Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commentaria in Ezechielem
Rabanus MaurusEzec 7.1 · 8910-coinez2More by Rabanus Maurus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rabanus-maurus780-856" aria-label="More works by Rabanus Maurus"> —
⋯
More
Original / primary: 8910 Coinez2
7.1
LIBER SEPTIMUS.
7.1
Septimus liber initium habet ab illa similitudine, qua Dominus Jerusalem comparat ligno vitis infructuosae; et sic illi exprobrans abominationes idolorum suorum, dicit eam originem ducere de terra Chanaan, Amorrhaeumque patrem habere, et matrem Cethaeam. Nec ei quidquam prodesse incunabularum suarum nutrimenta, quia incomparabili fornicatione polluta est cum amatoribus diversis. Majusque esse scelus eorum dicit peccato Sodomorum atque Samariae, provocans eos ad poenitentiam; quatenus per ipsam accipere possint remissionem peccatorum.
7.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XV. Sermo Domini contra Jerusalem vitem infructuosam.
7.1
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum, quae sunt inter ligna silvarum? Numquid tolletur de illa lignum, ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus, ut pendeat ex ea quodcumque vas? Ecce igni datum est in escam. Utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam. Numquid utile erit ad opus? Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus. Quanto magis cum ignis illud devoraverit, et combusserit, nihil ex eo fiet operis? Propterea haec dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem, et ponam faciem meam in eos. De igne egredientur, et ignis consumet eos. Et scietis, quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos, et dedero terram inviam et desolatam, eo quod praevaricatores exstiterint, dicit Dominus Deus.» Variis autem similitudinibus, quas Graeci parabolas vocant, praenuntiatur subversio urbis Jerusalem. Et quomodo supra in sartagine, in qua carnes populi frigebantur: et in latere, in quo munimenta et aggeres arietum ac vinearum machinae pingebantur, ejusdem urbis possessio famesque descripta est, et postea in hoc eodem lecturi sumus, in Jeremia quoque scriptum est, Ollam quae a facie Aquilonis accenditur significare urbem Jerusalem, saltusque Nageb et Theman et Darom succisos, hoc ipsum praenuntiat: sic in praesenti loco eadem Jerusalem vineae et viti fructiferae comparatur. De qua in alio loco scriptum est:« Ego plantavi te vineam fructiferam, omne semen verum, quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae? Et in Isaia:« Plantavi, inquit, vineam Sorrech,» quod electam et pulchram sonat. Et in psalmo legimus:« Vineam de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes et plantasti eam: dux itineris fuisti in conspectu ejus.» Et manifestius discimus, Scriptura dicente:« Vinea autem Domini Sabaoth, domus est Israel.» Haec vinea quandiu adfert fructus, in omnibus lignis saltuum, nihil ea pretiosius est. Sin autem uvas habere desierit, in nullo utilis erit, nisi ut cum radice et propaginibus suis tradatur incendio. Caetera ligna silvarum, ut de pomiferis arboribus taceam, quorum et Scriptura modo nullam facit mentionem, cum poma non habeant, succisa plurimam praebent utilitatem, et in omnem agriculturam, et in usum armorum proficiunt, dum attenuantur in scuta, raduntur in hastilia, cludunt foribus, continent armariis, scriniis, ac loculis, omnemque domus tribuunt supellectilem. Vitis autem, si semel uvas adferre cessaverit, in tantum inutilis est, ut ne paxillus quidem ex ea possit fieri, de quo aliquid pendeat. Cumque malleolos excideris, utramque partem eorum primum ignis arripit, dehincque flamma consumit, tantumque nihil prodest cum redacta fuerit in favillam, ut etiam cum integra sit absque frugibus nullam praebeat utilitatem. Ambiguitas autem verbi Hebraici, sene, quod tribus litteris scribitur, sin et nun et iod, si legatur sene, duo significat, si sane, annos; unde factum est, ut pro duabus summitatibus ejus, quod nos interpretati sumus« utramque partem ejus,» Septuaginta interpretati sunt« annuam purgationem ejus,» cum Aquila dixerit,« duo novissima ejus,» Symmachus et Theodotion,« duas summitates ejus.» Et est ordo, Sicut vitis infructuosa incendio traditur in nullam utilitatem, sic et Jerusalem, imo et habitatores ejus tradentur ardoribus, ut egrediantur de igne.« Et ignis consumat eos,» id est, etiam si de urbe evaserint, foris hostili gladio consumentur. Et qui remanserint, ipso miseriarum pondere pressi, me esse Dominum recognoscent.« Cum posuero sive obfirmavero faciem meam super eos, et dedero illos in aeternam solitudinem.» Non enim peccatores sicut caeterae gentes, sed praevaricatores exstiterunt. Aliud est enim negligere quod ignores, aliud contemnere quod colueris. Possumus vineam et Jerusalem, juxta intelligentiam spiritalem intelligere credentium multitudinem. Quae si negligens fuerit, et culturam pristinae religionis amiserit, nec attulerit fruges virtutum, nec vinum fecerit, quod laetificat cor hominis, aeternis tradetur ardoribus, et in nihilum reputabitur.« Servus enim, qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit multis.» Tale quid et Dominus loquitur in Evangelio secundum Joannem:« Ego sum vitis vera, et pater meus agricola. Omnis palmes, qui manet in me, et non facit fructum, tollet illum Pater: Et omnis, qui adfert fructum, purgabit eum, ut fructum plus adferat.» Si autem Salvator vitis est, et nos palmites, et dicitur pater agricola. Quamdiu Dei praecepta servamus, semper excolimur, et cultura nostra purgatio est.« Non est enim volentis neque currentis, sed miserentis Dei.» Quod si adferentes fructum, purgamur a patre, ut fructus ampliores adferamus, ostenditur omnem nostrum conatum adjutorio Dei pervenire ad finem, et fructum facere plenitudinis. Qui autem palmes fruges non fecerit, tolletur a patre, et cum sublatus fuerit, quid de eo pater faciat, Scriptura non dicit: Nisi forte separatio de Christi corpore, poena perpetua est et interitus. Quod in vinea et vite intelleximus, sub alia figura Salvator docet in Evangelio:« Bonum est sal. Si autem sal infatuatum fuerit, ad nihil est utile, nisi ut foras projiciatur, et ab hominibus conculcetur.» Et oculus, qui totum corpus illuminat, si fuerit excaecatus, audit a Domino:« Si lumen, quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quotae erunt?» Comparatione quippe praevaricatoris, et ejus qui confessum prius negaverit Deum, lenior poena est eorum, qui numquam Dei habuere notitiam. Ligna autem saltuum sive silvarum, secundum varietatem credentium habent in magna domo aliquam utilitatem: in qua non solum vasa aurea et argentea sunt, sed et lignea fictiliaque, alia in honorem, alia in contumeliam.
7.2.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XVI. Catalogus immunditiarum et iniquitatum Jerusalem, et correptio quae revocatur ad salutem: justificat Dominus Sodomam et Samariam comparatione Jerusalem.
7.2.1
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, notas fac Hierusalem abominationes suas, et dices: Haec dicit Dominus Deus Jerusalem,» etc. Sub persona mulieris meretricis, quae primum viri fuerit consortio copulata Jerusalem, et ortus et educatio et pubertas et nuptiae et adulterium, et repudium, et rursum revocatio contexitur: ut clementia viri atque judicium et adulterae et meretricis scelera cognoscantur. Dum post universa supplicia suscitat ei pactum sempiternum, ut recordetur iniquitatis suae et confundatur, et non sit ei ultra aperire os prae confusione sua, cum placatus fuerit illi in omnibus, quae fecerat. Multum namque prodest peccatoribus scire quae fecerint. Unde et poenitens loquitur:« Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.» Quatuor autem modis intelligi potest Jerusalem, vel haec, quae Babylonio et Romano igne succensa est: vel coelestis primitivorum: vel Ecclesia, quae interpretatur visio pacis: vel animae singulorum, quae fide cernunt Dominum. Illudque quod plerique de coelesti Jerusalem interpretatum putant, Ecclesia non recipit ne omnia, quae in praesenti prophetia contexuntur, ad coelestium fortitudinum ruinas atque cruciatus, et restitutionem in pristinum statum suscipere compellamur.
7.2.2
« Radix tua et generatio tua de terra Chanaan, et pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea.» Magna fides, grandis audacia prophetarum, unum hominem totam urbem ignobilitatis arguere. Mirabilis Daniel, qui ad presbyterum delinquentem, et adulterio jungentem homicidium, puer ausus est dicere:« Semen Chanaan et non Juda, species decepit te.» Magnus et Isaias qui clamat ad principes et ad populum Judaeorum:« Audite verbum Domini, principes Sodomorum, auribus percipite verba Domini, populus Gomorrhae.» Sed non minor Ezechiel, qui ad totam urbem loquitur confidenter:« Radix tua et generatio tua de terra Chanaan, pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea.» Quamquam et Stephanus primus martyr Evangelii ad insanientem populum sit locutus:« Dura cervice et incircumcisi corde, vos semper Spiritui sancto restitistis.» Et licet possimus radicem Jerusalem et generationem ejus terram Chanaan secundum illud accipere, quod in Aegypto vocatus sit populus, et ibi multo tempore habitaverit, Cham quippe pater Chanaan, princeps fuit gentis Aegyptiae, tamen juxta scelerum similitudinem radicem Jerusalem terram Aegypti esse dicemus. Unde et pater illius appellatur Amorrhaeus, qui interpretatur, multo sermone celebratus.« Et mater tua Cethaea,» id est, ἐξιστῶσα, quae vel ipsa insanit, vel alios mittit in amentiam.« Omnis enim, qui facit peccatum, de diabolo natus est.» Unde et in toto orbe hujus antiqui patris famosum vocabulum est, et multos vertens in amentiam. Praecipiturque Jerusalem vel juxta litteram vel juxta spiritum, ut relinquat antiquum patrem, et dicitur ad eam:« Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Et concupiscet rex decorem tuum.» Et promittitur ei, si post peccatum, ad verum voluerit patrem reverti,« restituam te sicut fuisti, quando nata es.» Cujus tanta nobilitas, ut urbis Jerusalem, quae de Abraham, Isaac et Jacob stirpe descendens Deum habuit patrem? Et tamen quia peccavit, et verum reliquit parentem, meretur audire:« Radix tua et generatio tua de terra Chanaan. Pater tuus Amorrhaeus et mater tua Cethaea.» Si illa hoc audivit, quid de nobis fiet, qui vocati ex gentium sordibus omnem maculam in lavacro Salvatoris amisimus, si polluerimus indumentum Christi, et non habuerimus in convivio vestem nuptialem? utique illud, ut junctis manibus pedibusque aeternis tradamur ardoribus, in quibus est fletus oculorum et stridor dentium.
7.2.3
« Et quando nata es, in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus, et in aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis. Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his misertus tui, sed projecta es super faciem terrae in abjectione animae tuae in die qua nata es,» etc. Juxta ordinem lectionis de singulis disseramus. Quando nata est Jerusalem de Patre Amorrhaeo, et matre Cethaea, et effusa ex utero, non est praecisus umbilicus ejus, quo fetus aluntur in ventre instar arborum et virgultorum, quae per radices humore terrae nutriuntur occulto. Et quomodo virorum seminarium significatur in lumbis, ita genitalia feminarum honesto sermone, juxta consuetudinem Scripturarum umbilicus vocantur, testante Job, qui sub figura draconis loquitur diabolo:« Virtus ejus in lumbis, et fortitudo illius in umbilico ventris ejus.» Iste enim draco coluber antiquus, qui vocatur diabolus et Satanas, et decepit orbem terrarum, adversus viros virtutem habet in lumbis, adversus feminas in umbilico. Hoc autem significat de Jerusalem, quod non statim legem acceperit, nec ei pudendae nativitatis exordia sint abscisa, sed gentilem vitam vixerit primum. In die quippe ortus umbilicum praescindere, est conversionis tempore carnis luxuriam reserare. Quia enim difficile est male inchoata corrigere, et semel formata deformiter in melius reformare, de ortu suo Judaea reprehenditur, quae dum in Deo nata est, inpraecisum umbilicum retinuit, quia fluxa luxuria non abscidit. Pro quo Septuaginta interpretati sunt,« In die qua nata es non alligaverunt mamillas tuas.» Hanc habet Scriptura sancta consuetudinem, ut pro corde pectusculum sive pectus et mamillas nominet: ut unicuique loco congruum viderit. Sacerdotes in quibus debet esse doctrina, et legem requirunt ex ore eorum accipiunt pectusculum.« Joannes super pectus recumbit Domini, ut de fonte uberrimo hauriat fluenta sapientiae. Virginis in Cantico canticorum,« duae mamillae sunt, quasi duo hinnuli gemini capreae, qui pascuntur in liliis donec respiret dies, et amoveantur umbrae.» Mater diligens, statim ut nata fuerit infantula, ligat mamillas ejus, ut a tenero tumore resistant, et pulchritudinem custodiant virginalem. Cum autem ad aetatem venerit pubertatis, dicetur de ea:« Nunquid obliviscetur sponsa ornatus sui, aut virgo fasciae pectoralis suae?» Sequitur:
7.2.4
« Et in aqua non es lota in salutem.» Cruenta infantum corpora statim ut emittuntur ex utero lavari solent, ita ut generatio spiritalis canachro[ lavacro] indiget salutari. Nullus enim mundus a sorde, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus. Et in Psalmis legimus:« In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.» Secunda nativitas solvit primam nativitatem; scriptum est enim:« Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei.» Multaque sunt lavacra, quae ethnici in mysteriis suis, et haeretici pollicentur, qui omnes lavant, sed non lavant in salutem. Propterea additum est:« Et in aqua non es lota in salutem.» Quod quidem non solum de Haereticis, sed de ecclesiasticis intelligi potest: qui non plena fide accipiunt baptismum salutare. De quibus dicendum est, quod acceperint aquam, sed non acceperint spiritum. Sicut et Simon ille Magus, qui pecunia volebat redimere gratiam Dei, baptizatus quidem est in aqua, sed nequaquam baptizatus est in salutem. Tertio dicitur:« Nec sale salita,» tenera infantium corpora, dum adhuc uteri calorem tenent, et primo vagitu laboriosae vitae testantur exordia, solent ab obstetricibus sale contingi, ut sicciora sint et restringantur. Porro Jerusalem, quae de malis parentibus nata est, nihil saporis, nihil diligentiae consecuta est. Qui autem renascuntur in Christo, dicitur ad eos:« Vos estis sal terrae,» et praecipitur eis ab Apostolo:« Sermo vester semper in gratia sale sit conditus.» Unde et vulgo sapientes salsi et stulti vocantur insulsi. Et in Levitico lege sancitur:« Omne sacrificium vestrum sale salietur. Non cessabit sal testamenti Domini de sacrificiis vestris. In cunctis muneribus vestris sal offeretis.» Qui hoc sale conditus fuerit, et omnem putorem humoremque noxium hujus admistione siccaverit, ultra non dicet,« Computruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae.» Quartum est:« Nec involuta pannis.» Et Salvator pannis est involutus infantiae. Et omnis, qui nascitur per involucra pannorum protectione indiget Dei. Naturale est, ubi tamen parentum non deest diligentia, ortis infantibus primum praecidi umbilicum, dein ad eluendum sanguinem lavari eos aqua. Tertio humorem corporum parvulorum salis adjectione siccari. Quarto ut tenera infantum corpora pannis involvantur. Duplicem ob causam, ut et sale siccetur corpus, quod pannis ne defluat, servatur et stringitur, et membra tenerrima ne facile depraventur. Unde et corpora Barbarorum Romanis corporibus rectiora sunt. Usque ad secundum enim et tertium annum semper pannis involvuntur. Sed non talis Jerusalem, cui nec umbilicus abscisus, nec ligata sunt ubera, nec aqua lota est in salutem, nec sale salita, neque involuta atque constricta pannis infantiae. Cur autem nihil horum meruit sequens scriptura testatur:« Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his misertus tui.» Pro quibus LXX posuerunt:« Non pepercit semper te oculus tuus, ut facerem tibi unum ex omnibus istis.» Et necesse est ut duplex editio duplicem habeat intelligentiam: prior hoc significat:« Non pepecit super te oculus ut faceret tibi unum de his misertus tui.» Et est sensus: Nullus tui misertus est, offenso Deo; nullius super te mota sunt viscera, ut de quatuor superioribus saltem tibi unum faceret, quia omnia simul non merebaris accipere. In altera dicitur:« Non pepercit super te oculus tuus, ut facerem tibi unum ex omnibus istis.» Et hunc habet sensum: Ita egisti, et sic in peccatis nata es: et in delictis concepit te mater tua, ut ne ipsa quidem tui misereris. Cumque sic gesseris ut adversum te per mala opera crudelis existeres: ego quid tibi potui facere, quae ne unum quidem superiorum accipere merueris? Quia igitur nihil horum, quae fieri infantibus solent, in te factum est, et hoc non sine causa, nec absque judicio, sed tuo vitio atque peccato, quae ne ipsa quidem tui miserta es, ideo projecta es in facie terrae sive campi:« Et projecta propter pravitatem animae tuae, in die qua nata es.» Oremus ne pravitate animae projiciamur in facie campi, in quo lata et spatiosa via est, quae ducit ad mortem, in quo Chaldaeorum debacchatur equitatus Simulque considerandum quod nullus in die qua nascitur pravum aliquod committere potest, nisi lavacri tempore, quando sapiens generatio fide credentis assumitur.
7.2.5
« Transiens autem per te, vidi te conculcatam in sanguine tuo. Et dixi tibi cum esses in sanguine tuo: Vive, dixi, inquam, tibi in sanguine tuo, vive. Multiplicatam quasi germen agri dedi te, et multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem. Ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit, et eras nuda et confusionis plena,» etc. Postquam projecta es in faciem campi, sive super faciem terrae, propter pravitatem animae tuae, meum ultra non merebaris auxilium. Attamen transiens per te vidi te, conculcatam sive commistam in sanguine tuo: id est, ream mortalium criminum: et provocavi te, tribuens poenitentiam. Dixique tibi, Licet sis in sanguine, tamen vive conversa. Tantaque in te fuit omnium rerum abundantia, ut agri uberrimi haberes similitudinem: et benedictionem Jacob, qua benedixit ei pater suus, dicens:« Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus,» et intrares penetralia Domini diceresque cum sponsa:« Introduxit me rex in cubiculum suum.» Et ad mundum muliebrem pervenires. Pro quo Septuaginta transtulerunt, et ingressa es in civitates civitatum, ut quomodo Canticum canticorum, et saeculum dicitur saeculorum: ita civitates appellentur civitatum. De quibus in Evangelio dicitur:« Habeto potestatem super decem sive super quinque civitates, ut non solum civitas, sed et metropolis civitas appelleris, secundum illud quod in Isaia dicitur:« Mater urbium fidelis Sion.» Porro quod interpretatus« est Symmachus« et pervenisti ad ornatum mulierum;» sive, ut Theodotion,« et ingressa es ad ornatum ornamentorum.» Pro quo nos, secuti sensum Hebraicum, dixerimus:« Et pervenisti ad mundum muliebrem,» tempus pubertatis ostendit, quando puellae nubiles appellantur, et possunt maritorum amplexibus copulari. Denique sequitur:« Ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit.» Honeste adolescentularum maturitas indicatur, quando intumescunt ubera sive eriguntur, et pili germinant. Cumque parata esset ad nuptias, et haberet pulchritudinem corporis, vestimentorum tegmina non habebat, nec Dei protegebatur auxilio. Si quis Christi non habet indumentum, nudus est. Si quis non est indutus visceribus misericordiae, bonitatis, humilitatis, pudicitiae, mansuetudinis, patientiae, jacet super faciem terrae: et pulchritudo ejus in confusione et nuditate torpatur[ turpatur].
7.2.6
« Et transivi per te, et vidi te. Et ecce tempus tuum, tempus amantium. Et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam.» Quanta clementia, non suffecerat semel vidisse eam conculcatam in sanguine, et ad poenitentiam provocasse, sed peccantem rursus invisit, quia erat nuda et confusionis plena, rursum venit et visitat, et ecce tempus ejus, tempus amantium. Illud igitur tempus erat, quando possunt mulieres viris copulari, et sustinere coitum maritalem. Attamen misericors Deus expandit alas suas, suscepit eos, et in humeris suis portavit eos. Juxta illud quod in Evangelio dicitur:« Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti.» Sive amictum expandit pro alis. Hoc enim interpretatur πτερύγιον quo operta est et Ruth, ad pedes dormiens Booz, et in ora, id est πτερυγίω vestimenti nostri jubemur hyacinthinas fimbrias alligare. Haec autem fecit ut operiret ignominiam Jerusalem, genitale feminarum sub hoc nomine corpus ostendens: Etenim juxta Apostolum,« inhonesta corporis nostri majore honore circumdamus.» Unde et Psalmista canit:« Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.» Quae Cham, quia non protexit in patre, aeterna maledictione signatur. Quod diximus de Jerusalem referamus ad animam nostram, quae quandiu in infantia constituta est, peccato caret. Cum autem aetatis ejus tempus advenerit, multi sunt amatores daemonum et haereticorum, perversorumque dogmatum, qui ad eam cupiunt declinare: qui protectione Dei repelluntur, ut non satellites diaboli sed ministros Salvatoris recipiat. Pro divertentium dilectione et uberum in Hebraico habetur dodim, quod secundum linguae eorum proprietatem, omnia, quae supra versa sunt significat. Potest tempus dilectionis et uberum sive amatorum Dei intelligi Abraham, Isaac, et Jacob: quando eis pollicitus est Dominus post. Aegyptiam servitutem suum populum liberandum.
7.2.7
« Et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, cum, ait Dominus Deus.» Quia expandi amictum meum, sive alas meas super te, et operui confusionem tuam, propterea juravi tibi, et ingressus sum pactum sive testamentum tecum, ut mihi potius, quam caeteris, qui ad te volebant divertere, jungereris, juxta illud:« Juravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.» Omnis enim controversiae finis est juramentum. Et vivo ego, dicit Dominus, nisi malo poenitentiam peccatoris, quam mortem. Tempore igitur nuptiarum, Israel juramentum accipit Dei pro omnidotali munere. Et quia David de se dixerat:« Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus: qui juravit Domino, votum vovit Deo Jacob.» Et ipse Dominus jurat ei, Scriptura dicente:« Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum.»
7.2.8
« Et facta es mihi, et lavi te aqua, et mundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo.» Quia expandi alas meas, et operui ignominiam tuam, et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, propterea mea es facta possessio, ut quae aliena eras, quando videbaris immunda, mea esse coeperis: quando pactum meum tecum juramento firmavi. Sive juxta consuetudinem Prophetarum, facta es mihi ait: Pro eo, quod est meo conjugio copulata es, et lavi te, inquit, aqua baptismi salutaris:« Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei.» Et alibi legimus:« Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni.» De quo baptismate et Isaias loquitur, dicens:« Lavabit Dominus sordes filiorum et filiarum Sion, et sanguinem mundabit de medio eorum, spiritu judicii, et spiritu combustionis.» Cum autem laverit et mundaverit sanguinem, sicut hemorrhoissam, quae duodecim annis cruore manabat, fimbriae sanavit attactu, non sufficit ei lavare aqua, et mundare sanguine, nisi oleo quoque unxerit, juxta quod Samaritanus, qui interpretatur custos, seminecis vulnera, primum olei infusione linivit, deinde vini austeritate compescuit, Dominus autem noster alio unctus est oleo, quod non dolorem vulnerum mitigaret, sed laetitiam tribueret, dicente ad eum Spiritu sancto:« Propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis prae consortibus tuis.» Habent et contrariae fortitudines, simulati olei lenitatem, dulcia per haereticos pollicentes, quae vertuntur in amaritudinem, et quae detestatur Propheta commemorans:« Oleum autem peccatoris, non impinguet caput meum.» Sin autem ab unctione unctus, id est, Christus appellatur, vide quantum profecerit Jerusalem: ut et ipsa uncta oleo spiritali, Christi nomen acceperit. Juxta quod et in Psalmis de Abraham legimus:« Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.»
7.2.9
« Et vestivi te discoloribus.» Septuaginta:« Et indui te variis,» id est legis eaeremoniis, quarum occupata studio idola derelinqueres. Ista sunt varia vestimenta quibus indutus est Joseph: nec potuerunt eum fratres vendere, nisi prius eum tunicae varietate nudassent. Et de sponsa dicitur in quadragesimo quarto psalmo:« Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, circumdata varietate.» Hoc est vestimentum, de quo et Apostolus loquitur:« Induite novum hominem, qui renovatur in cognitionem juxta imaginem Creatoris.» Volumus scire quae sunt varia vestimenta? Idem nos Apostolus docet, credentibus scribens:« Induamini ergo visceribus misericordiae, bonitatis, humilitatis, mansuetudinis, patientiae.» Quid hac varietate pulchrius? de qua et Job loquebatur:« Quis dedit mulieribus texturae sapientiam, aut varietatis disciplinam?» Et pontifex semel in anno, quando pro populo adolebat incensum, et ingrediebatur in sancta sanctorum, variis vestibus utebatur. Certe si divitiae varietatem vestium, et non sanctitas faceret, diversitasque virtutum, Pharao et Nabuchodonosor haec vestimenta habuisse scriberentur: et non Joseph, qui sub peregrino et pastorali patre, vestes discolores et regias habere non poterat.
7.2.10
« Et calceavi te hyacinthino.» Denique facturis pascha praecipitur, absque ulla coloris varietate accinctis lumbis et pedibus calceati sint. Ista sunt calceamenta de quibus et Apostolus scribit:« Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis.» Nec prius Jerusalem calceatur hyacinthinis, nisi lavetur aqua. Unde et Apostolorum quibus prius praeceperat Dominus, ut excuterent pedum suorum pulverem, lavantur a Salvatore pedes. Et sponsa dicit in Cantico canticorum:« Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?» Et Moysen et Jesum divinus sermo testatur, ut solvant corrigiam calceamenti sui, quia locus in quo stent, sanctus sit. Cum autem loti fuerint pedes et omni sorde purgati, calceantur hyacinthinis sive janthinis: quod utrumque aerei et κυανέου coloris est, ut rapiantur in occursum Domini in aerem, et ad coelestia regna festinent.
7.2.11
« Et cinxi te bysso.» Jerusalem non solum vestitur discoloribus, et calceatur hyacinthinis, sed et bysso accingitur. De qua tenuissima in veste pontificis fila texuntur. Et uxor in Proverbiis, quae viro suo duas texuit chlamydes, et praesentis saeculi, et futuri, sibi de bysso et purpura fecisse dicitur vestimenta. Hac bysso accinguntur renes, quoties pinguia libidinis incentiva tenuanda sunt, nihilque in in eis crassae veneris relinquitur. Et implemus praeceptum Apostoli dicentis:« State ergo accincti lumbos vestros in veritate,» quasi aliis verbis diceret, bysso. Et Dominus ad apostolos loquitur:« Sint lumbi vestri praecincti, ac lucernae ardentes in manibus vestris.» Nisi enim astrinxerimus fluentia lumborum reumata, lucernas in manibus habere non possumus. Unde et ad Job loquitur Deus:« Accinge sicut vir lumbos tuos.» Et comesuri agnum calceati pedes, tenentes baculum, stantes in Evangelii veritate, et ad Christi sanguinem praeparati, lumbos accinctos habere dicuntur. Qua zona mortificante lumbos, Elias quoque et Joannes Baptista accinguntur. De quibus et poenitens flebiliter ingemiscit, dicens:« Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus.»
7.2.12
« Et indui te subtilibus.» Congrue illis, de quibus increpans dixerat:« Incrassatum est cor populi hujus, et manducavit, et bibit Jacob, et saturatus est, et incrassatus est, et calcitravit dilectus, et dereliquit Deum factorem suum,» tunc tenuitas vestium condonatur. Nam et in libro Sapientiae, qui a quibusdam Salomonis inscribitur: Spiritus sapientiae, unigenitus et multiplex, tenuis et mutabilis appellatur. Et manna de quo scriptum est:« Panem angelorum manducavit homo,» tenuissimum in similitudinem pruinae et sementis coriandri fuisse narratur. Possumus juxta interpretationem secundae editionis Aquilae, qui floridum interpretatus est vestimentum, ubertatem terrae Judae per metaphoram intelligere, vel divini cultus pulchritudinem.
7.2.13
« Et ornavi te ornamento.» Generaliter ornamenta nunc ponit, de quibus in consequentibus per partes enumerat, armillas et torquem, inaures et coronam et reliqua, quae ornamenta tribuit Jerusalem. Et in Isaia dicitur, quod vitio suo universa perdiderit. Scriptum est enim:« Pro eo quod elevatae sunt, hoc est, superbierunt, filiae Jerusalem, et ambulaverunt excelsa cervice,» et caetera, pro zona accinctae sunt funibus, et pro ornatu capitis calvitio deturpatae, et pro pulchris et mollibus indumentis cilicii asperitate circumdatae.
7.2.14
« Et dedi armillas in manibus tuis.» Quando nobis bona opera dederit Deus, circumdat armilla manibus nostris. Unde et in manibus prophetarum assimilatum se esse dicit. Et crebro in manu Aggaei sive Jeremiae et reliquorum factum sermonem legimus. In Job quoque draconis labium perforatur armilla, omnesque ejus venenati sibili, qui in perversis intelliguntur dogmatibus, bonorum operum circulo perforantur.
7.2.15
« Et torquem, circa collum tuum.» Sed et in Isaia scriptum est:« Auferet Dominus gloriam vestimenti earum, et murenulas et corymbos et circulos et kathema.» Puto autem kathema ab eis dictum ex variis gemmis in pectus mulierum monile descendens, qui et ipse ornatus pulcherrimus feminarum est.« Et dedi inaurem super os,» sive« Nares tuas» Verbum Hebraicum nezem, excepto Symmacho, qui interpretatus est, ἐπιῤῥίνιον, omnes inaurem transtulerunt: non quo inaures ponantur in manibus, quae ex eo quod de naribus pendeant, inaures vocantur: sed quod circulus in similitudinem factus inaurium eodem vocabulo nuncupetur. Et usque hodie inter caetera ornamenta mulierum, solent aurei circuli in os ex fronte pendere, et imminere naribus. Quos tunc accipimus juxta mysticos intellectus quando cum Apostolo possumus dicere:« Christi bonus odor sumus, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt, aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitae in vitam,» quando vivimus, et de nobis dici potest:« Non mortui laudabunt te, Domine, sed nos viventes,» tunc odoratur Deus odorem sacrificii nostri bonae fragrantiae, et aureum circulum sensuum, ac dogmatum divinorum habemus in auribus; quando vero mortui sumus, et versamur in coeno, atque in sordibus turpitudinum, habemus illam inaurem in naribus, de qua scribit Salomon:« Sicut inaures aurei in naribus porcae; sic mulieri male moratae pulchritudo.»
7.2.16
« Et circulos in auribus tuis.» Septuaginta:« Et rotulas super aures tuas.» Qui claudit aures suas, ne audiat judicium sanguinis, et sepit eas spinis, ne particeps fiat invidis et detrectatoribus, de quibus scriptum est:« Cum detrectatoribus ne commiscearis, quoniam repente veniet interitus eorum, et ruinam utriusque quis novit?» tam videlicet ejus qui detrahit, quam illius, qui libenter auscultat, iste circulos habet et rotulas in auribus, non rotas, quae sequuntur Cherubim, illud enim angelicarum fortitudinum est, sed rotulas diminutive, quae humanae conveniunt fragilitati. Quamobrem et ad Deum dicitur:« Vox tonitrui tui in rota.» In his enim, qui terrena pertranseunt, et vix modicis vestigiis contingunt terram, de quibus scriptum est:« Lapides, qui volvuntur super terram,» vox tonitrui Domini et excelsorum dogmatum personat. Qui autem erroribus ducuntur humanis, et non habent, solida vestigia,« sed circumferuntur omni vento doctrinae,» et ejecti de paradiso firmitatis habitant in regione Naid: quae interpretatur fluctuatio, merentur linguae mendacis ferre sententiam, quae inflammat rotam nativitatis nostrae.
7.2.17
« Et coronam decoris in capite tuo.» Ornamenta caetera membrorum sunt singulorum. Capitis ornatus, totius corporis dignitas est. Coronam autem vocat diadema feminarum, quo capillorum stringitur et ornatur ambitio. Si volumus scire quae sit corona decoris in capite Jerusalem, revolvamus Exodum, in quo scriptum est:« Et fecit laminam auream, et scripsit in ea litteras deformatas sugillo sanctificationis Domini, et posuit super caput Aaron.» Signum Dominicae sanctitatis, nomen est omnipotentis Dei, quod quatuor litteris Hebraicis scribitur: et apud eos vocatur ineffabile, dum nomen ejus non potest dici, cujus majestatem gentilitas etiam non ignorat, et Atheniensium testatur ara: Ignoto Deo. Unde et Apostolus:« Quem vos, inquit, ignotum colitis, hunc nos annuntiamus vobis.» Istam puto coronam esse, de qua et Psalmista dicit:« Signatum est supernos lumen vultus tui, Domine.» Et Apostolus loquebatur:« Cursum consummavi, fidem servavi. De caetero, reposita est mihi corona justitiae, quam mihi reddet justus judex.» Et in alio loco adcredentes:« Gaudium meum, et corona mea,» gloria enim patrum filii. Et in Salomone scribitur:« Corona gloriae, senectus;» eorum, videlicet, qui destruxerunt ea quae parvulorum sunt, et post aetatem perfecti viri venerunt ad senectutem, et ad Patrum nomina quibus scribit Joannes post pueros et juvenes, qui possunt dicere:« Quando eram parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando factus sum vir, detruxi ea quae parvuli sunt.»
7.2.18
« Et ornata es auro et argento.» Crebro diximus, aurum ad mentem, argentum ad eloquium pertinere, tribuatque nobis Dominus ut divinum sensum accipere mereamur, atque sapientiam, et id quod mente concipimus, eloquii venustate proferre, et nequaquam ex his facere idola, sicut faciunt haeretici, de quibus scriptum est:« Dedi eis argentum et aurum, ipsi vero ex argento et auro fecerunt Baal.» Et hoc magis juxta intelligentiam spiritalem, ornatui aptum est feminarum. Alioquin argenti vilior materia rusticarum et pauperum, ancillarumque ornatus est, qui non convenit Jerusalem, quae in reginam dicitur profecisse.
7.2.19
« Et vestita es bysso et polymito et multicoloribus.» Omnis autem ornatus describitur feminarum ut lavetur, ut mundetur, ut ungatur oleo, et discoloribus vestiatur. Quae omnia juxta superiorem explanationem aptabimus intelligentiae spiritali, ut byssinis operiatur atque subtilibus, ne delicata conjugis membra gravi palliorum onere praegraventur: sed et usum pariter exhibeant et decorem.
7.2.20
« Similam et mel et oleum comedisti, et decora facta es vehementer nimis.» Post vestitum, ciborum curam gerit, ut comedat Jerusalem similam et mel et oleum: vel per partes ut plerique aestimant, vel commistione trium dulciorem panem, qui panis de coelo descendit, ac sub tribus nominibus: ut nonnulli putant, sacramentum indicat Trinitatis. Non quo alia atque alia substantia sit, sed quo diversis similae et mellis, et olei nominibus, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, una dulcedo monstretur. Et hoc animadvertendum, quod in multis sacrificiis, offeratur simila, id est, medulla frumenti atque purissima, de qua scriptum est:« Et de adipe frumenti satiavit eos,» non de hordeo neque de farina, quae tunc solum offertur, quando maritus zelotypiae spiritu commovetur. In Judicum volumine Debboram legimus, quae interpretatur apis, cujus Prophetiae mella dulcissima sunt, et refertur ad Spiritum sanctum, qui apud Hebraeos appellatur genere feminino rua, in Evangelio quoque Hebraeorum quod lectitant Nazaraei, Salvator inducitur loquens:« Modo me arripuit mater mea Spiritus sanctus.» Porro simila, quae de frumento conficitur, refertur ad Dominum, qui de semetipso ait:« Nisi granum tritici ceciderit, et in terra mortuum fuerit, ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit, multum fructum affert( Joan. XII).» Oleum vero quod lassorum membra sustentat, et reficit, et est luminis nutrimentum, et quo in tabernaculo Dei juge lucernae lumen accenditur, Patri dicitur convenire. Quae omnia credentibus tribuunt gratiam, dicente Apostolo:« Divisiones sunt gratiarum, unus autem spiritus. Et divisiones ministeriorum, unus autem Dominus, et divisiones operationum, unus autem et idem Deus.» Qui talem comederit cibum, et hoc dulcissimo et suavissimo pane, oleique splendore fulgente pastus fuerit, ac nutritus, vertetur in decorem et fiet pulcherrimus, non semel, sed repetito nimis, nimis: duplicatum enim adverbium pondus facit orationis, quo ad pulchritudinis magnitudinem addi ultra nihil possit.
7.2.21
« Et profecisti in regnum.» Hoc in Septuaginta non habetur, qui forsitan Alexandriae in Graecum sermonem scripturas ex Hebraica veritate vertentes, timuerunt hoc dicere, ne regem Aegypti viderentur offendere, dum a Deo Jerusalem debitum regnum esse commemorarent. Quanquam eruditi solos quinque libros Moysi ab eis interpretatos probent. Post ornatum ergo multiplicem, post coronam, post auri et argenti abundantiam, post indumenta palliaque pulcherrima, post decorem incredibilem, proficit in reginam, quia civitas est magni regis. De quo scriptum est:« Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis.» Et in Apocalypsi Joannis:« Hierusalem, quasi sponsa ornata atque composita describitur viro suo.» In psalmis quoque de eadem dicitur:« Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate.» Omne autem quod dicimus de Jerusalem, ne in singulis haereamus, et librorum magnitudo taedium legentibus faciat, referamus ad ecclesiam. Si enim Jerusalem juxta Apostolum mater nostra est, mater autem nostra ecclesia est, consequenter Jerusalem ecclesia est, mater primitivorum, qui descripti sunt in coelis.
7.2.22
« Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam: Quia perfecta eras in decore meo, quem posui super te, dicit Dominus Deus.» Et est sensus: Beneficiis meis, meaque incredibili largitate ad reginae vocabulum pervenisti, ita ut de te omnium gentium sermo loqueretur, et esses non tuis meritis atque virtutibus, sed mea liberalitate perfecta.« Nisi enim Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilant qui custodiunt eam.» Qui plantat enim, et qui rigat, nihil est, nisi Dominus dederit incrementum: quia« non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei.» Ut postquam omnia fecerimus, dicamus:« Servi inutiles sumus, quae debuimus facere fecimus.» Non quo ex beneficentia Dei liberum homini tollatur arbitrium, sed quo ipsa libertas Dominum habere debeat adjutorem.
7.2.23
« Et habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo, et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut ejus fieres,» etc. Grande discrimen non in Dei elementia, sed in suo decore confidere. Quantoque quis sublimior fuerit, debet timere ne corruat, et fornicetur in nomine suo. Adversariae siquidem potestates, solitos contemnunt cibos, et peregrina alimenta desiderant. Unde de diabolo dicitur:« Escae ejus electae.» Non vult quemlibet decipere. Saul regem, qui electus a Domino est, et Judam apostolum supplantare festinat. Non ergo confidamus in propria pulchritudine, nec Dei liberalitatem, nostram putemus esse virtutem; sed potius audiamus:« Ne glorieris in crastinum. Nescis enim quid pariat ventura dies;» et in alio loco:« Fratres, si praeventus fuerit homo in aliquo peccato, vos, qui spiritales estis, perficite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, considerans teipsum, ne forte et tu tenteris.» Neque exponamus sive effundamus fornicationem nostram omni transeunti ut non Dei in quem credimus, sed ejus fiamus a quo polluimur, qui cuncta recipit vitia, et diversorum peccatorum spiritum transeuntem suo suscipit gremio, et divaricat pedes suos omni transeunti: iste effundit fornicationem suam, et ejus incipit sustinere dominatum, cujus hospes extiterit.
7.2.24
« Et sumens de vestimentis tuis, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, et fornicata es super eis, sicut non est factum, neque futurum est.» Quod super Jerusalem juxta litteram intelligi potest, ut omnia praecepta legis et divitias, ac rerum omnium abundantiam idolis deputaverit: quod gens alia non fecerit nec factura sit. Omnes enim nationes, quae a principio idolis servierunt, non tanti criminis reae sunt. Nostra autem Jerusalem, quae interpretatur visio pacis, ab haereticis scinditur, quando unum et alterum testimonium scripturarum de propriis carpentes locis conantur assuere, his, quibus non queunt coaptare: ad quos et supradictum in hoc eodem Propheta legimus:« Vae his qui consuunt cervicalia, sub omni cubitu manus, et faciunt operimenta super caput universae aetatis.» Quod fieri Dominus prohibens, loquitur in Evangelio:« Nemo assumit commissuram panni rudis in veteri vestimento. Alioquin tollit de plenitudine ejus et pejor scissura fiet. Nec mittunt vinum novum in utres veteres.» Tales sunt Nazaraei, qui veteris legis observantiam Evangelicae gratiae aptare conantur. Et omnes Haeretici, qui testimonium in suo loco, alteri sensui congruens, alteri nituntur assuere: cum Domini tunica desuper texta per totum scindi omnino non possit, sed texta Spiritu sancto nnllam recipiat scissionem. Quod autem dicitur juxta Septuaginta,« et non intrabis, neque erit,» hoc significat, cum tibi idola feceris perversorum dogmatum, quae arbitraris excelsa, et fornicata sis super eis, credens in his, quae ipsa finxisti, templum Dei intrare non poteris, et simulacra tua substantiam non habebunt, neque erunt in perpetuum, dicente Apostolo:« Scimus enim quia nihil est idolum in mundo.»
7.2.25
« Et tulisti vasa decoris tui, de auro meo et argento meo, quod dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis.» Juxta litteram Dominus in lege praecepit ut fierent thuribula, phialae, candelabrum, arca testamenti, cunctaque vel aurea vel deaurata, et alia ex argento, quae omnia conflavit Jerusalem, et vertit in idola Belis, sive Baalis Chamos et Astaroth, et Melchom. Juxta intelligentiam spiritalem, de auro et argento sanctarum Scripturarum idola facimus, quando gratiam sensus et eloquentiae haeretica pravitate corrumpimus, et ponimus in coelum os nostrum et lingua nostra pertransit in terram. Masculinae dicuntur imagines in quibus omnis haeresis fornicatur, ex eo quod unusquisque se putat robustissima colere et habere, quae finxit, nec ulla posse oppugnatione subverti. Hae sunt imagines, quas de nostro corde finximus, et quae in coelesti Jerusalem destruendae sunt. De quibus Propheta pronuntiat:« Domine, in civitate tua imagines eorum dissipabis.» Quicumque enim homo est, et Dei nomen amisit, dicitur de eo:« Verumtamen in imagine perambulabat homo, verumtamen frustra conturbatur.» Nos autem unum habemus virum, et unam veneramur imaginem, quae est imago invisibilis et omnipotentis.
7.2.26
« Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et operuisti illas.» Subauditur imagines masculinas, ut omnem cultum quem acceperat ad utendum verteret in blasphemiam. Hoc autem facimus, quoties prudentia, temperantia, fortitudine, justitia, cunctisque virtutibus haereticam circumdamus pravitatem, et sub occasione earum, simplices quosque decipimus, ut videntes mella virtutum, vitiorum venena non caveant.
7.2.27
« Et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis. Et panem meum( Sive, ut Septuaginta transtulerunt, panes meos) quem dedi tibi; similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti ea in conspectu eorum in odorem suavitatis.» Oleum de quo supra diximus, et thymiama sive incensum, de quo Psalmista conclamat:« Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo,» et panes propositionis quos Domino jubemur offerre: similam quoque sensum purissimum Scripturarum, et mel quod gustavit Jonathan, et aperti sunt oculi ejus, et confortatus est, posuit misera Jerusalem in conspectu idolorum, sive coram imaginibus masculinis, ut essent his in odorem suavitatis, quae natura sua dulcia sunt, atque suavissima. Sed dum offeruntur idolis, falsisque doctrinis, vertuntur in amaritudinem.
7.2.28
« Et factum est, ait Dominus Deus, et tulisti filios tuos, et filias tuas, quas genuisti mihi, et immolasti eis ad devorandum. Nunquid parva est fornicatio tua immolantis filios meos, et dedisti illos consecrans eis. Et post omnes abominationes tuas et fornicationes non es recordata dierum adolescentiae tuae, quando eras nuda, et confusionis plena, conculcata in sanguine tuo.» Quod filios suos Jerusalem et filias de quibus scriptum est:« Filios genui et exaltavi, ipsi autem spreverunt me,» idolis immolaverit sancta Scriptura commemorat:« Immolaverunt filios et filias suas daemonibus.» Et iterum:« Quas immolaverunt sculptilibus Chanaan.» Suos autem vocat juxta Hebraicum. Ipse enim de eis dixerat, filios meos, sive, juxta Septuaginta, tuos, quos de fornicatione generasti. Cum haec, ait, feceris, non es recordata infantiae tuae, quando tuli te conspersam sanguine et lavi, et post multa quae propheticus sermo narravit, copulavi mihi. Nostra quoque Jerusalem si haeretica fuerit fraudulentia supplantata, tollit filios suos, qui subtiliores in fide sunt, et filias quae non habent tantam fidei fortitudinem, aut certe filios, qui mystica quaeque cognoscunt, filias quae simplicem sequuntur historiam. Et tradit daemonibus devorandos et cum interficiat eos, vivificare se credit et placare simulacra, quorum occisione saturantur. Quodque dicitur juxta Septuaginta, hoc est, super omnem fornicationem tuam, et abominationes tuas: illud significat: quod cunctis peccatis et fornicationibus pejor sit doctrina haereticorum, quae Dei filios, facit filios daemoniorum, imo interficit eos, quos vel multo labore genuerat Deo, vel suos fecerat filios, quos in fornicatione genuerat.
7.2.29
« Et accidit post omnem malitiam tuam, vae, vae tibi, dicit dominus Deus. Et aedificasti tibi lupanar, et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis, ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae, et abominabilem fecisti decorem tuum. Et dimisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas, et fornicata es cum filiis Aegypti vicinis tuis magnarum carnium. Et multiplicasti fornicationes tuas ad irritandum.» Quod semel et iterum atque iterum diximus in perpetuum dixisse sufficiat, sub persona mulieris post mariti beneficia fornicantis describi fornicationem Jerusalem: quomodo a Deo recesserit, et juncta sit idolis, nec occulta fuerit fornicatione contenta, sed aedificaverit sibi lupanar, et omni via signum transeuntibus posuerit, ut venirent ad scortum et satiarent libidinem: non tam suam quam ejus, quae divaricavit crura sua omni transeunti, et pulchritudinis magnitudinem fornicationis magnitudine deturparit. Et inter caetera, etiam Aegyptiis vicinis suis amore magnarum carnium prostrata sit. Et ut omne genus turpitudinis demonstraret, multiplicis spurcitiae genere deformata sit. Nulli autem dubium, quod Aegypto vicina sit Palaestina, dicente Domino ad Abraham:« Dabo tibi omnem terram a fluvio Aegypti usque ad flumen magum Euphraten;» ut ex una parte Aegyptios, ex altera habeat Assyrios, cum quibus et in posterioribus dicitur fornicata. Fornicatio autem Jerusalem cum Aegyptiis idololatriae eorum imitatio est. Et ad nostram Jerusalem sive Ecclesiam, sive credentium animas: si fuerint negligentes, et omnibus vitiis patuerint, duplex maledictionis sermo dirigitur, ut audiant, vae, vae tibi, ait Dominus Deus;» juxta illud quod scriptum est in Apocalypsi Joannis:« Vae super omnes habitatores terrae.» Si enim sanctus dicit:« Advena sum et peregrinus, sicut omnes patres mei,» quare non peccator habitator terrae esse dicitur? Aedificat autem sibi lupanar, qui tota frontis libertate delinquit, juxta illud quod scriptum est:« Peccator cum venerit in profundum iniquitatis, contemnit.»
7.2.30
Et exstrui altissimum locum in cunctis plateis.« Lata enim et spatiosa via quae ducit ad mortem.» Et in omni capite viae aedificat, ut nulla peccatorum genera derelinquat, sed imitans scortum proverbiorum manifeste in plateis et in angulis platearum, praetereuntes stultos juvenes ad suos invitet amplexus, et polluat animae decorem, quem pro beneficio a Deo conditore sortita est: et omnia itinera ejus plena sunt turpitudinis cunctisque cogitationibus, quae vitiorum incentiva suppeditant, aperit cor suum et crura divaricat. Et fornicatur cum Aegyptiis vicinis suis, quorum exempla sectatur, ethnicis videlicet, qui in suis turpitudinibus gloriantur, et tam nefaria est, ut ipsos quoque superet in turpitudine. Et haec omnia facit, ut Deum ad iracundiam provocet. Magnarum autem carnium Aegyptii esse dicuntur, sive ob turpitudinis magnitudinem, sive ob peccatorum deformitatem. Unde sanctus dicitur, carnium parvularum, quae in eo decrescunt quotidie, et per virtutes adtenuantur, ita ut nequaquam caro appelletur, sed spiritus, et loquatur in psalmo:« Sitivit anima mea ad te, Deus, quam multipliciter tibi caro mea, in terra deserta et inaquosa sic in sancto apparui tibi.» Quamobrem et Corinthius fornicator traditur in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat. De hac carne scriptum est:« Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Aruit fenum, et flos ejus decidit; verbum autem Domini manet in aeternum.» De qua et Apostolus loquebatur:« Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt.» Et in Genesi loquitur Deus:« Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt.» Et ad credentes dicitur:« Qui in carne sunt Deo placere non possunt. Vos autem non estis in carne, sed in spiritu.» Alia autem caro sanctorum est. De qua scriptum est:« Omnis caro videbit salutare Dei.»
7.2.31
« Ecce ego extendam manum meam super te, et auferam justificationem tuam, et dabo te animis odientium te, filiarum Palaestinarum, quae ardescunt[ Al., erubescunt] in via tua scelerata.» Extendit autem Dominus super Jerusalem manum suam, ut corrigat delinquentem, et auferat legitima ejus, quae quamdiu Dei praecepta servabat, legitima Domini dicebantur. Quando vero adoravit idola et religionem impietate mutavit, nequaquam legitima illius appellantur. Quod non solum in lege et caeremoniis, sed in sabbatis quoque et diebus festis et neomeniis accipiendum. Dans enim legem ait:« Sabbata mea et dies festos meos.» Quando autem recesserunt a Deo, dicitur eis:« Neomenias vestras et sabbata et diem magnum non recipiam. Jejunium et otium et solemnitates vestras odit anima mea.» Quod et de populo scriptum est. Qui enim prius Dei populus vocabatur, postquam recessit a Deo, dicitur de eo ad Moysen:« Peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti.» Quae hic extensio manus alibi elevatio sive visitatio dicitur. Quando enim peccantem non corripit Deus, contrahit manum suam. Sin autem peccaverit, et in Dei coeperit lege aegrotare, mittitur ad eum visitatio juxta illud quod in psalmis canitur:« Si dereliquerunt filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, visitabo in virga iniquitates eorum.» Et in hoc Propheta scriptum est:« Terra si peccaverit mihi ut delinquat delictum, extendam manum meam super eam, et conteram firmamentum panis ejus, etc.» In quo quaerimus quid sit inter extensionem manus, et emissionem ejus. Loquitur diabolus ad Dominum:« Mitte manum tuam, et tange omnia quae habet, nisi in facie benedixerit tibi.» Videturque mihi mitti manus ad probationem eorum quibus mittitur. Extendi autem ad poenas eorum, qui merentur supplicia, nec solum extensio et emissio, sed expansio manus Dei dicitur, Isaia ex persona Domini proclamante:« Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem.» Sanctus quoque levare narratur manus, Scriptura dicente:« Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.» Sublatis autem legitimis Dei a populo Judaeorum interrogemus eos quam habeant legis observantiam: Victimas sublato templo atque subverso offerre non possunt, nec adulterarum lapidatio, caeterorumque criminum lege concessa exercere potest, et vacatio terrae anno remissionis et caetera hujusmodi. Datur autem in animas odientium se filiarum Palestinarum, quando traditur Palestinis: quos indifferenter Septuaginta alienigenas vocant: quas intelligere possumus urbes vel oppida Palestinae. Nostra quoque Jerusalem si praetereamus caeremonias Dei, et extenta fuerit manus ejus super nos, et ablata cuncta legis observantia tradetur filiabus Palestinae et non filiis. Neque enim primum fortioribus suppliciis trademur, sed juxta peccatorum qualitatem inferioribus, ut correpti in minori, majora cruciatuum tormenta vitemus. Philisthiim, hoc est, Palestini, prima litterarum parte mutata, interpretantur cadentes, poculo sive factura[ Forte, actura] per quae significatur tradendos nos adversariis potestatibus, quae biberunt de calice Babylonis et corruerunt, et quarum opera perversa sunt. Tantaque erit miserae Jerusalem correptio atque ignominia, ut erubescant, etiam ipsae adversariae potestates super nostrorum magnitudine peccatorum. Sublatis autem caeremoniis Dei a populo Judaeorum ad nos cum sacerdotio transit et legislatio, Scriptura dicente:« Constitue, Domine, legislatorem super eos.» Et in alio loco:« Legem pone mihi, Domine, in via tua.»
7.2.32
« Et fornicata es in filiis Assyriorum, eo quod necdum fueris expleta. Et postquam fornicata es, nec sic es satiata. Et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldaeis: et nec sic satiata es.» Supra scriptum est fornicatam Jerusalem cum filiis Aegypti vicinis suis, qui sunt magnarum carnium. Hic altera Assyriorum vicinitas indicatur. Et propterea utrisque traduntur gentibus, quia utrarumque simulacra venerati sunt. Ingredientesque Chaldaeam, quae est terra Chanaan, imitati sunt eorum errores, quorum imperio subjacebant. Secundum tropologiam, de aliis peccatis, ad alia saepe transimus, cumque non egerimus priorum scelerum poenitentiam, augemus delicta delictis, et nullo errore satiamur. Sed quasi fune longo et corrigia jugi vitulae trahimus peccata, et testamentum nostrum sive fornicationem multiplicamus in terra Chanaan, quae interpretatur, quasi fluctuatio, et cum Chaldaeis, qui et ipsi nobiscum sonant, quasi daemonia, semperque vestigia habemus in sabulo. Et numquam possumus dicere,« statuit supra petram pedes meos,» haereticorumque pravitatibus subjicimur, qui habent similitudinem daemoniorum, sive ipsis daemonibus, de quibus Paulus scribit:« Non est nobis pugna adversum carnem et sanguinem, sed adversum rectores tenebrarum istarum, adversum spiritalia nequitiae in coelestibus.»
7.2.33
« In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias omnia haec opera mulieris meretricis et procacis, quia fabricata es lupanar tuum in capite omnis viae, et excelsum tuum fecisti in omni platea, nec facta es, quasi meretrix fastidio augens pretium.» Haec omnia ad Jerusalem loquitur Deus, quod invenire non valeat quo aegrotantem et seminecem possit curare medicamine, juxta illud quod scribit Isaias:« Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non fecerim ei.» Et Oseae:« Quid tibi faciam, Ephraim, quid faciam tibi, Juda? Misericordia vestra, quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.» Idololatria enim tua non in occulto, sed tota libertate commissa est, ut in omnibus viarum principiis et compitis poneres aras et bases sive excelsum tuum( de quo supra diximus) faceres in omni platea, nec imitata es callidas meretrices, quae solent difficultate augere libidinis pretium, et ex hoc magis amatores ad insaniam provocare. Sive juxta Septuaginta, non fuisti, quasi meretrix, congregans mercedes: sed dedisti, quae accipere debueras, ut nec in eo, quod fornicata es et secuta daemones, eorum protegereris auxilio: sed variis oppressa captivitatibus sentires calamitates tuas. Quod quidem et ad omnem animam christianam referri potest, quae deserto cultu Dei, vitiis se luxuriae pollui permisit, et saecularem secuta vitam, ne in ea quidem egit feliciter, sed et divitias religionis perdidit, et mundi divitias non accepit: Nec in constupranda ea fuit aliqua difficultas, sed ipsa se ingessit amatoribus suis. Est autem et alia fornicatio spiritalis, quando deserentes Ecclesiam haereticis jungimur, et aedificamus lupanar nostrum in capite omnis viae, quibus praecipit sermo divinus:« State in viis et quaerite semitas Domini sempiternas, et videte quae sit via bona, et ambulate in ea.» Moysi videlicet, Jesu, Judicum et Regum libris Isaiaque et Jeremia, et aliis prophetis. In omnibus viarum principiis fabricatur lupanar suum, quia ob perversitatem doctrinae, testimoniis male abutitur Scripturarum. Et dicit: Haec ait Isaias, haec dicit Osee, haec locutus est Moyses, haec Daniel, et pulchre non in mediis viis, nec in viarum terminis ponit lupanar suum, sed in principio. Si enim ad scientiam, et profunda divinorum venerit librorum, errare non poterit. Excelsum quoque suum, sive basim, facit in omni platea ethnicorum se et impiorum lasciviae vitiisque permittens etiam inter ipsos haereticos cum ab eis fuerit deturpata, non habens gratiam, sed patens contemptui, quia facile praeteritam fidei perdidit castitatem. Hoc autem, quod, ut supra diximus, in Hebraico non habetur, fornicata es tripliciter in filiabus tuis, sive ad Jerusalem juxta litteram dicitur, quod omni genere in suis oppidis, et viculis fornicata sit, et nullus remanserit angulus vel platea, ubi non idololatriae signa condiderit, sive Ecclesiae credentibusque deceptis, qui non audierunt illud Apostoli:« Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in die adventus Domini nostri Jesu servetur.» Sed omni genere fornicati sunt et corpore et anima et spiritu. Legimus in Proverbiis:« Describe autem tibi tripliciter ut respondeas sermones veritatis, qui proponuntur tibi;» et jubetur nobis ut eloquia veritatis, id est Scripturas sanctas, intelligamus tripliciter: primum juxta litteram, secundo medie per tropologiam, tertio sublimius, ut mystica quaeque noscamus. Secundum litteram illud est:« Neque fornicemur, sicut quidam eorum fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.» Et:« Nolite murmurare, sicut quidam ex eis murmurati sunt, et perierunt ab exterminatore.» Medie autem et juxta tropologiam, quando recedimus a littera paululum ad altiora conscendimus dicente Apostolo:« Scriptum est, Non alligabis os bovi trituranti.» Statimque sequitur: Nunquid de bubus cura est Deo? an propter nos utique locutus est? Extrema autem, id est, tertia et sublimis sacraque intelligentia, juxta illud ejusdem Apostoli:« Propterea relinquet homo Patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae: sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia.» Filiae autem Ecclesiae sunt fornicantis, credentium prius et post deceptorum in haeresi animae quarum culpa refertur ad matrem.
7.2.34
« Sed quasi mulier adultera, quae super virum suum inducit alienos. Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedem cunctis amatoribus tuis, et donabus eis ut intrarent ad te, undique ad fornicandum tecum: factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis. Et post te non erit fornicatio. In eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium.» Tulit igitur Jerusalem rerum omnium abundantiam, quam fuerat viri liberalitate donata. Et dedit eam alienis, daemonibus videlicet et idolis, juxta illud quod scriptum est in Osea:« Et haec non cognovit, quia ego dedi ei triticum et vinum et oleum, et argentum multiplicavi ei. Ipsa vero argentea et aurea fecit Baalim.» Unde iratus statim infert:« Propterea convertar et auferam triticum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo. Et tollam vestimenta mea et linteamina mea, ut non operiam ultra ignominiam ejus. Et nunc revelabo immunditiam in conspectu amatorum illius, et nemo eruet eam de manu mea. Cumque omnes mulieres fornicantes soleant accipere mercedes ab amatoribus suis, Jerusalem fecit contrarium, ut magis daret, quam acciperet: ut largitatem mercedis ostenderet. Honorabat, inquit, eos ut venirent, ad se per circuitum, ne quis esset vicinus, qui ejus ignominiae non misceretur. Et quidem Jerusalem in hoc quoque vicit alias meretrices, ut non solum sua daret, quae pro ritu turpitudinis labore quaesiverat, sed et munera maritalia amatoribus et stupratoribus suis tribueret. Tantaque fuit expositio adulterae ad omnem turpitudinis magnitudinem, ut non solum praesentibus, sed etiam futuris meretricibus praeferatur. Unde et nos juxta Simmachum interpretati sumus,« et post te non erit fornicatio.» Collatione enim tuis omnis deinceps fornicatio levior aestimabitur. Quidquid de Jerusalem diximus, referre ad ecclesiam animasque credentium, quae munera maritalia, aurum videlicet in sensu, et argentum in eloquio, et vestimenta quibus foeditas nostra et turpitudo velatur, amatoribus dant suis, vel contrariis fortitudinibus vel magistris dogmatum perversorum, quando asserunt nihil nocere luxuriam, et passivam libidinem, juxta corporis genitalia, coitum naturali lege deposcere: cibis omnibus indifferenter utendum, qui ad hoc facti sunt ut sumantur, prudentiam in eo tantum necessariam, ut sibi prosit. Nec justitiam habere locum, quae si valeat mendicandum sit, et cum hujusmodi, quae accipiens misera Jerusalem in qua visio pacis esse deberet, acumen ingenii et eloquii venustatem vertit in turpitudinem: et pro amatoribus suis, adversum maritum ornata processit his ornamentis in quibus in boni abusionem a viro fuerat ornata. Quodque sequitur:
7.2.35
« Et donabas eis ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum.» Omne genus significat peccatorum, ut non uno sit contenta delicto, sed peccandi sustineat famem, et contra jura naturae omnibus turpata membris usque verticem polluatur.
7.2.36
« Propterea, meretrix, audi verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus: Quia effusum est aes tuum, et revelata est ignominia tua in fornicatione tua, super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis. Ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus commixta es, et omnes quos dilexisti cum universis quos oderas. Et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam et judicabo te judiciis adulterarum et effundentium sanguinem. Et dabo te in sanguine furoris et zeli et dabo te in manus eorum, et destruent lupanar tuum, et demolientur prostibulum tuum. Et denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui. Et derelinquent te nudam plenamque ignominia, et adducent super te multitudinem, et lapidabunt te lapidibus, et truncabunt te gladiis suis. Et comburent domus tuas igni, et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum. Et desines fornicari, et mercedes ultra non dabis, et requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te. Et quiescam, nec irascar amplius, eo quod non fueris recordata dierum adolescentiae tuae, et provocasti me in omnibus his. Quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci juxta scelera tua, in omnibus abominationibus tuis.» Primum historiae fundamenta jacimus. Quia haec et illa fecisti, quae superior sermo comprehendit. Idcirco audi, meretrix, quae feceris, quae passura sis. Effudisti aes tuum quod a me acceperas et dedisti mercedem amatoribus tuis, quae accipere debueras. Et interfecisti filios tuos, dum eos offers idolis: ut non solum adultera, sed et parricida exstiteris.« Idcirco congregabo super te omnes amatores tuos cum quibus fornicata es.» Tam eos quos dilexisti, quam illos quos oderas. Et adulterarum te lege nudabo, ut omnes videant turpitudinem tuam, et genitalia, propter quae prius amoris amentia ferebantur. Haec autem omnia per metaphoram mulieris adulterae et homicidae, quae non solum contra virum suum fornicata sit, sed et filios interfecerit, dicuntur ad Jerusalem. Et quod congregandae sint universae gentes adversum eam, quarum adoraverit idola, et omnia Dei munera in cultum eorum converterit, et destruatur templum Baal, et arae omnis civitatis incendio subvertantur, nihilque in ea remaneat. Et sicut solent contra adulteram omnes lapides jacere, et trucidare meretricem, ut singulorum vulneribus occidatur, ita ut omnes mulieres videant poenam fornicariae: sic in conspectu aliarum in circuitu civitatum et omnium nationum deserendam Jerusalem. Et hoc fieri, ut desinat fornicari, et non det ultra mercedes amatoribus suis, et requiescat indignatio Dei, nec irascatur ei, quam amare desierit. Ex quo perspicimus grandem offensam esse nequaquam curam haberi a Deo, sed permitti hominem sceleribus suis atque peccatis.« Auferetur, inquit, zelus meus a te, et requiescam, nec irascar amplius,» quasi alienae, et quae a me recesserit, et quam aeternae tradiderim nuditati. Si autem hoc passa est Jerusalem, quia cum idolis fornicata est, quid eam passuram putamus, quando Dei Filium trucidavit? Et haec, ait, universa fecisti, oblita pristinorum beneficiorum, et me ad iracundiam provocasti, sive contristasti me, quem bonis operibus debueras ad gaudia provocare. Propterea et ego reddidi tibi opera tua in caput tuum. Et cum te subvertero, o adultera, tamen minus in te irae meae, exercebo, quam meruisti, quo et in hoc divina clementia demonstretur: ut majora sint peccata, quam poenae. Juxta tropologiam omnis anima accipit a Deo pecuniam spiritalem, juxta illud Evangelii quod dicitur in parabolis quinque et duum et unius talentorum, et servorum decem mnas singulas accipientium, qui cum egerint negligenter, debitores fiunt decem denariorum, et quingentorum, et propter hoc praesentibus amatoribus quos intelligimus daemonas contrariasque virtutes, revelatur ignominia Jerusalem, vel in die judicii vel in tempore poenitentiae quando corripiuntur. Et prius quidem solus omnipotens Deus cernit occulta, dicente sermone Evangelico:« Et Pater qui videt in abscondito.» Et in alio loco:« Scrutans corda et renes Deus.» Et in Regum volumine:« Tu solus nosti corda filiorum hominum.» Quando vero fuerit expletum,« non est absconditum, quod non manifestetur, et opertum quod non reveletur.» Et in alio loco:« Nolite ante tempus judicare donec veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.» Et cum correptionis tempus advenerit, tunc implebitur illud Oseae:« Nunc circumdederunt eos cogitationes suae.» Et in alio loco:« Inter se cogitationibus accusantibus sive defendentibus in die quando judicat Deus abscondita hominum. Et rursum:« Ecce homo et opera ejus ante faciem illius.» Et videbunt omnes turpitudinem ejus, qui prius cum ea fuerant fornicati. Et dabit eam Deus in sanguine furoris et zeli: Plenus est enim furor viri contra uxorem adulteram, et nullo pretio potest redimi. Sanguis autem filiorum sic intelligi potest, ut filios appellemus Jerusalem cogitationes bonas, quae a Deo hominibus insitae sunt: quos interficit adultera quando ad mala opera declinarit. Prodest quoque Jerusalem, ut suffodiatur lupanar ejus et omne fornicationis ejus seminarium destruatur. Cum enim hoc factum fuerit, mercedes ultra non dabit, et requiescet Dei indignatio, et nequaquam eam zelabitur, de illius castitate securus, videlicet juxta eos, qui in bonam partem accipiunt, quae dicuntur. Alii vero, ut supra diximus, ad contrariam partem referunt, ut magnae irae Dei sit, non irasci, cum semel contempserit fornicantem, et de salute illius desperarit. Sin autem haeretici, qui vetus non recipiunt Instrumentum, juxta Septuaginta editionem in hoc loco reprehenderint illud quod dictum est:« Et contristabas me in omnibus istis,» eo quod Deus non solum iram recipiat, sed et moerori subjaceat atque tristitiae, interrogemus eos, quomodo illud suscipiant, quod certe boni Dei mandatum est:« Nolite contristare Spiritum sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis.» Quidquid enim dixerint in defensionem illius testimonii, hoc nos in satisfactionem praesentis sermonis aptabimus.
7.2.37
« Et ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud dicens: Sicut mater, ita et filia ejus; filia matris tuae es, quae projecit virum suum et filios suos: et soror sororum tuarum, quae projecerunt viros suos et filios suos.» Post κατάλογον vitiorum et correptionis Jerusalem per quam retrahitur ad salutem, aptatur ei tritum vulgi sermone proverbium: sive ut Septuaginta transtulerunt parabola: Qualis autem mater talis et filia. Mater autem Jerusalem sicut supra et in consequentibus scriptum est: Cethaea appellatur, interpretaturque, insaniens, sive in amentiam vertens, per quae saeculi hujus incentiva monstrantur, quae captivam animam ducunt ad interitum, et a viro suo separant. Haud dubium quin verbum Dei doctrinaque dicatur.« Et soror sororum tuarum.» Et post paululum lecturi sumus, Sodoma vocatur et Samaria, quarum altera gentilem vitam luxuriamque significat: altera haereticorum decipulas. Porro, quod in Septuaginta legitur:« Sorores sororum tuarum,» quae repulerunt viros suos, et filios suos, non habet sensum. Quas enim alias sorores habebant Sodoma et Samaria, quae sorores sunt Jerusalem? Et hoc quaerendum, quos viros Sodoma Samariaque dimiserint, et quos projecerint filios? Nisi forte possimus hoc dicere, quod semper errantium fluctuent pedes, nec sunt solida vestigia, quae proprie veritatis sunt, sed huc illucque discurrant, et circumferantur omni vento doctrinae, dum de falsitate transeunt ad aliam falsitatem: et cum in primis frustra se sudasse cognoverunt, ad secunda tertiaque transcendant.
7.2.38
« Mater vestra Cethaea, et pater vester Amorrhaeus, et soror tua major Samaria, ipsa et filiae ejus, quae habitant ad sinistram tuam. Soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis Sodoma et filiae ejus. Sed nec in viis earum ambulasti neque juxta scelera earum fecisti, paulominus, pene scelestiora fecisti illis in omnibus viis tuis.» Supra dixerat: Pater tuus Amorrhaeus et mater tua Cethaea;» hic ordine et numero commutato:« Mater vester Cethaea, et pater vester Amorrhaeus.» Cum enim scelera profecerint, scinduntur in partes, et unione deserta in turbam proficiunt ac multitudinem, quae cum Jesu non valet ad montana transcendere. Sorores autem Jerusalem Samariam et Sodomam, quarum altera a sinistris, altera a dextris est, etiam secundum intelligentiam corporalem, si de templo Jerusalem orientem aspicias, approbabis, quod major sit, quae dicitur Samaria, quia prior peccavit, et ab Assyriis ducta est in captivitatem, et minor ac junior Sodoma, quae refertur ad gentium turbam: alioquin eo tempore Sodoma non erat, quae priusquam in scripturis legamus Jerusalem cum Gomorrha, Adama et seboim divino fuerat igne deleta. Media autem inter duas sorores Jerusalem, quae alio nomine appellatur Juda, a Chaldaeis ducta est in Babylonem. Multoque Jerusalem sceleratiora peccavit, quam Samaria et Sodoma in templo adorans idolum zeli, et postea Dei Filium interficiens. Porro secundum tropologiam Samaria et Sodoma, id est, haeretici et ethnici saepe leviora committunt, quam hi qui putantur Jerusalem, hoc est, ecclesiastici. Unde ad Corinthios dicitur, qui credebant quidem in Christum, sed malis operibus premebantur:« Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, etc.» Solent haeretici, qui tamen vetus suscipiunt Instrumentum, tales naturas ex hoc loco intelligere: spiritalem, animalem, terrenam. Et spiritalem referunt ad Jerusalem, animalem ad Samariam, terrenam ad Sodomam. Quos breviter interrogemus, quomodo tres naturae spiritalis, animalis, et terrena, quae utique inter se diversae sunt, unam matrem et unum patrem habere dicantur, quod fingmento eorum non congruit. Et quomodo animalis et terrena natura juxta hunc eumdem Prophetam restituantur in antiquum statum idem in spiritalem, quod et ipsum eorum rationibus contrarium est. Quod autem Samaria intelligatur in haeresibus, et in Osea propheta et in multis aliis locis, praecipueque illo testimonio comprobatur:« Vae qui despiciunt Sion, et qui confidunt in monte Samariae, vindemiaverunt principia gentium.» Omnes enim haeretici despiciunt Sion, quae interpretatur specula, et refertur ad ecclesiam: et confidunt sibi in monte Samariae, in superbia videlicet dogmatum perversorum, quae putant esse sublimia, et per has praedicationis fraudulentias, vindemiant atque populantur principia gentium, ut miraculo doctrinarum potentes quosque gentilium ad errorem haereticum pertrahent.
7.2.39
« Vivo ego, dicit Dominus, quia non fecit Sodoma soror tua ipsa et filia ejus, sicut fecisti tu et filiae tuae. Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus. Et manum egeno et pauperi non porrigebant, et elevatae sunt et fecerunt abominationes coram me. Et abstuli eas sicut vidisti, et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit, sed vicisti eam sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es.» In Veteri Testamento Dei juramentum est:« Vivo ego, dicit Dominus.» In Novo autem:« Amen, amen dico vobis.» Sin autem hoc commune eum caeteris est:« Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, non est Deus mortuorum sed viventium.» Et in alio loco:« Placebo Domino in regione viventium.» Quaerimus qua ratione commune vocabulum proprie sibi vindicet Deus, sed quomodo dicitur arbor bona et bonus homo, et bonus pastor, et bonus servus: nemo autem absolute bonus nisi solus Deus: sic cum angeli caeteraeque virtutes, Patriarchae quoque et Prophetae atque Apostoli sint viventes, comparatione Dei omnipotentis, mortui appellantur:« Quis est enim homo, qui vivit, et non videbit mortem?» Unde et Apostolus Paulus de Deo:« Qui solus, inquit, habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem.» Et de fonte viventium« Vita, inquit, nostra abscondita est cum Christo in Deo.» Iste igitur, qui jurat et loquitur:« Vivo ego, dicit Dominus,» describens Sodomae et filiarum ejus scelera, primam superbiam posuit diaboli proprium primumque peccatum. Unde idem apostolus:« Ne inflatus, ait, superbia incidat in judicium diaboli,» propter quam de coelo corruit. Dixerat enim:« fortitudine faciam et sapientia intelligentiae auferam terminos gentium et robur earum devastabo, et commovebo civitates habitatas, et orbem terrarum totum apprehendam manu sicuti nidum, et sicut confracta ova auferam.» Et« superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam.» Legimus et in alio loco:« Quid superbis, terra et cinis?» Et Evangelium refert Pharisaei superbiam, publicani humilitate superatam. Cujus seminarium est saturitas panum, et rerum omnium abundantia et otium; sive ut Septuaginta transtulerunt,« deliciarum luxuriaeque opulentia.» Dives ille in Evangelio purpuratus nihil aliud refert habuisse criminis, nisi quod opibus et deliciis affluens in tantam eruperat superbiam, ut manum egeno et pauperi Lazaro non porrigeret, et sic oblitus sit conditionis suae, ut ne hoc quidem misero daret, quod projiciendum erat. Ob quam causam, et in alio loco scribitur:« Omnis qui se exaltat, humiliabitur, etc..» Superbia, saturitas, rerum omnium abundantia, otium et deliciae peccatum Sodomiticum est. Et propter hoc sequitur Dei oblivio, quae praesentia bona putat esse perpetua, et nunquam sibi necessariis indigendum. Quapropter et lege praecipitur. Attende ne comedens et bibens, et saturatus, aedificatis domibus optimis, habensque oves et boves, argentum et aurum, obliviscaris Domini Dei tui. Cum ad Jerusalem dicitur,« haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia saturitas panis et abundantia,» aperte ostenditur, quod idcirco salutem perdidit, quod cum superbiae vitio mensuram moderatae refectionis excedit. Et in alio loco de Israel scriptum est:« Manducavit et bibit et saturatus est, et impinguatus, et calcitravit dilectus. Quod sciens et sapientissimus omnium Salomon in Proverbiis deprecatur:« Tribue mihi necessaria, et quae sufficiant, ne saturatus mendax efficiar, et dicam: Quis me videbit? aut pauper effectus furer, et perjurem nomen Dei mei.» Quodque sequitur:« Et justificasti sorores tuas in cunctis abominationibus tuis quas operata es,» non simpliciter justas Sodomam et Samariam esse decernit, sed pro comparatione deteriorum; quomodo et publicanus, de quo supra diximus, non absolute dicitur justus, sed collatione pejoris. Et tamen cum tales sint Sodoma et Samaria, ne dimidium quidem peccaverunt comparatione Jerusalem:« Servus enim, qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit multis.» Et:« Potentes potenter tormenta patientur.» Porro quod pro divitiis otium in Hebraeo continetur, sciendum ad illum sensum pertinere:« in desideriis est omnis anima otiosi,» quod videlicet semper aliquid agendum sit, ne ager pectoris nostri cessante manu malarum cogitationum sentibus occupetur.
7.2.40
« Ergo et tu porta confusionem tuam, quae vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens illis, justificatae enim sunt a te.» Secunda post naufragium tabula est, cum peccaveris erubescere, et non illi subjacere increpationi, quae contra Jerusalem dicitur,« facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere.» Portat autem tormentum suum, qui propria torquetur conscientia, et in isto saeculo sustinet propria voluntate cruciatum, ne aeterna tormenta sustineat. Corrumpimusque fratres nostros vel sorores peccatis nostris, quando nostro peccato ad majora scelera provocantur. Quod dico ita fiet manifestius: finge aliquem in sacerdotali culmine constitutum, non bene vivere, et deturpare operibus dignitatem: nonne imitatione vitiorum ejus laicus frater corrumpitur? Nam et qui unum de minimis scandalizaverit, mola collo alligata praecipitatur in profundum. Sorores quoque Jerusalem, Sodoma et Samaria justificantur, non quo per se justae sint, sed ut diximus comparatione pejoris.
7.2.41
« Ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam, quae justificasti sorores tuas.» Confusionem sequitur ignominia, ignominiam correptio, correptionem consolatio, consolationem salus, juxta illud Apostoli:« Tribulatio operatur patientiam, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit.» Haud dubium quin in futuro, quia in praesentiarum sua per confusionem peccata delevit. Tale quid et illud Evangelii sonat:« Est confusio quae ducit ad mortem, et est confusio quae ducit ad vitam.» Spiritus quoque sanctus peccatores hortatur in Psalmis:« Confundantur et revereantur omnes inimici mei, convertantur retrorsum et confundantur valde velociter.» Scriptum est et in alio loco:« Dic tu primum peccata tua, ut justificeris.» Et rursum:« Justus accusator sui est, in principio sermonis.» Non igitur mirum si provocetur Jerusalem ad confusionem et ignominiam, quae intantum peccavit, ut justificaret sorores suas. Cui deinceps dicitur,« et tu, et filiae tuae revertimini in antiquum statum.»
7.2.42
« Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariae et filiarum ejus. Et convertam conversionem tuam in medio earum ut portes ignominiam tuam, et confunderis in omnibus quae fecisti consolans eas.» Grandis profectus Jerusalem, ut post confusionem et ignominiam, quam illatam sibi Dei judicio libenter excepit atque portavit, dicens:« Iram Domini sustinebo quoniam peccavi ei:» promittatur ei restitutio in antiquum statum. Sed tamen quoniam comparatione scelerum ejus justificata est, Sodoma et Samaria quarum altera a dextris, altera a sinistris est, primum restituitur conversio, sive captivitas Sodomae, ut interpretatus est Aquila. Secundo captivitas Samariae, ut idem Aquila et Simmachus transtulerunt. Et novissima restituitur Jerusalem, quae majore fuerat iniquitate depressa, et peccatrices sorores collatione sui justas esse monstraverat. Cui enim dubium, quin inter tres peccatores imo impios, gentilem, haereticum, ecclesiasticum, multo majoribus poenis dignus sit, qui majoris fuerit dignitatis?« Potentes enim, ut diximus, potenter tormenta patientur.» Qui autem minimus fuerit, dignus est misericordia.« Et servus, qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit multis.» Unde et Petrus:« Tempus, inquit, est ut incipiat judicium de domo Domini.» Et in hoc eodem Propheta praecipitur secures habentibus:« a sanctis meis incipite.» Ut extrema Jerusalem sororibus ante conversis et restitutis in pristinum statum, portet ignominiam suam, et confundatur et erubescat super his quae peccaverat, et in omnibus consoletur sorores suas, dum graviora sustinet. Vel certe ideo confundatur et erubescat, quia Deum ad iracundiam provocaverit. Ex quo perspicuum non esse naturalem iram Dei, sed nostris vitiis clementissimum et mansuetissimum Deum, ad iracundiam provocari, dicente Apostolo:« An divitias bonitatis ejus et sustentationis et patientiae contemnis, ignorans quia bonitas Dei ad poenitentiam te provocat? Secundum duritiam autem tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram, quam Deus naturaliter non habet. Unde et in alio loco scriptum est:« Et misisti iram tuam, quae devoravit eos quasi stipulam.» Quod enim conjunctum est, et in uno corpore copulatum mitti non potest, sed illud quod extra corpus est, verbi gratia, lancea, telum, sagitta, gladius. Legimus et in Evangelio tolerabilius fore, terrae Sodomorum in die judicii, quam ei quae apostolos non receperit.
7.2.43
« Et soror tua Sodoma et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam, et Samaria et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam. Et tu et filiae tuae revertimini ad antiquitatem vestram.» Judaei inter caeteras fabulas, ut interminabiles genealogias et deliramenta, quae fingunt etiam hoc somniant in adventu Christi sui, quem nos scimus Antichristum, et in mille annorum regno Sodomam restituendam in antiquum statum: ita ut sit, quasi paradisus Dei, et quasi terra Aegypti, et Samariam pristinam recipere felicitatem, ut de Assyriis revertantur in terram Judaeam. Legimus enim decem tribus captas a Phul et Salmanasar et Teglathphalasar regibus Assyriorum, et usque hodie ibi esse captivas. Jerusalem quoque tunc esse fabricandam et omnes filias ejus. Urbes videlicet et viculos et castella, quae sub ipsius futura sunt potestate florituras, ut prius floruerunt. Et ipsam Jerusalem auro et argento, et pretiosis lapidibus extruendam: de qua et Isaias vaticinetur:« Constituam judices tuos sicut prius et consiliarios tuos sicut a principio. Et post haec vocaberis civitas justitiae, mater civitatum, fidelis Sion.» Et nostra loquatur Apocalypsis. Et David canit:« Bene fac, Domine, in bona voluntate Sion, et aedificentur muri Jerusalem.» Et in alio loco:« Aedificabuntur civitates Judae, et inhabitabunt, et commorabuntur ibi, et semen eorum in aeternum dirigetur.» Nos autem horum perfectam scientiam Dei judicio relinquentes, imo liquido confidentes, post secundum adventum Domini Salvatoris nihil humile, nihil futurum esse terrenum, sed regna coelestia, quae primum in Evangelio promittuntur, hoc dicimus quod in Ecclesiae statu cuncta completa sint, et quotidie compleantur. Sodoma revertitur in antiquum statum, quando naturae suae reddita gentilis prius et justa anima intelligit Creatorem. Samaria recipit antiquam beatitudinem haereticorum errore contempto, et juncta doctrinae et fidei Christianae. Cumque illae reversae fuerint, et Jerusalem visio pacis quae interpretatur Ecclesia, revertetur in pristinum statum. De qua scriptum est:« Factus est in pace locus ejus.» Et:« Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.» Et in Apostolo:« Quae autem sursum est, Jerusalem libera est, quae est mater nostra.» Et in eodem:« Accessistis ad Sion montem, et ad civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem, et millia angelorum frequentium.» Et revertetur cum filiabus suis, quae in toto orbe dispersae sunt. De quo plenius in Isaiae explanationibus disseruimus.
7.2.44
« Non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiae tuae, antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriae, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palaestinarum, quae ambiunt te per gyrum. Scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus.» Quia igitur vicisti in scelere sororem tuam, nec ejus exemplo territa es, ne similia sustineres, et prohiberes pedem tuum. Nunc autem revelata est ignominia tua, Dei ausculta sententiam, vel porta juxta Septuaginta: vel portasti juxta Aquilam et Theodotionem: vel portatura es juxta Simmachum, scelus et ignominiam tuam. Ut postquam poenas pro sacrilegio sustinueris, veniam non ex pacto tuo, sed ex mea clementia consequaris. Syria Hebraeo sermone dicitur Aram, quae interpretatur sublimitas. Et juxta explanationem illius loci Isaiae prophetae, in quo Aram et Ephraim consentiunt contra Judam et Jerusalem, ethnicorum arguta sapientia, et quae sibi sublimitatem scientiae repromittat, juncta malitiae haereticorum impugnat Judam, in quo vera confessio est, et non potest prae valere. Hic quoque eadem arrogantia Syriae, id est, philosophorum cum filiabus alienigenarum, in quibus multiplex diversorum in gentibus error ostenditur, illudit Jerusalem, et opprobrio habet cujus vitiis superata est.
7.2.45
« Quia haec dicit Dominus Deus: Et faciam tibi sicut despexisti juramentum ut irritum faceres pactum. Et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiae tuae, et suscitabo tibi pactum sempiternum, et recordaberis viarum tuarum, et confunderis cum receperis sorores tuas tecum majores cum minoribus tuis. Et dabo tibi eas in filias, sed non ex pacto tuo, et suscitabo tibi pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus, ut recorderis et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti, ait Dominus Deus.» Ideo tibi dixi: scelus tuum et ignominiam tuam tu porta, sive portasti, aut portatura es, ut recipias quod mereris, quia despexisti juramentum meum, et irritum fecisti pactum meum. Cum autem fuerit expletum:« Ego occidam, et ego vivificabo; ego percutiam, et ego sanabo;» tunc recordabor pacti mei, quod olim tecum habui, et suscitabo tibi pactum nequaquam legis, quod praeteriit, sed pactum Evangelii sempiternum. Ut cum recordata fueris viarum tuarum, et receperis sorores tuas majores vel minores, Samariam et Sodomam, earumque socias, tribuam tibi eas in filias, sive in probationem,» non ex tuo merito, sed ex mea misericordia, et tunc scias quod ego sim Dominus, et recorderis beneficiorum meorum, et confundaris, et dicas juxta Apostolum:« Quia non sum dignus vocari apostolus, etc..» Et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua.» Sanctorum est enim aperire os, juxta Paulum: Os meum patet ad vos, o Corinthii;» et Domini Salvatoris, qui« aperiens os suum docebat eos, dicens.» Et in Psalmis, inquit:« Aperiam in parabolis os meum.» Peccatori autem dicitur:« Peccasti, quiesce.» Et:« Ut quid tu assumis testamentum meum per os tuum.» Et:« Non est pulchra laudatio in ore peccatoris.» Sanctus quoque meretur audire:« Aperi os tuum et implebo illud.» Ex quo intelligimus etiam, cum misericordia Domini receperimus pristinam gloriam, imo receperimus pactum Evangelii sempiternum, postquam placatus fuerit nobis Dominus, in omnibus, quae fecimus memoriam praeteriti nos habere peccati et semper os claudere, quia non ex operibus nostris, sed ex Dei gratia salvati sumus.

Intertext edge

Open linked passage

Note