Rabanus Maurus780-856
Commentaria in Jeremiam
Jere 11.2.20
Choose a text
More by Rabanus Maurus
—
8921 Coinje2
11.2.1
LIBER DECIMUS. CAPUT XXV. De captivitate septuaginta annorum Judae; de calice quo potionantur omnes gentes: vocantur pastores et optimates ad planctum.
11.2.1
« Verbum quod factum est ad Jeremiam de omni populo Juda( sive super omnem populum Juda), in anno quarto Joacim filii Josiae regis Juda.» Haec priora sunt praeterita visione: illa enim sub Sedechia facta est postquam Jochonias translatus est Babylonem; haec autem sub Joacim filio Josiae et patre Jechoniae. Non enim curae erat, ut ante jam dixi, prophetiae tempora conservare, quae historiae leges desiderant, sed scribere utcunque audientibus atque lectoribus utile noverant: unde et in Psalterio male quidam juxta textum historiae psalmorum requirunt ordinem, quod in lyrico carmine non observatur.
11.2.2
« Ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis: Quod locutus est Jeremias propheta ad omnem populum Juda, et ad universos habitatores Jerusalem, dicens.» Quarto anno regis Joacim filii Josiae patris Jechoniae, Nabuchodonosor in Babylone, suscepit imperium: ante ita factum est ut annus qui primus erat Nabuchodonosor in Babylone, quartus esset in Jerusalem regis Joacim. Denique octavo anno regni sui, Jechoniam cum matre et principibus duxit in captivitatem: qui tribus tantum post interfectionem patris Joachim regnavit mensibus. Interfectus est autem Joacim undecimo anno regni sui in Jerusalem.
11.2.3
« A tertio decimo anno Josiae filii Ammonis regis Juda usque ad diem hanc: iste est tertius et vicesimus annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos de nocte consurgens, et loquens, et non audistis.» Tertio decimo anno regni Josiae, qui regnavit in Jerusalem annis triginta et uno, Jeremias prophetare exorsus est et prophetavit sub eo annis decem et novem. Cui successit in regnum filius ejus Joachaz, quo statim ducto in captivitatem a Nechao rege Aegyptio, regnum obtinuit Joachim frater ejus. In cujus regni quarto anno iste ad Jeremiam sermo fit Domini, ac per hoc vicesimus tertius annus erat Jeremiae prophetae, ex quo loqui coepit ad populum, et nunquam praedicare cessavit: sed singulis diebus diluculo, et de nocte consurgens loquebatur ad populum:« et non inquit, audistis.» Sin autem, ut novi ex veteribus haeretici volunt, lex semel in adjutorium data est, et constituta praecepta, quae nostri arbitrii voluntate, vel facimus, vel non facimus; quomodo propheta se semper ingerit, et quotidie replicat mandata Dei, quae utique semel accepta suffecerant eis, quibus data fuerant: nisi ut hoc ostendat Dei nos indigere semper auxilio: et nunquam posse sufficere, quod semel datum est: nisi quotidie Domini admonitione renovetur?
11.2.4
« Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo, mittensque, et non audistis.» Non per unum prophetam, sed per omnes populum suum Deus semper admonuit, et quasi ipse in vigiliis atque excubiis constitutus, surrexit diluculo, ut suum populum commoneret.« Et non, inquit, audistis,» ut quanto crebrior admonitio, tanto contemnentium fuerint peccata majora.
11.2.5
« Neque inclinastis aures vestras ut audiretis cum dicerem: Revertimini unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra quam dedit Dominus vobis et patribus vestris a saeculo et usque in saeculum.» Tanta fuit duritia populi ut ne habitum quidem audientis assumeret, et inclinaret autem suam praecipue Domino commonente, ut reverteretur unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus suis. Et, o infinita clementia, non supplicium inferre pro scelere: sed ad poenitentiam provocare: tam malorum operum, quae significat via mala, quam pessimarum cogitationum, quae et ipse, absque opere reputentur in peccatum: et promittit praemium, si fecerint quod praeceptum est ut habitent in terra quae data sit patribus, et propter filiorum vitia sublata. Quodque ait,« a saeculo et usque in saeculum,» sive,« ab aeterno et usque in aeternum,» ostendit Dei dona perpetua, si digni exstiterint hi quibus data sunt.
11.2.6
« Et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis adoretisque eos: neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum: et non affligam vos: et non audistis me.» Et haec, inquit, monebam cum superioribus, ne alienis diis serviretis, et adoraretis eos, et ne ista faciendo me provocaretis ad iracundiam propter opera manuum vestrarum, ut facerem quod nolebam, et affligerem vos, et non audistis me. Quodque sequitur,« dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum in malum vestrum,» in Septuaginta non habetur.
11.2.7
« Propterea haec dicit Dominus exercituum: Pro eo quod non audistis verba mea, ecce ego mittam et assumam universas cognationes Aquilonis, dicit Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum.» Quia me ad iracundiam provocastis, et fecistis malum in interitum vestrum, et provocantem ad poenitentiam superbo calcastis pede: mittam, inquit, ad universas cognationes, sive nationes Aquilonis, et adducam principem earum Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum. Mittit autem Dominus, vel angelos, ut concitent gentes, vel certe hujuscemodi monet cognationes, ut faciant Domini voluntatem. Quodque vocat servum suum Nabuchodonosor, non sic servus vocatur, ut prophetae et omnes sancti, qui vere serviunt Domino, sed quo in eversione Jerusalem Domini serviat voluntati, secundum quod et Apostolus loquitur:« Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.» In Aquilonis autem parte esse Chaldaeos juxta situm Jerusalem nulli dubium est.
11.2.8
« Et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt: et interficiam eos, et ponam eos in stuporem, et in sibilum, et in solitudines« sempiternas.» Ista sunt praemia contemptorum, et Dei verba audire nolentium. Quidquid igitur super nos mali adducitur, nostra peccata fecerunt. Omnesque gentes, ut tunc adductae sunt contra Jerusalem, sic hodie adducuntur contra Ecclesiam negligentem, ut interficiat eos, et ponat in stuporem et in sibilum, et in solitudines sempiternas ut in exemplo sint omnium atque miraculo. Sibilus autem, miraculi, et stuporis indicium est: et solitudo sempiterna in his deprehenditur, qui praesidem non habent Deum.
11.2.9
« Perdamque ex eis vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponsi, et vocem sponsae, vocem molae, et lumen lucernae: et erit universa terra ejus in solitudinem et in stuporem.» Hoc in conciliabulo malignantium, et hodie comprobatur, ut magistri eorum non doceant verbum Dei, sed instar colubri sibilent: peritque in eis vox gaudii, voxque laetitiae, ut nunquam audiant illud Apostoli:« Gaudete, iterum dico gaudete;» vox quoque sponsae, ecclesiasticae fidei; et non sponsi, Domini Salvatoris:« Qui enim habet sponsam, sponsus est; vox molae, ut non conterantur in ea frumenta, et populis vescenda tribuantur; et lumen lucernae, doctrinam videlicet et scientiam prophetarum. Denique et de Joanne Baptista dicitur:« Ille erat lucerna lucens;» et alius propheta:« Lucerna, inquit, pedibus meis verbum tuum, Domine, et lux semitis meis.» Universa, inquit, terra haereticorum erit in solitudinem, et in stuporem, cum novissimum ejus insipiens fuerit demonstratum.
11.2.10
« Et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis. Cumque impleti fuerint anni septuaginta, visitabo super regem Babylonis, et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum; et super terram Chaldaeorum, et ponam illam in solitudines sempiternas. Et adducam super terram illam omnia verba mea, quae locutus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto quaecunque prophetavit Jeremias adversum omnes gentes.» Sicut Hierusalem post septuaginta annos recipit pristinos habitatores, et expletis suppliciis, quia obedivit sententiae Dei, felicitate pristina fruitur, sic rex Babylonis, qui elatus est in superbiam, et suarum arbitratus est virium, quod regnavit in gentibus, et non Domini voluntatis. Medis, Persisque venientibus destruetur. Denique usque hodie urbis Babylonis reliquiae tantum manent. Et posuit illam Dominus in solitudinem sempiternam, et implevit omnia verba, quae in istius ipsius Prophetae volumine continentur. Nam in consequentibus, quae mala passura sit Babylon, Jeremiae sermone describitur:
11.2.11
« Quia servierunt eis cum essent gentes multae, et reges magni: et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum.» Hoc in Septuaginta non habetur. Significat autem quod non solum contra Babylonem prophetaverit Jeremias, sed et contra caeteras gentes, quae in Babylonio fuere exercitu, et contra Domini populum dimicarunt. Denique in consequentibus dicitur, contra Aegyptum, et Philistiim, et Moab, et Ammon, et Idumaeam, et Damascum, et Cedar, et regna Assor et Elam, et ad extremum contra Babylonem terramque Chaldaeam.
11.2.12
« Quia sic ait Dominus Deus Israel ad me: Sume calicem vini furoris( sive meri) hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te: et bibent, et inebriabuntur( sive voment); et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos. Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus.» Propinatio calicis, et calicis meri, sive non mixti, quod Graece dicitur ἀκράτου, Dominici furoris indicium est; de quo in psalmo scriptum est:« Calix in manu Domini vini meri plenus est misto,» ut omnes gentes quae contra Dei populum militarunt bibant de calice furoris Domini. De quo scribit et Isaias contra Hierusalem:« Scyphum furoris, calicem ruinae ebibisti et evacuasti, propterea surge.» Iste autem calix idcirco bibitur a cunctis gentibus, ut vomant et insaniant. Quod quidem pravus interpres in bonam partem accipit, ut instar catharticae potionis, quidquid cholerae, et pituitae, et noxii humoris in pectore est, foras exire compellat et restituat in pristinam sanitatem. Pro Jeremia quoque Salvatorem accipit, quod ipse cunctis gentibus propinarit, ad quas et missus est, ut abjecta idololatria Dei se cultui dedicarent. Quod contrarium esse Scripturae sanctae monstrabunt sequentia. Non enim pro remedio, ut ille vult, sed pro poena meraco calice propinantur.
11.2.13
« Hierusalem et civitatibus Juda et regibus ejus, et principibus ejus, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista.» Putabam, inquit, quod solis gentibus propinarem, et ideo me huic ministerio laetus obtuleram: sed inter caeteras gentes imo ante caeteras propinavi Hierusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibus, ut darem eos in stuporem, et in solitudinem, et in sibilum, et in maledictionem: sicut et praesenti probatur exemplo. Unde dicit et supra: Seduxisti me et seductus sum, invaluisti et potuisti.
11.2.14
« Pharaoni regi Aegypti, et servis ejus, et principibus ejus, et omni populo ejus, et universis generaliter.» Post Hierusalem bibit rex Pharao Aegypti et socii ejus, biberunt principes et universus populus cunctusque qui non quidem est Aegyptius, sed in ejus regionibus commoratur: quos LXX vertere συμμίκτους, id est, mixtitios, vulgus non Aegyptiae regionis, sed peregrinum et adventitium.
11.2.15
« Et cunctis gentibus terrae Ausitidis.» Quae Hebraice appellatur, de qua et Job fuisse narrat historia:« Homo quidam erat in regione Ausitidi nomine Job.» Et tamen sciendum hunc versiculum in LXX non haberi, Theodotionemque pro interpretatum esse insulam.
11.2.16
« Et cunctis regibus terrae Philistiim, et Ascalonis, Gazae, Acaronis et reliquiis Azoti.» Generaliter posuit Philistiim, hoc est terram Palaestinorum, et specialiter urbes eorum, Ascalonem, Gazam, Aaron, Azotum; solam tacuit Geth, quae continetur in reliquiis. Hoc est enim quod scriptum est,« et reliquiis Azoti;» vicina enim atque confinis est Azoto, quae Hebraice dicitur regio urbis Geth Palaestinos autem a Babyloniis captos atque vastatos scribit et Isaias.
11.2.17
« Idumaeae, et Moab, et filiis Ammon, et cunctis regibus Tyri, et universis regibus Sidonis.» Idumaea, in qua sunt montes Seir, et quae Hebraice appellatur: Moab et Ammon ipsi sunt filii Lot, proximi maris Mortui. Tyrus et Sidon in Phoenicis littore principes, civitates, quae et ipse Babylonio veniente exercitu superatae sunt: quarum Carthago colonia: unde et Poeni sermone corrupto, quasi Phoeni appellantur, quorum lingua Hebraeae linguae magna ex parte confinis est.
11.2.18
« Et regibus terrae insularum, quae sunt trans mare. Trans Cyprum et Rhodum, et insulas quae appellantur Κυκλάδες, et hae enim a Babyloniis occupatae sunt.
11.2.19
« Et Dedan, et Theman, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam.» Hae gentes in solitudine sunt: vicinae et mixtae regionibus Ismaelitarum, quos nunc Saracenos vocant: et de quibus dicitur:« qui attonsi sunt in comam.»
11.2.20
« Et cunctis regibus Arabiae, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto.» Hoc in Septuaginta non habetur: propter Dedan igitur et Theman et Buz, et Ismaelitas, regionum ordinem sequitur.
11.2.21
« Et cunctis regibus Zamri.» Hoc quoque in Septuaginta non habetur.
11.2.22
« Et cunctis regibus Elam, cunctisque regibus Medorum.» Ex eo quod Zamri sequitur Elam, regesque Medorum: arbitramur et Zamri regionem esse Persidis: nisi forte ex eo, quod praecessit Arabia, et hi reges solitudinis accipiendi sunt. Elam autem regio Persidis trans Babylonem, unde Et Elamitae. Medi quoque atque Persae, a quibus capta et destructa est Babylon. Et ipsi enim meracum calicem Alexandro rege Macedonum propinante potarunt.
11.2.23
« Et cunctis regibus Babylonis[ Al. Aquilonis] de prope et de longe.» Quia Persidis et Babylonis Elam atque Medorum enumeraverat regiones, nunc generaliter ponit omnes reges Aquilonis, qui prope sunt et longe. Pro Aquilone, qui Hebraice dicitur, Septuaginta vertere ἀφηλίωτην quem nos subsolanum possumus dicere.
11.2.24
« Unicuique contra fratrem suum, et omnibus regnis terrae, quae super faciem ejus sunt. Et rex Sesach bibet post eos.» Ne cunctas orientalis provinciae regiones enumerare per partes longum fieret generaliter posuit omnia regna terrae quae morantur in terra: Quod autem dixit, contra fratrem suum, subauditur, dedi meracam potionem, ut omnes furerent, vomerent, insanirent, et mutuis inter se praeliis dimicarent. Quodque intulit,« rex Sesach bibet post eos,» et in Septuaginta non habetur, hunc habet sensum: Omnes, inquit, in circuitu nationes Babylonio imperio subjacebunt, et cuncta suae subjiciet potestati: ita ut universae, quas praeteritus sermo narravit gentes, ipsi serviant, et bibant de calice ejus. Unde et in visione contra Babylonem scribitur:« Calix aureus Babylon inebrians omnem terram.» Novissimus autem rex Babylonis bibet hanc potionem, propinante sibi ascensore bigae, cameli, et asini, Cyro rege Medorum atque Persarum. Quomodo autem Babylon, quae Hebraice dicitur intelligatur non magnopere laborabit, qui Hebraeae linguae saltem parvam habuerit scientiam. Sicut apud nos graecum alphabetum usque ad novissimam litteram per ordinem legitur, hoc est α, β, et caetera usque ad ω; rursumque propter memoriam parvulorum solemus lectionis ordinem vertere, et primis extrema miscere, ut dicamus α, ω, β, ψ· sic et apud Hebraeos primum est, secundum, tertium, usque ad vicesimam secundam et extremam litteram, cui penultima est. Legimus itaque. Cumque venerimus ad medium, litterae occurrit, et ut si recte legatur legimus Babel, ita ordine commutato legimus Sesach. Vocales autem litterae inter et, juxta idioma linguae Hebraeae in hoc nomine non ponuntur, arbitrorque a sancto propheta prudenter fuisse celatum, ne aperte eorum contra se insaniam commoveret, qui obsidebant Hierusalem, et jamjamque ejus potituri erant: quod et Apostolum contra imperium Romanum fecisse legimus, scribentem de Antichristo:« Non meministis, quod cum apud vos essem adhuc, haec dicebam vobis? et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore( subauditur Antichristus). Jam enim mysterium iniquitatis operatur, tantum ut qui tenet modo, teneat, donec de medio fiat; et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illuminatione adventus sui;» eum, inquam, qui tenet Romanum imperium ostendit. Nisi enim hoc destructum fuerit, sublatumque de medio juxta prophetiam Danielis, Antichristus ante non veniet. Quod si aperte dicere voluisset, stulte persecutionis adversum Christianos, et tunc nascentem Ecclesiam rabiem concitasset. Longius quam commentariorum brevitas patitur, de hoc capitulo diximus, quod Graeci forsitan Latinique fastidient, quia in suis codicibus non habetur: sed quid proderit, cum in sequentibus hic ipse propheta dicat:« Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universae terrae? Quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes? Allegorici interpretes istum omnem locum ad cunctas referunt nationes, quas inebriaverit diabolus calice peccatorum meracissimo, novissimum enim etiam ipsum bibiturum supplicia atque cruciatus. De quo scribit Apostolus:« Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui.» Unde et in alio loco dicit:« Novissimus autem inimicus destruetur mors.» Quid magnarum virium est posse diversarum vocabula nationum transferre sub etymologiis suis et singula singulis nominibus, coaptare.
11.2.25
« Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bibite et inebriamini, et vomite et cadite, et nolite consurgere a facie gladii quem ego mittam inter vos.» Postquam, inquit, cunctis gentibus propinaveris et impleveris praeceptum Domini: rursum haec verbis Domini imperabis, et dices:« Bibite et inebriamini, et vomite et cadite, et nolite consurgere.» Si bibere inebriari, vomere, et cadere salutis indicium est, ut instar catharticae potionis noxia quaeque pellantur; quomodo sequitur,« et nolite consurgere?» Quae sit autem potio quae eos cadere faciat in aeternum, ponit manifestius, id est,« a facie gladii, quem ego mittam inter vos.» Hic quaestio nascitur quomodo post potum, ebrietatem, vomitumque et ruinam in Jeremia dicatur Hierusalem non posse consurgere, et Isaias loquitur ad eam:« Elevare, elevare, consurge, Hierusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae ejus usque ad fundum, calicem soporis bibisti, et epotasti usque ad feces. Non est qui sustentet eam ex omnibus filiis quos genuit, et non est, qui apprehendat manum ejus ex omnibus filiis quos enutrivit. Duo sunt quae occurrerunt tibi, quis contristabitur super te? Vastitas et contritio, et fames et gladius, quis consolabitur te?» quae ita solvitur. Quandiu quis bibit calicem, et inebriatur, insanit, vomitque et corruit, non eum posse consurgere. Necdum enim epotavit calicem Domini: nec pervenit ad feces, ut eum usque ad fundum biberet: nunc autem ad Hierusalem de praeterito dicitur tempore: Quae bibisti de manu Domini calicem furoris ejus, et non quae bibis. Simulque considerandum, quod non propheta, non apostolus exinde fuerit in Judaea, qui eam consolatus sit, et apprehenderit manum ejus, et jacentem elevaverit. Ex quo manifestum est, quod post ultimam captivitatem ista dicantur: alioquin in Babylone, et post Babylonem, Ezechiel et caeteros prophetas habuisse eam narrat historia. Quod autem dicit, duo sunt, quae occurrunt tibi, sive duo e contrario tibi, quis contristabitur super te? et pro duobus infert quatuor, vastitas et contritio, fames et gladius: illi simile est, quod in psalmo canitur:« Semel locutus est Deus, duo haec audivi, quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique juxta opera sua.» Et ibi enim semel loquitur Deus, quod omnipotens sit: et duo audivit propheta, quod omnipotentia illius in utraque parte praevaleat, ut et poenitentibus tribuat misericordiam, et permanentibus in peccato reddat supplicia quae merentur, juxta quod in hoc loco duo occurrunt Hierusalem, quae singula bina habent ruinam sive vastitatem: sequitur contritio famem, et gladium interitus.
11.2.26
« Cumque noluerint accipere calicem de manu tua, ut bibant, dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis: quia ecce in civitate, in qua invocatum est nomem meum, ego incipio affligere, et vos quasi innocentes immunes eritis( sive et vos munditia mundi eritis)? Non eritis immunes( sive non eritis mundi).» Latenter ostendit, praeceptum Dei, qui voluntate facere noluerint, suscepturos necessitate et audituros bibentes bibetis, velitis, inquit, nolitis Dei complenda sententia est. Si enim civitas Hierusalem, in qua notum fuit nomen Dei, dicente Propheta:« Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus, bibit meracum calicem furorisque, quanto magis vos non eritis mundi, qui pro Dei nomine idola colitis?
11.2.27
« Gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum.» Ista est potio meracissima, iste calix furoris Domini, qui non super solam Hierusalem, sed super omnem vocatur terram, et cunctas in circuitu nationes, de quo supra dixerat: Et mittam ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eum super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes, quae in circuitu illius sunt.
11.2.28
« Et tu prophetabis ad eos omnia verba haec, et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet( sive responsum dabit), et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam. Rugiens rugiet super decorem suum usque ad extrema( sive super partem) terrae: quia judicium Domino cum gentibus: judicatur ipse cum omni carne, impios tradidi gladio, dicit Dominus.» Primum dicamus ut se interpretationis veritas habet. Cunctis, inquit, gentibus prophetabis et dices, quod Dominus de excelso rugiat, hoc est, det sui furoris indicium, juxta illud, quod scriptum est:« Leo rugiet, et quis non timebit: Dominus locutus est, quis non prophetabit?» et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam, ut cunctos terreat audientes: rugiet autem super decorem suum, hoc est, super templum. Cumque ille rugierit instar calcantium in torcularibus celeuma cantabitur, et in effusione sanguinis mutui carmen lugubre concinetur, quod Symmachus κατάληγμα, Aquila ἰασμὸν vocat. Cujus celeumatis et carminis sonitus usque ad terrae extrema perveniet, quia judicium Domini cum gentibus. Si autem judicium Domini cum gentibus est, sunt et gentium merita diversa. Ad exponendum illum locum, ut quidam volunt:« Qui non credit, jam judicatus est.» Judicatus quidem est in eo quod non credidit, sed ipsi, qui non credunt inter se diversis afficiuntur suppliciis. Judicatur ipse cum omni carne ut nullus injudicatus habeatur. Impios autem, hoc est qui in Deum non credunt, tradit gladio sempiterno. Allegorici interpretes juxta Septuaginta hunc locum sic edisserunt, ut ad bonam partem referant apertam Domini comminationem. Dominus, inquiunt, de excelso responsum dabit, his videlicet quos salvaturus est, et de loco sancto suo dabit vocem suam, respondebitque sermonem in loco suo, illi autem quasi vindemiantes pleni fructibus illius sententiae respondebunt: Super omnes habitatores terrae veniet interitus. Non super universam terram; sed super partem terrae, eorum videlicet, qui non credunt; judicium enim erit in gentibus, et ipse judicabitur cum omni carne, impii autem tradentur gladio.
11.2.29
« Haec dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio( sive malum) egredietur de gente in gentem: et turbo magnus( sive tempestas) egredietur a summitatibus( sive extremis terrae): et erunt interfecti Domini( sive vulnerati a Domino), in die illa a summo terrae usque summum ejus. Non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae jacebunt.» Erubescant qui vim Scripturae sanctae facere conantur, in bonam partem ea quae comminationis plena sunt disserentes. De hoc autem puto loco dixisse et Dominum:« Consurget gens adversum gentem, et regnum contra regnum,» et caetera quae in ipsa Evangelii sententia continentur. Intelligamus autem haec facta juxta historiam, quando a rege Babylonio cunctae nationes in circuitu subjugatae sunt, et imperium ejus sensere crudele. Vel juxta prophetiam longo post tempore in consummatione mundi futura. Dicunturque interfecti a Domino, non quod Dominus ipse percutiat, sed quod in interitu pessimorum voluntas et imperium Domini compleatur.
11.2.30
« Ululate( sive jubilate), pastores, et clamate; aspergite vos cinere, optimates gregis( sive plangite arietes ovium), quia impleti sunt dies vestri, ut interficiamini, et dissipationes vestrae, et cadetis quasi vasa pretiosa( sive quasi arietes electi). Et peribit fuga a pastoribus, et salvatio ab optimatibus( sive arietibus gregis).» Notandum quod in hoc tantum loco Septuaginta jubilum in malam partem posuerint: pro quo alii interpretes ululatum, ut in Hebraeo scriptum est, transtulere. Inter pastores et arietes, sive optimates gregis ista distantia est: quod pastores rationalium sunt, arietes autem et optimates referuntur ad divites, qui et ipsi pars gregis appellantur. Quodque infert:« Completi sunt dies vestri, ut interficiamini.» Tunc complebuntur dies eorum, quando fuerint peccata completa; et dispergentur et cadent sicut vasa pretiosa, ut confracta non valeant instaurari, et quanto ante fuere pretiosiora, tanto majus eorum in fractione sit damnum, sive quasi arietes electi, ut pinguis hostia sit devorare cupientium.« Peribit, inquit, fuga a pastoribus,» quando non egerint poenitentiam. Denique dicitur ad Pharisaeos:« Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura?» Et in Psalmis legimus:« Periit fuga a me.»« Et salvatio, inquit, ab optimatibus gregis( sive arietibus).» Ἀπὸ κοινοῦ subauditur, peribit.
11.2.31
« Vox clamoris pastorum et ululatus optimatum gregis( sive jubilum arietum), quia vastavit Dominus pascua eorum. Et conticuerunt arva( sive speciosa) pacis a facie irae furoris Domini.» Et hic notandum, quod apud Septuaginta jubilum pro ululatu positum sit. Inter pastores autem et arietes ista diversitas est, quod pastores putentur in Ecclesia, qui praesunt gregi cum sapientia et eruditione atque doctrina. Arietes vero, qui principes quidem videntur in populo, sed nihil habent in se doctrinae atque sapientiae, et per nimiam simplicitatem propemodum stultitiae vicini sunt. Quando autem habuerimus pacem et non intellexerimus, vel bona vel speciosa pacis, sed luxuriae nos, et otio, et voluptatibus dederimus, tunc conquiescent, sive conticescent, bona pacis, et auferentur a nobis propter iram furoris Domini, et implebitur illud quod scriptum est:« Cum dixerint, pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus.» Quo veniente, omnia conticescent.
11.2.32
« Dereliquit quasi leo umbraculum( sive cubile) suum( et ut verius est tabernaculum, hoc enim Hebraicum sonat), quia facta est terra eorum in desolationem( vel invia) a facie irae columbae( sive a facie gladii magni), et a facie irae furoris Domini.» Dominus, de quo supra dixerat,« de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam: rugiens rugiet, super decorem suum: ipse derelinquet tabernaculum suum,« de quo scriptum est: Factus est in pace, sive in Salem, locus ejus, et habitatio ejus in Sion;» ipse deseret sedem suam, et complebit quod per hunc eumdem prophetam locutus est:« Dimisi domum meam, dereliqui haereditatem meam.» Reliquit autem quasi leo cubile suum, ut omnes bestiae vastandi terram ejus habeant potestatem. Leone enim custode et praeside nullus ad eamdem audet accedere.« Facta est,» inquit,« terra eorum,» haud dubium, quin vel populi Judaeorum, vel certe universarum gentium« in desolationem, et in invium a facie irae columbae.» Non mirabitur columbam Domini intelligi Nabuchodonosor, qui supra eum vocari servum Domini legerit. Legitur et in Isaia Dominum dixisse:« Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea.» Ubi Medos Persasque significat, qui ad subversionem Babylonis a Domino electi sunt, sic et nunc Nabuchodonosor, qui Domini imperio serviebat destruens praevaricationem Hierusalem, servus Domini et columba vocatur. Pro columba Septuaginta transtulerunt gladium magnum: licet columbam et in persona Hierusalem possimus accipere, quod irascatur et tristis sit se leonis sui perdidisse custodiam, et terram suam venisse in desolationem.« Deserta facta est terra a facie irae columbae, a facie furoris Domini.» Quod enim ira columbae praedixerat, hoc furorem Domini subjunxit columbam. Columba namque valde simplex est animal, et quia in Deo nulla furoris inaequalitas serpit, furorem Domini iram columbae nominavit. Ut enim divinae districtionis vim imperturbabilem demonstraret, et iram dixit columbae. Ac si aperte diceret: Districtum judicium inconcussus exerit, qui permanens mansuetus punit. Unde et in extremo judicio in semet ipso incommutabilis manens, nulla vicissitudine ac mutabilitate variatur. Sed tamen electis et reprobis nequaquam sub specie ejusdem incommutabilitatis ostenditur, quia et tranquillus justis, et iratus apparebit injustis. Teste enim conscientia intra semetipsos deferunt, unde eorum mentes aeque unum respiciant: sed non aequaliter modificentur, quia et istis eum benignum ante acta justitia, et illis terribilem culpa facit. Quorum pavorem quis explicet, cum contingit miseris, et intra se culpas cernere, et ante se judicem justum videre? Hoc nimirum quotidie in usu vitae praesentis agitur, ut de qualitate venturi judicii, mortalium corda doceantur. Nam cum duo ad judicium pergunt, alius innocentiae sibi conscius, et alius culpae, ante probatam sententiam adhuc tacente judice utrique conspiciunt, et tamen culpae debitor gravem contra se iram, hoc ipsum judicis silentium suspicatur, quam iram sibi non denuntiat perturbatio judicis, sed recordatio pravitatis, quia etsi adhuc foras reum sententia non clamat, intus jam graviter conscientia ac cusat. At contra amicus justitiae decernentis vul tum conspicit, sed intus de testimonio bonae recordationis hilarescit, et quod apud se, quod metuat non habet, omne quod erga semetipsum est blandum videt.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).