicit in Lycia. Juxta mysticos intellectus abietibus sive cedris de Sanir, navis Tyriae tabulata caeduntur, quibus texitur atque compingitur, et cedro sive cyparisso de Libano malus ejus; abietibus propter levitatem juncturasque tabularum mollius invicem se tenentium atque mordentium, sive cedris, quod lignum imputribile est. De Sanir autem dicitur quod interpretatur via lucernae, aut, ut nos verius arbitramur, Deus vigiliarum, eo quod omnis navis prosperitas et illustratio venerit ex vero lumine. Sanir autem mons juxta litteram ipse est qui et Hermon, quem alii vocant Sanior: lege historiam. Libanus interpretatur candor sive dealbatio, quod et ipsum ad gratiam pertinet aliunde venientem.
10.3.4
« Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos, transtra tua fecerunt tibi ex ebore Indico, et praetoriola de insulis Italiae.» Quanta pulchritudo navis et supellectilis ejus, ut remos haberet cedrinos, non undelibet, sed de Basan, et transtra eburnea et praeteriola sive cellaria in quibus merces pretiosissimae reponuntur, de insulis Chettiim, quod nos in Italiam vertimus, ex ea regione quae Graeciae propinquior est, omnes occidentalium insularum partes intelligentes. Dicamus ergo juxta ἀναγωγὴν remos fieri navis Tyriae de Basan, de qua et in psalmis scribitur:« Dixit Dominus, de Basan convertam, convertam de profundo maris.» Et ignominiam peccatorum convertit Dominus, et convertit in remos, ut cum apostolis navigantes possint ad terram et ad littora pervenire. Et fiunt transtra de ebore, cum mortificaverint corpora sua, vel usum dentium ad laudes Dei contulerint. Et praetoriola sive cellaria de insulis Chettiim, quae juxta Hebraici sermonis etymologiam vertitur in percussam, ut plagis diaboli non tam interfecta sit quam probata. Possumus ex ebore et sylvestres domos dicere de insulis Chettiim, quas haeretici non in domo Dei, sed in navi Tyria fabricare conantur: et ipsi habentes ebur suum sermonis, et linguae aedificantes templa Dei templo contraria, et domos sylvestres, habitacula bestiarum, cum Scriptura dicat in domo Dei nemora et sylvas et lucos non esse plantandos.
10.3.5
« Byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo, hyacinthus et purpura de insulis elisa facta sunt operimentum tuum.» Quia dixerat Tyrus:« Perfecti decoris ego sum,» vel« circumdedi mihi ipsa pulchritudinem,» arguitur quid a singulis acceperit regionibus, secundum illud Scripturae:« Quid habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?» Describitur ergo quid unaquaeque mittat provincia, secundum illud Virgilianum: India mittit ebur, molles sua thura Sabaei: At Calybes duri ferrum, virosaque Pontus Castorea, etc. Byssus in Aegypto quam maxime nascitur, ex qua contextum est Tyriae navis velum, quod suspenditur malo, et operimentum illius, quod in solis calore atque tranquillo nautis atque vectoribus praebet umbraculum: de hyacintho et purpura fit, quae sunt de insulis, Elisa Ionii maris sic appellans insulas; porro juxta LXX de bysso in stratum et requiem Tyriae navis velamenta texuntur, ut his operta gloriosior sit, et circumdata amictum habeat pulchriorem: byssum autem referri ad terram, quia ex terra oritur, et hyacinthum ad aerem, purpuram ad mare ex quo conficitur, addito coccino bis tincto, quibus pontificis vestimenta texuntur, saepe admonuimus quod quatuor elementa significent, terram, ignem, aerem, et aquas, ex quibus constant omnia, quae sibi assumpsit Tyrus, ut Dei creaturis non utatur cum gratia, sed dicat,« Perfecti decoris ego sum,» vel decorem mihi ipsa circumdedi.
10.3.6
« Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui. Sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui. senes Giblii et prudentes ejus praebuerunt nautas, ad ministerium variae supellectilis tuae. Omnes naves maris et nautae earum fuerunt in populo negotiationis tuae.» Dixerat supra:« Finitimi tui qui te aedificaverunt impleverunt decorem tuum,» antequam veniant ad eos qui longe habitant, proximarum provinciarum describit auxilia. Habitatores, inquit, tui, sive principes Sidonis et Aradii, quae vicina est insula, remiges tui; sapientes tui, o Tyre, facti sunt gubernatores tui. Ad sapientes enim proprie pertinet gubernatio, Scriptura dicente:« Quibus non est gubernatio, cadunt quasi folia.» Senes sive seniores Giblii et prudentes ejus praebuerunt nautas ad ministerium, sive confortaverunt consilium Tyri, et variam supellectilem praebuerunt. Omnesque maris naves et nautae earum fuerunt in populo negotiationis Tyriae, sive in occidente occidentis. Hoc iterum secundum litteram. Caeterum juxta mysticos intellectus, quia Sidonii interpretantur venatores, et Aradii deponentes, dicemus Tyrum gloriosam et superbissimam civitatem, quae vento flante postea conterenda est, habere cives sive principes venatores, de quibus scriptum est:« Anima nostra quasi passer erepta est de laqueo venantium.» Ubi enim nos legimus venantium, in Hebraeo scriptum est Sidoniorum: Isti venantur incautas animas, in sublimibus constitutas, ad terrena deducunt, et efficiuntur remiges ut ducant eas ad naufragia. Sapientes autem Tyri, qui in malam partem accipiuntur, per quam sapientiores sunt filii tenebrarum ac filiis lucis, ipsi gubernant Tyrum naufragio praeparatam. Seniores Giblii et prudentes ejus praebuerunt nautas Tyro ad ministerium, sive confortaverunt consilium ejus. Sacra narrat historia seniores plurimos fuisse a Domino reprobatos, et juniores electos in typum Synagogae et Ecclesiae. Senior Cain abjicitur, et Abel junior eligitur. Ismael filius Abraham, alienus a patre est, et Isaac junior haereditatem accepit; filiorum quoque Isaac senior Esau venator est, et vagatur in saltibus: junior Jacob simpliciter domum habitat. Unde scriptum est et in Malachia:« Jacob dilexi, Esau autem odio habui.» Et certe juxta Apostolum nihil in matris utero constituti boni vel mali fecerant, nec habebant meritum nec offensam, ut alter eligeretur, et alter abjiceretur, nisi quod in typo, ut diximus, Synagogae et Ecclesiae, senior repellitur, et assumitur junior. Omnes, inquit, naves maris et nautae earum fuerunt in populo negotiationis Tyriae, sive in occidente occidentis, quomodo dicitur Canticum canticorum, et saecula saeculorum, et opera operum, ut canticum majus aliis canticis sit, et saeculum prolixius aliis saeculis, opusque caeteris operibus utilius: sic appellatur occidens occidentis, ut magnitudinem occidentalium partium significet. Et pulchrae naves maris et nautae earum et remiges, qui in Tyriae navis auxilio sunt, non pergunt ad orientem, nec ad ortum luminis, ubi sol justitiae nascitur, sed ad occidentem occidentis, ubi lumen occumbit, et unde tenebrarum exordium est.
10.3.7
« Persae et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo, viri bellatores tui, clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo.» Persas fuisse fortissimos, quorum rex Cyrus Isaiae vaticinio praedicatus, subverso Astiage rege Medorum, Babylonem coeperit, et sacra et saecularis narrat historia. Lydos quoque illo tempore inter gentes robustissimas reputatos, quorum rex Croesus ab eodem Cyro captus sit, Xenophon scribit plenissime, et Libyas cum Trogodytis, et Aethiopibus venisse contra Jerusalem in Paralipomenon volumine legimus. Qui quia illis temporibus florentissimi erant et famosi ad praelia pugnatores, Tyriae urbis defensores esse memorantur, et ad terrendos hostes scuta et galeas in murorum propugnaculis suspendisse. Spiritalis autem intelligentia illud sonat, quod Persae, qui interpretantur tentantes sive tentati, et Lydii, quos generatos intelligimus, et Libyes, qui Hebraico sermone appellantur phut, et vertuntur in os ab ore non ab osse, frustra Tyrum nitantur defendere, dum tentatione superentur et generationi ac libidini serviant, cassaque tantum verba multiplicent, non habentes galeam salutis, nec scutum fidei, sed gloriam tantum strepitumque sermonum praetendant ad ornatum illius.
10.3.8
« Filii Aradii cum exercitu suo erant super muros tuos in circuitu. Sed et Pigmaei, qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum, ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.» Verbum gamadim, Aquilae prima editio Pigmaeos, Symmachus Medos, Septuaginta custodes, Theodotio gomadim, ipsum Hebraicum interpretati sunt, Aradum insulam, quae tota sit civitas et contra se positum oppidum Antaradum habeat, vicinaque sit Tyro et praetendat in Phoenicis littore continentis terrae, usque hodie cernimus. Hi sunt in exercitu urbis Tyriae custodesque turrium ejus, et suspenderunt pharetras suas per gyrum, complentque pulchritudinem ejus, ut sagittarios esse doceant, sive pygmaei sunt, hoc est bellatores, et ad bella promptissimi. Sin autem Aradii deponentes sonant, omnis qui praetendit falsi nominis scientiam, et habet in pharetra pectoris sui ignita diaboli jacula, quibus deceptorum corda vulnerat, atque succendat, Aradius appellandus est. Cupit enim deponere eos qui nituntur ad alta conscendere, et complet pulchritudinem Tyri, de qua et in Proverbiis scriptum est:« Non te decipiat pulchritudinis desiderium, ne capiaris oculis tuis.» Et iterum:« Sicut inauris in naribus porcae, sic mulieri male moratae pulchritudo.»
10.3.9
« Carthaginienses negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro stanno plumboque repleverunt nundinas tuas.» Non solum in praesenti loco, sed et in Isaia scriptum est:« Ululate, naves Carthaginis.» Caeteri interpretes verbum hebraicum transtulerunt Tharsis, quam coloniam esse Tyriorum nulli dubium est. Ipsi de Occidentis partibus argento, ferro, stagno et plumbo Tyri nundinas compleverunt: Tharsis in lingua nostra sonat exploratio gaudii. Exploratores autem hic non in bonam partem debemus intelligere, quales Moyses miserat ad explorandam terram repromissionis, sed in contrariam, quales et Apostolus vitare se dicit,« propter subintroductos falsos fratres, qui intraverunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo.» Et de quibus Joseph loquitur:« Exploratores estis, considerare vestigia regionis venistis.» Fratresque ejus intelligentes crimen esse non modicum, aliena per insidias explorare, responderunt:« Non sunt exploratores servi tui.» Isti ergo nundinas Tyri non auro, nec lapide pretioso, sed argento, ferro, stagno, plumboque multiplicant, habentes eloquii venustatem et arma ad expugnandum, et in stagno eloquii similitudinem, quod mentitur argentum, et in plumbo impietatem gravissimam, juxta Zachariam in quo mulier sedit super talentum plumbi, et Aegyptii demersi sunt in profundum sicut plumbum. Longe singulorum disputatio metallorum, sed brevitati studendum est.
10.3.10
« Graecia, Thubal et Mosoch ipsi institores tui, mancipia et vasa aenea adduxerunt populo tuo, de domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt ad forum tuum.» Jones, inquit, qui Hebraice appellantur Javan et Thubal, id est, Iberi orientales, vel de Occidentis partibus Hispani, qui ab Ibero flumine hoc vocabulo nuncupantur. Et Mosoch quos Cappadocas intelligimus, quorum metropolis, quae postea ab Augusto Caesare, Caesarea appellata est, usque hodie lingua ipsorum Mazaca dicitur: isti pretiosum Tyri fecere commercium, ut mancipia, et aenea vasa ex Corintho adducerent Tyrum, et de domo Thogorma, id est, de Phrygia equos et equites et mulos, quorum quondam illa provincia maximam habuit copiam. Aiunt Hebraei Graeciam, id est, Javan interpretari, Est et non est, quod proprie refertur ad sapientiam saecularem, in qua si recte aliquid reperiunt, est appellatur: si in contrariam partem, non est. Multa enim naturae bona et ipsi disserunt de officiis, de continentia, de opibus contemnendis, quod proprie Stoici sibi vindicant, et videntur animas hominum, quos deceperunt lucrifacere, habentque vasa aenea quibus mentiuntur auri similitudinem, quae ingerunt populis Tyri, ut eos falsae doctrinae opinione supplantent; de domo quoque Thogorma, quod interpretatur peregrinus et advena, ad forum et nundinas ejus equi adducentur et equites et muli, de quibus scriptum est:« Fallax equus ad salutem.» Et in alio loco:« Dormitaverunt omnes, qui ascenderunt equos.» Et in alio psalmo:« Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus.» Quamobrem et Doech accusator, et interfector sacerdotum praefectus multorum fuit, et hos esse de domo advenae atque peregrini, qui non comedunt carnes agni, de quibus scriptum est:« Advena et mercenarius non comedent ex eo;» ut omnes nundinae Tyri his compleantur.
10.3.11
« Filii Dedan negotiatores tui.» Pro quo nescio quid volentes Septuaginta« filios Rhodiorum» interpretati sunt, nisi forte primae litterae falsi similitudine ut pro Dedan legerent Radan, quae et ipsa Cycladarum maxima est, et in Ionio mari, quondam urbs potentissima, navalique certamine gloriosa, et propter tutissimum portum mercatorum omnium receptaculum. Et quia Rhodii in linguam nostram vertuntur videntes judicium, de his nunc tropologice dicitur, qui cernunt judicii veritatem, et ipsi non faciunt, dicente Apostolo:« Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui judicas. In quo enim judicas alium, te ipsum condemnas: eadem enim facis quae judicas.» Sed melius est Dedan alterius loci nomen accipere, ut et in Hebraico apud caeteros interpretes habetur.
10.3.12
« Insulae multae negotiatio manus tuae. Dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo. Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum guttam, purpuram, et scutulata et byssum et sericum et Chodchod proposuerunt in mercatu tuo.» Usque hodie autem permanet in Syris ingenitus negotiationis ardor, qui per totum mundum lucri cupiditate discurrunt, et tantam mercandi habent vesaniam, ut occupato nunc orbe Romano inter gladios et inferorum neces quaerant divitias et paupertatem periculis fugiant. Istiusmodi homines negotiatores Tyri sunt, qui polymita, purpuram et scutulata mercantur. Byssum quoque et sericum et Chodchod proponunt in mercatu ejus, pro purpura, quam omnes interpretati sunt stacten, id est, guttam, LXX transtulerunt: Chodchod autem quid significet, usque inpraesentiarum invenire non potui. Aiunt Hebraei omnes praetiosissimas merces hoc nomine significari, vel speciem quamdam esse pretiosarum mercium, quam Romanus sermo non resonet: vel communi vocabuli scruta vendentium. De multis autem insulis ut transeamus ad Ἀναγωγήν, quae salsis et amaris hujus saeculi tunduntur fluctibus deserunt negotiatores Dedan dentes eburneos, candorem eloquentiae pollicentes, de quibus scriptum est:« A domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo.» Sed non sunt candidi, nec imitantur sponsam de qua dicitur:« Quae est ista quae ascendit deal bata, innitens super fratruelem suum?» Verum hebenini nigri coloris, qui non possunt suam mutare nigritudinem, Jeremia dicente:« Si mutabit Aethiops pellem suam et pardus varietatem suam.» Syrus quoque, id est, aram, qui interpretatur excelsus et tumet superbia negociator Tyri est, et in multitudine operum Tyriorum defert falsi nominis scientiam, multas varietates et stacten odoris optimi repromittens, et purpuram regiae dignitatis, et scutulata ex arte dialectica, et byssum pro quo Septuaginta tharsis interpretati sunt, terrae operibus deditus: et sericum, pro quo in Hebraeo scriptum est ramoth, quod interpretatur visio mortis: omnia enim opera terrena ad interitum properant. Et Chodchod quidquid illud est, quod intelligitur, proponens in nundinis Tyri, Dadan autem ex his mercibus, quae negotiatoribus ejus insulisque dicuntur adferri, vel Indiae regio intelligenda est, vel Idumaeorum ac vastae solitudinis, ut nonnulli aestimant, sonatque cognationem, ut similitudinem divinorum dogmatum in haereticis cognoscamus.
10.3.13
« Juda et terra Israel ipsi institores tui in frumento primo, balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis.» Dicitur autem quibus terra Judaea, quae nunc appellatur Palestina, abundet copiis frumento balsamo melle et oleo et resina, quae a Juda et Israel ad Tyri nundinas deferuntur. Cumque manifesta sit littera, juxta spiritalem sensum dicemus non debere terram confessionis et sensum cernentis Deum, qui refertur ad ecclesiam deferre Tyro primum triticum, quod cadens in terram multiplicatur, et accipitur pro verbo Dei.« Non enim in pane solo vivit homo, sed in omni sermone Dei.» Dein balsamum quod nascitur in vineis Engaddi, sive unguentum de quo scriptum est:« Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron.» Et mel super quo loquitur et Salomon:« Mel invenisti, comede quantum satis est. Si enim plus comederis, evomes illud,» dum saturitate nimia mel vertitur in absynthium. Oleum quoque, de quo in tabernaculo Dei lucerna accenditur, ne aptetur illud nobis propheticum:« Oleum in Aegypto venundabas.» Quod si in Aegypto et in Tyro fuerit, vertetur in contrarium, et dicetur de eo:« Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.» Sed et resina levis est, apta corporibus, et pro medicina accipitur. Unde et in Jeremia scriptum est:« Nunquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi: quare non ascendit curatio filiae populi mei.» Hanc resinam habebat et Jacob quam mittebat filio Joseph cum melle et terebintho, nucibus, thymiamate et stacte. Ismahelitae quoque qui emerunt Joseph de terra Israel, haec in Aegyptum deportabant, thymiamata et resinam de Galaad et stacten. Et ut manifestius scire possimus, quid sit frumentum, balsamum, mel, et oleum, resinamque ad mercatum ferri Tyri, audiamus Domini verba dicentis:« Nolite dare sanctum canibus, neque margaritas vestras mittatis ante porcos.» Mulieri quoque chananaeae quae pro filia precabatur dicens:« Filia mea male vexatur a daemonio.» Respondit Dominus:« Non oportet tollere panem filiorum et dare eum canibus. Sed quia exierat de finibus Tyri et Sidonis, et propinquabat terrae Israel idcirco quod rogaverat consecuta est.
10.3.14
« Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum in copia diversarum opum, in vino pingui, in lanis coloris optimi.» Significat autem quod inter caeteras negotiationes Tyri ad nundinas ejus de Damasco deferebatur vinum pinguissimum, et lana praecipue quod usque hodie cernimus. Sin autem Damascus interpretatur sanguinem bibens, et Hebraeorum vera traditio est, campum in quo interfectus est Abel, a parricida Cain fuisse in Damasco, unde et locus hoc insignitus vocabulo sit. Juste et Paulus post interfectionem Stephani primi in Christo martyris, perrexit in Damascum, ut credentes in Christo vinctos duceret in Hierusalem, Deique misericordia qui fecit videntem et caecum, oculos carnis amisit, ut mentis acciperet, cecideruntque squamae draconis ex oculis ejus quibus lumen perdiderat veritatis, ut iret ad vicum qui appellatur Rectus, et inveniret Ananiam, qui in lingua nostra interpretatur obediens. De hac igitur cui dictum est:« Maledicta terra, quae aperuit os suum, et hausit sanguinem fratris tui,» Tyri nundinae congregantur, et vinum pingue, et lanae splendentes, sive« vinum de Chelbon» quod interpretatur lacteus. LXX pro« lanis coloris optimi,»« lanae de Mileto,» sive Soor senserunt. Miletum in Hebraico non habetur, sed quia inde lanae praecipuae deferuntur, pro Soor Miletum interpretati sunt. Ex quo perspicuum quod Tyrus lacte vescatur infantiae, et vestimenta non habeat propria, sed aliunde et ex variis congesta provinciis. Illud autem quod Damascus interpretatur sanguis cilicii, et sanguis osculi, praesenti non convenit loco, frequenter enim Hebraea nomina pro diversitate accentuum et mutatione litterarum, vocaliumque vel maxime quae apud illos habent proprietates suas varie interpretantur.
10.3.15
« Dan, et Graecia, et Mozel, nundinis tuis posuerunt ferrum fabrefactum: stacte et calamus in negotiatione tua.» LXX,« Dan, et Javan, et Mozel, in nundinis tuis,» quae in editione eorum de Theodotione addita sunt.« Ferrum factum opere et rota in conmixtione tua est.» Ex nomine patriarchae Dan et tribus et locus in quo habitavit tribus, nomen accepit, ubi hodie Paneas, quae quondam Caesarea Philippi vocabatur. Unde et Jordanis fluvius sortitus est vocabulum Jor, rivus videlicet Dan qui fluit de Libano. Javan autem Graeciam sonat, quae interpretatur, ut diximus, Est et non est; pro Mozel autem Symmachus transtulit deferens, ut sit sensus: Dan et Graecia detulerunt in nundinis tuis ferrum fabrefactum, etc. Aquila vero pro Mozel posuit de Uzal, de quibus credendum est regionibus, ferrum, et stacten et calamum, ad Tyri nundinas deportata. Dicamusque quod Graecia, id est, Javan, ferrum habeat fabrefactum, et ad bella promptissimum, dialecticaque arte constructum jactans se cuncta judicio et ratione proferre, vocalemque sonum qui interpretatur in calamo et stacten odoris optimi repromittat. Sive ferrum fabrefactum et rotam, quae verborum compositione volvatur, et cursum habeat orationis.
10.3.16
« Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum.» Septuaginta:« Dean negotiatores tui, cum jumentis electis ad currus.» Multum Hebraicum et LXX in praesenti loco discrepant, praeter nomen regionis quod vicinum est Dedan et Dadan infinita quippe distantia in tapetibus ad sedendum, et jumentis electis ad currus. Nec dubium quin quadrigae currus et equi in malam partem accipiantur, si terreni sint, alioquin de coelestibus, et Elias curru rapitur appellaturque ab Eliseo« pater mi, pater mi, auriga et currus Israel, et Giezi aperiuntur oculi, ut currus in monte et equos videat sine ascensoribus, sessioni Domini praeparatos. In tapetibus autem sermonum pulchritudo monstratur in quibus vehuntur et requiescunt institores Dedan sessione composita venientes ad nundinas Tyri.
10.3.17
« Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae, cum agnis et arietibus venerunt ad te.» Pro« agnis, arietibus et haedis» Septuaginta« camelos, et arietes, et agnos» interpretati sunt. Arabia autem et principes Cedar quae hodie Saracenorum regio est, sicut in Jeremiae sermone, qui adversum Cedar scribitur, plenissime demonstratum est, abundant his animantibus agnis videlicet, et arietibus et haedis et Tyri nundinas hac illatione multiplicant. Sed et camelorum fertilissima regio est ob pascuorum eremi latitudinem aerisque temperiem, quibus hoc animal delectatur. Arabia autem interpretatur vespera et Cedar tenebrae. De qua et in Psalmis dicitur:« Habitavi cum habitantibus Cedar;» quae regiones deferunt Tyro camelos gravissimis peccatorum oneribus praegravatos, sive agnos et arietes, et haedos quos immolant in altaribus suis, quae de iniquo rebelli corde simularunt. Sed et in hoc eodem propheta in visione pastorum arietes aquas purissimas conturbantes et impingentes lateribus oves et cornibus dimicantes, legimus haedos quoque qui ad sinistram stare consuerunt, et agnos, qui mentiuntur agnum, de quo scriptum est:« Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.» In bonam partem camelos scribit Isaias, de Madian, quod interpretatur Domini judicium, venire Hierusalem, et Epha, et arietes de Nabajoth et Saba deferentes aurum et thus, quorum duo ultima etiam a Magis offeruntur Domino. Istique cameli deposito onere peccatorum possunt intrare arctam et angustam viam quae ducit ad vitam.
10.3.18
« Venditores Saba et Rema ipsi venditores tui, cum universis primis aromatibus, et lapide pretiosissimo et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo.» In Psalmis ubi scriptum est:« Reges Arabum et Saba munera offerent tibi,» in Hebraeo habet:« Reges Saba et Saba munera offerent tibi.» Quorum unum Saba per sin litteram scribitur, alterum per samech, quae nostrae litterae similis est. Quia igitur Saba interpretatur conversio, hoc dicendum est, quod in praesenti loco non conversionem significet, sed aversionem, de qua Tyro munera deferuntur, cum universis aromatibus et odoribus optimis et lapide pretioso et auro, quae omnia in Tyri nundinis proponuntur. Et ipsi enim mentiuntur odorem optimum lapidemque pretiosum, quo exstruere perversitatis suae nituntur ecclesias, et aurum quod pollicetur in sensu, omniaque perversa sunt: nihil enim gratuito accipiunt, nec gratis tribuunt, sed universa mercantur, cum reges Arabum et Saba gratis Christo munera offerant: hi sunt qui omnia turpis lucri causa faciunt, et ab eo haec munera susceperunt, qui dicit in Evangelio:« Haec omnia tradita sunt mihi, quae si cecideris dabo tibi.« Rema, sive juxta LXX Rhegma, in nullo alio Scripturarum loco invenire potui, nec quae regio sit, quidve significet, nisi quod manifestum est, et ex eo quod jungitur, Saba vicinam huic provinciae esse regionem.
10.3.19
« Aran, et Channe, et Eden, negotiatores tui. Saba, Assur et Chelmad venditores tui, ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi, et polymitorum, gazarumque pretiosarum, quae obvolutae et astrictae erant funibus.» Aran, sive, ut LXX dixere, Charran, in lingua nostra sonat foramina, Channe praeparationem, Eden delicias. In negotiatione ergo Tyri per carneos sensus, qui indicantur in foraminibus, tota saeculi hominum praeparatio est, qui solas delicias putant, si augeant Tyriae urbis commercia. De Saba supra diximus. Assur interpretatur dirigens. Chelmad, sive ut in aliquibus exemplaribus continetur, Cherma, transfertur in vineas; haud dubium quin Sodomorum qui veniunt in mercatu Tyri, ut prava dirigant, imo arguant poenis, et corrigant quae fuerant depravata, juxta illud quod in Psalmis dicitur: Ut destruas inimicum et ultorem. Habentque multifariam supellectilem, et incredibili varietate distinctam, quae involucris Hyacinthi astricta est, sive thesauri eorum funibus constringuuntur, quos thesaurizaverunt sibi in terra, juxta illud quod scriptum est:« Funibus pececatorum suorum unusquisque constringitur,» nec habuerant negotiationem liberam, sed cuncta peccatorum vinculis nexuerunt. Involucra hyacinthina propter coloris similitudinem referamus ad aereas potestates, quae thesauros suos saeculi nundinis largiuntur.
10.3.20
« Cedros quoque habebant in negotiationibus tuis. Naves maris, principes tui in negotiatione tua.» Pro cedris Septuaginta cyparissos transtulerunt. Et quia supra de utroque diximus, superfluum est lectori augere fastidium.
10.3.21
« Et repleta es et glorificata( sive aggravata) nimis in corde maris.» Nihil, inquit, tibi defuit, quod ad divitias pertinet insularum, quae tamen glorificatio, fuit aggravatio possidentis, dum non potest moderate ferre divitias: quanquam et paupertas saepe tentatio sit. Unde et Salomon necessaria tantum postulat, et divitias ac paupertatem pariter detestatur: ne in altero superbia, et in altero subrepat impatientia atque mendacium.
10.3.22
« In aquis multis adduxerunt te remiges tui.» Supra remiges Tyriae civitatis Sidonios legimus et Aradios, quorum alteri venatores, alteri interpretantur deponentes: venantur enim eorum animas, quos inter saeculi hujus fluctus suo ducunt arbitrio, et non ad excelsa sublevant, sed in profunda demergunt: nec imitantur eos qui usque ad matutinam vigiliam navigantes, fregerunt insanos maris fluctus, et Dominum Salvatorem suscipere meruerunt, statimque tali vectore et comite pervenerunt ad portum quietis, de quo in Evangelio plenius scribitur.
10.3.23
« Ventus auster contrivit te in corde maris.» Omnes divitiae Tyri austro flante dispereunt, qui significantius Hebraice Cadim, quem nos in ventum urentem transferre possumus. De quo dicebat et sanctus:« Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.» Hoc vento Jacob exustus erat, et tamen non contritus, dum loquitur:« Fui per diem exustus aestu et gelu noctis.» Illi quoque qui ab hora prima conducti sunt totius diei calorem et aestus tulerunt, et tamen accipiunt denarium, quia exusti sunt et non contriti. Unde et sponsa dicit in Cantico:« Nigra sum et formosa, quia dispexit me sol,» sive, ut melius in Hebraico continetur,« decoloravit me sol.»
10.3.24
« Divitiae tuae, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum.» Multi ita legunt:« In corde maris divitiae tuae, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum,» ut omnes Tyri divitiae universaque substantia in corde maris sit posita, et saeculi fluctibus obruatur, nihilque habeant stabile habitatores ejus atque perpetuum, impleto illo evangelico:« Stulte, hac nocte auferent animam tuam a te: quae autem praeparasti, cujus erunt?,» et illo Apostolico:« Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et muscipulas multas, et detrahuntur in profundum.» Manifesta est historia, et propterea singulis pene versiculis breves sententiolas coaptamus. Jam enim ad finem libri festinat oratio.
10.3.25
« Nautae tui et gubernatores tui, qui tenebant suppellectilem tuam et populo tuo praeerant virique bellatores tui qui erant in te cum universa multitudine tua, quae est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinae tuae.» Remiges sive nautas urbis Tyriae Sidonios legimus et Aradios, de quibus jam dictum est: et juxta editionem Septuaginta consiliarios Bybli, quae hebraice appellatur Gebal: viros quoque bellatores ejus Persas, Lydos et Libyas, qui omnes cadent, et esse nihili monstrabuntur cum ceciderit Tyrus, et universa gloria ejus finem habuerit ruinarum, multitudinem autem, quam commixtionem Septuaginta transtulerunt, exceptis principibus, vulgus significat, qui absque nomine dignitatum simili judicio conterentur. Mixtaque prophetia est, inter urbem et navem, et ex altero alterum intelligas, et tamen utrumque ad consummationem saeculi pertineat atque in naufragium.
10.3.26
« A sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes et descendent de navibus suis omnes, qui tenebant remum. Nautae et universi gubernatores maris vectoresque et proretae in terra stabunt ejulabunt super te voce magna et clamabunt amare. Et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur, et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis, et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo, et assument super te carmen lugubre, et plangent te.» Quando Tyrus ceciderit, gubernatores illius turbabuntur, descendentque de classibus et remiges vectoresque ac proretae sive nautae, et universi gubernatores maris, jactati fluctibus stabili aliquando consistent gradu, ejulabunt super ea voce magna, quam prius suis locupletabant mercibus, et mentis amaritudinem clamore signabunt, pulverem quoque sive terram jacient super capita sua pro terrenis operibus agentes poenitentiam, et cinere conspargentur vel vitulae juxta legem, ut purificentur, vel certe substernent cinerem sibi, juxta illud quod dicitur ad Hierusalem,« Sparge terram super caput tuum, et cinerem substerne tibi et fac planctum.» Et in Evangelio scriptum est:« Si in Tyro et Sidone facta essent haec signa, olim in sacco et cinere egissent poenitentiam. Et Psalmista dicit:« Cinerem quasi panem manducabam.» Radentque super Tyro caput quod in luctu fieri solet, eo tempore, et facient calvitium, quo magnitudo doloris omnem excluserit laetitiam. Apostolorum vero capilli numerati erant, quia crinem suum instar Nazaraenorum Domino consecrarant. Et Samson quamdiu crines habuit, possedit fortitudinem: ablata caesarie, captus est ab Allophylis. Quando autem dicitur,« et accingentur ciliciis,» vetus lumborum libido damnatur, ut qui vixerant in deliciis postea poenitentes, vivant in austeritate atque duritia. Ninivitae habuere saccos. Et rursum ad Hierusalem dicitur:« Plange ad me quasi sponsa, accincta cilicio super virum suum virginalem.»« Et plorabunt te, inquit, in amaritudine animae ploratu amarissimo.»« Melius est enim ingredi in domum luctus, quam in domo convivii.» Ut plangant Tyrum, et carmen lugubre congeminent, quod sequens Scriptura subjungit. Ut autem sciamus profectum esse eorum qui plangunt ruentem, et qui prius in maris corde et in medio illius versabantur, prophetae nos doceat exemplum, qui et ipse plangere jubetur Tyrum, ut expleto tempore poenitentiae restituatur in antiquum statum, et assumpta cythara Domino personet. Lege Isaiam. Quidam ridicule( sed tamen est dicendum quod legimus) gubernatores episcopos haereticorum, consiliatores presbyteros, proretas archidiaconos, remiges atque nautas diaconos interpretantur: vectores vero ad cunctum populum referunt. Si addidissent nauclerum diabolum, implessent tragoediam. Qui omnes ejulabunt pariter, et flebunt amarissime, et agent poenitentiam, postquam naufragium senserint navis suae, et in terra steterint, omnemque decorem falsi nominis scientiae amiserint, et pro gaudio atque laetitia, in cordis amaritudine poenitentiam moerore signaverint.
10.3.27
« Quae est ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris? quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos, in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum, ditasti reges multos. Nunc contrita es a mari, in profundis aquarum opes tuae, et omnis multitudo tua, quae erat in medio tui ceciderunt, universi habitatores insularum obstupuerunt super te, et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus. Negotiatores gentium sibilaverunt super te. Ad nihilum deducta es, et non eris ultra usque in saeculum.» Gubernatores remiges proretae atque vectores in planctu Tyri ista memorabunt, quae alia civitatum ita conticuit, ut loquendi fiduciam non haberet, et audiret illud Evangelicum:« Tace et obmutesce.» Et de Psalmis:« Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum?» Quantis mercibus, o Tyre, ditata es, et quid tanto labore quaesisti ut diebus ac noctibus peritura naufragio congregares. Implesti quidem populos multos, et opibus tuis locupletasti reges, de quibus scriptum est:« Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus;» sed nunc contrita es in mari, et in aquarum profundis, juxta illud, quod de Pharaone scriptum est:« Currus Pharaonis et fortitudinem ejus projecit in mari, qui demersus est in profundum quasi lapis,» et dicere poterat:« Veni in profundum maris et tempestas demersit me.» Omnes insulae vel habitatores insularum, quae saeculi hujus fluctibus verberantur, stupebunt super te, et reges earum tempestate perculsi, sentient interitum suum: imitantesque vocem colubri sibilabunt et dicent:« Ad nihilum deducta es,» sive« facta perditio es,» ut non natura perditionis habueris, sed voluntatem, et non eris. Quod si huc usque dixisset, magna quaestio nasceretur, quomodo non esset, quam nunc videmus exstructam: sed ex eo, quod sequitur: usque in saeculum, unius saeculi tempus ostendit, quod juxta aetatem hominis annorum septuaginta circulo supputatur, sive non eris Deo, dicente Apostolo,« Qui vocavit ea, quae non erant.» Et Isaia propheta:« Ecce confundentur et erubescent omnes adversarii tui. Erunt enim quasi non sint.» Et Esther, juxta Septuaginta Interpretes:« Ne tradas sceptrum tuum his qui non sunt.» Et in Psalmis: Dimitte mihi ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero.» Quae testimonia, quo sensu accipienda sint, supra diximus. Omnia autem haec ad haereticorum possumus referre personam, qui in contritione Tyri atque naufragio sentient errorem suum, et in medio maris positi, liberare suas animas concupiscent, plangentque male divitias congregatas, quibus multos ditaverant reges: patriarchas videlicet suos, et vulgus ignobile, quorum in medio opes corruent mari. Habitatores quoque omnium insularum, si tamen voluerimus ad bonam partem referre, quae dicta sunt, obstupescent super contritione Tyri, et reges insularum omnium, vel ipsi quasi tempestate perculsi, mutabunt vultus, vel certe cordis moerorem fletu et lacrymis indicabunt, stuporisque magnitudinem admiratione et sibilo testabuntur, quomodo nihili facta sit, et perierit, quae salutem multis gentibus promittebat. Et ultra non erit, nequaquam certo tempore, ut αἰώνα interpretemur in saeculum, sed in perpetuum, quia idem sermo utrumque significat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).