Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rabanus Maurus780-856
Commentaria in Jeremiam
Jere 14.1.2
Choose a text More by Rabanus Maurus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8921 Coinje2
14.1
LIBER DECIMUS TERTIUS.
14.1
In prioribus ergo duodecim libris, ea quae a beato Hieronymo in expositionem Jeremiae usque in hunc locum edita sunt, per singula loca disposui, interponens et aliorum doctorum sententias, quas de eodem Propheta protulerunt: singulorum nomina eminus eorum scripta forinsecus denotans, ut sciret lector ex nomine, quid quisque senserit, vel dixerit in expositione. Deinceps vero quia memorati tractatoris Hieronymi expositionem, in praesentem prophetam nusquam reperi, necessarium aestimavi, ut ab aliorum prophetarum expositionibus excerperem, quae ipse de hoc propheta videtur commemorasse. Sunt enim plurima loca in Jeremia, quae aliis prophetis sunt concinna. Unde etiam de illorum expositionibus istius sensus non parva ex parte explicantur. Et haec res mihi quoque occasionem tribuit, ut ubi majorum scripta non reperi, auderem eorum sensus imitando, propriis sermonibus propheticas sententias explanare, non meis viribus aut scientia confidens, sed ejus gratiae totum me committens, qui per Prophetam ait:« Invoca me in die tribulationis tuae, eripiam te et magnificabis me.» Et item:« Aperi, inquit, os tuum, et ego adimplebo illud.» Qui etiam dat fidelibus oratoribus suis sapientiam affluenter, et non improperat, ut quidquid rite prolatum fuerit, ad honorem ejus totum redundet et laudem. Si qua vero minus caute et incompetenter sonuerunt, illius examinatione purgentur qui quondam calculo ex igne per Cherubim assumpto purgavit labia prophetae. De hinc vero consideremus quid in Propheta sequatur
14.1.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. CAPUT XXXIII. De conversatione Judae et Jerusalem; et de grege transeunte ad manum numerantis: de Christi regno et sacerdotio perpetuo.
14.1.1
« Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens: Haec dicit Dominus qui facturus est et formaturus illud, et paraturus, Dominus nomen ejus: Clama ad me et exaudiam te, et annuntiabo tibi grandia et firma quae nescis.» Supra ergo scriptum est quod Sedechias rex clauserit Jeremiam in atrio carceris, qui in domo erat regis Juda, dicens ei:« Quare vaticinaris, dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis?» et reliqua; ubi etiam constitutus, emit agrum a filio fratris patris sui septem siclis, et decem argenteis. Ibi etiam nunc secundo verbum consolationis ei datur de reditu populi in terram Israel, et restauratione urbis Jerusalem, atque aedificatione templi. Quod autem dicit:« Clama ad me, et exaudiam te, et annuntiabo tibi grandia, et firma quae nescis,» ostendit quod per orationem prophetarum et sanctorum, qui fuerunt in plebe, Dominus placatus sit pro delictis populi: et revelaverit eis reversionem illius ad terram suam: quae tamen reversionis gratia adhuc occulta latebat, quia nondum prolata fuerat. Si autem quis quaerendum putat: quomodo hic Dominus ad prophetam dicat:« Clama ad me, et exaudiam te,» cum supra ad eum dixerit:« Tu autem noli orare pro populo, nec assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam te, dicit Dominus:» noverit quod Dominus imminentem captivitatem Judaeorum avertere noluerit, sed magis secundum verbum suum eam complere voluerit: sed cum peccati sui debitam poenam primum solverent, postmodum reversionem eorum non denegaverit, quam modo promittit se completurum.
14.1.2
« Quia haec dicit Dominus Deus Israel, ad domus urbis hujus, ad domos regis Juda quae destructae sunt, et ad munitiones, et ad gladium venientium, ut dimicent cum Chaldaeis, et impleant eas cadaveribus hominum, quos percussi in furore meo et in indignatione mea: abscondi enim faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum. Ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem, et curabo eos, et revelabo eis deprecationem pacis et veritatis, et convertam conversionem Juda, et conversionem Jerusalem: et aedificabo eos sicut a principio, et emundabo illos ab omni iniquitate sua, in qua peccaverunt mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me: Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona quae facturus sum eis, et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis.» Hoc praedicit quod sicut peccatoribus vindicta, ita et poenitentibus praeparatur medicina. In locis enim in quibus per indignationem Domini jacuerant cadavera occisorum prostrata, ibi conversorum reaedificentur tabernacula, et bonorum omnium fiet abundantia, quatenus inde gloriae nominis Domini ubique praedicetur, et laus atque laetitia in universis gentibus oriatur, super omnibus bonis, quae facturus est Dominus populo suo. Sed licet haec quidam ad tempus resolutionis captivitatis Chaldaicae referant, melius tamen mihi videtur ad Christiana referri tempora, ubi spiritaliter et veraciter Dominus per spiritum suum fidelibus suis universa bona tribuit, verae scilicet sapientiae et sacrarum virtutum, ut omni pace atque concordia conversentur Unde ipsa Veritas discipulis suis, ait:« Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis, non quomodo mundus dat pacem ego do vobis;» et item:« Ecce, inquit, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.» Caeterum in illa reversione Judaeorum de Babylone, finitimae gentes plurimum eos infestabant, et prohibuerunt ne templum reaedificarent, murosque civitatis restaurarent. Postea quoque in Machabaeorum temporibus plurima eis bella et labores accidebant, nec unquam perfectam pacem et plenam securitatem habere poterant donec per Romanorum principes de terra sua ejecti, per totum orbem dispersi sunt.
14.1.3
« Haec dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto, quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo nec jumentum in civitatibus Juda, et foris Hierusalem, quae desolatae sunt absque homine, et absque habitatore, et absque pecore, vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium: Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in aeternum misericordia ejus et portantium vota in domum Domini. Reducam enim conversionem terrae sicut a principio, dicit Dominus.» Ne in desperationem Judaei propter minas captivitatis caderent, futura restaurationis bona eis promittit, ut locus qui desertus fuerat propter scelera habitatorum ejus, rursus a correctis et emendatis habitetur, et repleatur pecoribus et jumentis. Mystice autem Ecclesia gentium, quae deserta fuerat a Domino propter idololatriam et scelerum immanitatem, rursus per Christi fidem habitatur: et repletur multitudine credentium ex diversis nationibus. Cui per Isaiam dicitur:« Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium: germinans germinabit, et exsultabit laetabunda et laudans.» Et iterum:« Lauda, inquit, sterilis quae non paris, decanta laudem et hymnum, quae non parturiebas: quam multi filii desertae, magis quam ejus quae habebat virum. Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo.» Ad hanc ergo congregabitur omne pecus Cedar: arietes Nabaiot ministrabunt illi. Ibi audietur vox gaudii et vox laetitiae, cum Evangelium ibi recitatur, et alleluia laetabunda voce in ecclesiis frequentatur. Ibi auditur vox sponsi Christi et vox sponsae Ecclesiae: in quorum epithalamium Salomon descripsit Cantica canticorum. Ibi auditur vox quotidie confitentium Domino, et portantium vota in domum Domini: quoniam reducet Dominus conversionem terrae gentium sicut a principio: ut fiat omnium in credulitate fides una, et in confessione labium unum. De quo adhuc subditur:
14.1.4
« Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto absque homine, et absque jumento, et in cunctis civitatibus ejus habitaculum pastorum, et accubantium gregum in civitatibus montuosis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quae ad austrum sunt: et in terra Benjamin, et in circuitu Hierusalem, et in civitatibus Juda, adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.» Pastores isti quorum habi taculum est in loco qui fuit ante desertus, apostoli sunt et evangelistae, atque doctores Novi Testamenti. Greges vero accubantes in civitatibus montuosis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quae ad austrum sunt, Ecclesiae sunt de gentibus congregatae, quae in culmine virtutum consistunt, et tamen humilitatis ima non deserunt: sed fervore Spiritus sancti, quem auster ventus significat, studium bonae operationis exercent, et dilectionis jura servando tenent, Quibus associantur greges quae in terra Benjamin et in circuitu Hierusalem, et in civitatibus Juda versantur: quia de illo priore populo multi sunt qui ad fidem Christi et ad ovium suum numerum pertinent. De quibus ipse ait:« Oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas, et sequuntur me.» Hi ergo omnes greges transibunt ad manum numerantis, quia, juxta dispositionem veri pastoris, mandata divina servantes vivunt, quos ipse in coelesti regno describit, sicut eis promisit dicens:« Gaudete et exsultate, quia nomina vestra scripta sunt in coelo.» Qualiter autem de Judaeis et gentibus, greges ovium Christi existant, ipse testatur in Evangelio, dicens:« Ego sum pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meae. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis: et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient: et fiet unum ovile et unus pastor.
14.1.5
« Ecce dies venient, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Juda.» Verbum bonum quod se suscitare Dominus dixit, adventus est Filii Dei: ut qui in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, ipse in novissimis temporibus Verbum caro fieret, et habitaret in in nobis. Hoc ergo verbum dum promissum fuit patriarchis, lex praenuntiavit: vaticinaverunt prophetae, et ad extremum angelicum oraculum ad virginem Mariam de stirpe David editam testabatur: hoc ipsa virgo concepit, virgo peperit, virgo permansit: quia Deum et hominem ad salutem humani generis genuit: unum videlicet Deum et Dominum nostrum Jesum Christum: De quo subditur:
14.1.6
« In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiae: et faciet judicium et justitiam in terra. In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt, eum Dominus justus noster.» Dies istos praenuntiavit Isaias dicens:« Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob: et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.» Facit ergo Dominus germinare David germen justitiae, hoc est, Christum de ejus progenie descendere, qui faciet judicium et justitiam in terra, quia juxta Isaiam: Justitia erit cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus.« Et in diebus illis salvabitur Juda.» Hoc est, apostoli et primitiva in Judaea Ecclesia.« Israel,» hoc est, populus de electione gentium convocatus:« habitabit» in fide Christi et vera religione« confidenter.» De quo sub typo Benjamin Moyses prophetavit dicens.« Amantissimus Domini habitabit in eo confidenter, quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet,» quia Ecclesia sponsa ad Sponsi Christi pertinens consortium: nunc sub protectione ejus gaudet in spe, in futura autem requiescet beatitudine.« Et hoc est, inquit, nomen quod vocabunt eum Dominus justus noster.» De quo alius propheta ait:« Et vocabunt nomen ejus Emmanuel, hoc est, nobiscum Deus,» quia Verbum caro factum est et habitavit in nobis.» Ipse est Dominus justus noster,« quia justus Dominus et justitiam diligit, aequitatem vidit vultus ejus. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles: esurientos implevit bonis, et divites dimisit inanes». Ipse enim venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera sua.
14.1.7
« Quia haec dicit Dominus: Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israel: et de sacerdotibus, et de levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocaustomata, et incendat sacrificium, et caedat victimas cunctis diebus.» Hoc testimonium, quia nemo ad regnum Judaici populi, vel ad sacerdotium Veteris Testamenti, et ad caeremonias priscae legis rite aptare potest, necesse est ut totum ad regnum Christi et sacerdotium ejus et cultum Novi Testamenti transferatur: de cujus regni potentia divina vox in psalmis ait:« Ponam in saeculum saculi sedem ejus, et thronum ejus, sicut dies coeli.» De sacerdotio vero ejus ita scriptum est:« Juravit Dominus et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.» De quo ad Heli sacerdotem etiam divina vox ait: Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat: et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus. Hujus sacerdotis membra sunt filii sanctae Ecclesiae catholicae, Petro attestante, qui ait:« Vos autem estis genus electum, et regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis.» Hujus quidem holocaustomata et sacrificia, gratiae Deo offeruntur, et victimae acceptabiles illi fient cunctis diebus.
14.1.8
« Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: Haec dicit Dominus: Si irritum fieri potest pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox, in tempore suo: et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus, et levitae, et sacerdotes ministri mei.» Superius dixerat de solis creatione, lunae et stellarum, et cursu earum, ut leges illae, sive statuta, muniri non possint: nunc simili modo pactum diei et noctis irritum fieri non posse, et neque pactum Domini cum David servo suo irritum fieri posse testatur: ut non sit ex eo filius, qui regnet in throno ejus, et levitae, et sacerdotes ministri Domini, quod luce clarius exstat, quia finito sacerdotio legali, Christi regnum et sacerdotium perpetualiter sit mansurum. De quo adhuc subditur:
14.1.9
« Sicuti numerari non possunt stellae coeli, et metiri arenae maris, sic multiplicabo semen David servi mei, et levitas ministros meos.« Legitur in Genesi, quod Dominus promiserat Abrahae semen ejus se multiplicaturum sicut stellas coeli, et velut arenam quae est in littore maris: quod procul dubio constat semen ejus spiritale multiplicandum esse in Ecclesia absque numero, et ejus summam soli Deo cognitam esse, qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat: cujus regnum non erit finis, et ministri permanent in saeculum.
14.1.10
« Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: Nunquid non vidisti quod populus hic locutus sit dicens: Duae cognationes quas elegerat Dominus abjectae sunt, et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis. Haec dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem, et leges coeli et terrae non posui, equidem et semen Jacob David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, et Isaac, et Jacob: reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.» Veraci ratiocinatione et congrua similitudine loquelam hostium insultantium populo Dei confundit, quia sicut leges coeli et terrae, diei et noctis in ordine sibi disposito, et nunc fusibiliter persistunt: sic et promissio Dei, quae ad patres facta est de semine eorum omnino stabilis sit, et fixa lege permanet. Duas cognationes quas elegerat Dominus, sive regalem atque sacerdotalem stirpem, sive duas tribus quae fuerunt in Jerusalem, et decem tribus quae fuerunt in Samaria possumus intelligere. Has ergo elegit Dominus, quando promissionem ad patres eorum fecerat, ut daret semini eorum terram fluentem lacte et melle; sed licet plurimi eorum a via veritatis aberraverint, plerique tamen in statu rectae fidei et bonae operationis probati inventi sunt, quia ex ipsis apostoli et primitiva in Jerusalem Ecclesia exstitit, quae in doctrina evangelica nobilissima et fide firmissima inventa est. Haec et Paulus videtur insinuare ubi ait:« Quid ergo quod quaerebat Israel non est consecutus, electio autem consecuta est, caeteri vero excaecati sunt.» Et item:« Nunquid repulit Deus populum suum? absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham de tribu Benjamin.» Unde manifestum est quod non abjecit Dominus populum suum quem elegerat juxta insultantium voces, si de semine David assumpsit principes seminis Abraham, et Isaac, et Jacob in perpetuum. De quibus in psalmis scriptum est:« Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui, Domine, in omni generatione et progenie.»

Intertext edge

Open linked passage

Note