Rabanus Maurus780-856
Commentaria in Ezechielem
Ezec 11.2.1
Choose a text
More by Rabanus Maurus
—
8910 Coinez2
11.2.1
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XXIX. Sermo Domini contra Pharaonem et Aegyptum, ubi praedicitur solitudo Aegypti et ejus post annos quadraginta restitutio promittitur Nabuchodonosor pro mercede laboris contra Tyrum.
11.2.1
« In anno decimo, in duodecimo mense, in prima die mensis, factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharaonem regem Aegypti, et prophetabis de eo, et de Aegypto universa loqueris, et dices: Haec dicit Dominus Deus,» etc. Post Sidonem, quae et ipsa in Phoenicis littore constituta est, sermo fit ad prophetam decimo anno captivitatis regis Joachim, et duodecimo mense et una die mensis, ut ponat faciem suam sive obfirmet contra Pharaonem regem Aegypti, et loquatur de eo, et de universa Aegypto, sive ad omnem Aegyptum; ex alia enim parte Judaeae in eodem littore constituta Aegypti provincia est, et quae illi ventura sint prophetet. Sin autem oportet de numeris aliquid dicere, quem locum habeat inter decem dies una. Unde et in principio Geneseos non est dictum,« factum est vespere et mane dies prima,» sed« una,» ut eamdem diem revolvi semper edoceat eumdem ordinem inter decem decadas, hoc est, centenarium numerum decimus numerus possidebit, quo ad victimam agnus assumitur, ut immoletur die quarta decima, atque hoc modo usque ad mille et decem millia et centum millia, et ultra per decadas suas numerorum ordo procedit. Post decimum autem annum mensis duodecimus ponitur, ut perfectus duodecim apostolorum ac prophetarum, qui in uno volumine continentur, numerus demonstretur. Porro, juxta Septuaginta, decimo mensis, qui hebraice appellatur Thebeth, et apud Aegyptios Tybi, apud Romanos Januarius dicitur, eo quod apud illos anni sit janua: omni calore sublato, hyberni frigoris continet principatum. Hoc de numeris dixisse sufficiat. Caeterum illud vel maxime requirendum est, utrum ipse sit Pharao, qui in Exodo, et in Isaia, et Jeremia, et Ezechiel, multisque aliis in locis, et in Cantico nominatur:« Equitatui meo in curribus Pharaonis, assimilavi te, proxima mea;» an alius atque alius? Videturque mihi non esse unus, sed apud Aegyptios, hoc vocabulo demonstrari regiam dignitatem, sicut apud Romanos Caesares et Augusti reges eorum appellantur a primo Gaio Caesare, et secundo adoptivo ejus Octaviano, qui postea Augustus est nominatus, et apud Syros Antiochi, apud Persas Arsacidae, apud Philistiim Abimelech, et post Alexandrum in Aegypto Ptolomaei usque ad Cleopatram, qua victa apud Actium Aegyptus Romana est facta provincia. Ergo in praesentiarum adversum unum quemlibet regem Aegypti sermo fit Domini, qui interpretatur διασκεδαστης, interfector videlicet et lacerator et gladio cuncta concidens et dividens. Quod juxta mysticos intellectus referendum est ad eam potestatem, cui subjecta est Aegyptus. Nunquam enim homo auderet dicere:« Mea sunt flumina, et ego feci illa,» nec draco appellaretur magnus, et sedens in medio fluminum suorum. Aegyptus autem hebraice appellatur Mesraim, et in linguam nostram vertitur coangustans videlicet, et tribulans eos qui sibi subditi sunt, et non dimittens oculos ad coelum levare, sed juxta Evangelium et exemplum illius mulieris quam decem et octo annis diabolus incurvaverat semper ad terrena demergens. Videamus igitur quae sit comminatio contra Pharaonem et omnem Aegyptum.
11.2.2
« Ecce ego ad te, Pharao rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis. Meus est fluvius, et ego feci memetipsum. Et ponam frenum in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis; et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt. Et projiciam te in desertum et omnes pisces fluminis tui; super faciem terrae cades. Non colligeris neque congregaberis. Bestiis terrae et volatilibus coeli dedi te ad devorandum. Et scient omnes habitatores Aegypti, quia ego sum Dominus, pro eo, quod factus es baculus harundineus domui Israel, quando apprehenderunt te manu sua, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum, et innitentibus eis super te comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum.» Dicit autem contra Pharaonem principem Aegypti, et sub figura ejus ad magnam loquitur potestatem, cui Aegyptus tradita est ad regendum. Et nihilominus superbit contra creatorem suum sibi dominationem terrae vindicans, et se colendam Aegyptiis gentibus tradens. Loquiturque juxta situm provinciae quasi ad regem quod in Nili inundatione confidat, et pluvias de coelo non magnopere desideret auctoremque, sui seipsum putet vel fluvios, hoc est, διωρυκὰς, et rivos Nili a se factos jactitet. Non, inquit, angelum mittam, sed, o draco magne, qui cubas et resides in medio fluminum tuorum, ipse ad te veniam puniendum. Ausus enim es dicere: Meus est Nilus fluvius, et ego mei conditor sum, vel ipse feci flumen, quo omnis Aegyptus irrigatur. Cumque venero,« ponam frenum in maxillis tuis,» sive costringam laqueis os tuum, quo magnifice loquebaris. Et omnes socios ac duces tuos, quos pisces vocat, adhaerere faciam pennis vel squamis tuis, ut extractus e flumine projiciaris sive deponaris. Nimium te enim extuleras in deserto, et cades super faciem campi vel terrae tuae; eo quod Aegyptus campestris provincia sit. Nec colligetur cadaver tuum, nec congregaberis, id est, nequaquam sepelieris, sed« bestiis et volatilibus coeli dabo te devorandum;» ut cum haec viderint in te meo judicio perpetrata habitatores Aegypti, cognoscant quod ipse sim Dominus. Haec autem tibi evenient quoniam populum meum Israel tuo auxilio decepisti, ut nequaquam in Deo creatore suo, sed in te confiderent. Fuisti eis baculus arundineus juxta Isaiam, vel virga vacua, et calamus fragilissimus, cui innitentes cassum deprehendere praesidium, ita ut ab incumbentibus frangereris et lacerares humerum, et manum qua tenebaris. Et dum in te securi sunt comminuentur omnes lumbi eorum cadentium in terram, et pro auxilio accipientium vulnera. Haec autem per μεταφορὰν dicuntur quasi ad regem Aegypti, eo quod et ipsa provincia nequaquam adversaria fuerit Israeli, sed dum magna promittit, a Dei eos auxilio separaret. Draconem autem juxta ἀναγωγὴν contrariam potestatem saepe legimus; unde et Pharao dicitur διασκέδαστης, quod a Deo separet atque se jungat; et Aegyptus in tribulantes et affligentes vertitur, eos videlicet quos sibi potuerit subjugare. Iste draco est praevaricator de quo Job plenissime loquitur. Et in psalmo scriptum est:« Tu confregisti capita draconis, dedisti eum in escam populis Aethiopibus.» Et draco magnus ad comparationem minorum draconum dicitur; de quibus canitur:« Tu confregisti capita draconum in aquis. Et in alio loco:« Hoc mare magnum et spatiosum manibus: illic reptilia quorum non est numerus, animalia pusilla cum magnis; illic naves pertransibunt. Draco iste, quem formasti ad illudendum ei.» De quo et in alio loco dicitur: Ipse est rex omnium, qui in aquis sunt, et principium figurationis Domini, qui factus est, ut illuderetur ab angelis ejus. Sedet autem sive cubat in medio fluminum suorum, non unius fluminis, sed multorum, quae in diversis haeresibus accipimus, per quas fluxit in Aegyptum saeculi istius et irrigavit animas seductorum, non pluviis de coelo venientibus, sed de terra aquis turbidis, quas bibere nos prohibet Jeremias, dicens:« Quid tibi et viae Aegypti, ut bibas aquam Geon,» pro quoin Hebraico sior scriptum est, quod verbum in aquas turbidas transfertur atque coenosas. Ut autem intelligamus, quae sint Aegyptii draconis flumina, ex contrariis scire poterimus. Dominus loquitur de fluminibus suis:« Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.» Et ad Samaritanam:« Qui biberit de aqua, quam ego dedero ei, non sitiet in aeternum, sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.» Ista sunt flumina de coelo venientia de quibus David canit:« Fluminis impetus laetificat civitatem Dei,» haud dubium quin Ecclesiam significet. Consideremus ergo quae draconis poena, quodve supplicium sit. Sequitur:« Et ponam frenum vel laqueum in maxillis tuis.» Cui simile est illud Job:« Adduces autem draconem in hamo, et pones capistrum circa nares ejus. Confidit quod introeat Jordanis in os ejus, in oculo suo suscipiet illum: perforabit autem sude nares ejus, et armilla labium illius.» Quid aliud sudes, id est, palos accipimus, qui videlicet exacuuntur ut figantur, nisi acuta sanctorum consilia quae hujus Behemoth nares perforant, dum sagacissimas insidias et vigilando circumspiciunt, et superando transfigunt? Per nares vero odor trahitur, et ducto flatu hoc agitur, ut res etiam quae longe est posita cognoscatur. Naribus ergo Behemoth, callidae ejus insidiae designantur, per quas sagacissime nititur et occulta cordis nostri bona cognoscere, et haec pessima persuasione dissipare. In sudibus itaque Dominus nares ejus perforat, quia callidas ejus insidias acutis sanctorum sensibus penetrat enervans. Ponit autem Dominus in maxillis draconis istius frenum et perforat labia ejus atque constringit armillae circulo, quando per ecclesiasticos viros, qui Scripturis sanctis eruditi sunt, imponit ei silentium, et universa perversitatis dogmata dissolvuntur. Agglutinatque pisces fluminum ejus pennis ipsius vel squamis, quibus haeretici per superbiam ad alta festinant, ut et ipsi vincti cum dracone, unum cum eo corpus efficiant et copulentur ei vel in erroris consortio, vel in poenae similitudine, quomodo qui adhaeret Domino, unus est spiritus. Neque vero unum habet flumen draco Aegyptius, sed multa flumina, quibus irrigat Aegyptum humilem atque dejectam, et nihil in se habentem montium, nec aquas Siloe, quae vadunt cum silentio, sed turbidas et coenosas. Unde et extrahit eum Dominus de medio fluminum suorum, ut nequaquam eis incubet nec sedeat in eis, et omnes pisces squamis illius adhaereant pro qualitate vitiorum, per totum corpus draconis vel capiti vel ventri vel caudae, et extremis partibus adhaerentes; ut extracto dracone pisces quoque, qui adhaerent ei pariter extrahantur. Et projiciam te, inquit, in desertum, ut nequaquam reperias, quos decipias. Vel certe deponam te de culmine superbiae tuae, et deponam te velociter. Juxta illud Apostoli:« Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter;» ut dracone contrito atque deposito, pisces quoque fluminis illius deponantur, et cadat auctor criminum, qui prius stare se arbitrabatur, et in toto orbe discurrere. Cadat autem super faciem terrae suae, ad quam de coelo praecipitatus est, ut nequaquam ultra in haereticorum ecclesiis colligatur: neque congregetur sive sepeliatur in his, qui crediderunt ei cum ab eo fuerint liberati, sed detur ad devorandum bestiis terrae et volatilibus coeli; bestiis illis de quibus scriptum est:« Ne tradas bestiis animam confitentem tibi.» Et volatilibus coeli, quae juxta viam sementem comedunt. Et a Salvatore interpretantur esse diaboli. Non solum enim princeps malitiae, sed et discipuli ejus diaboli nominantur. Juxta illud, quod de Juda dicitur:« Nonne ego vos elegi duodecim, et unus de vobis diabolus est?» Coeli autem vocantur volatilia, quia sibi sublimia repromittunt, ut postquam draco cum piscibus suis depositus fuerit atque projectus, et traditus ad de vorandium bestiis terrae, quae nihil in se habent mansuetudinis, et his qui circumferuntur omni vento doctrinae, tunc intelligant habitatores istius saeculi, quod ipse sit Dominus. Omnis autem causa poenarum est, quod frustra domui Israel promisit auxilium, et fuit ei virga vel baculus arundineus, vacuus et inanis, nihilque in se habens plenitudinis, quia non poterat dicere:« Nos autem omnes de plenitudine ejus accepimus;» cum Scriptura praeceperit:« Non apparebis in conspectu Domini Dei tui inanis aut vacuus.» Quod autem non debeamus ab Aegypto auxilium postulare, et alibi Scriptura testatur:« Vae eis qui descendunt in Aegyptum ad auxilium.» De istiusmodi baculo arundineo et Rabsaces frustra exprobrat Ezechiae regi Judae, dicens:« Ecce confidis in virga arundinea atque confracta ista, super Aegypto, cui qui innixus fuerit, ingreditur in manum ejus: sic est Pharao rex Aegypti, et omnes qui confidunt in eo.» Et ille quidem de justo rege mentiebatur ista commemorans, qui interpretatur multus poculo. Inebriatus enim erat de aureo calice Babylonis, et idcirco quae sua erant ingerebat populo dominum confitenti. Hic vero exprobratur Pharaoni quod fuerit domui Israel virga sive baculus arundineus, vanum eis et fragile et cito comminuendum auxilium repromittens. Ut autem scire valeamus, qui sit baculus arundineus, super quo domus Israel confidere non debeat, ex contrario baculo et virga Domini intelligere poterimus, de qua ad Dominum dicitur:« Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt.» Hanc virgam habuit et Aaron quae dracones Aegyptios devoravit, et percussit aggeres Nili, et cyniphes in tota Aegypto generatae sunt. Moyses quoque, juxta LXX, extendit hanc virgam et levavit in coelum, et Dominus induxit ventum austrum super terram toto illo die et tota nocte et mane levavit ventus, et adduxit locustas super omnem terram Aegypti. De hac puto virga scribi, et in Numerorum libro quod floruerit et nuces sive amygdalas germinarit. Hanc habebat et Apostolus dicens:« Quid vultis in virga veniam ad vos?» Et qui Pascha celebrabant baculos tenebant manibus, sine quibus imbecillitatem humani corporis sustentantibus carnes agni comedere non poterant. Haec est virga de radice Jesse, super quam septem spiritus requieverunt. Sed non talis Pharao, nec baculus Aegypti, et virga arundinea, quae decipit apprehendentes se, et lacerat humeros eorum, id est, fortitudinem. Et quicunque super eam fuerit invisus, dissolvuntur lumbi ejus, et stare non poterit nec accinctus renibus Pascha celebrare, quod his congruit quorum scrutatur corda et renes Deus.
11.2.3
« Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam super te gladium, et interficiam de te hominem et jumentum. Et erit terra Aegypti in desertum et solitudinem, et scient quia ego sum Dominus. Eo quod dixerit fluvius meus est, et ego feci eum; idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua daboque terram Aegypti in solitudinem, gladio dissipatam a turre Syenes usque ad terminos Aethiopiae. Non transibit per eam pes hominis, neque pes jumenti gradietur in ea: et non habitabitur quadraginta annis. Daboque terram Aegypti desertam id medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, et erunt desolatae quadraginta annis. Et dispergam Aegyptios in nationes et ventilabo eos in terras, quia haec dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum congregabo Aegyptum de populis, in quibus dispersi fuerant et reducam captivitatem Aegypti, et collocabo eos in terra Phatures in terra nativitatis suae: in terra de qua sumpti sunt: Et erunt ibi in regnum humile, et inter regna caetera erit humillimum; et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos, ne imperet gentibus, neque erunt ultra domui Israel in confidentia docentes iniquitatem, ut fugiant et sequantur eos: et scient quia ego sum Dominus Deus.» Junge prioribus quae sequuntur. Quia fuisti baculus arundineus domui Israel, et non solum confractus es in manu ejus, sed juxta Isaiam perforasti manum ejus, et nunc lacerasti humerum, et ipse comminutus es et innitentium super te dissolvisti lumbos, idcirco ego inducam super te hostium gladium, et cum hominibus jumenta vastabo: et redietur terra Aegypti in solitudines, et secundo scient Aegyptii, quod ego sum Dominus. Nec hoc ero fine contentus, sed quia in tantam prorupit blasphemiam, ut suos esse diceret fluvios, et omnem abundantiam Aegypti, ideo et ipsum auferam, qui se dixerat creatorem, et flumina quae a se creata jactaverat et reliquam terram Aegypti in longissimam solitudinem, et gladio dissipatam a turre Syene usque ad terminos Aethiopiae. Pro turre, quae hebraice magdal dicitur, Septuaginta loci nomen posuerunt, ut magdalon scriberent. Turris autem Syene usque hodie permanet castrum Romanae ditioni subditum: ubi sunt Nili cataractae, et usque ad quem locum de nostro mari Nilus navigabilis est. Totam igitur Aegyptum dicit esse populandam usque ad terminos Aethiopiae, quibus extrema Aegypti regio jungitur: ita ut pes hominis in Aegypto non pertranseat, nec jumenta reperiantur in ea, et non habitetur per quadraginta annos. Parcitur enim Aegyptiis, et quia hospites quondam fuere Israel, brevior temporis condemnatio est. Tyrus sabbatizavit sabbata sua per annos septuaginta et sic in antiquum statum restituta est. Captivitas quoque Judaeae templique subversio usque ad Cyrum regem Persarum septuaginta complevit annos:« potentes enim potenter tormenta patientur.» Quod autem dicit:« Dabo terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum,» Palaestinos significat, Idumaeos et Moabitas, omnesque alias regiones adversum quas supra prophetae vaticinium est. Tunc disperget sive disseminabit Aegyptios in nationes et ventilabit eos in terras. Et quia clemens et miserator est Dominus, patiens et multarum miserationum, post quadraginta annos Aegypti restitutio est, et reducetur in antiquum solum universa captivitas, et collocabitur in urbe metropoli, quae appellatur Phatures, ubi orta est et unde profecta est, ita duntaxat ut pro utilitate sua amittat antiquam superbiam, et sit in regnum humile, imo humillima omnium nationum: et non elevetur ultra contra gentes, nec in eas habeat potestatem, sed redacta in paucitatem, nequaquam decipiat domum Israel sui confidentia; nec doceat eos iniquitatem, sive redigat eos in memoriam iniquitatis, quod deserto auxilio Dei Aegypti quaesierunt adminiculum. Et haec omnia fient, ut tertio cognoscant Aegyptii quod ipse sit Dominus. Haec brevi sermone perstrinximus historiae fundamenta jacientes: nunc allegoriae nubilum disserendum est, et eadem brevitate vitare conabitur, et hujus explanationis longitudinem. Ad draconem sermo est, qui dixerat,« Mea sunt flumina, et ego feci ea,» quod inducat super eum ipse Dominus gladium. De quo in Isaia scriptum est:« Inebriatus est gladius meus in coelo,» nunc descendet in terram, ut perdat ex ea hominem et jumentum, quidquid vel rationis videtur habere vel simplicitatis: et perdat absolute, sed draconi, vel ut draconi pereant, et vivant Deo. Et fiat Aegypti terra perditio secundum superiorem sensum, quo draconi pereat, et post perditionem redigatur in solitudinem, pessimum hospitem habere desistens. Et tunc cognoscent homines et jumenta, et terra disperdita quod ipse sit Dominus. Illo sensu quo LXXVII psalmo scriptum est:« Cum occideret illos, tunc quaerebant eum.» Omnis enim qui quaerit, inveniet. Deique misericordiae est, ut mundi hujus pereat abundantia, et Aegypti fluenta siccentur, imo terra eorum sit in solitudines: et sententia Domini dissipetur a turre Syene, quae interpretatur gyrus, ut nihil in se recti habeat, usque ad terram Aethiopum, qui humiles appellantur, ut videlicet omnis superbia quae se contra Dei scientiam erexerat destruatur, et humilietur in salutem suam. Nec pes hominis, hoc est rationale quippiam transeat per Aegyptum: neque pes jumenti gradiatur in ea, ut simplices quosque non teneat, quos dimissis hominibus Pharao in Aegypto tenere cupiebat, Moyse contradicente, et volente jumenta quoque de captivitate Aegypti liberari.« Et non, inquit, habitabitur quadraginta annis;» qui numerus semper afflictionis et poenae est. Unde et Moyses, et Elias, et ipse Salvator quadraginta diebus jejunaverunt et noctibus. Et per quadraginta annos populus erat in solitudine, ut postea circumcisus in Galgalis, opprobrio et ignominia Aegypti liberaretur. In cujus numeri sacramento et hic idem propheta pro tribu Juda quadraginta diebus dormit in dextro latere: et quadringentis annis populus serviturus in Aegypto nuntiatur, qui faciunt quadraginta decadas sive quatuor ἑκατοντάδας. Pluviae quoque diluvii quadraginta diebus inferunt orbi naufragium. Justum enim erat, ut qui per quatuor elementa mundi, quibus omnia constare dicuntur, dum ea diligit et fovet, Deum offendat, in ipso numero puniretur, et Israel qui peccaverat in sabbatum, septem decadarum, hoc est septuaginta annorum supplicium sustineret. Daturque terra Aegypti deserta et civitates ejus in medio terrarum et urbium subversarum, quae non sunt exstructae de lapidibus, sed latere et paleis ut dispergatur Aegyptus, quae male sibi fuerat copulata, et ventiletur in terras, quo scilicet frumentum a paleis separetur: et quadraginta annorum fine completo, sit restitutio Aegypti, et reducatur captivitas ejus, et collocetur in terra Phatures, quae interpretatur panis conculcatus: ubi panis ille, qui dixerat:« Ego sum panis qui de coelo descendi,» pravitate haeretica conculcatus est, ut cum venerint ad Ecclesiam, habitent in pane conculcato. Et nequaquam eleventur in superbiam, sed sint in regnum humile: et ut jam cum restituti fuerint in pristinum statum, se per humilitatem dejiciant, quod in Aegypto vixerint, et latericias exstruxerint civitates. Et inter multa regna ecclesiae sint humiles, et sciant in quem peccaverunt, et ultra non elevetur Aegyptus super ecclesias in toto orbe divisas, sed redigatur in paucitatem; et pauci in ea remaneant inter gentes; et ultra non decipiant domum Israel, id est, ecclesiam, nec vanam eis spem et confidentiam repromittant docentes iniquitatem, ut fugiant ecclesiasticam disciplinam, et sequantur Aegyptias voluptates. Haec autem fient, ut tertio cognoscant Aegyptii, quod ipse sit Dominus. Quod mihi propterea videtur dici, ut cognitio prima Aegyptiorum in carne sit, secunda in anima, tertia in spiritu. Primo super terram, secundo mundi hujus conversatione finita, tertio post resurrectionem.
11.2.4
« Et factum est in vicesimo, et septimo anno in primo et una die mensis, factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis, servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum. Omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est; et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus de Tyro pro servitute, qua servivit mihi adversum eam. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti, et auferet multitudinem ejus, et depraedabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus; et erit in mercedem exercitui illius, et operi, quo servivit mihi adversum eam. Dedi ei terram Aegypti, pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus. In die illo pullulabit cornu domus Israel, et tibi dabo apertum os in medio eorum. Et scient quoniam ego Dominus.» Quaeritur quomodo post decimum annum superioris sermonis statim vicesimus et septimus ponatur annus, et in sequentibus decimus duodecimusque: et in extrema descriptione templi vicesimus quintus, sed facilis solutio est. Quia enim de Aegypto et superior et haec, quae nunc dicitur prophetia contexitur, licet diversis sit facta temporibus, tamen quia de una provincia prophetatur, junctae sibi sunt. Quod et in Jeremia crebro legimus, ut praepostero ordine tempora describantur. Prius enim Sedeciae in quibusdam gesta referuntur, et postea Joachim, qui ante eum fuit. In Psalmis autem, quia carmen est lyricum historiae ordo non quaeritur. Dicamus ergo prius juxta litteram. Nabuchodonosor cum oppugnaret Tyrum, et arietes, machinas, vineasque, eo quod cincta mari esset mari, muris non posset adjungere, infinitam exercitus multitudinem jussit saxa et aggeres comportare, et expleto medio mari, imo freto angustissimo, vicinum littus insulae fecit contiguum. Quod cum viderent Tyrii jam jamque perfectum, et percussione arietum murorum fundamenta quaterentur, quidquid pretiosum in auro, argento vestibusque et varia supellectili nobilitas habuit, impositum navibus ad insulas asportavit, ita ut capta urbe nihil dignum labore suo inveniret Nabuchodonosor. Et quia Dei in hac parte obedierat voluntati post aliquot annos captivitatis Tyriae, datur ei Aegyptus. Multoque saevior Tyrus Aegypto. Illa enim oppugnabat Hierusalem, haec vanum pollicebatur auxilium. Aliud est enim spei imbecillitate decipere, aliud adversum Dei populum dimicare. Hoc est ergo, quod dicit Nabuchodonosor rex Babylonis in oppugnatione Tyri: Suum mihi servire fecit exercitum, ut impleret voluntatem meam. Omne, inquit, caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est. Gestantium videlicet cophinos terrae, et lapides, quibus raduntur humeri et decalvatur caput. Et tamen nec ipse nec exercitus ejus aliquid dignum invenit in Tyro. Et in hoc cum mihi servierit, et meam contra Tyrum impleverit voluntatem, idcirco dabo ei terram Aegypti. Quod quidam dicunt sub Nabuchodonosor esse completum. Alii sub Cambyse filio Cyri, qui Aegyptum usque ad Aethiopiam vastavit, ita ut Apim interficeret, et omnia eorum simulacra deleret. Quam ob causam putant eum versum in amentiam casu equi et proprio pugione confossum. Plenissime hanc historiam narrat Herodotus, ubi et omnis Aegyptus per pagos et vicos et castella describitur, et Nili origo gentisque ejus populi, et mensura terrae per circuitum usque ad desertum Aethiopiae et littora maris magni, Libyaeque et Arabiae confinia demonstrantur. Causa autem irae Domini contra Aegyptum illa est, quod populum Dei suo deceperit auxilio, ne speraret in Dominum, et illum ad iracundiam provocarit. In illo, inquit, die quo Aegyptus capta fuerit pullulabit cornu domus Israel. Haud dubium quin regium genus significet. Quod quidam ad Zorobabel filium Salathiel, qui per Jeconiam de David stirpe generatus est. Alii ad ultimum tempus referunt, quando putant et Eliam esse venturum. Nos autem cornu Domini pro Christo intelligentes praesentem carpimus historiam. Cumque, ait, o propheta, hoc prius fuerit expletum: tunc aperietur os tuum, et vaticinium tuum nequaquam dubia promissione pandebit, sed cernetur opere perpetratum, ut sciant, qui audierint me esse Dominum, cujus dixisse fecisse est. Haec secundum litteram, imo juxta veritatem dicta sint prophetiae. Caeterum ex eo, quod Nabuchodonosor mercedem acceperit boni operis, intelligimus etiam ethnicos, si quid boni fecerint, non absque mercede Dei judicio praeteriri. Unde et per Jeremiam Nabuchodonosor columba Dei appellatur, eo quod adversum populum peccatorem Dei servierit voluntati.« Et adducam, inquit, servum meum Nabuchodonosor.» Ex quo perspicuum est condemnari nos comparatione gentilium, si illi lege faciant naturali, quae nos etiam scripta negligimus. De quo plenissime ad Romanos Paulus apostolus disputat. Ac ne aliquid praeterire videamur, secundum intelligentiam spiritalem quaerimus ubi hunc numerum, hoc est, viginti septem legerimus. In Geneseos libro, Scriptura testatur sexcentesimo anno vitae Noe, secundo mense, vicesimo septimo die mensis secundi, super faciem terrae aquas inductas esse diluvii, et postea septimo mense ejusdem anni, qui vicinus est sabbato, et vicesima septima die ejusdem mensis septimi aquas cessasse diluvii, et sedisse arcam Noe super montes Ararat, qui interpretantur Armeniae. Ex quo intelligimus medium esse numerum, et ad utrumque posse conferri: quando in hoc et ira Dei incipit a diluvio, et clementia ejus septimo mense in eodem dierum numero demonstratur. Et quia apud Hebraeos mensis, qui apud nos Kalendis et nonis idibusque devolvitur, secundum lunae cursum supputatur, unde et Graeco vocabulo μήνη, id est luna, a mense nomen accepit, hoc dictum est in vicesimo septimo lunae die parum quid luminis remansisse, ne penitus ira ejus absque misericordia sit. Quando autem totus lunae orbis impletur, tunc et Pascha celebratur, et omnes maxime solemnitates, quod strictim posuimus, ut sciamus in hoc numero et bona et mala pariter contineri, bona Nabuchodonosor cujus labori merces redditur, mala Aegyptiis, quorum vastitas nuntiatur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).