Rabanus Maurus780-856
Commentaria in Jeremiam
Jere 13.19
Choose a text
More by Rabanus Maurus
—
8921 Coinje2
13.1
LIBER DUODECIMUS.
13.1
Partim prophetia Jeremiae, quando reversionem Judaeorum praedicit, historicum reditum ejus post captivitatem in terram Juda demonstrat: partim spiritalem conversionem ejus ad fidem post adventum Christi, quando reliquiae salvae factae sunt, designat: partim etiam conventum gentium ab errore idololatriae ad fidem Christi, et veram religionem praenuntiat. Unde nunc postquam prioris populi credulitatem ostenderat, sermonem convertit ad gentes, earum salutem veraciter in Christo fieri praeconatur, dicens:
13.2
« Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt, et dicite: Qui dispersit Israel congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum. Quia redemit Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris( sive fortioris), et venient et laudabunt in monte Sion, et confluent ad bona Domini super frumento, vino, et oleo, et fetu pecorum et armentorum. Eritque anima eorum quasi hortus irriguus, sive quasi lignum fructiferum), et ultra non esurient. Tunc laetabitur virgo in choro( sive virgines), juvenes, ac senes simul: et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et laetificabor a dolore suo, et inebriabo animam sacerdotum( sive filiorum Levi) pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus.» Perspicue vocatio gentium demonstratur, dicente Scriptura:« Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt, et dicite.» Quid annuntient insulis, quae procul sitae sunt? quod Dominus qui dispersit Israel, ipse congregabit eum. Nequaquam ergo, ut dispergerentur, potentiae fuit adversariorum, sed Domini voluntas:« Et custodiet eum sicut pastor gregem suum.» Pastor enim bonus posuit animam suam pro ovibus suis.« Quia redemit Dominus Jacob» pretio sanguinis sui,« et liberavit eum de manu potentioris( sive fortioris).» Per quae ostenduntur fortiores adversariae potestates, natura fragilitatis humanae, et quantum in utrisque virium est, illas fortiores esse natura: sed nos fortiores fide, si tamen mereamur liberari ab eo, qui potest alligare fortem, et domum ejus diripere.« Et venient,» inquit, haud dubium quin liberati de manu potentium,« et laudabunt» liberatorem suum« in monte Sion,» hoc est, in Ecclesia:« Et confluent ad bona Domini,» rerum omnium abundantiam, quae non in frugibus, et cibis carnis istius, sed in virtutum varietate sentitur.« Super frumento, inquit, et vino et oleo;» de quo conficitur panis Domini, et sanguinis ejus impletur typus: et benedictio sanctificationis ostenditur, dicente Scriptura:« Unxit te Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis.»« Et foetu pecorum,» qui in Ecclesia simplices sunt.« Et armentorum,» quae cornuta sunt et adversarios ventilant. Ut autem sciamus benedictiones has nequaquam ad corpus, sed ad animam pertinere, sequitur:« Eritque anima eorum quasi hortus irriguus, sive quasi lignum fructiferum),» quod plantatum est secus decursus aquarum, et paradisus Domini dilectus[ in deliciis].« Et ultra, ait, non esurient.» Nequaquam ea esurie de qua scriptum est:« Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam,» sed ea quae saturitate mutatur, et rerum omnium excludit penuriam.« Tunc laetabitur virgo in choro», de qua scribit Apostolus:« Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.» Et juvenes ad quos loquitur Joannes:« Scribo vobis, juvenes, quoniam vicistis malignum;» et senes, ad quos idem mystico sermone testatur:« Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum qui ab initio est.»« Et convertam, inquit, luctum eorum in gaudium»; ut quos torruerat crux, laetificet resurrectio.« Et consolabor eos, et laetificabo a dolore suo,» juxta illud quod Dominus loquitur:« Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur.»« Et inebriabo animam sacerdotum» qui habent scientiam Dei, de quorum ore interrogant legem Domini qui credunt in eum, ad quem Propheta canit:« Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.» Quod autem sequitur juxta LXX,« filiorum Levi» in Hebraico non habetur; et perspicuum est nequaquam hic dici, de his sacerdotibus qui sunt filii Levi, sed de his in quorum typum praecessit Melchisedech. Ebrietas autem sacerdotum et in Apostolis comprobatur, quando fervebant fide et musto pleni dicebantur. Unde et locus in quo comprehensus est Dominus, vocatur Gethsemani, quod lingua nostra vallem pin guedinis sonat. Cumque sacerdotes pingues fuerint doctrina Domini, et inebriati in convivio Joseph dixerint:« Calix tuus inebrians, quam praeclarus!» tunc erit et hoc quod nunc Dominus pollicetur:« Et populus meus bonis adimplebitur.» Quae omnia nunc ex parte tribuuntur: tunc autem dabuntur in pleno, quando viderimus facie ad faciem, et corpus humilitatis nostrae fuerit resurrectionis gloria commutatum.
13.3
« Haec dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis, luctus et fletus, Rachel plorantis filios suos, et noluit consolari super filiis suis, quoniam non sunt.» Septuaginta:« Sic dicit Dominus: Vox in Rama audita est, lamentatio et fletus et luctus Rachel plorantis filios suos, et noluit conquiescere, quia non sunt.» Nec juxta Hebraicum, nec juxta Septuaginta, Matthaeus sumpsit testimonium. Legimus enim in eo post descriptionem infantium necis:« Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus Rachel flentis filios suos, et noluit consolari quia non sunt. Ex quo perspicuum est evangelistas et apostolos nequaquam ex Hebraeo interpretationem alicujus secutos, sed quasi Hebraeos ex Hebraeis quod legebant Hebraice suis sermonibus expressisse. Rachel mater Joseph cum veniret Bethleem, subito partus dolore correpta peperit filium, quem obstetrix, quia moriebatur pariens, vocavit Bennoni, hoc est, filius doloris mei; pater autem Jacob mutavit vocabulum et appellavit eum Benjamin, hoc est, filius dexterae. Quaeritur itaque quomodo Matthaeus Evangelista testimonium Prophetae ad interfectionem transtulerit parvulorum, cum perspicue de decem tribubus scriptum sit: quarum princeps fuit Ephrata, et nequaquam sit in tribu Ephraim, sed in tribu Juda: ipsa est enim et Bethleem δυωνύμως·« unde et nomina utriusque concordant. Bethleem vocatur domus panis; Ephrata Καρποφορία, quam nos ubertatem possumus dicere. Quia igitur Rachel in Ephrata, hoc est, in Bethleem condita est, sicut Scriptura sancta et titulus sepulcri ejus hodieque testantur: flere dicitur pueros, qui juxta se et in suis regionibus interfecti sunt. Quidam Judaeorum hunc locum sic interpretantur, quod capta Hierusalem sub Vespasiano per hanc viam Gazam et Alexandriam captivorum Romam directa sint. Alii vero quod ultima captivitate sub Adriano, quando et urbs subversa est Hierusalem innumerabilis populus diversae aetatis et utriusque sexus in mercato terebinthi venundatus sit: et idcirco exsecrabile esse Judaeis mercatum celeberrimum visere. Dicant illi quod volunt, nos recte testimonium sumpsisse dicemus Evangelistam Matthaeum pro loco in quo Rachel condita est, ut vicinarum in circuitu villarum filios quasi suos fleverit.
13.4
« Haec dicit Dominus: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis, quia est merces operi tuo, ait Dominus: et revertentur de terra inimici( sive inimicorum), et est spes novissimis tuis, ait Dominus: et revertentur filii ad terminos suos.» Hoc juxta litteram necdum factum est: neque enim decem tribus quae in civitatibus Medorum exsulant, atque Persarum, reversos in terram Judaeam legimus. Sed juxta spiritum, et in passione Domini completum est, et hucusque completur: quando de toto orbe salvatur Israel. Et Racheli dicitur:« Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis.» Et est sensus: Plorare desiste: priora enim opera tua respexit Dominus:« Et revertentur filii tui de terra inimici,» ne praesenti dolore tenearis:« est enim spes novissimis tuis, ait Dominus: et revertentur filii tui ad terminos suos,» quos habuerunt patres eorum, Abraham, Isaac et Jacob. Melius autem de parvulis intelligimus, quod mercedem habeant effusi pro Christo sanguinis, et pro terra Herodis inimici teneant regna coelorum: et reversuri sint in sedem pristinam, quando, pro corpore humilitatis, corpus recoperint gloriosum. Ista est spes novissima, quando justi fulgebunt sicul sol. Et infantes quondam parvuli atque lactantes absque aetatum incremento et injuriis ac labore corporeo resurgent in virum perfectum, in mensuram plenitudinis Christi.
13.5
« Audiens audivi Ephraim transmigrantem( sive lamentantem): castigasti me, et eruditus sum quasi juvencus indomitus( sive sicut vitulus), et non didici: converte me et convertar, quia tu, Domine Deus meus. Postquam enim convertisti me( sive captus sum), egi poenitentiam, et postquam cognovi( sive ostendisti mihi), percussi femur meum( sive ingemui): confusus sum, et erubui( sive ex die confusionis), et ostendi te, quoniam sustinui opprobrium ab adolescentia mea.» Loquitur Deus quod Ephraim dicentem audierit et lamentantem. Nulli autem dubium quin decem tribus significet, quibus primus imperavit Jeroboam filius Nabath, qui et vitulos aureos fecit in Dan et Bethel, ut hoc populus errore seductus, Deum Israel colere et adorare desisteret.« Castigasti me, inquit, et eruditus sum.» Omnis correptio proficit in salutem, quae ad praesens videtur esse tristitiae, et postea fructus affert pacatissimos. Quodque, ait,« quasi juvencus indomitus» sive vitulus,« et non didici,» hoc significat quod multo labore atque verberibus eruditus sit, ut ad poenitentiam verteretur, et non profecerit.« Converte, inquit, me et convertar.» Ergo et ipsum quod agimus poenitentiam, nisi Dei nitamur auxilio, implere non possumus. Postquam enim converteris me, et ad te conversus fuero, tunc cognoscam quia tu, Domine, Deus meus es, et nequaquam errores mei atque peccata interficient me:« et postquam convertisti me, egi poenitentiam.» Vide quantum sit auxilium Dei, et quam fragilis humana conditio, ut hoc ipsum quod agimus poenitentiam, nisi Dominus nos antea converterit, nequaquam implere valeamus.« Et postquam, ait, ostendisti mihi,» vel ipsam poenitentiam, vel tui notitiam, sive cognovi te,« percussi femur meum,» quod dolentis et plangentis, super errore pristino plorantis indicium est, ut femur manu percutiat, et multum se ante fuisse fateatur. Quid enim in femore, nisi voluptas carnis accipitur. Et quid est quod ait:« Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum;» nisi postquam superna spiritaliter vidit, omnia quod inferius in se carnaliter vivebat exstinxit: ut quanto magis summa patescerent, tanto amplius ima quae tenuerant non liberent? Nam quanto magis incipit quisque superius vivere, tanto inchoat inferius interire. Juxta affectum namque carnalis operationis, omnis caro Pauli simul interierat cum dicebat:« Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus.» Hieron.)« Confusus sum, inquit, et erubui( sive ex die confusionis).» Quod enim tempus non est confusionis nostrae? Si recordemur antiqua peccata, et omnium quae male egimus: capiamus memoriam? Quodque dixere Septuaginta:« Et ostendi te,» significat quod postquam ingemuit, et sua delicta cognovit, tunc in tantum profectum venerit.... quod illi fecerunt irritum, et propterea Dominus neglexit eos. Nunc autem in Evangelio post resurrectionem et ascensionem dare se pactum non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus pollicetur. Cumque scriptum fuerit Domini testamentum in mente credentium, ipsum eis esse in Deum, et illos esse in populum, ut nequaquam Judaicos quaerant magistros et traditiones et mandata hominum, sed doceantur a Spiritu sancto: si tamen audire mereantur:« Templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis.« Spiritus autem ubi vult spirat« et diversas habet gratias, notitiaque unius Dei omnium virtutum possessio est.« Et hoc, inquit, fiet, quia propitius ero iniquitati eorum, et peccati eorum non recordabor amplius.» Ex quo perspicuum est, secundum hujus περικοπῆς intelligentiam, superiora in primo intelligenda Salvatoris adventu, quando uterque sibi populus Israel et Juda copulatus est. Si cui autem scrupulum facit quare dixerit:« Disponam domui Israel, et domui Juda pactum, sive testamentum novum, non secundum pactum, quod pepigi cum patribus vestris:» intelligat primam ecclesiam Christi ex Judaeis, et ad illos venisse Dominum salvatorem atque dixisse:« Non veni nisi ad oves perditas domus Israel;» et id ipsum apostolos confirmasse:« Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.» Non enim oportebat panem filiorum dare canibus; sed quia filii patrem in sua venientem suscipere noluerunt, dedit omnibus potestatem, ut qui receperint eum fiant filii Dei.
13.6
« Si filius honorabilis( sive dilectus) mihi Ephraim, si puer delicatus: quia ex quo locutus sum de eo( sive verba mea in eo) recordans, adhuc recordabor ejus: idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans, miserebor ejus, ait Dominus.» Filius honorabilis prior populus fuit Domino, quem plurimis beneficiis et donis mirificis inter caeteras gentes extulit, atque de Aegypto in multis miraculis eduxit. De quo per Osee dicitur:« Quia puer Israel dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum,» quem lege sua et prophetarum oraculis satis instruxit: sed quia perversa semper via contra voluntatem ejus gradiebatur, ac saepe admonitus obedire ei noluit: novissime Filium suum unigenitum misit, qui eum ad poenitentiam provocaret, et ab errore corrigeret, qui in tantum ejus miseriae condoluit, ut et jam flevisse super ejus duritiam in Evangelio legatur, dicens ad illum:« Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt: quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti? Ecce relinquetur vobis domus vestra.» Quem tamen penitus a se non repulit, sed electionem ex eo servavit: ex qua sunt apostoli et evangelistae, et primitiva in Jerusalem Ecclesia:« Novissime quoque postquam plenitudo gentium subintraverit, tunc omnis Israel salvus erit.»
13.7
« Statue tibi speculam, pone tibi amaritudinem, dirige cor tuum in viam rectam, in qua ambulasti.» Provocat ad satisfactionem, ut consideret in quantis deliquerit: et agens poenitentiam ad pristinam gratiam revertatur, juxta illud quod in Apocalypsi scriptum est:« Memento igitur unde excideris et age poenitentiam, et prima opera fac.» Juxta tropologiam vero uniuscujusque electi animam propheta admonet, ut provida discretione sollicite circumquaque conspiciat: et quasi in arce contemplationis posita, priusquam culpa veniat deprehendat: eamque quo vigilanter praenotat, eo fortiter declinet. Speculam quippe sibi statuere, est ventura vitiorum certamina ex alta consideratione praenoscere: sibique electi mens amaritudines ponit, quando et in virtutum pace constituta, dum mala insidiantia conspicit, secura quiescere non consentit. Primo autem ne mala quaelibet agat: secundo vero loco considerat, ne bona incaute faciat: et postquam prava subegerit, ipsa etiam sibi subjicere recta contendit: ne si mentis dominium transeant in elationis culpam vertantur. Quia enim sicut superius dictum est: plerumque ex bonis, ex incuriae vitio, mala nascuntur, vigilanti studio contemplatur, quomodo ex doctrina arrogantia, ex justitia crudelitas, ex pietate remissio, ex zelo ira, ex mansuetudine torpor oriatur. Cumque bona haec agit, quot hinc contra se hostes per haec exsurgere valeant, conspicit: nam cum adipiscendis doctrinae studiis elaborat, mentem sollicite contra certamen arrogantiae praeparat. Cum culpas delinquentium juste ulcisci desiderat, sagacissime evitat, ne modum justitiae crudelitas vindictae transcendat: cum pietate frenare se nititur, sollerter prospicit, ne qua disciplinae dissolutione vincatur. Cum se recti zeli stimulis excitat, summopere providet, ne plusquam necesse est irae se flamma succendat; cum magna mansuetudinis tranquillitate se temperat, vigilanter observat, ne torpore frigescat.« Dirige, inquit, cor tuum in viam rectam, in qua ambulasti.» Via recta est semita mandatorum Dei, in qua incedendum, et neque ad sinistram est declinandum. Dirigit ergo cor suum in viam rectam in qua ambulavit, qui mentem suam in viam justitiae, quam in baptismatis perceptione se ambulaturum promisit, secundum doctrinam sanctarum Scripturarum pergere decernit: et nec per devia erroris, nec per saeculi luxus declinare consentit.
13.8
« Revertere, virgo Israel, revertere ad civitates istas: usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? Quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum.» Licet haec quidam juxta historiam ad reversionem Judaeorum de Babylone in terram propriam referre conantur, ut reaedificent civitates dirutas, et sedes restaurent antiquas, juxta id quod hic Propheta in sequentibus dicit: Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldaeorum egrediemini; et item:« Fugite, inquit, de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam;» mihi tamen videtur aptius ad Novi Testamenti tempus cuncta referenda, in quo Virginis partus universo mundo edidit Salvatorem: ut virgo Israel, quam sibi Dominus juxta Osee( Osee, III) desponsabat, in justitia, et judicio, et misericordia, et miserationibus: post pollutiones pristinas, quibus in transgressionibus variis polluta est, revertatur ad civitates Ecclesiae, et desinet luxus saeculi vagabunda sequi.« Quia creavit Dominus novum super terram, femina circumbabit virum;» et secundum Isaiae vaticinium:« Virgo concepit et peperit filium, et vocavit nomen ejus Emmanuel.» Qui merito vir dicitur, juxta illud Zachariae:« Ecce vir, Oriens nomen ejus, et aedificabit templum Domino, et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo;»« quia in sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus processit de thalamo suo: exsultavit ut gigas ad currendam viam: a summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus.» Qui cum mundi principe conflixit, et Dominus fortis fortem diabolum vicit in praelio, et alligans eum, universa spolia ejus et vasa diripuit.
13.9
« Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Adhuc dicent verbum istud in terra Juda, et in urbibus ejus, cum convertero captivitatem eorum. Benedicat tibi Dominus pulchritudo justitiae, mons sanctus, et habitabunt in eo Judas, et omnes civitates ejus simul, agricolae et minantes greges. Quia inebriavi animam lassam, et omnem animam esurientem saturavi.» Praedicit propheta futura Christianae religionis tempora, in quibus captivitatem populi sui Dominus convertit, et revocavit dispersos in terram suam. Tunc enim dicent fideles ad montem Dei, montem uberem, montem coagulatum, montem pinguem, montem in quo bene placitum est, Deo habitare in eo: etenim Dominus habitabit usque in finem.« Benedicat tibi Dominus pulchritudo justitiae, mons sanctus;» de quo etiam Isaias ait:« Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulavimus in semitis ejus: quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem.» Et quia ipse est pulchritudo et sol justitiae:« justitia enim est cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus.» Habitabunt in eo Judas, hoc est, rite Deum confitens,« et omnes civitates ejus simul.» Omnes videlicet Ecclesiae gentium, quas tenet una catholica et Apostolica Ecclesia quae est civitas regis magni super montem istum aedificata, et ideo abscondi non potest: ubi fons vivus et fluminis impetus laetificat hanc civitatem et inebriat animam lassam, hoc est, alimento corporis sui, et sanguinis, fideles reficit et omnem animam esurientem satiat:« Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.» Ibi sunt agricolae et minantes greges: quia cultores agri Dominici, et pastores ovium suarum, qui pascunt eos verbo divino, et secundum pastoris summi exemplum parati sunt ponere animas suas pro ovibus suis, assidue conversantur. Haec ergo in spiritu praevidens propheta, protinus subjungit, dicens:
13.10
« Ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi: et somnus meus dulcis fuit mihi.» Quid est quod dicit de somno suscitatum, et vidisse, et se somnum suum dulce sibi factum esse? Nisi quod per gratiam Christi, qui de sopore mortis resurrexit in gloria, ipse Propheta de somno taedii et tristitiae revelationibus divinis suscitatus, somnum quietis et pacis suavibus Dei promissionibus consolatus invenit? Hinc et in Proverbiis scriptum est:« Si dormieris, non timebis, quiesces et suavis erit somnus tuus,» et reliqua. Patet juxta litteram, quia securus et dormit, et vigilat, et quiescit, et ambulat, qui se innocenter ante Deum, et juste vivere meminit. Sed et justus cum in morte dormierit, non solum potentias malignorum spirituum non metuit, sed et in pace quiescit, ac securus diem resurrectionis exspectat, quia Deum ubique protectorem habet et custodem, quale est in psalmo:« Nam et si ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es.»
13.11
« Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israel, et domum Juda semine hominum, et semine jumentorum. Et sicut vigilavi super eos ut evellerem, et demolirer, et dissiparem, et disperderem, et affligerem: sic vigilabo super eos, ut aedificem, et plantem, ait Dominus.» Dies isti dies sunt Novi Testamenti, in quibus Dominus seminat domum Israel, et domum Juda, hoc est, Ecclesiam catholicam replet semine hominis, et semine jumentorum: turbis videlicet Judaeorum lege divina institutorum, et gentilium brutorum animalium more viventium: sive generaliter multitudine ingeniosorum hominum, vel etiam simplicium: quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi.« Non enim est distinctio Judaei et Graeci, Barbari et Scythi, servi et liberi»: sed omnia et in omnibus est Christus. Et sicut quondam vigilavit Dominus, ut evelleret et dissiparet, et disperderet, et affligeret omnes gentes propter praevaricationem primi hominis, et scelera multa quae ipsae addiderunt: sic nunc morte Christi, et effusione sanguinis ejus placatus vigilat super eos, ut aedificet, et plantet, et praeparet sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
13.12
« In diebus illis non dicent ultra: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt: sed unusquisque in iniquitate sua morietur.» Huic sententiae concordat illud quod in Ezechiele legitur, ubi ita scriptum est:« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud, in terra Israel, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt? Vivo ego, dicit Dominus, si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israel. Ecce omnes animae meae sunt, ut anima patris, ita et anima filii mea est. Anima quae peccaverit, ipsa morietur.» Monet autem Scriptura divina illud quod in Exodo dictum est:« Ego sum Deus tuus, Deus aemulator, qui reddo peccata patrum super filios, usque ad tertiam et quartam generationem his qui oderunt me: et facio misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea;» et iterum:« Descendit Dominus in nube, et astitit juxta Moysen: et invocavit Moyses nomen Domini, et transiit Dominus ante faciem ejus, et invocavit eum dicens: Dominus Deus miserator et misericors, patiens et multae misericordiae, et verax, et justitiam servans, et misericordiam in millia auferens iniquitates, et injustitias, et peccata, et non emundabit reum, reddens iniquitates patrum super filios, et super filios filiorum in tertiam et quartam generationem,» sic accipi debere, quasi parabolam et proverbium, ut aliud in verbis sonet, aliud in sensu teneat. Et nos usque in praesentem putabamus duo testimonia Exodi, quae supra posuimus, non esse parabolam, sed simplicem explicare sententiam: et quanquam non auderemus quippiam dicere nec« vas fictile loqui contra figulum, Quare ita vel ita fecisti me?», tamen scandalum patiebamur occultum, quod injustitia videretur Dei, alium peccare, et alium luere peccata. Si enim reddit peccata patrum super filios in tertiam et quartam generationem, et injustum videtur, ut alius peccet, et alius puniatur. Sed ex eo quod sequitur:« His qui me oderunt,» comminationis sive praecepti scandalum solvitur. Non enim ideo puniuntur in tertia et quarta generatione, quia deliquerunt patres eorum, cum patres potius qui fuerunt peccatores puniri debuerint: sed quia patrum exstiterunt aemulatores, et oderunt Deum haereditario malo et impietate, in ramos quoque de radice crescente. Solent quoque in hoc loco haeretici qui vetus non suscipiunt Instrumentum, contra Creatorem dicere: Quam bonus et justus Deus legis et Prophetarum, qui quiescens ad peccata patrum reddit his qui non peccaverunt: imo quanta in eo crudelitas, ut iram suam usque ad tertiam extendat, et quartam generationem? Quibus nos respondebimus, et in hoc Dei creatoris clementiam demonstrari. Non enim truculentiae est et severitatis iram tenere usque ad tertiam et quartam generationem: sed signum misericordiae poenam differre peccati. Quando enim dicit:« Dominus Deus miserator et misericors, patiens, et multae miserationis,» et infert« reddens iniquitatem patrum super filios, et filios filiorum;» hoc indicat quod tante misericordiae sit, ut non statim puniat, sed sententiam differat puniendi. Sin autem vindicta peccantium differtur in tertiam et quartam generationem: cum justis sanctisque quid amplius facit? Sequitur:« Et servat justitiam et misericordiam in multa millia, his qui custodiunt mandata ejus, et faciunt praecepta illius.» Scriptum est in Proverbiis:« Sicut uva acerba dentibus noxia est, et fumus oculis, sic iniquitas his qui utuntur ea.» Ex quo perspicuum est, non aliorum dolere dentes, et obstupescere, sed eorum qui uvam acerbam comederunt. Est autem loci istius hic sensus, quomodo si quis velit dicere: Patres uvam acerbam comederunt, et dentes filiorum obstupuerunt: Ridiculum est, et nullam habens consequentiam: sic iniquum est atque perversum peccare patres, et filios nepotesque cruciari.« Omnes, inquit, animae meae sunt,» juxta creaturam, non juxta meritum, ut Moyses appellatur homo Dei, de quo scriptum est:« oratio Moysi hominis Dei; et Elias qui ad quinquaginta militum principem loquebatur: Et si homo Dei, ego sum, descendat ignis super te, et super quinquaginta viros.» Homo vero peccati et filius iniquitatis non vocatur homo Dei, sicut servus et famulus Dei hi appellantur, de quibus dici non potest, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati: Et iterum: A quo enim quis vincitur, ejus et servus est. Sicut peccata filiorum non nocent patribus, sic peccata patrum non redundant ad filios; sed anima quae peccaverit, ipsa morietur non abolitione substantiae, sed ex ejus consortio qui dicit,« Ego sum vita;» sed alibi loquitur:« Omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum.»
13.13
« Omnis homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus.» Quid namque acerba uva, nisi peccatum est? Uva quippe acerba est fructus ante tempus. Quisque enim praesentis vitae delectationibus satiari desiderat, quasi fructus ante tempus comedere festinat. Qui igitur uvam acerbam comedit, dentes ejus obstupescunt: quia qui praesentis mundi delectatione pascitur, interni ejus sensus ligantur, ut jam spiritalia mandere, id est intelligere nequeant: quia unde in exterioribus delectati sunt, inde in intimis obstupescunt. Et dum peccato anima pascitur, panem justitiae edere non valet quoniam ligati dentes ex peccati consuetudine, justum quod intus sapiat edere nequaquam possunt.
13.14
« Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israel, et domui Juda foedus novum, non secundum pactum, quod pepigi cum patribus vestris, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, pactum quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, ait Dominus.» Promittit se Dominus daturum populo suo foedus novum, hoc est, foedus Evangelii, quod per Spiritum sanctum conscribitur in cordibus credentium, non foedus legis antiquae, quod in tabulis lapideis conscriptum durae nationi et incredulae datum est, quod et ipsi irritum fecerunt, et pro hoc debitam vindictam susceperunt. Unde dicit:« Et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus,» hoc est, ultionem justam in eis, juxta quod meruerunt, explevi.
13.15
« Et hoc erit pactum quod feriam cum domo Israel. Post dies illos, dicit Dominus, dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.» De hac lege et in Isaia scriptum est:« De Sion exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem..» Et item:« Audite me qui scitis justum, populus meus: lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis..» Hoc indicat quod populus novus nequaquam ultra vivat juxta litteram, sed juxta spiritum, instaurantes naturalem legem in cordibus suis, de qua scribit et Apostolus:« Cum enim gentes quae non habent legem naturaliter, ea quae legis sunt faciunt: isti legem non habentes, sibi ipsi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis.» De qua lege significatur in psalmo:« Os justi meditabitur sapientiam, a lingua ejus loquetur judicium: lex Dei ejus, in corde illius, et non supplantabuntur gressus ejus.» Huic concordat quod in Ezechiele legitur:« Dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri, et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et spiritum meum ponam in medio vestri,» etc.. Considerandum quod cor novum, et spiritus novus detur per effusionem, et aspersionem aquae. Quando autem cor novum datum fuerit, et spiritus novus, tunc auferetur de corde Judaico omnis duritia, quae lapidi comparatur, et pro lapideo corde fit cor carneum molle et tenerum: quod spiritum Dei in se possit recipere, et inscribi litteris salutaribus. Hanc gratiam Spiritus sancti quam infundit Deus in cordibus credentium, Joannes apostolus in Epistola sua unctionem nominat, dicens:« Et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis; et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus.» Merito addit de omnibus quomodo in Evangelio Dominus de eodem Spiritu loquens discipulis ait:« Ipse vos docebit omnia:» quia nisi isdem spiritus cordi adsit audientis, otiosus est sermo doctoris. Nemo ergo docenti homini tribuat, quod ex ore docentis intelligat: quia nisi intus sit qui doceat, et doctoris lingua exterius in vacuum laborat. Nec tamen doctor cessare debet, quin quod valet faciat, juxta id quod Paulus ait:« Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit.[ Bernard.] Potest et hic locus ad futurae vitae contemplationem transferri: ubi corda munda electorum in gloria sua contemplabuntur Deum: Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.» Tunc enim veraciter Dei lex in cordibus fidelium scribitur, quando perfecta Dei notitia illis tribuitur: tuncque ipse erit illis in Deum, et ipsi erunt illi in populum: quando nihil erit quod eos separat a Deo suo: sed implebuntur gaudio cum vultu suo, et delectabuntur in dextera ejus usque in finem. De quo et adhuc subditur:
13.16
« Et non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum dicens: Cognosce Dominum, omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus: quia propitiabor iniquitatibus eorum, et peccati eorum non memorabor amplius.» Non enim egebit tunc quis ab alio erudiri, quando omnes electi erunt in contemplatione veritatis, et Deum videbunt facie ad faciem. Unde Paulus ait:« Videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.» Hinc et Joannes ait:« Charissimi, nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.» Et hoc quoque Paulus aliis explicat verbis:« Cum Christus, inquiens, apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Similes, inquit, ei erimus:» quia cum immutabiles et aeternae divinitatis contemplatione perfruemur, nos quoque immortales erimus, et similes quidem erimus, quia beati: et tamen Creatori similes non erimus, quia creatura sumus. Quis enim similis erit Deo inter filios Dei? Quanquam possit hoc etiam de immortalitate corporis dictum videri. Et in hac quippe similes erimus Deo: sed tantummodo filio, qui solus in trinitate corpus accepit in quo a mortuis resurrexit, atque id ad superna provexit. Esse enim est Dei, aeternum hunc atque incommutabilem permanere. Unde ad Moysen dicit:« Ego sum qui sum, et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos.» Videbimus ergo eum sicut est, quando hunc in ipsa deitatis suae substantia contemplabimur. Quod in hac vita nulli prorsus electorum conceditur, cum etiam ipse legislator Dominum quem in angelica specie contemplari solebat, obsecrans, dicensque:« Domine, ostende mihi temetipsum, ut videam te,» ab eodem Domino audierit:« Nemo videbit faciem meam et vivet.» Cui tamen pro merito magnae sanctitatis, ait:« Ostendam omne bonum tibi;» hinc et Paulus ait:« Nunc videmus per speculum, et in aenigmate: tunc autem facie ad faciem.» Unde quod responsum est Moysi, verum est, quod nemo potest faciem Dei videre et vivere, id est, nemo potest eum in hac vita vivens videre sicuti est: nam multi viderunt, sed quod voluntas Dei elegit, non quod natura formavit. Et illud quod Joannes ait:« Quoniam videbimus eum sicuti est,» non sicut eum homines viderunt: quoniam apparuit in specie qua voluit, non in natura, quam in semetipso etiam cum videretur latuit: sed sicut est, quod ab eo a Moysi petebatur, cum ei diceretur:« Ostende mihi temetipsum,» qui cum illo facie ad faciem loquebatur: nam Dei plenitudinem quisquam non solum oculis corporis, sed nec ipsa mente aliquando comprehendit. Aliud est enim videre, aliud est totum videndo comprehendere. Quoniam quidem id videtur praesens ut quodcunque sentitur: totum autem comprehenditur videndo, quod ita videtur, ut nihil ejus videntem lateat, aut cujus fines circumspici possunt. Sicut te nihil latet praesentis voluntatis tuae: circumspicere autem potes fines annuli tui: exempli gratia, duo posui, quorum alterum ad mentis obtutum, alterum ad corporales oculos pertinet. Visus enim ad utrumque referendus est, id est, et ad oculos, et ad mentem. Quod autem dicit,« quia propitiabor iniquitatibus eorum, et peccati eorum non memorabor amplius,» ostendit perfectam curationem sanctorum, quando ab omni labe peccatorum mundati, et morte ipsa, quae causa peccatorum evenit,« Stipendium enim peccati mors,» penitus assumpta, immortalitate vestiuntur, et gaudio perfruuntur aeterno.
13.17
« Haec dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis, qui turbat mare et sonant fluctus ejus, Dominus exercituum nomen illi: si cessaverint leges istae( sive statuta haec) coram me, dicit Dominus: tunc et semen Israel deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus.» Et in Genesis principio legimus, solem in coelo positum in lumine diei: lunam quoque et stellas in noctis lumine: et in psalmo:« Dies diei annuntiat verbum, et nox nocti indicat scientiam,» quod invicem sibi dies noxque succedant. Quomodo, inquit, rerum et maxime coelestium astrorum non potest ordo mutari, et sonantis maris fluctus volvuntur ad littora, fragorque gurgitum et undarum intumescentium terribilis auditur. Nec potest ultra procedere, quam Dei jussione praeceptum est, juxta illud:« Terminum posuisti quem non transibunt neque convertentur operire terram.» Sic, inquit, semen et genus Israel Domini erit voluntate perpetuum, neque aliquando deficiet. Leges autem hic non Mosaicae intelligendae sunt, sed constitutio et ordo naturae. Interrogemus Judaeos: Si coeli peribunt, et omnes quasi vestimentum veterascent, et ad Deum dicitur:
13.18
Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient; quomodo semen Israel potest esse perpetuum? Aut enim pereuntibus coelis peribit et semen Israel. Aut si fuerit perpetuum, ergo nec coeli peribunt. Quod si Scriptura mentiri non potest, et perituri sunt coeli, peribit igitur et semen Israel, maxime cum et Jacob loquatur ad filios:« Venite et annuntiabo vobis quid futurum sit in novissimis diebus.» Quando autem dicitur,« in novissimis diebus,» ergo mundus esse cessabit, et alia fiet rerum dispensatio. Hoc adversum illos. Caeterum nostris mundum istum non esse perpetuum, etiam Evangelium demonstrat, dicens:« Coelum et terra pertransibunt.» Et:« Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.» Dicamus et aliter: Quandiu mundus iste fuerit semen Israel, et gentem Judaicam permansuram, non in his qui nunc increduli sunt, sed in his qui cum Apostolis, et per apostolos crediderunt, ut renquiae salvae fierent.
13.19
« Haec dicit Dominus: Si mensurari potuerint coeli sursum, et investigari fundamenta terrae deorsum: et ego abjiciam universum semen Israel, propter omnia quae fecerunt, dicit Dominus.» LXX: Haec dicit Dominus: Si elevatum fuerit coelum sublimius, et si humiliatum pavimentum terrae deorsum, et ego non reprobabo genus Israel, dicit Dominus, pro omnibus quae fecerunt.» Multum in hoc loco distat Hebraicum ab editione vulgata. Dicamus primum juxta Hebraicum:« Si mensurari potuerint coeli sursum,» et eorum altitudo cognosci,« vel investigari fundamenta terrae,» et extrema eorum ratione comprehendi: et ego, inquit, abjiciam universum semen Israel, propter omnia quae fecerunt, dicit Dominus.» Quomodo hoc illud impossibile est, ut coelorum summitas, et terrae fundamenta noscamus: sic et hoc impossibile erit, ut abjiciam universum semen Israel. Sin autem abjecero universum semen Israel: ergo mensurabitur coelorum summitas, et extrema terrarum. Hic syllogismus et in Evangelio texitur, quando impossibile impossibili comparatur. Facilius camelus intrabit per foramen acus, quam dives in regna coelorum. Quomodo enim impossibile fieri non potest, sic nec hoc fieri poterit. Quod si hoc factum fuerit, ergo fiet illud, quod impossibile putabatur. Errant ergo qui hunc locum aliter edisserunt, ponentes et illud testimonium, quod potuerit petere Patrem Filius, et duodecim legiones angelorum adducere in suum auxilium. Huic sensui Septuaginta contrarium transtulerunt, dicentes:« Si exaltatum fuerit coelum sublimius, et humiliatum pavimentum terrae deorsum: et ego, inquit, non reprobabo semen Israel, dicit Dominus propter omnia quae fecerunt.» Quod si ita est, reprobabitur gens Israel. Quomodo enim coelum non potest eo quod est esse sublimius, nec terra humilior esse eo quod est, sic et genus Israel nequaquam poterit comprobari. Si viderimus Judaeos juxta Hebraicum hoc testimonio gloriari: assentiamur eis quod non sit abjectum universum semen Israel. Neque enim omnes abjecti sunt, sed hi tantum qui fuerunt increduli.
13.20
« Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et aedificabitur civitas Domino, a turre Ananehel usque ad portam anguli: et exibit ultra norma( sive juxta Symmachum funiculus) mensurae ejus, contra eam super collem Gareb, et circuibit Goatha( sive juxta Septuaginta, de electis lapidibus). Et omnem vallem ruinarum( pro quibus Theodotio ipsum verbum Herbraicum posuit) et cineres, et omnem Aseremoth( quod melius legimus pro quo Aquila suburbana interpretatus est) usque ad torrentem Cedron, et usque ad angulum portae equorum orientalis. Sanctum Domini, non evelletur et non destruetur usque in aeternum.» Qui mille annorum in terra Judaea regnum Christi recipiunt, Judaei videlicet, et nostri Judaizantes conantur ostendere turrem Ananehel, et portam anguli, et collem Gareb et Goatha, et vallem Phagarim, et omnem Asedemoth, et torrentem Cedron, et locum anguli portae equorum orientalis: et ibi dicunt, sanctuarium Domini, id est, templum esse condendum mansurumque in perpetuum. Quod quia post captivitatem temporibus Zorobabel et Ezrae non possunt monstrare completum, transeunt ad Christi tempora, quem in consummatione mundi dicunt esse venturum, ut aurea atque gemmata juxta Apocalypsim Joannis descendat Hierusalem: et hoc terrae spatio, hoc est, ab illo loco usque ad illum locum aedificetur per circuitum. Suspicationisque suae hanc aurulam capiunt, quod a turre Anathot, quae hodie appellatur Jeremiae, tribus ab Hierusalem millibus separata usque ad torrentem Cedron, qui scribitur in Evangelio, id est, in valle Josaphat, ubi hortus erat, in quo et Judas proditor tradidit Salvatorem, civitatis fundamenta jaciantur. Lecturi, inquiunt, sumus in consequentibus Anamehel filium Salom patruelem fuisse Jeremiae, cujus emit agrum. Et haec est turris Ananehel, ignorantes Hebraicam veritatem. Hic enim juxta Hebraicum scribitur a turre Ananehel per videlicet mediam litteram, ibi autem:« Ecce Anamehel filius Sellum patruelis tuus veniat ad te,» per mediam litteram. Invocantes igitur Dominum salvatorem, qui habet clavem David, qui aperit et nemo claudit, et qui claudit, et nemo aperit, qui signatum quoque Isaiae librum et omnium prophetarum aperuit, et adoraverunt viginti quatuor seniores, tenentes cytharas, quod solus potuerit divina reserare mysteria, aggrediamur aedificium civitatis, ad quam propheticus sermo dirigitur:« Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei;« Et:» fluminis impetus laetificat civitatem Dei.» Aedificatur itaque Ecclesia a turre obedientiae sive gratiae, et donorum( hoc enim interpretatur Ananehel), usque ad portam anguli: quae licet videatur initium habere sublime, quandiu in ista carne consistimus, rectam veritatis lineam non possumus possidere, sed in angulo stamus, et fractis lineis, exitque ultra funiculus mensurae contra eam, id est, portam anguli, super collem Gareb, qui in lingua nostra vertitur, aut incolatus, aut scabies, ut doceant nos advenas esse atque peregrinos, et non auribus prurientes, et ad novitatem dogmatum pessimorum, facile non praebere consensum. In angulo autem duplex paries jungitur, civitas ergo Domini a turre Ananehel usque ad portam anguli aedificare perhibetur, quia sancta Ecclesia a celsitudine supernae gratiae inchoans, usque ad ingressum susceptionemque construitur utrorumque populorum, Judaici videlicet atque gentilis. Sed quia in ea crescente multitudine etiam reprobi colliguntur, apte subditur:« et exivit ultra norma mensurae:» quia usque ad eos quoque extenditur, qui normam justitiae transeuntes, intra mensurae coelestis numerum non sunt.« Et circuibit, inquit, Goatha,» pro quo interpretati sunt Septuaginta,« per gyrum,» electis lapidibus, qui volvuntur super faciem terrae, et angulari lapide constringuntur, dicente apostolo Petro:« Et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini domos spiritales, sacerdotium sanctum, offerentes spiritales hostias, et acceptabiles Deo per Jesum Christum.»« Et omnem vallem, inquit, Phagarim,» quod interpretatur ruinarum; et cineres, subauditur circuibit. Ut quanquam nobis videamur in collibus, tamen semper timeamus ruinas et consideremus cineres, et poenitentes dicamus cum David:« Quia cinerem quasi panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam.» Unde et jacentibus dicitur:« Nunquid qui cadit, non resurgit, dicit Dominus?»« Et universum, inquit, Sademoth, quod nos vertimus in regionem mortis, unum nomen in duo verba dividentes quod dicitur regio, et quod interpretatur mortis, pro quo Aquila vertit suburbana, sive arva et rura. Regio autem mortis, regio peccatorum est, et suburbana, regio voluptatum, quae pergit usque ad torrentem Cedron, ubi traditus est Dominus, qui interpretatur tenebrae. Vide quanta habeat loca Ecclesia: et quomodo illud Apostolicum,« ut sit sine macula, et ruga,» in futuro, et in coelestibus reservetur. Audis angulos, audis scabiem, audis ruinas, et cineres, et regionem mortis, et tenebras, et de tua virtute, et impeccantia gloriaris? Denique sequitur:« Et usque ad angulum portae:» et hic angulus, ne ulla vera justitia, ne certa victoria in isto saeculo demonstretur. Ipse quoque angulus portae quanquam sit orientalis, unde lumen egreditur, tamen equorum appellatur, ut indigere nos doceat cursu atque certamine: et tandem cum Domino audire mereamur:« Ascendisti equos tuos, et equitatio tua salus.» In porta orientali, in porta quadrigarum sanctificatio Domini est, ut tunc nos perfectos arbitremur, quando dixerimus ad Dominum:« Currus Dei decem millia multiplex millia laetantium; Dominus in eis.» Istiusmodi aedificatio quae super fundamentum Christi posita est, de qua loquitur et Apostolus:« Ut sapiens architectus fundamentum posui,» nunquam destruetur, sed manebit in perpetuum. Obscura et difficilia latius disserenda sunt, ut manifesta brevius percurramus.
13.1.1
LIBER DUODECIMUS. CAPUT XXXII. Jeremias in carcere prophetat Sedeciam captivum ducendum in Babylonem, et emit agrum in Anathot; orat pro populo: sermo Domini de incendio Jerusalem et liberatione captivorum.
13.1.1
« Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciae regis Juda, ipse est annus octavus decimus Nabuchodonosor. Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem, et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris, qui erat in domo regis Juda. Clauserat enim Sedecias rex Juda dicens: Quare vaticinaris dicens: Haec dicit Dominus.» Non solum verba, sed et opera prophetarum nobis exempla sunt ad virtutem. Poterat Jeremias prospera nuntiare, et regis Sedeciae frui amicitia, sed malebat Deo magis obedire quam hominibus, et ei qui potest et animam et corpus occidere in gehenna, quam illi qui tantum in corpus habere poterat potestatem. Et hoc considerandum quod decimus annus erat regni Sedeciae obsessa jam Hierusalem, et gladio, fame, ac peste consumpta, et captivitate vicina, et tamen Sedecias perstat in sententia, et ex parte aliqua illius clementia demonstratur, quod nequaquam eum in carcere, sed in vestibulo recludi jusserit carceris libera videlicet custodia, ut non posset effugere, quasi non omnis Hierusalem clausa munitionibus, communis carcer fuerit habitantium. Ipse est annus duodevicesimus regni Nabuchodonosor, qui quarto anno regis Joachim cepit imperium. Omnes autem causae irae regis erant cur loquatur ex Dei nomine, quae ei fuerant imperata.
13.1.2
« Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam. Et Sedechias rex Juda non effugiet de manu Chaldaeorum, sed tradetur in manus regis Babylonis, et loquetur os ejus cum ore illius, et oculi ejus oculos illius videbunt. Et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus. Quod si pugnaveritis contra Chaldaeos, nihil prosperum habebitis.» Haec erat causa irae regiae, quare praeferret mendacio veritatem, et tam urbem Hierusalem, quam Sedeciam regem diceret esse capiendum, quodque gravius est, visurum eum ora regis Babylonis, et locuturum humilem atque captivum, impotentissimi regis insania. Gravior enim terror est videre quem timeas, et ante increpationem verborum, quam poenarum sustinere cruciatum.« Et in Babylonem, inquit, ducet Sedeciam, et ibi erit:» pro quo Septuaginta transtulerunt:« Et in Babylonem ingredietur,» quorum alterum invitum trahi: alterum voluntate peregre significat.« Et ibi, inquit, erit:» verbum ponit ambiguum, ne videatur cruciatus, et miserias prophetare. Quodque sequitur:« Donec visitem eum, ait Dominus Et si pugnaveritis adversum Chaldaeos, nihil prosperum habebitis:» in Septuaginta non habetur. Prudenterque sententiam temperavit, quae ad bonam et ad malam partem referri potest. Visitatio enim, ut saepe jam dixi, et consolationem significat et supplicium.
13.1.3
« Et dixit Jeremias: Factum est verbum Domini ad me, dicens: Ecce Anamehel filius Sellum( sive Sallon) patruelis tuus( quod Hebraice dicitur veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum, qui est in Anathot: tibi enim competit ex propinquitate emptio.» Occultum ad Jeremiam factum Dei esse sermonem nemo scire poterat, nisi ipso indicante, ad quem factus fuerat, et praedicitur ei, quod venturus sit ad eum Anamehel patruelis suus, et possessionem agri qui suus fuerat delaturus. Esse autem ipsum locum in Anathoth de suburbanis, quae sacerdotibus per singulas tribus et civitates dabantur ex lege: nec licitum erat possessionem de tribu transire ad tribum; nec de familia ad aliam familiam. Unde et filiae Salphaad accipiunt sortem inter fratres suos: praecipueque suburbana sacerdotum nulli alii poterant venundari usque ad annum remissionis nisi ei quem propinquitas sanguinis expetebat. Venit ergo ad eum patruelis frater suus, et offert emptionem, quae illi ex propinquitate debetur, Helchias et Sellum fratres fuere germani. Helchiae filius Jeremias: Sellum Anamehel. Helchias interpretatur pars Domini, Jeremias sublimitas Domini. Recteque altitudo Domini de parte Domini nascitur. Sellum vero in linguam nostram vertitur pax, sive pacificus; Anamehel donum vel gratia Dei. Nec mirabimur, quod sibi pax jungatur et gratia, cum etiam Apostolicarum epistolarum hoc principium sit:« Gratia vobis et pax.» Primum ergo pacem meremur Dei, et post pacem nobis gratia nascitur quae non in possidentis, sed in donantis arbitrio est. Defert autem emptionem gratiam Dei illi, qui in sublimibus collacatus est: ut quamvis videatur excelsus, tamen gratia Dei indigeat. Illud quod in Cantico saepe cantatur a sponsa:« Fratruelis meus,» id est, ὁ ἁδελφιδέος μοῦ, in Hebraeo dicitur. Ergo non fratruelis, sed πατράδελφος, id est, patruelis dicendus est. Fuisse autem Jeremiam filium Helchiae de sacerdotibus, qui erant in Anathot in terra Benjamin, et voluminis hujus testatur exordium.
13.1.4
« Et venit ad me Anamehel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum( sive atrium) carceris, et ait ad me: Posside( sive eme) agrum meum, qui est in Anathot in terra Benjamin: quia tibi competit haereditas et tu propinquus es ut possideas( sive emas).» Quod futurum prophetae verbum Domini nuntiarat, statim opere completum est.« Venit, inquit, ad me Anamehel gratia Dei, filius patrui mei,» hoc est, filius pacis: venit autem« in vestibulo carceris: dixitque ad me» ea quae Dominus ab eo dicenda praedixerat. Ager autem iste sacerdotalis, cujus emptio atque possessio Jeremiae deferebatur, in Anathot est, in terra Benjamin: quorum prius obedientiam, secundum filium dexterae sonat. Et consequenter ejus appetit emptionem, in quo obedientia et virtus Domini versabantur, pro quo Septuaginta πρεσβύτερον, id est seniorem interpretati sunt, quod loco huic non convenit.
13.1.5
« Intellexi autem quod verbum Domini esset: et emi agrum ab Anameel filio patrui mei, qui est in Anathot. Et appendi ei argentum, stateres septem et decem argenteos. Et scripsi in libro et signavi, et adhibui testes. Et appendi argentum in statera, et accepi librum possessionis signatum, stipulationes et rata et signa forinsecus.» Durum quidem erat, et prope inconsequens, risuque dignum eum qui jamjamque capiendam prophetabat Jerusalem, et omnes deducendos esse captivos, vel gladio, fame, et peste perituros, agrum in Anathot emere, quem non erat possessurus. Sed intellexi, inquit, verbum esse, et emptionem meam argumento et vaticinio Domini coaptandam, et ideo acquisivi praecepto ejus ut emerem: nec frustra ad me super hujuscemodi re Dei factum esse sermonem. Et appendi argenti decem et septem siclos, quos nos in stateres vertimus. Siclus autem viginti obolos habet, ut in Ezechielis extremo volumine scribitur. Emitque propheta decem et septem siclis: in quo numero cantavit puer Domini David, in die qua eruit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit:« Diligam te, Domine, fortitudo mea, Dominus firmamentum meum et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, sperabo in eum: protector meus et cornu salutis meae, et susceptor meus.» Denarium esse numerum mysticum ostendit Decalogus qui scriptus fuit in tabulis lapideis digito Dei:« Et dies jejunii et propitiationis mensis septimi: septenarius quoque in quo verus est sabbatismus, et requies esse sanctum, multis Scripturarum testimoniis comprobamus: de quibus saltem pauca potuissem, nisi otiosum esset docere, quae nota sunt. In hoc igitur numero a propheta et sacerdote emitur possessio, scribiturque in libro atque signatur, et adhibentur testes, argentumque diligenter appenditur, ut omnia venditionis et emptionis jura serventur, et sit certa possessio stipulationibus et sponsionibus roborata. Vel hoc audiant qui falsa testamenta, et interdum ne testamenta quidem sibi adhibitis testibus vindicare conantur.
13.1.6
« Et dedi librum possessionis Baruch filio Neri, filii Maasiae, in oculis Anamehel patruelis mei, et in oculis testium qui scripti erant, in libro emptionis, in oculis omnium Judaeorum qui sedebant in atrio carceris.» Quanquam statim esset possessio relinquenda, imo emenda posteris, et ab eo emenda, qui filios non habebat: neque enim uxorem acceperat: tamen obediens imperio Domini omnia rite celebrat: signatumque librum possessionis dat Baruch filio Neri, filio Maasiae. Baruch in lingua nostra benedictus dicitur, qui erat filius Neri, qui interpretatur lucerna mea, dicente propheta:« Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lux semitis meis ardens.» Neri quoque Baruch filius Maasiae, id est, facturae et operis Domini. Animadvertamus ergo quantis virtutum privilegiis discipulus Baruch Jeremiae ministraverit, dicente David:« Ambulans in via immaculata hic mihi ministrabat.» Unde et Elisaeus minister Eliae in tantum placuit Deo, ut post translationem magistri etiam duplicem spiritum mereretur accipere( IV Reg, II).» Hoc dico ad commonitionem eorum qui malorum hominum abutuntur ministeriis, et non audent abjicere eos, quos malae conscientiae norunt sibi glutino copulatos. Traditur autem liber Baruch tanto et tali viro, vidente Anamehel, qui vendiderat, et testibus qui suscripserant: et quorum nomina in emptionis volumine tenebantur.« Et in conspectu, inquit, omnium Judaeorum qui sedebant in atrio carceris.» Qui videlicet vel ad prophetam venerant consolandum, vel studio timoris Dei, Domini verba audire cupiebant.
13.1.7
« Et praecepi Baruch coram eis dicens: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis. Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Adhuc possidebantur domus, et agri, et vineae in terra ista.» Cunctis quos praeteritus sermo narravit praesentibus et videntibus, Baruch ministro praecipitur, et discipulo, non sermonibus praeceptoris, sed Dei jubentis imperio, ut assumat libros: unum signatum, alterum apertum. Quae emptionum consuetudo huc usque servatur: ut quod intrinsecus clausum signacula continent, hoc legere cupientibus, apertum volumen exhibeat: utrumque in vase fictili, ut permanere possint diebus multis. Firma igitur erat, et longo post tempore futura possessio, quae tanta custodia servabatur, ne vel foris emptionis libri positi paterent rapinae, vel humo conditi humore terrae solverentur. Hoc autem totum fit ut intelligant qui videbant, rursum habitandam Jerusalem, et possidendos agros, quos licet absque sermone Jeremiae debuerant per se intelligere, tamen Domini sermonibus commonentur, et dicitur ad eos:« Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: adhuc possidebuntur domus et agri et vineae in terra ista.» Hoc est illud quod Jeremias dudum dixerat:« Intellexi verbum esse Domini,» et idcirco emit agrum quem possessurus non erat.
13.1.8
« Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens: heu, heu, heu, Domine Deus( sive qui es, Domine, Deus), ecce tu fecisti coelum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento( sive excelso), non erit tibi difficile( sive impossibile) omne verbum( vel juxta Septuaginta): Nihil apud te est absconditum, qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinu filiorum« eorum post eos. Fortissime, magne, potens( quod Hebraice dicitur Dominus exercituum( sive virtutum) nomen tibi. Magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu, cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam( sive hominum), ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum suarum.» Post emptionem agri jure celebratam, et post sententiam Domini, qua pollicitus est domos, agros, et vineas deinceps possidendos: orat propheta ad Dominum, et dolorem gemitibus exprimit dicens:« Heu, heu, heu, Domine Deus;» pro quo Septuaginta transtulerunt, ὁ ὤν id est, qui es, Domine, Deus, juxta illud quod Moysi dicitur:« Vade, dic populo Israel: Qui est misit me.» Non quod non sint alii, sed aliud est Creatoris esse beneficio quod subsistat, aliud aeternitate naturae. Laudat Deum, et ex creaturis praedicat Creatorem. Primum itaque potentiam ejus, et misericordiam, atque justitiam in omne hominum genus elevat vocibus. Dein transit ad Israel, et quanta ei praestiterit, celebri sermone describit. Et post tanta beneficia dicit eos immemores bonorum illius, clementiam in amaritudinem provocasse, ita ut obsideatur civitas, et antequam hostium in ea fuerit irruptio, gladio, et fame, et peste consumpta sit. Haec autem universa praemisit, ut consequenter illud inferret, quod in reprehensione divinae sententiae facere videbatur, et tu dicis mihi: Domine Deus, eme agrum argento, et adhibe testes cum urbs data sit in manus Chaldaeorum. Haec interim totius loci istius continet περικοπὴ. Nunc ad singula revertamur.« Tu fecisti coelum et terram in fortitudine tua magna;» et Joannes dicit de filio:« Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est.» Haec enim fortitudo Domini Apostolo comprobante:« Christus Dei virtus, et Dei sapientia.»» Et in brachio tuo extento( sive excelso).» Quorum utrumque percutientis indicium est. Hoc autem brachium, de quo et Isaias loquitur:« Et brachium Domini cui revelatum est?»« Non erit tibi difficile omne verbum.» Quae enim apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt; sive cui nihil est absconditum juxta illud Psalmographi dicentis:« Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur.»« Qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos.» Grandis clementia Creatoris: misericordiam suam in mille generationes extendere, et justitiam statim in altera generatione monstrare: quae tamen et ipsa mista est misericordiae. Non enim statim punit delinquentem, sed exspectat plenitudinem: ut si liberi imitati fuerint parentum vitium, diu dilata poena reddatur.« Fortissime et magne potens, Dominus exercituum( sive virtutum) nomen tibi,» Ista nomina potentiam indicant Creatoris. Caeterum proprie nomen Dei, Pater est, quod in Evangelio per Dominum revelatur dicentem:« Pater, manifestavi nomen tuum hominibus.»« Magnus consilio.» Et audet se quisquam Domini inserere secreto, et de illius judiciis judicare!« Et incomprehensibilis cogitatu.» Quem non comprehendit cogitatio, quomodo potest sermo comprehendere?« Cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam.» Frustra ergo homo putat se Dei celare notitiam. Quodque infert:« Ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum suarum,» hoc indicat quod interdum pro nimia sapientia judicia ejus videantur injusta. Quem locum Apostolus plenius explicat ad Romanos:« Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te hortatur? secundum autem duritiam tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei.» Quanto igitur serior vindicta peccantium est, tanto justior: in similitudinem Pharaonis, qui decem plagis admonitus, non punitus, et in duritia perseverans, ad extremum Rubri maris fluctibus est obrutus.
13.1.9
« Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc, et in Israel, et in hominibus( sive terrigenis), et fecisti tibi nomen sicut est dies haec, et eduxisti populum tuum Israel de terra Aegypti in signis et in portentis, et in manu robusta, et in brachio extento, et in terrore magno. Et dedisti eis terram hanc, quam jurasti patribus eorum, ut dares eis terram fluentem lacte et melle. Et ingressi sunt et possederunt eam, et non obedierunt voci tuae, et in lege tua non ambulaverunt. Omnia quae mandasti eis ut facerent, non fecerunt, et evenerunt eis omnia mala haec.» De generali transit ad speciale, et quid proprie praestiterit Israel brevi sermone percurrit.« Qui posuisti, ait, signa et portenta in terra Aegypti,» quibus afflictus est Aegyptus« usque ad diem hanc, et in Israel et in hominibus, sive terrigenis.» Hoc quod dicitur« usque ad diem hanc» posterioribus copulandum est, ut legamus: Et in Israel et in cunctis mortalibus quotidie tua signa complentur. Sive aliter: Signa et portenta non solum in Aegypto perpetrasti, sed usque hodie eadem tuae misericordiae fortitudo salvavit populum tuum, et universo generi humano Creatoris subvenis potestate. Et hoc notandum quod Israel ab hominibus separat, atque terrigenis juxta illud:« Filius meus primogenitus Israel.»« Et fecisti tibi nomen sicut dies haec.» Laudes, inquit, tuae totius orbis sermone celebrantur.« Et eduxisti populum tuum Israel de terra Aegypti.» Pulchre dixit populum tuum: eo enim tempore quo eductus est, Domini imperiis serviebat. Eduxisti autem« in signis et portentis,» quibus percutiebatur Aegyptus.« Et in manu robusta, et in brachio extento, et in terrore magno.» Quando mare Rubrum transeunti populo Israel viam praebuisti, et Aegyptium oppressisti exercitum.« Et dedisti eis terram hanc quam jurasti patribus eorum, ut dares eis.» Abraham videlicet, et Isaac, et Jacob. Ergo non suo merito terram repromissionis, sed patrum accepere virtutibus terram fluentem lacte et melle. Necdum enim poterant solidum cibum capere, sed melle et lacte nutriebantur infantiae: vel certe et melle et lacte rerum omnium ubertate et abundantia.« Et ingressi sunt et possederunt eam.» Statimque inter possessionem et inobedientiam nihil fuit medium. Ubertas enim securitatem, securitas negligentiam, negligentia contemptum parit.« Et non obedierunt, inquit, voci tuae, et in lege tua non ambulaverunt.» Frustra ergo in eremo promisere dicentes:« Omnia quaecunque Dominus praeceperit faciemus.» Non enim in sponsione, sed in opere praemium est, ad retundendam eorum impudentiam qui putant hominem omnia posse complere, quae se facturum esse pollicitus est.« Omnia quae mandasti eis ut facerent non fecerunt,» et certe se facturos promiserant.« Et evenerunt eis omnia mala haec.» Mala patientibus, caeterum juxta Domini sententiam bona, qui reddit unicuique secundum vias suas.
13.1.10
« Ecce munitiones exstructae sunt adversum civitatem ut capiatur, et urbs data est in manu Chaldaeorum, qui praeliantur adversus eam, a facie gladii, et famis, et pestilentiae, et quaecunque locutus es acciderunt, ut tu ipse cernis. Et tu dicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manu Chaldaeorum?» Decimus annus erat regis Sedeciae, ita enim scriptum est:« Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino anno decimo Sedeciae regis Juda.» Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem. Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris. Recteque nunc dicitur:« Ecce munitiones exstructae sunt adversum civitatem ut capiatur, et urbs data est in manu Chaldaeorum;» nec habent quos vincant, sed quos capiant. Jam enim gladio, fame et peste consumpti sunt, et quaecunque dixisti videmus esse completa: quomodo ergo dicis mihi, Domine:« eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldaeorum?» Igitur non reprehendit, sed interrogat, nec tam sibi quam aliis vult discere, qui sedebant in atrio carceris, et forsitan taciti reprehendebant, quomodo idem propheta quem verum nuntiare credebant, et urbem dicat esse capiendam, et agrum emat quasi possessurus.
13.1.11
« Et factum est verbum Domini ad Jeremiam dicens: Ecce ego Dominus Deus universae carnis: nunquid mihi difficile( sive impossibile) erit, aut abscondetur a me omne verbum? Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldaeorum, et in manum regis Babylonis, et capient eam. Et venient Chaldaei( sive ingredientur) praeliantes( sive venient Chaldaei) adversum urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.» Tristibus laeta subjungit, et post eversionem Jerusalem captivo populo reditum pollicetur. Primumque causas exponit offensae, et justi furoris Dei, ut quanto major culpa peccantium tanto amplior in peccatores clementia Creatoris.« Ego inquit, Dominus Deus universae carnis.» Nequaquam cunctarum gentium, nec populi Israel, aut certe, ut de sanctis crebro dicere solet, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, sed« Deus universae carnis,» inquit, ut et rationalia et bruta animantia ipse fecisse credatur. Sunt enim qui providentiam Creatoris usque ad rationalia confiteantur, bruta autem fortuitis casibus asserant vel perire, vel vivere: propheticusque sermo declarat nihil esse quod fugiat providentiam et scientiam Dei, quia alia propter se, alia in usu hominum sunt creata.
13.1.12
« Nunquid mihi difficile, aut impossibile, aut certe abscondetur a me omne verbum?» Et supra diximus: quae apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt. Verbum autem hic et in multis aliis locis pro rebus debemus accipere.« Quid est, ait, quod factum est verbum? Propeterea haec dicit Dominus.» Quid enim praecesserat, ut causalem conjunctionem poneret dicens:« propterea haec dicit Dominus?» Quia, inquit, curae meae est omnia regere, universa disponere, et reddere singulis juxta vias suas:« idcirco ego tradam civitatem istam in manus Chaldaeorum, et in manum Babylonis regis, et capient eam.» Primum enim vallatur exercitu, et absente capitur Nabuchodonosor, Sedeciasque ducitur Reblata, et ibi regi traditur.« Et venient, inquit, Chaldaei praeliantes adversum urbem hanc.» Melius Aquila qui pro eo quod scriptum, Venient, trastulit εἰσελεύσονται, hoc est, ingredientur civitatem. Neque enim absentes erant ut venirent, quippe qui circumdederant Jerusalem, sicut Scriptura testatur:« Tum exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem:» ac deinde:« ecce munitiones exstructae sunt adversum civitatem ut capiatur, et urbs data est in manu Chaldaeorum.» Quomodo igitur venient qui praesentes erant? Sed hi qui obsidebant urbem ingredientur, inquit, et capient eam, et succendent, et ad solum usque comburent( verbum enim Hebraicum ambiguitate sui, et venient et ingredientur sonat), et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal idolo Sidoniorum, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me: ut non errore religionis, sed contentione quadam, et in Creatorem contumeliam facere viderentur. Quomodo autem periturus scribitur mundus juxta illud quod scriptum est:« Coelum et terra pertransibunt,» eo quod in maligno positus sit: sic et domus ipsa et loca in quibus flagitia perpetrata sunt irae Dei subjacent. Sunt qui contentiose illud quod scriptum est,« locus in quo crucifixus est Dominus atque Salvator spiritaliter Gomorrha, et Aegyptus vocatur,» ad ipsa loca referant; alii vero universum mundum sub nomine Aegypti et Gomorrhae significari putant: ut enim Gomorrha divino igne deleta est: ita et mundum Dei judicio concremandum.
13.1.13
« Erant enim filii Israel, et filii Juda jugiter( sive soli) facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua.». Verbum Hebraicum Aquila interpretatus est πλὴν, quod conjunctionem cerumtamen significat. Symmachi prima editio, et LXX, et Theodotio solos interpertati sunt, secunda quippe Symmachi vertit διόλον, quem et nos inpraesentiarum secuti sumus, ut diceremus jugiter. Dicamus igitur primum juxta Hebraicum: Filii Israel, et filii Juda jugiter facientes malum. Et decem, inquit, et duae tribus malum sine cessatione fecerunt, et jugis eis fuit in pessimis operibus perseverantia. Si autem jugis et semper in toto populo, ubi est justitia sempiterna? Porro, juxta LXX, qui dixerunt:« Soli facientes malum,» oritur quaestio: Num et aliae gentes eo tempore quo Israel Judasque peccabant, malum non fecerunt? Quod sic solvitur: qui habet notitiam Dei, et recedit ab eo, solus peccat in oculis Dei. Qui vero increduli permanserint, quasi illo non vidente et negligente, delinquunt. Unde et David vir sanctus, quia corruerat in peccatum uxoris Uriae Bethsabee agens postea poenitentiam loquitur:« Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, id est in conspectu tuo. Denique jungitur: soli facientes malum in oculis meis, et in conspectu meo ab adolescentia sua.» Quodque sequitur:« Filii Israel qui usque nunc exacerbabant me in opere manuum suarum, dicit Dominus,» in LXX non habetur, et de Hebraico additum est. Quia autem ab adolescentia sua usque ad praesentem diem jugiter deliquerunt: ideo justa sententia Dei est, et merito Scriptura contexit:
13.1.14
« In furore et in indignatione mea facta est mihi civitas haec, a die qua aedificaverunt eam usque ad diem istam, qua auferetur de conspectu meo.» Si ex eo tempore quo civitatis jacta sunt fundamenta usque ad hanc diem, quando capta est atque succensa et sublata de conspectu Domini fuit, semper in vitio et indignatione contra se Deum provocavit, ubi est, ut saepe jam diximus, peccatorum quies?
13.1.15
« Propter malitiam, inquit, filiorum Israel, et filiorum Juda, quam fecerunt, ad iracundiam me provocantes, ipsi et reges eorum, et principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetae eorum, viri Juda et habitatores Jerusalem.» Quia supra dixerat« in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas haec a die qua aedificaverunt eam, usque ad diem istam, qua auferetur de conspectu meo,» et nullum generaliter absque peccato fuisse monstraverat: nunc per partes enumerat, et reges, et principes, et sacerdotes, et prophetas eorum, et uno cuncta sermone comprehendens,« viri, inquit, Juda, et habitatores Jerusalem.» Pulchre, quia non dixit reges mei et principes mei, et sacerdotes mei, et prophetae mei, sed quia peccaverunt reges eorum, et sacerdotes eorum, et prophetae eorum.
13.1.16
« Et verterunt ad me terga, et non facies.» Juxta illud quod alibi scriptum est:« Et verterunt contra me scapulam recedentem.» Qui enim precatur, inclinata cervice in terram pronus funditur; qui vero tergum vertit, ipso gestu corporis indicat se negligere comminantem, et hoc, ait, faciebant.
13.1.17
« Cum docerem eos diluculo, et erudirem: et nollent audire, ut acciperent disciplinam.» Fugatis erroris tenebris, et omni idolorum cultu, mea sententia confutata quotidie corda eorum illuminare cupiebam, et docere quae recta sunt. Et ut liberum servaret arbitrium, jungit et dicit:« et nollent audire, ut acciperent disciplinam.» Sequitur:
13.1.18
« Et posuerunt idola sua in domo, in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam.» Non solum eo tempore Judas posuit in templo Dei statuam idoli, quam in Ezechielis principio legimus: sed usque hodie in domo Domini, quae interpretatur Ecclesia, sive in corde animaque credentium ponitur idolum, quando novum dogma constituitur, et juxta Deuteronomium adoratur in abscondito:« Nescitis, inquit, quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis?»
13.1.19
« Et aedificaverunt excelsa( sive aras) Baal, quae sunt in valle filii Ennom, ut initiarent filios suos et filias suas idolo Moloch.» Pro initiarent in Hebraico scriptum est quod Aquila et Symmachus transducerent, LXX et Theoditio, afferren. intepretati sunt. De valle filiorum Ennom, quae Hebraice dicitur supra plenius diximus, quod subjaceat Siloe fontibus, et amoenitate sui, quia locus irriguus est, populum Israel provocaverit ad luxuriam, quam idolorum cultus sequitur. Notandumque quod arae et excelsa Hebraico sermone appellentur propter eos qui in Samuelis et in Regum volumine quid significet hoc verbum dubitant. Moloch idolum Ammonitarum est, quod in regem vertitur. Significat autem Scriptura divina, quod non solum Baal idolo, sed et Moloch cunctisque daemonibus in ipso loco populus servierit.
13.1.20
« Quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum, ut facerent abominationem hanc, et in peccatum deducerent Judam.» Proprie tribus Juda et Benjamin in fano Baalis et Moloch, daemonum simulacra venerati sunt: vitulos autem aureos in Bethel et Dan decem tribus, quae appellantur Samaria Joseph et Ephraim, voluisse perspicuum est: tantumque mali fuit, quodque a populo factum est ut testetur Deus se nunquam cogitasse, nec ascendisse in cor suum quae illi facturi fuerint. Omnia autem haec ἀνθρωποπάθως.
13.1.21
« Et nunc propter ista; haec dicit Dominus Deus Israel ad civitatem hanc, de qua vos dicitis: quod tradatur in manus regis Babylonis, in gladio, in fame, et peste.» Sicut sperantibus auxilium, et in murorum firmitate fidentibus prophetatur, quod subvertenda sit Jerusalem, et populus jamjamque capiendus, et ante captivitatem, gladio, et fame, et peste periturus: sic desperantibus, et propter subversionem urbis nullam salutem exspectantibus, suum auxilium pollicetur: ut et confidentia atque superbia justam sententiam, et desperatio atque humilitas Dei mereatur auxilium.
13.1.22
« Ecce congregabo eos de universis terris, ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi, et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter, et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis, et filiis eorum post eos; et feriam eis pactum sempiternum, sive disponam testamentum aeternum, et non desinam eis benefacere, et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me; et laetabor super eis, cum bene eis fecero, et plantabo eos in terra ista in veritate( sive in fide), in toto corde meo, et in tota anima mea.» Multi hoc putant tempore Zorobabel filii Salathiel et Jesu filii Josedech sacerdotis magni, quando Aggaeus et Zacharias prophetarent sub Ezra sacerdote completum, quando aedificatum est templum, et sub Neemia exstructi muri per circuitum, ut quos ante ejecerat in furore et in ira et in indignatione grandi de Jerusalem, et in toto orbe disperserat, postea reductos, habitare fecerit confidenter et fuisse eos in populum Dei, et Dominum fuisse in Deum eis, et caetera quae Scriptura contexit. Sed quomodo hoc possit illi tempori coaptari:« habitare eos faciam confidenter, et feriam eis pactum sempiternum( sive disponam illis testamentum aeternum,)» penitus non potest approbari, quippe quos legimus, et sacra narrat historia, non solum a vicinis gentibus, sed a Persis quoque et Macedonibus, et Aegyptiis, Romanisque saepe captos, et huc usque servire. Omnia igitur ad adventum referenda sunt Salvatoris, quae nostro et fidei tempore videmus expleta, et electio, juxta Apostolum, reliquiarum salva facta est, et in Christo habitant confidenter; et datum est eis cor unum, juxta illud quod scriptum est:« Multitudinis autem credentium erat cor et anima una,» et viam, inquit, unam, illum qui dicit:« Ego sum via, et vita, et veritas.»« Ut timeant me universis diebus.»« Principium enim sapientiae est timor Domini.» Universis, ait, diebus, quod si Judaeis non competit, de nostro populo accipiendum est, cui et bene fuit, et est, et erit, non solum ipsis, sed et filiis eorum post eos. Nobiscum autem pactum pepigit sempiternum, nec desinet nobis ultra bene facere. Quodque sequitur:« Et timorem meum dabo in corda eorum, ut non recedant a me,» sic liberum donat arbitrium, ut tamen ipse timor, qui tribuitur, gratia permaneat largitoris[ Ezechiel quoque, ait:« Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, in praeceptis meis ambulent et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.» Quibus manifestissime perdocemur et initium voluntatis bonae nobis Domino inspirante concedi, cum aut per se, aut per exhortationem cujuslibet hominis, aut per necessitatem nos ad salutis attrahit viam, et perfectionem virtutum ab eodem similiter condonari: nostrum vero hoc esse, ut ad exhortationem auxiliumque Dei vel remissius vel enixius exsequamur, et pro hoc nos vel remunerationem, vel supplicia dignissima promereri.] Cumque eis, inquit, benefecero laetabor. Gaudet quippe quia videt creaturam suam salvatam. Unde et gaudium angelorum est in cordis super uno peccatore agente poenitentiam,« Et plantabo, inquit, eos in terra ista, in veritate,» sive, ut LXX transtulerunt,« in fide,» ut proprie significet populum Christianum, cujus religio fides est.« In toto corde meo, et in tota anima mea.» Si Domini verba sunt Salvatoris, recte cor et anima ejus creditur, qui dicit in Evangelio:« Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi illam.» Sin autem ex persona Dei Patris accipimus, secundum illud intelligendum est:« Neomenias vestras et sabbata et dies festos odit anima mea.»
13.1.23
« Quia haec dicit Dominus: Sicut adduxi super populum meum Israel omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos, et possidebuntur agri in terra ista, de qua vos dicitis, quod deserta sit, eo quod non remanserit homo et jumentum, et data sit in manu Chaldaeorum. Agri ementur pecunia, et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testis adhibebitur in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem, in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis, et in civitatibus campestribus( sive Sephela), et in civitatibus Nageb, hoc est, quae ad austrum sunt, quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus.» Haec juxta litteram, licet in typo praecesserint post reditum de Chaldaeis, quando ad Cyri regis imperium reversus est populus in Judaeam: tamen spiritaliter in Christo et in Apostolis verius pleniusque complentur. Tunc et homines, et jumenta reducti sunt in ecclesiam, juxta illud quod scriptum est:« Homines et jumenta salvos facies, Domine,» rationales quique et simplices. Tunc agri empti sunt pecunia, ut faceremus nobis amicos de iniquo mammona, qui nos recipiant in aeterna tabernacula. Et scripti in libro, haud dubium, quin viventium, et impressum est signum vexilli Dominicae crucis atque victoriae, et testes adhibiti sunt martyres, et omnis sanctorum chorus. In terra Benjamin, ubi est Domini fortitudo, et in circuitu Jerusalem, ubi est visio pacis, et aeterna securitas. In civitatibus Juda, in quibus est Christi vera confessio, et in civitatibus montanis, de quibus una est, de qua dicitur:« Non potest civitas abscondi in monte posita;» et in civitatibus campestribus, quae Hebraice appellantur ut de profundis atque depressis per camporum aequalitatem ad summa gradiamur, et in civitatibus quae ad austrum sunt, quod Nageb Septuaginta transtulerunt, ubi est meridies, et plena lux veritatis. Cum autem haec omnia facta fuerint, implebitur quod scriptum est:« Convertam captivitatem eorum, ait Dominus,» de quo scriptum est:« Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem.( Accepit, sive, ut Apostolus ait, dedit) dona hominibus.»
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).