Commentaria in Jeremiam
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rabanus-maurus780-856" aria-label="More works by Rabanus Maurus">
—
⋯
Original / primary: 8921 Coinje2
15.1
LIBER DECIMUS QUARTUS.
15.1
Descripta vastatione urbis, et interitu, atque captivitate populi Judaici cum perfido rege, jam nunc narrare incipiamus quid de Jeremia factum sit, et de reliquiis populi, et quomodo idem propheta parvissimam portionem relictae plebis ex verbo Domini admonuerit, ut sederent securi in terra sua, et servirent regi Babylonis; ipsi vero contemnentes praeceptum Dei, potius elegerunt migrare in Aegyptum, ubi postmodum eos Nabuchodonosor reperiens trucidavit, simulque terram Aegypti vastavit. Quod et praesens propheta etiam non tacuit, sed salutis lucidae futurum eis ante praedixit.
15.1.1
LIBER DECIMUS QUARTUS. CAPUT XL. Liberatur Jeremias, praedicit Joannan Godolioe mortem ab Ismael, quae ei accidit.
15.1.1
« Sermo qui factus est ad Jeremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiae de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Jerusalem et Juda, et ducebantur in Babylonem. Tollens ergo princeps militiae Jeremiam, dixit ad eum: Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum, et adduxit, et fecit Dominus sicut locutus est, quia peccastis Domino, et non audistis vocem ejus, et factus est vobis sermo hic. Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis, quae sunt in manibus tuis: si placet tibi, ut venias mecum in Babylonem, veni et ponam oculos meos super te. Si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside: Ecce omnis terra in conspectu tuo est, quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge, et mecum noli venire, sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Judae. Habita ergo cum eo in medio populi, vel quocunque placuerit tibi, ut vadas vade. Dedit quoque ei magister militiae cibaria et munuscula, et dimisit eum.» Quaeritur autem quomodo hic sermo Domini factus esse ad Jeremiam describatur, et non ostenditur quis iste sermo fuerit vel quid manifestaverit. Unde ni fallor datur intelligi, quod ipsam liberatione suam per principem militiae divino nutu factam, propheta occulte per hunc sermonem ad se prolatum intimare voluerit, sicut idem Nabuzardan ad Jeremiam ait:« Dominus Deus tuus locutus est malum hoc, quia peccastis Domino, et non audistis vocem ejus.» Unde si illi, qui Domino peccaverunt, et ejus voci non obedierunt, juxta sermonem Domini in captivitatem traditi sunt: iste qui peccantes corripuit, et Domini mandato obedivit, juxta promissionem ejus de hostium suorum manibus et de ergastulo carceris liberatus est.
15.1.2
« Venit autem Jeremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphat, et habitavit cum eo in medio populi, qui relictus fuerat in terra. Cum ergo audissent omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant per regiones, ipsi et socii eorum, quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae, et quod commendasset ei viros, et mulieres, et parvulos, et de pauperibus terrae, qui non fuerant translati in Babylonem, venerunt ad Godoliam in Masphat, et Ismael filius Nathaniae, et Joannan filius Careae, et Jonathan, et Sareas filius Thenehumeth, et filii Ophi, qui erant de Netophati, Jezonias filius Maachati, ipsi et viri eorum: et juravit eis Godolias filius Ahicam, filii Saphan, et comitibus eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldaeis. Habitate in terra et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. Ecce habito in Masphat, ut respondeam praecepto Chaldeorum, qui mittuntur ad nos: Vos autem colligite vindemiam, et messem, et oleum, et condite in vasis vestris, et manete in urbibus vestris, quas tenetis. Sed et omnes Judaei, qui erant in Moab, et in filiis Ammon, et in Idumaea, et in universis regionibus: audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Judaea, et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan, reversi sunt, inquam, omnes Judaei de universis locis, ad quae profugerant, et venerunt ad Godoliam in terram Juda in Masphat, et collegerunt vinum et messem multam nimis.» Miserationes Domini multae sunt nimis, et judicia ejus abyssus multa, qui sicut peccatores et praevaricatores legis suae juste corripuit, ita humilibus et obedientibus sibi misericorditer solatii sui opem contulit. Per ipsos enim hostes, per quos per fidum regem et rebelles ministros ejus punivit, per hos etiam reliquiis populi sui provisorem Godoliam constituit, ut ejus prudentia terrae cultus utiliter exerceret, et qui dispersi fuerant recolligerentur, habitarentque, si mandatis Domini obedire vellent, in terra sua absque timore hostium et calumnia. Mystice autem idem Godolias, qui interpretatur magnificatus Domino typum gerit sanctorum praedicatorum, qui ad hoc divino nutu praeficiuntur in mundo, ut fideles quique et timentes Deum habeant refugium et solatium, quo possint subsistere et in Dei servitio devoti permanere. Hi animas suas pro proximis suis ponunt, et contra perfidos protectionis scutum opponentes, usque ad mortem in coepto officio fideliter persistunt. Unde sicut Godolias innocens a per fido et doloso Ismaele occisus est, ita et isti pro Christi nomine a persecutoribus Evangelii et Christianae religionis insecutoribus innocenter viventes, non trepidant mortem subire temporalem. De quo autem et subditur:
15.1.3
« Johannan autem filius Careae, et omnes principes exercitus, qui dispersi erant in regionibus, venerunt ad Godoliam in Masphat, et dixerunt ei: Scito quod Baalis rex filiorum Ammon misit Ismael filium Nathaniae percutere animam tuam. Et non credidit eis Godolias filius Ahicam. Johannan vero filius Careae dixit ad Godoliam seorsum in Masphat loquens: Ibo et percutiam Ismael filium Nathaniae nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Judaei, qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiae Juda. Et ait Godolias filius Ahicam ad Johannan filium Careae. Noli facere verbum hoc: falsum enim tu loqueris de Ismael.»
15.2.1
LIBER DECIMUS QUARTUS. CAPUT XLI. Ismael occidit Godoliam et octoginta viros euntes in Jerusalem, salvatis decem: fugit Johannan cum octo viris in Aegyptum.
15.2.1
« Et factum est in mense septimo, venit Ismael filius Nathaniae filii Elisama de semine regali, et optimates regis, et decem viri cum eo, ad Godoliam filium Ahicam in Masphat, et comederunt ibi panem simul in Masphat. Surrexerunt autem Ismael filius Nathaniae et decem viri, qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio, et interfecerunt eum quem praefecerat rex Babylonis terrae. Omnes quoque Judaeos, qui erant cum Godolia in Masphat, et Chaldaeos, qui reperti sunt ibi, et viros bellatores percussit Ismael. Secundo autem die postquam occiderat Godoliam nullo adhuc sciente, venerunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria octoginta viri, rasi barba, et scissis vestibus et squalentes, munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domum Domini. Egressus ergo Ismael filius. Nathaniae in occursum eorum de Masphat, incedens et plorans ibat. Cum autem occurrisset eis, dixit ad eos: Venite ad Godoliam filium Ahicam. Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismael filius Nathaniae circa medium laci, ipse et viri qui erant cum eo. Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismael: Noli occidere nos, quia habemus thesaurum in agro frumenti, et hordei et olei et mellis. Et cessavit, et non interfecit eos cum fratribus suis.» Haec fraus tunc quidem historialiter per Ismaelem facta est, sed nunc quotidie spiritaliter per antiquum hostem in mundo agitur. Sciendum vero est, quod bona nostra tribus modis antiquus hostis insequitur, ut videlicet hoc quod rectum coram hominibus agitur, in interni judicis conspectu vitietur. Aliquando namque in bono opere intentionem polluit, ut omne quod actione sequitur, eo purum mundumque non exstat, quo hoc ab origine perturbat. Aliquando intentionem boni operis vitiare non praevalet, sed in ipsa actione, quasi in itinere opponit, ut cum propositum mentis securior quisque egreditur subjuncto latenter vitio, quasi ex insidiis perimatur: Aliquando vero nec intentionem vitiat, nec in itinere supplantat, sed opus bonum in fine actionis illaqueat. Quia enim bene inchoantibus subesse in itinere laqueos Psalmista conspexerat, recte prophetico plenus spiritu dicebat: In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi. Quod bene ac subtiliter Jeremias insinuat. Qui dum gesta foris referre studuit, quae intus apud nosmetipsos gerantur indicavit, dicens:« Venerunt octoginta viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria rasi barba, et scissis vestibus squalentes, munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domum Domini. Egressus autem Ismael filius Nathaniae in occursum eorum de Masphat, incedens et plorans ibat. Cumque occurrisset eis, dixit ad eos: Venite ad Godoliam filium Ahicam. Qui cum venissent ad medium civitatis interfecit eos.» Barbam quippe radunt, qui sibi de propriis viribus fiduciam subtrahunt. Vestes scindunt, qui sibimetipsis interioris decoris lacerationem non parcunt. Oblaturi in domo Domini thus et munera veniunt, qui exhibere se in Dei sacrificio orationem cum operibus pollicentur: sed tamen si se in ipsa sanctae devotionis via caute nolunt circumspicere, Ismael Nathaniae filius in eorum occursum venit: quia nimirum quilibet malignus spiritus prioris sui, Satanae videlicet, exemplo in superbiae errore generatus, se ad laqueum deponit. De quo et benedicitur:« incedens et plorans ibat:» quia ut devotas mentes interimere feriendo praevaleat, semetipsum quasi sub velamine virtutis occultat, et dum concordare se vere lugentibus simulat, ad cordis intima securius admissus, hoc quod intus de virtute latet occidit, quia plerumque se spondet ad altiora provehere. Unde dixisse perhibetur:« Venite ad Godoliam filium Ahicam:» atque dum majora promittit, etiam minima subtrahit. Unde et recte dictum est:« qui cum venissent ad medium civitatis interfecit eos.» Viros ergo ad offerenda Deo munera venientes, in medio civitatis interficit, quia divinis deditae rebus mentes, nisi magna se circumspectione custodiant, surripiente hoste dum devotionis portant hostiam, in ipso itinere perdunt vitam: De cujus hostis manu non evaditur, nisi citius ad poenitentiam recurratur. Inde illic subjungitur:« Decem autem viri reperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismael: Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei et olei et mellis, et non occidit eos.» Thesaurus quippe in agro, spes in poenitentia, quae quia non cernitur, quasi in terra cordis suffossa continetur. Qui ergo thesauros in agro habuere servati sunt, quia post incautelae suae vitium ad lamentum redeunt, nec capti moriuntur. Cum vero antiquus hostis neque in exordio intentionis ferit, neque in itinere actionis intercipit, duriores in fine laqueos ostendit. Quem tanto nequius obsidet, quanto solum sibi remansisse ad decipiendum videtur. Hos namque fini suo laqueos appositos propheta conspexerat, cum dicebat:« Ipsi calcaneum meum observabunt.» Quia enim in calcaneo finis est corporis: quid per hunc nisi terminus figuratur actionis? Sive ergo maligni spiritus, sive pravi homines illorum superbiae sequaces calcaneum observabunt: cum actionis bonae finem vitiare desiderant.
15.2.2
« Lacus autem in quem projecerat Ismael omnia cadavera virorum, quos percussit propter Godoliam, ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israel. Ipsum replevit Ismael occisis.» Narrat liber Regum, quod Baasa rex Israel ascenderit in Judaeam, et aedificaverit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi, de parte Asa regis Judae. Quod audiens Asa rex Judae, misit ad Benedab regem Syriae, offerens illi munera multi in auro et argento, ut disrumperet foedus quod habuit cum Baasa rege Israel, et ferret sibi auxilium contra eum. Qui misit principes exercitus sui in civitates Israel, et percusserunt Achion, et Dan, et Abel, domum Maacha, et universa Cenneroth, omnem scilicet terram Neptalim. Quod cum audisset Baasa intermisit aedificare Rama, et reversus est in terram suam. Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, ut nemo sit excusatus: Et tulerunt lapides Rama et lingua ejus quibus aedificaverat Baasa: et exstruxit de eisdem rex Asa, Gabaa, Benjamin et Masphat. Hoc est, quod nunc dicit, lacum fecisse Asa propter Baasa regem Israel, quem Ismael replevit occisis. Potuit enim fieri ut inter caetera aedificia, quae Asa rex construxit in Masphat, fecerit hunc lacum quem Scriptura commemorat: propter opus aliquod necessarium. Mystice autem quoscunque, spiritalis Ismael ferus et crudelis, cujus manus erigitur contra omnes, et semper ad nocendum paratus est, dolo vel fraude interfecerit, in lacum sulphuris et ignis aeterni praecipitabit.
15.2.3
« Et captivas duxit Ismael omnes reliquias populi qui erant in Masphat, filias regis et universum populum qui remanserat in Masphat, quos commendaverat Nabuzardan princeps militiae Godoliae filio Ahicam, et cepit eos Ismael filius Nathaniae: et abiit ut transiret ad filios Ammon. Audivit autem Johannan filius Careae, et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, omne malum quod fecerat Ismael filius Nathaniae, et assumptis universis viris, profecti sunt ut bellarent adversum Ismael filium Nathaniae,» et reliqua. Captivas ducit Ismael reliquias populi, qui erant in Masphat, cum malignus spiritus fideles quoslibet, qui erant in contemplatione et meditatione legis Dei, vel in speculo virtutum, seducendo vitiis corrumpit, atque peccatis obligat: nec non et filias regis, hoc est, animas nobiles, quibus Petrus ait:« Vos estis genus regium et sacerdotale.» Ut transferat illas ad filios Ammon, qui interpretatur populi moeroris, et eos participes et socios faciat perditionis damnatorum et in moerore sempiterno consistentium. Contra quem Johannan filius Careae, et omnes principes bellatorum, qui sunt cum eo, confliguntur cum doctores sancti et virtutum viri gratia et misericordia Dei confortati, quod sonat Johanna, contra nequitias spiritales pugnando reducunt captivitatem, et per poenitentiam atque correctionem erroris sui reducunt eam ad sanctam Ecclesiam: ut qui praedaverat confusus abscedat: et captivitatem, quam injuste tenebat, superatus amittat. Sicut enim dicit Apostolus:« Resistite diabolo, et fugite a nobis.»
15.2.4
« Tulit ergo Johannan filius Careae, et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, universas reliquias vulgi, quas reduxerat ab Ismaele filio Nathaniae de Masphat, postquam percussit Godoliam filium Ahicam, fortes viros ad praelium, et mulieres, et pueros, et eunuchos quos reduxerat de Gabaon, et abierunt, et sederunt peregrinantes in Chanaan, quae est juxta Bethleem: ut pergerent et introirent Aegyptum a facie Chaldaeorum. Timebant enim eos, quia percusserat Ismael filius Nathaniae Godoliam filium Aicham, quem praeposuerat rex Babylonis in terra Juda, etc.,» usque ad eum locum ubi scriptum est in capite XLIII.
15.3.1
LIBER DECIMUS QUARTUS. CAPUT XLII ET XLIII. Regatur Jeremias consulere pro reliquis Dominum et respondet, nolite intrare in Aegyptum. De verbis Jeremiae ad populum, quem Johannan ducit in Aegyptum: Jeremias ascendit lapides in Taphnis super quos ait venturos regem Babylonis.
15.3.1
« Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi: et statuet solium suum super eos. Veniensque percutiet terram Aegypti, quos in morte, in mortem, et quos in captivitate, in captivitatem, et quos in gladio, in gladium: et succendet ignem in delubris deorum Aegypti, et comburet ea, et captivos ducet illos: et amicietur terra Aegypti, sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace, et conteret statuas domus solis, quae sunt in terra Aegypti: et delubra deorum Aegypti comburet igni.» Hanc fugam reliquiarum Israelitici populi, et transitum contra verbum Domini in Aegyptum, quam hic propheta Jeremias in tribus capitulis, hoc est, in centum quinquaginta quatuor, et centum quinquaginta quinque, et centum quinquaginta sex, longa narratione retexuit: olim ante Isaias praedixit: hoc est, centum quinquanginta annis, qui fuerunt inter Isaiam et Jeremiam. Scriptum est enim ita in libro Isaiae prophetae:« Vae filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me: et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum, qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum, et os meum non interrogastis: sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Aegypti: Et erit vobis fortitudo Pharaonis, in confusionem, et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam. Ierant enim in Taphnis principes tui, et nuntii tui usque ad Taphnes pervenerunt: Omnes confusi sunt super populo, qui eis prodesse non poterant, non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et opprobrium.» Praedicit enim historiam hanc, quam in Jeremiae volumine legimus, quando subversa Jerusalem, et omnibus in Babylonem opibus principibusque translatis, praepositus est vir regii generis his qui in Judaea remanserant Godolias filius Ahicam: Quo per dolum cum Chaldaeis sociis interfecto, omnes principes bellatorum, et Johannan filius Careae, et Jechonias filius Osiae, et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum, accesserunt ad Jeremiam prophetam, et dixerunt ei:« Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis, quia relicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuentur: et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam, per quam pergamus, et verbum quod faciamus.» Cumque Jeremias post decem dies ex sermone Domini respondisset: Haec dicit Dominus Deus Israel: Si quiescentes manseritis in terra hac aedificabo vos, et non destruam, plantabo et non evellam: quoniam placatus sum super malo quod feci vobis. Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis: Et post modicum: Si autem dixeritis non habitamus in terra ista, et posueritis faciem vestram, ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis ut ibi habitetis, gladius quem vos formidatis ibi comprehendet vos, et fames pro qua estis solliciti adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini.» Responderuntque viri superbi dicentes ad Jeremiam:« Mendacium loqueris, non misit te Dominus Deus noster, dicens: Ne ingrediamini Aegyptum ut habitetis illic, sed Baruch filius Neeriae incitavit te adversum nos: ut tradat nos in manibus Chaldaeorum, ut interficiant nos; et transduci faciant in Babylonem.» Denique omnes principes populi, reliquiis congregatis, cum mulieribus parvulis et filiabus regis, non audientes vocem Domini ingressi sunt Aegyptum, assumptis secum Jeremia et Baruch, et convenerunt in Taphnes, ita ut Jeremias in signum captivitatis futura prophetaret contra inobedientem populum, ea quae in libro illius continentur. Quod igitur postea futurum erat ante annos multos praedicitur, et desertores filii appellantur, qui deserto consilio Dei, quod acceperant per Jeremiam, suam secuti sunt voluntatem, et orditi telam non per spiritum Dei, qui ex Jeremiae ore sonabat. Orditam tuam telam μεταφορικῶς posuit, ut pravum consilium demonstraret: et hoc fecerunt, ut peccata pristina augerent peccato contemptionis superbiae. Qui descendistis, inquit, in Aegyptum, et os meum non interrogastis. Non quo interrogaverint, sed quo consilium prophetae audire noluerint, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in protectione, sive umbra Aegypti. Pharao autem apud Aegyptios nomen est regiae potestatis: et unusquisque speciali appellatur vocabulo, ut Pharao Nechao, et Pharao Vaphre: quomodo si nos Caesares et Augustos propriis regum vocabulis praeponamus.« Et erit, inquit, vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam.» Scribit ideam Jeremias quod in Thanis urbe Aegypti infoderit lapides, in porta domus Pharao et dixerit viris Judaeis.
15.3.2
« Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et ponam thronum ejus super lapides istos, quos abscondi, et statuet solium suum super eos, veniensque percutiet terram Aegypti, quos in morte, in mortem, et quos in captivitate, in captivitatem, et quos in gladio, in gladium: et succendet ignem in delubris deorum Aegypti, et comburet ea: et captivos ducet illos: et amicietur terra Aegypti, sicut amicitur pastor pallio suo: et egredietur inde in pace. Et conteret statuas domus solis, quae sunt in terra Aegypti, et delubra deorum Aegypti comburet igni.» Superatis enim Aegyptiis, capti sunt et Judaei, qui ad Aegyptios fugerant. Quodque sequitur:« Erant in Taphnis principes tui, et nuntii tui, usque Thanes pervenerunt.» Cum irrisione et ἐμφατικῶς legendum, quod spreto Dei consilio principes suos ad Thanis urbem Aegypti miserunt, in qua domus Pharaonis fuit regia: et sub Mose signa ac portenta plurima perpetrata sunt, dicente psalmo:« Qui fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Thaneos.» Et idem Isaias contra Aegyptum loquitur:« Ubi sunt nunc sapientes tui? Annuntient tibi et dicant quid cogitaverit Dominus Sabaoth contra Aegyptum: defecerunt principes Thaneos.» Quos eo tempore defecisse commemorat, quando Dominus ingressus est Aegyptum super nubem levem. Thanes autem urbem Aegypti in alio loco non legimus: sed ex eo quod ait:« Nuntii tui usque Thanes pervenerunt,» intelligimus ultimam juxta Aethiopas et Pleminas esse Aegypti civitatem, pro quo Septuaginta interpretati sunt:« Nuntii pessimi frustra laborabunt: qui confisi sunt super populum Aegypti, qui eis prodesse non potuit, et fuerunt in opprobrium sempiternom.» Quidam hunc locum contra decem tribus in Samaria scriptum putant, quod ab Aegyptiis auxilia postulantes, captae sint ab Assyriis. Juxta tropologiam omnes, qui Dei religione contempta, revertuntur ad vomitum suum, et nomine perdito filiorum impudenti simi canes appellantur, ineunt consilium non per Dominum, et feriunt foedus non per Spiritum Domini: adduntque peccata peccatis, ut superati blandientibus vitiis, etiam dogmatum recipiant pravitatem: et descendant in Aegypti tenebras, quaerentes auxilium Pharaonis, qui regnat in Aegypto, cujus protectio ducit in ignominiam et in opprobrium sempiternum. Sunt enim in Thanis in mandato videlicet, humili atque dejecto principes ejus pessimi nuntii qui frustra laborant super populum, qui eis prodesse non poterit. Sicut enim sanctos magistros juvat discipulorum salus, sic perditio seductorum perdit patriarchas eorum qui ad Aegypti auxilium confugerant.
15.4.1
LIBER DECIMUS QUARTUS. CAPUT XLIV. Propheta increpat populum de inobedientia et idololatria: comminatur eis gladium, mortem et famem: non auditur, ideo Dominus eos destruit dato signo.
15.4.1
« Verbum quod facium est ad Jeremiam ad omnes Judaeos, qui habitant in terra Aegypti, habitantes in Magdalo, et Taphnes, et in terra Phatures dicens: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Vos autem vidistis malum istud quod adduxi super Jerusalem, et super omnes urbes Juda: et ecce sunt desertae hodie, et non est in eis habitator propter malitiam quam fecerunt, ut me ad iracundiam provocarent, et irent, et sacrificarent, et colerent deos alienos, quos nesciebant, et illi, et vos, et patres vestri. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas de nocte consurgens, mittensque et dicens: Nolite facere verbum abominationis hujuscemodi, et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, ut converterentur a malis suis et non sacrificarent diis alienis,» etc. Sicuti in terra Judae propheta contra reliquias Israelitarum reluctatus est, contradicens eis verbo Domini, ne ingrederentur Aegyptum: ita et in terra Aegypti constitutis sermonem Domini annuntiat, quod irritatus super inobedientia eorum vindictam eis praeparaverit: quia eos sicut Patres eorum punierit, atque consummaverit in gladio, et fame et in peste. Magdolus ergo urbs est Aegypti, ad quam filii Israel cum exissent de Aegypto pervenerunt antequam transirent mare Rubrum. Legimus et in Ezechiele« Magdalo usque Stenem:» Similiter Taphnes urbs est Aegypti sicut supra ostensum est: et Phatures regio Aegypti sicut supra ostensum est: et Phatures regio Aegypti juxta Ezechielem et Jeremiam, in qua profugi habitavere Judaei. Quod autem dicit:« Misi ad vos omnes servos meos, prophetas de nocte consurgens, mittensque et dicens: Nolite facere verbum abominationis hujuscemodi,» ostendit immensam clementiam Domini, et vigilantiam ac strenuitatem prophetarum ejus, qui non ignave, sed studiose verbum Dei, ad quos missi sunt, praedicabant: Arguens tepidos doctores, qui nunc in Ecclesia dormitant, otio et voluptatibus deserviunt saeculi, nec curant populo Dei voluntatem ejus annuntiare et convertere a peccatis ad exercitium boni operis. Sed neque silendum arbitror, quod Isaias eosdem Judaeos jumenta austri appellaverit, propter stultitiam sensus, qua deserto Dei consilio, ad Aegypti simulacra fugerunt, spemque habentes in Pharaone: cui qui innisus fuerit, quasi si incumbat arundini, quae fracta manum vulneret innitentis. Nam ibi ita scriptum est:« Onus jumentorum austri. In terra tribulationis et angustiae leaena et leo, ex eis vipera et regulus volans, portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui ea prodesse non poterit: Aegyptiis frustra et vane auxiliabitur.» Terra autem tribulationis et angustiae latissimam eremi significat vastitatem, per quam reliquiae Jerusalem cum Johanna filio Careae, et filiabus regis Sedeciae sublatis omnibus quae habere poterant, ad Aegyptum transfugerunt. Leaenam quoque et catulum leonis Jerusalem, et populum ejus μεταφορικῶς intellige, dicente Balaam in Numeris:« Ecce populus ut leaena consurgit, et quasi leo erigitur: Non accubabit donec devoret praedam, et occisorum sanguinem bibat.» Vipera et regulus volans, sive genimina aspidum volantia, idem nuncupantur, quod videlicet de malis parentibus pejores generati sunt liberi. De quibus et Evangelium loquebatur:« Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura?». Et ad terram dicitur Israel:« Tu es terra in qua non pluit, nec imber venit super te in die irae,» cujus principes in medio ejus, quasi leones rugientes, rapientes praedam, animas devorantes per poenitentiam. Ista genimina viperarum, sive aspidum volantium, id est principes populi, et omnis turba impiorum fugerunt ad populum, qui eis prodesse non potuit, dicente Jeremia quod traderet Dominus Pharaonem Vaphre regem Aegypti in manus inimicorum ejus, et in manus quaerentium animam illius: ut consumerentur omnes viri Juda, qui erant in terra Aegypti, gladio et fame usque ad internecionem: in tantum ut tradant Hebraei priusquam Nabuchedonosor Aegyptum caperet, Jeremiam et Baruch imminentem captivitatem morte vitasse.
15.4.2
« Responderunt autem Jeremiae omnes viri, scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universae mulieres quarum stabat multitudo grandis: et omnis populus habitantium in terra Aegypti in Phatures, dicentes: Sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini non audiemus ex te, sed facientes faciemus omne verbum, quod egreditur de ore nostro, ut sacrificemus reginae coeli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri, et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem, et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus. Ex eo autem tempore quo cessavimus sacrificare reginae coeli et libare ei libamina, indigemus omnibus, et gladio, et fame consumpti sumus. Quod si nos sacrificamus reginae coeli, et libamus ei libamina: nunquid sine viris nostris facimus ei placentas ad colendum eam, et libamina ad libandum? Et dixit Jeremias ad omnem populum, adversum viros, et adversum mulieres, et adversum universam plebem, qui responderant ei verbum, dicentes: Nunquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Judae, et in plateis Jerusalem, vos et patres vestri, reges vestri, et principes vestri, et populus terrae, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor ejus? et non poterat ultra Dominus portare propter malitiam studiorum vestrorum, et propter abominationes quas fecistis: et facta est terra vestra in desolationem, et in stuporem, et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies haec,» etc. O generatio prava et perversa: filii in quibus non fides, sed malitia dominatur: gens fatua et non sapiens, quae semper contraria beneficiis Domini rependens, irritavit eum per mala opera sua: ecce quam insipienter loquitur, respondens prophetae Domini: Sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini non audiemus ex te, sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro: ut sacrificemus reginae coeli, et libemus ei libamina: sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri, et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem, et saturati sumus panibus et bene nobis erat, malumque non vidimus. Obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus, quae ostendit eis coram patribus eorum, de quibus Scriptura sacra sufficienter narrat: Pluens illis de coelo manna,« et panem angelorum manducavit homo, frumentationem misit eis in abundantia: ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis, et habitavit in tabernaculis eorum tribus Israel: et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt: et averterunt se, et non observaverunt pactum, quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum: in ira concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt: ideo audivit Dominus et sprevit, et ad nihilum redegit nimis Israel: et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici, et conclusit in gladio populum suum, et haereditatem suam sprevit. Dominati sunt eorum, qui oderunt eos, et tribulaverunt eos inimici eorum:» et merito. Omnes enim montes, valles atque torrentes, pleni erant daemonum cultura. De quibus Jeremias modo loquitur, quod patres ac filii ligna comportent, ignemque succendant ut faciant χαυῶνας militiae coeli, hoc est, omnibus stellis, conterentibus feminis atque miscentibus similae, adipes, ut Deum ad iracundiam provocarent. Nullique dubium quid placendas significet, sive crustula manu artificis praeparata: hoc enim lingua nostra χαυῶνας sonat. De his ex persona Domini prophetali spiritu praecinebat Moses in cantico Deuteronomii, dicens:« Irritaverunt me in diis alienis et in abominationibus suis ad iracundiam provocaverunt, immolaverunt daemonibus, et non Deo.« Et hoc fecerunt propria voluntate, quia in nostro consistit arbitrio bonum vel malum eligere. Reginam coeli aut lunam sicut superius dictum est, aut Junonem sororem Jovis, aut Berechintiam uxorem Saturni matrem deorum secundum quosdam nuncupat: Quibus falso nomen majestatis ascribebant: quoniam« omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit.» Mystice autem omnes haeretici in Aegypto istius mundi, hoc est, in tenebris erroris constituti, sacrificia et libamina non Deo vero, sed falsis numinibus offerunt, cum fictiones perversas et dogmata prava ad decipiendos homines, et subvertendam fidem rectam conscribunt. Idcirco venient super eos mala, et erunt in desolationem, et in stuporem, et in maledictum: quia peccaverunt Domino, et non audierunt vocem Domini, neque in lege, neque in praeceptis et testimoniis ejus, recto tramite catholicae confessionis ambulaverunt.
15.4.3
« Dixit autem Jeremias ad omnem populum et ad universas mulieres: Audite verbum Domini, omnis Juda, qui estis in terra Aegypti: Haec, inquit Dominus exercituum Deus Israel, dicens: Vos et uxores vestrae, locuti estis ore vestro, et manibus vestris implestis, dicentes: Faciamus vota nostra, quae vovimus, ut sacrificemus reginae coeli, et libemus ei libamina. Implestis vota vestra, et opere perpetrastis ea. Ideo audite verbum Domini omnis Juda, qui habitatis in terra Aegypti: Ecce ego juravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri Judaei, dicentis: Vivit Dominus Deus in omni terra Aegypti: Ecce ego vigilabo super eos in malum, et non in bonum, et consumentur omnes viri Juda, qui sunt in terra Aegypti, gladio et fame, donec penitus consumantur, et qui fugerint gladium revertentur de terra Aegypti, in terram Juda viri pauci, et scient omnes reliquiae Juda ingredientium terram Aegypti, ut habitent ibi, cujus sermo compleatur meus an illorum.» Contra dicit propheta ex sermone Domini, quod nequaquam ultra nomen ejus vocetur ex ore omnis viri Judaei dicentis: Vivit Dominus Deus in omni terra Aegypti. Quoniam qui contra divinum praeceptum illuc perrexerant, protectionem Domini ibidem habere non meruerunt, sed consumptis adversariis gladio et fame, pauci, qui effugere poterant gladium, reversi sunt de terra Aegypti in terram Juda, ut posteritas stirpis antiquae servaretur. Spiritaliter autem non vocatur nomen Domini ex ore omnis haeretici in terra Aegypti, quia eorum sermo, quandiu sunt in errore, non oratio Deo placita, sed blasphemia probatur esse nequissima. Unde scriptum est: Non est pulchra laudatio in ore peccatoris, muta efficiantur labia dolosa, quae loquuntur adversus istum iniquitatem in superbia et contemptu. Idcirco quicunque in errore concepto perseveraverit, gladio justi judicii Dei peribit: qui autem, relicto errore suo, revertentur de terra Aegypti in terram Juda, et agentes poenitentiam deinceps per omnia rite sequuntur fidem catholicam salvabuntur.
15.4.4
« Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto, ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum. Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam Pharaonem Ephree regem Aegypti in manu inimicorum suorum, et in manu quaerentium animam illius, sicut tradidi Sedeciam regem Juda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et quaerentis animam ejus.» Congrue satis in signum Judaicae vastitatis Dominus Ephree sive Vaphre regem Aegypti dedit, ut cum illum in quo spem suae liberationis habebant captum et interemptum viderent, ipsi ad veri sui liberatoris auxilium reverterentur. Siquidem Vaphrem regem Aegypti triginta annis regnum tenuisse historiae produnt Cujus anno sexto Nabuchodonosor rex Chaldaeorum Jerosolymis captis templum incendit, quod ab initio aedificationis suae manserat annis quadringentis quadraginta duobus. Cui sententiae etiam Clemens congruit in primo Stromate quadragesima octava Olympiade, captivitatem Judaeorum factam esse contestans, regnante apud Aegyptios Vaphre, apud Athenas Phoenippo, et supputari septuaginta annos desolationis templi usque in secundum annum Darii. Josephus autem de hoc Aegyptio in Antiquitatum suarum libro decimo narrat, dicens: Porro Nabuchodonosor dum vixisset annis quadraginta defunctus est, vir industrius et priorum regum valde felicior. Meminit hujus actum et Berosus in libro tertio historiae Chaldaeorum ita dicens: Audiens autem Pater Nabuchodonosor quod Satrapa, qui ab eo constitutus fuerat in Aegypto et locis Syriae inferioris et Phoeniciae, recessisset ab eo: cum ipse jam fatigare non posset, committens filio Nabuchodonosor juveni quamdam partem exercitus, misit adversus eum. Nabuchodonosor autem congressus adversus eum, qui ab ejus Patre recesserat, facta dimicatione, et eum vicit, et provinciam ex isto principio suo subjugavit imperio. Eo quidem tempore contigit, ut Pater ejus Nabuchodonosor aegrotaret in Babylonia civitate et a vita recederet. Qui regnavit annis viginti unum. Nabuchodonosor autem non post multum tempus mortem Patris agnoscens, et disponens causas Aegypti reliquamque provinciam, et captivos ejus et Phoenicum et Syriorum et gentium Aegyptiarum, et praecipiens quibusdam amicis, ut cum magna virtute, et omni utilitate ad Babyloniam cuncta deferrent, ipse cum paucis per desertum venit ad Babyloniam, et potitus rerum quae gubernabantur tunc a Chaldaeis, a quodam viro optimo regnum reservaturo, totius regni paterni dominus est effectus.
15.5
LIBER DECIMUS QUARTUS. CAPUT XLV. Increpatur Baruch a Jeremia de pusillanimitate: tamen salus ei promittitur.
15.5
Verbum quod locutus est Jeremias propheta ad« Baruch, filium Neriae, cum scripsisset verba haec in libro de ore Jeremiae, anno quarto Joachim filii Josiae regis Juda, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel ad te Baruch: Dixisti: Vae mihi misero, quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo: laboravi cum gemitu meo, et requiem non inveni. Haec dicit Dominus: Sic dices ad eum: Ecce ego quos aedificavi destruo, et quos plantavi ego evello, et universam terram hanc, et tu quaeris tibi grandia? Noli quaerere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam in salutem, in omnibus locis ad quaecunque perrexeris.» Rudis adhuc et imperfectus in tolerantia passionum, quas postmodum experturus erat Baruch, expavit calamitatem captivitatis, quae jam tunc temporibus Joachim filii Josiae regis Juda urbi imminebat. Unde conqueritur dolorem additum dolori suo, sed accipit inde divinum responsum, quod superflue quaerat pacem sibi tribui, cum totus populus sub fasce diversarum tribulationum laboret. Ex quo mihi videtur in illo typum fieri eorum qui in pressura persecutionum quibus in praesenti tempore Ecclesia gravatur, pusillanimitate titubant, habere volentes consolationem in praesenti, quae in futura vita bene certantibus repromittitur.« Omnes enim, ut ait Apostolus, qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur.» Unde Salvator discipulis suis ait:« In mundo pressuram habebitis.» Et idem:« Amen amen, inquit, dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.: Et iterum« Qui perdiderit, ait, animam suam propter me, inveniet eam.» Et rursum:« Et eritis, inquit, odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.» Et iterum:« Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum.»
15.6.1
LIBER DECIMUS QUARTUS. CAPUT XLVI. Sermo Domini contra Aegyptum et civitates ejus: promittitur Israeli miseratio.
15.6.1
« Verbum quod factum est ad Jeremiam prophetam contra gentes, ad Aegyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti, qui erat juxta flumen Euphratem in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Joachim filii Josiae regis Juda. Hactenus propheta mistim de Juda et Israel, et de Chaldaeis atque Aegyptiis prout opportunitas narrationis se contulit sermonem habuit: dehinc vero ad diversas gentes ac provincias, hoc est, ad Aegyptum, ad Palaestinos, ad Moabitas, et filios Ammon, ad Idumaeam, ad Cedar, ad Elam, et ad extremum ad Babylonem, ad terram Chaldaeorum, specialiter singulis, verbum Domini, quod sub nomine oneris Isaias nuncupavit, profert: ut sciant singulae quid contra Domini voluntatem fecerint, et qualem vindictam inde sint perpessurae. Primum ergo ad Aegyptum, quae maxime scandalum fuit genti Judaeorum, sermonem convertit, commemorans tempus quando haec legatio peracta est, hoc est, in quarto anno Joachim filii Josiae regis Juda, quando Pharao Nechao rex Aegypti in Charcamis contra Nabuchodonosor regem Babylonis pugnavit, atque ab eo contritus et superatus est. Sed quia divinae historiae hoc quomodo factum sit non palam ostendunt, necessarium putabam narrationem Josephi inde in hoc loco ponere, qui in libro decimo Antiquitatum suarum ita narrat, dicens:« Rex igitur Aegyptiorum, dum fuisset a pugna reversus, vocavit Joachim ad semetipsum de civitate Syriae, quae dicitur Hemath. Qui dum venisset eum repente vinxit, et seniori ejus fratri, ex eodem patre progenito, nomine Eliachim, tradidit regnum: provinciae vero tributum posuit centum talenta argenti et unum auri. Joachim ergo has pecunias exsolvebat. Joachaz autem deduxit in Aegyptum; qui etiam mortuus est in ea, dum regnasset tres menses et dies decem. Joachim vero mater vocabatur Zabuth, de civitate Abuma. Hic autem vir erat natura injustus, et valde nequissimus, et neque circa Deum sanctus, neque circa homines mansuetus. Dumque quartum regni haberet annum, Babyloniae principatum quidam nomine Nabuchodonosor accepit. Eodem tempore cum magno apparatu ad Archarmim civitatem venit, quae est juxta Euphraten, pugnaturus contra regem Aegyptiorum Nechao, sub hoc enim Syria erat universa. Dumque cognovisset regis Babyloniae voluntatem Nechao penitus non expavit, sed cum magno brachio super Nabuchodonosor ad Euphraten venit. Qui facta congressione devictus est, et multa millia variis rebus belli amisit. Transiens autem Euphraten Babyloniae rex omnem Syriam usque ad Pelusium cepit, praeter Judaeam. Quarto igitur anno Nabuchodonosor, qui erat octavus Joachim regis Hebraeorum, contra Judaeos cum magno exercitu castra metatus est tributa exacturus a Joachim, aut certe dimicaturus. Ille vero metuens ejus minas et pacem habere desiderans, praebuit ei tributa, qua praeceperat annis tribus.» Tertio vero anno audiens Aegyptios denuo contra Babyloniam pugnaturos, tributa non reddidit, sed ipse Aegyptiaci belli[ rumore] deceptus est. Nam pugnare contra eum Aegyptii minime praesumpserunt( MAURUS). Semper enim Judaei, ut Scriptura testatur, aversi sunt cordibus in Aegyptum, et non in Dei fortitudine, sed in brachio carneo, et in baculo arundineo confracto sperabant: unde merito coram hostibus cadebant. Sic et omnis qui, relicto uno vero Deo, in auxilium fragile istius mundi spem ponit, coram nequissimis hostibus, hoc est, malignis spiritibus, resistere non valebit, sed ejus machinamentis perversis irretietur, capietur, et conteretur. Itaque locum istum quem incolimus, et mundum, qui in maligno positus est, Aegyptum possumus appellare: maxime, quia ut dicitur Aegyptus, interpretatur tribulans, et ad angustiam rediens. Et vere, quia lata via et spatiosa istius mundi, ad tribulationem atque angustiam adducet perpetuam. Dehinc ergo quid propheta ad Aegyptum loquatur videamus.
15.6.2
« Praeparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum, jungite equos et ascendite equites: state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis. Quid igitur? Vidi ipsos pavidos et terga vertentes, fortes eorum caesos: fugerunt conciti, nec respexerunt: terror undique, ait Dominus. Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis: ad aquilonem juxta flumen Euphratem victi sunt et ruerunt.» Per ironiam quidem hortatur Aegyptios imbelles et pavidos arma sumere, et machinas belli praeparare, quod tamen frustra faciunt: quia pavidi et terga vertentes concite fugiunt, nec fuga velox, neque fortitudo brachiorum contra hostes defendere illos atque salvare potest: sed Chaldaeorum gladio ad aquilonem juxta flumen Euphratem victi subito corruerunt.
15.6.3
« Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus? Aegyptus fluminis instar ascendet, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet: Ascendens operiam terram, perdam civitatem et habitatores ejus.» Propter multitudinem populorum Aegyptum flumini comparat et fluviis, quae se per arrogantiam frustra terram Israel et civitatem Jerusalem, sive etiam terram Chaldaeorum ac urbem Babyloniae operire et disperdere habitatores ejus latitabant[ laetabatur], quia juxta Isaiae vaticinium tradetur Aegyptus in manus dominatorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum, et calamus et juncus marcescet. Naturale est, ut cum per iram Dei captivitas venerit, indignationem ejus pestilentia subsequatur, et adversum eos, qui offenderint Deum cuncta elementa desaeviant. Unde scriptum est in alio propheta: Et volucres in aere deficere et pisces in aquis, ut omnia humano usui subtrahantur. Hic dicimus simpliciter: ut siccitatem fluminis Nili, et rivorum ejus, voluerimus accipere. Sin autem per metaphoram in fluvio regnum, in rivo duces ejus intelligimus, et in virore et junco et papyro cuncta Aegypti abundantia, ut per ea opera Aegypti describantur, quorum Aegyptus fertilissima est. Mystice autem quando rex fortis et durus dominatus fuerit Aegypto, arescet omnis doctrina et pulchritudo eloquentiae saecularis, et ipse fons fluviorum omnium diabolus, a quo oriuntur omnia mendacia, desolabitur, ita ut deficiant caetera flumina, et rivi, qui de turbidis Nili aquis implebantur.
15.6.4
« Ascendite equos et exsultate in curribus, et procedant fortes Aethiopiae et Libyae tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas. Dies autem ille Domini Dei exercituum, dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis. Devorabit gladius et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum. Victima enim Domini exercituum in terra aquilonis juxta flumen Euphratem.» Mandat ut ascendant equos, et exsultent in curribus et procedant fortes, hoc est, illi qui per elationem mentis confidunt in propria potentia, ex confinibus provinciis Aegypto, ex Aethiopia, scilicet Libya et Lydia, quae quondam inter gentes robustissimas reputatae sunt, quorum rex Croesus erat, et incipiant praeliari, ut dies ultionis Domini sumat vindictam de inimicis suis, quia frustra nituntur, quibus divinum subtrahitur auxilium. Mystice autem omnes haeretici atque schismatici ex diversis provinciis orti, ne quidquam disponunt contra civitatem Domini, quia eam subvertere non poterunt:« Portae enim inferi,» juxta promissum Salvatoris,« non praevalebunt adversus eam,» sed potius in die ultionis Domini devorabit ille gladius hostes ejus, de quo in cantico Deuteronomii scriptum est:« Inebriabo sagittas meas in sanguine, et gladius meus manducabit carnes.»« Et victima erit Domini in terra Aquilonis juxta flumen Euphratem,» hoc est, fluxum saecularis voluptatis, cum traduntur in manus ejus qui solium suum posuit ad Aquilonem, et plaudebat se similem fore Altissimo, ut eos mittet in stagnum ignis et sulphuris, et ibi tam corpore quam anima crucientur in perpetuum.
15.6.5
« Ascende in Galaad et tolle resinam, virgo filia Aegypti, frustra multiplicabis medicamina, sanitas non erit tibi.» Galaad mons ad quem septem Phoenicis et Arabiae collibus mons Libani copulatur, extenditurque per desertum usque ad eum locum ubi trans Jordanem habitabat quondam Seon rex Amorrheorum. Cecidit supradictus mons in sortem filiorum Ruben et Gad, et dimidiae tribu Manassae. Resinam Graeci ῥητίνην vocant, ῥέειν enim Graece dicitur quidquid manat: est enim lacryma sudore exhalata lignorum, ut cerasi, lentisci, balsami, vel reliquarum arborum sive virgultorum, quae sudare produntur, sicut et odorata Orientis ligna, sicut gutta balsami ac ferularum, vel succinorum cujus lacryma durescit in gemmam. Prima est resine, terebinthina, omnium praestantior. Affertur autem ex Arabia Petrea, atque Judaea, et Syria, Cypro, et Africa, ex insulis quoque Cycladibus. Secunda est lentiscina, quae mirtrix vocatur. Haec ex Cisa insula deportatur. Tertia pinalis, quarum alia pitines, alia petitine, alia liquida, alia arida, et afferuntur ex terra Colophonia. Unde etiam nomen Colophonia resina sumpsit. Nam resina lenis est apta corporibus, et pro medicina accipitur. Unde et in Jeremia scriptum est:« Nunquid resina est in Galaad? aut medicus non est ibi? Quare non ascendit curatio filiae populi mei?» Hanc resinam habebat et Jacob, quam mittebat filio Joseph, cum melle et terebintho, nucibus, thymiamate et stacte: Ismaelitae quoque qui emerunt Joseph, de terra Israel in Aegyptum deportabant thymiamata et resinam de Galaad et stacten. Resina enim Galaad, ut jam superius diximus, in multis testimoniis Scripturarum pro poenitentia ponitur, atque medicamine verae conversionis ad Deum. Unde propheta hortatur Aegyptum et confines sibi provincias, ut agant poenitentiam de errore suo, et malis operibus: quia si hoc non fecerint frustra a diis falsis medicamina quaerent, quia non accipient ab eis sanitatem: sed confusionem invenient perpetuam. Unde et sequitur:
15.6.6
« Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram: quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.» Ignominia enim tunc patuit Aegypti, quando frustrata solatio, quod a falsis numinibus expetebat, coram hostibus suis ruit, et mutua clade cum forte concidit. Sic et haeretici qui semper in discordia sunt, et in vario errore versantur, in multis ab invicem discordant, et cominus certantes atque alterutrum se lacerantes, non victoriam veritatis capiunt: sed errore captivi pariter in foveam perditionis cadunt.
15.6.7
« Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Aegypti: Annuntiate Aegypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et Taphnis dicite: Sta et praepara te: quia devorabit gladius ea quae per circuitum tuum sunt.» Loquitur propheta verbum et ore Domini ad Aegyptum, et ad ejus loca praecipua, ut se praeparent ad bellum: sed tamen sciant quod Chaldaeorum gladius devastaturus sit omnem terram ipsius. Magdalus enim est locus, ut supra memoravi, ad quem filii Israel cum exissent de Aegypto, pervenerunt antequam transirent mare Rubrum. Legimus et in Ezechiele:« de Magdalo usque Senem.» Porro Jeremias Judaeos, qui secum fuerant, Babyloniorum impetum declinantes, in hac urbe Aegypti habitasse refert: Thanen metropolim fuit Aegypti. Et Psalmista declarat, quod ibi Moses multa signa fecerit, quae in Exodo describuntur:« Posuit in Aegyptum signa sua et prodigia sua in campo Thaneos.» Memphim quoque magicis artibus deditam pristini usque ad praesens tempus vestigia erroris ostendunt. Ad has civitates Isaias in onere Aegypti ita loquitur:« Stulti facti sunt principes Thaneos: emarcuerunt principes Mempheos: deceperunt Aegyptum angulum populorum ejus.» Ubi breviter indicatur quod, Babylonia vastitate omnia Magorum consilia, et eorum quae futurorum scientiam promittebant, stultitiae coarguantur, et in adventu Christi cuncta redigantur in nihili: non invenientibus consilium Aegypti vatibus quomodo dogma opprimant Christianum. Idioma autem Scripturarum est, ut angulum pro regno ponant: eo quod populos contineat, et quasi in tota domo fortissimum sit. Unde et Christus duorum populorum parietes continens, lapis dicitur angularis.
15.6.8
« Quare computruit fortis tuus? Non stetit quoniam Dominus subvertit eum.» Fortem autem idolum aliquod et Deum falsum in quem speraverunt Aegyptii, aut Pharaonem per potentiam regni nuncupat, qui recte coram hostibus computruit, quia in victoria non perstitit, sed tabe corruptionis putrefactus sorduit, quoniam justum judicium Domini illum subvertit.
15.6.9
« Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dicent: Surge et revertamur ad populum et ad terram nativitatis nostrae a facie gladii columbae.» Multiplicavit Aegyptus ruentes, quia populis ejus traditis in manus hostium, ceciderunt eos inimici persequentes: et sicut hortari se debuerant invicem audaces ad pugnam, sic timidi alterutrum incitant se ad fugam. Columbam vocat Nabuchodonosor, non ob laudem, sed ob vituperationem: non propter simplicitatem, sed propter stultitiam: quia cum victor Domini munere in diversis gentibus exstitisset, non illi qui sibi victoriam tribuit, sed falsis numinibus laudem impendit. Nec mirum quod Nabuchodonosor, qui Domini imperio serviebat, destruens praevaricatricem Jerusalem, servum suum et columbam vocat, cum Medos quos ad subversionem Babyloniae direxit sanctificatos vocet, dicens per Isaiam:« Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea.»[ Hieron.] Columba igitur invenitur in laude posita, ut illud est praeceptum in Evangelio:« Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.» Ut videlicet simus simplices quasi columbae et astuti quasi serpentes, imitantes simplicitatem columbarum, et serpentis astutiam: ne aliis nocere possimus, nec ab aliis patiamur insidias; sed simplicitate et prudentia exhibeamus hominem temperatum, quia prudentia absque bonitate malitia est, et simplicitas absque ratione stultitia nominatur. Item in vituperatione ponitur columba in Osee ubi ita legitur:« Factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Aegyptum invocabat, ad Assyrios abierunt.» Quaeritur cur Ephraim non aliis avibus, sed columbae sit comparatus. Aves caeterae pullos suos etiam cum periculo vitae suae protegere festinant, et cum ad nidum suum accipitrem, colubrum, corvum, sive cornicem accedere viderint, huc illucque volitant, et dimittunt se, morsu et unguibus lacerant, et dolorem parentis querula voce testantur: sola columba ablatos pullos non dolet, non requirit. Et huic recte comparatur Ephraim, quod vastatum per partes populum non sentiat, sed negligens sit saluti suae.
15.6.10
« Vocate nomen Pharaonis regis Aegypti, tumultum adduxit tempus. Vivo ego, inquit rex, Dominus exercituum nomem ejus, quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari veniet.» Jubet propheta his qui audierunt vaticinium suum de clade Aegyptiorum, quod nuntient Pharaoni regi Aegypti: quoniam vicinum est tempus tumultus belli, quod hostes sui acturi sunt contra eum. Quod autem sub juramento Domini exercituum, ipsum tumultum affirmat venturum esse, sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelum in mari, ostendit ex comparatione locorum frugiferorum quasi in mari submersorum grandem subversionem imminere Aegyptiorum. Thabor autem terminus Zabulonae mons in medio Galileae campo mira rotunditate sublimis, distans a Diocaesaraea decem millibus contra orientalem plagam, qui confinium quoque inter tribum Issachar et Nephthalim fuit. Carmelus autem ubi Nabal quondam fuit, et nunc villa est Chermela nomine, decimo lapide oppidi Chebron: vergens ad orientalem plagam, ubi et Romanorum praesidium est. Mystice autem, quia Thabor veniens lumen, vel veniat lux, et Carmelus tenellus aut mollis, sive scientia circumcisionis interpretantur, significant haereticos in lumine saecularis sapientiae superbientes, vel Judaeos molles, et deliciosos in carnis circumcisione gloriantes: qui vero sub Pharaone versantur, et Christo servire renuunt, in mare turbidum hujus saeculi demergi, et ob hoc in damnationem venturos perpetuam.
15.6.11
« Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Aegypti: quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur inhabitabilis.» Mandat Aegyptum ut vasa transmigrationis sibi faciat, hoc est, sarcinulas ad fugiendum praeparet, quia famosissima eorum civitas, ubi Magorum incantatio celeberrima fuit, in solitudinem vertetur: et terra deseretur inhabitabilis. De vasis ergo transmigrationis Dominus ad Ezechielem similiter loquitur, dicens.« Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et migrabis coram eis per diem: transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant, quia domus exasperans est: et efferas foras vasa tua, quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans ante oculos eorum. Perfode tibi parietem: et egredieris per cum in conspectu eorum. In humeris portabis, in caligine effugies, faciem tuam velabis et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israel.» Nulli dubium quin universa loci hujus continentia, futuram captivitatem indicet regis Sedechiae et tribus Judae, qui captus est cum Jerusalem. Captum autem esse Sedechiam a Babyloniis atque Chaldaeis, et Jeremias propheta, et Regum narrat historia, et ductum de loco in locum, hoc est, de Jerusalem in Babylonem. Et caetera, quae Ezechiel in consequentibus loquitur, facere jubetur propheta in figura, quae Sedechias acturus est in veritate. Collige enim, inquit, sarcinas tuas, haec enim vasa sunt transmigrantis, videntibus eis, et postquam viderint, quae facturus es, egredieris vespere in similitudinem transmigrantis. Legimus enim Sedechiam noctu muro suffosso fugisse ad deserta Joidanis, ibique a Babyloniis esse comprehensum: et hoc significare perfossum parietem. Quod autem dicit in humeris portabis: subauditur sarcinas tuas, et quidquid ad viae solatium fugientes portare consueverunt. In caligine efferes: ne videaris a quoquam. Faciem tuam velabis: vel caecitate, quae ei accidit erutis oculis a Nabuchodonosor: vel ne cognoscatur quod ipse sit rex, et major fiat cura servantium.
15.6.12
« Vitula elegans atque formosa Aegyptus, stimulator ab Aquilone veniet ei.» Vitulam elegantem appellat Aegyptum, quia plebs ejus in deliciis nutrita, quasi indomita et lascivos mores habens, jugum disciplinae ferre recusavit. Cui stimulator, hoc est, Nabuchodonosor ab Aquilone veniet, qui eam acie armorum in fugam vertet. Cui simile est illud Osee:« Sicut vacca lasciviens declinavit Israel: nunc pascit eos Dominus, quasi agnum in latitudine.» Pro quo in Septuaginta habetur:« Sicut vacca a silo percussa insanivit Israel, nunc pascit eos Dominus in spatioso.» Sicut enim vacca lasciviens et abjiciens legis jugum, ita Israel, id est decem tribus, declinavit a Domini servitute, pro lasciviente vacca, ut diximus, Septuaginta transtulerunt παροιστρῶσα, quae oestro asiloque percussa sit, quem vulgo tabanum vocant. De quo et Virgilius in tertio Georgicorum libro refert:... cui nomen asilo Romanum est: oestrum Graii vertere vocantes, Asper, acerba sonans: quo tota exterrita silvis Diffugiunt armenta: furit mugitibus aether Concussus, silvaeque et sicci ripa Tanagri. Quia ergo insanivit Israel, et percussus fornicationis spiritu, incredibili furore debacchatus est, ideo non multo post tempore, sed dum prophetantium spiritus hos regit arcus, pascit eos Dominus, quasi agnum in latitudine. Quia metaphoram a vacca lasciviente, sive oestro ceperat, servat in reliquis, ut captivitatem in Assyrios, et in latissimam Medorum terram dispersionem populi Israel, quasi in campo latissimo, et in spatiosa terra gregis agnorum pasturam vocet. Super haereticis prona intelligentia est. Sicut enim vaca percussa asilo, percussi sunt haeretici ardentibus diaboli sagittis, et legis notitiam reliquerunt. Ideo pascentur in lata et spatiosa via, quae ducit ad mortem, et patientia Domini bonique pastoris eos nutriet ad interitum.
15.6.13
« Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus, quasi vituli saginati versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt, quia dies interfectionis eorum veniet super eos, et tempus visitationis eorum.» Principes Aegypti non pastores, sed mercenarios vocat, qui non curam gregis habuerant, sed avaritiae et luxuriae studebant. Ideo coram hostibus stare non valentes, in fugam versi sunt. Dies enim vindictae et interfectionis venit super eos. Juxta allegoriam vero mercenarios Aegypti, fictos pastores praesentis Ecclesiae peregrinantis in hoc mundo possumus intelligere, qui lucrum terrenum quaerentes, oves sibi commendatas contra vastatores defendere non praesumunt. Quos ipsa veritas in Evangelio denotat, dicens:« Mercenarius autem, et qui non est pastor, videt lupum venientem, et dimittit oves et fugit.» Lupus etenim super oves venit, cum quilibet injustus et raptor fideles quosque atque humiles opprimit. Sed qui pastor esse videbatur et non erat, relinquit oves et fugit, quia dum sibi ab eo pericula metuit, resistere ejus injustitiae non praesumit. Fugit autem non mutando docum, sed subtrahendo solatium. Fugit, quia injustitiam vidit et tacuit. Fugit, quia sub silentio se abscondit. Quibus bene per prophetam dicitur:« Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini.» Ex adverso quippe ascendere est: quibuslibet potestatibus prave agentibus rationis libera voce contraire. Et in die Domini, pro domo Israel in praelio stamus ac murum opponimus, si fideles innocentes contra perversorum injustitiam ex justitiae auctoritate vindicamus. Quod quia mercenarius non facit, cum venientem lupum viderit, fugit. Sed est alius lupus, qui sine cessatione quotidie non corpora, sed mentes dilaniat, malignus videlicet spiritus, qui caulas fidelium insidians, circuit et mortes animarum quaerit. De quo lupo mox subditur:« Et lupus rapit et dispergit oves.» Lupus venit et mercenarius fugit: quia malignus spiritus dum mentes fidelium in tentatione dilaniat, et is qui locum pastoris tenet, curam sollicitudinis non habet, animae pereunt, et ipse de terrenis commodis laetatur.« Lupus rapit et dispergit oves,» cum alium ad luxuriam pertrahit, alium in avaritiam accendit: alium in superbiam erigit, alium per iracundiam dividit: hunc invidia stimulat, illum in fallacia supplantat. Quasi ergo lupus gregem dissipat, cum fidelium populum diabolus per tentationes necat. Sed contra haec mercenarius nullo zelo accenditur, nullo fervore dilectionis excitatur: quia dum sola exteriora commoda requirit, interiora gregis damna negligenter patitur. Unde et mox subjungitur:« Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.» Sola ergo causa est, ut mercenarius fugiat, quia mercenarius est. Ac si aperte diceretur: Stare in periculo ovium non potest, quia in eo quod ovibus praeest, non oves diligit, sed lucrum terrenum quaerit. Dum enim honorem amplectitur, dum temporalibus commodis laetatur, opponere se contra periculum trepidat, ne hoc quod diligit amittat. Quasi vituli ergo saginati tales pastores sunt, qui deliciis carnalibus dediti, continentiae minime operam dant. Quos dies interfectionis et tempus visitationis superveniens consumit: quia eos adventus superni judicis futurus, pro peccatis suis puniendos gehennae ignibus tradit.
15.6.14
« Vox ejus quasi aeris sonabit, quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei, et quasi ligna caedentes succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest: multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus.» Non solum enim historiali Aegypto justo judicio Dei vindicta supervenit, sed spiritali in die judicii superventura est: quam nunc sacra Scriptura in toto orbe terrae praenuntiat futuram. Unde bene vox ejus aeri sonanti comparatur, quia aeris metallum caeteris metallis sonorius tinnit: et dies futuri judicii cunctis correptionibus, quae ante fuerant, fortius resonabit. Tunc enim« Deus noster manifestus veniet, et non silebit: ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida: advocavit coelum sursum: et terram discernere populum suum.» Tunc exercitus coelestes properabunt ut colligant omnia scandala de regno ejus: et ligna infructuosa securibus validi examinis caedant. Tuncque succidetur saltus inutilis, qui supputari non potest: quia omne lignum non faciens fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur: multitudoque perditorum, super locustarum, qui brevi volatu se jactitant, numerum existens, damnabitur: et pusillus grex cui complacuit patri dare haereditatem salvabitur. Tuncque patebit confusioni omnis carnalium cogitatio, quae voluptatibus istius saeculi innitebatur, quando in potestatem malignorum spirituum tradetur. Nec jam luxuriari licet, quando pro peccatis suis puniri debet. Unde et sequitur:
15.6.15
« Confusa est filia Aegypti, et tradita in manu populi Aquilonis. Dixit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae, et super Pharaonem, et super Aegyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super omnes, qui confidunt in eo: et dabo eos in manus quaerentium animam eorum, et in manus Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manus servorum ejus.» Visitabit Dominus super tumultum Alexandriae, et super Pharaonem, et super Aegyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, etc., cum propter peccata populi et principum ejus, tradita est Aegyptus, cum tota pompa sua et cultura, in manus Nabuchodonosor regis, et Chaldaeorum, qui diripuerunt omnia, et statum regni dissipaverunt. Huic simile est illud quod in Isaia legitur:« Et tradam Aegyptum in manus dominatorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus exercituum.» Quod tamen duplici intelligentia accipi potest, ut Chaldaeorum scilicet tempore quando a Nabuchodonosor Aegyptus expugnata est, vel Romani imperii quando Antonio Cleopatraque superatis, Augustus Caesar Aegyptum subjugavit. Babylonios fuisse crudeles omnis Scriptura testatur: qui parvulis non pepercerint, et suis eos jaculis vulnerarint: nec praegnantibus sint miserti. Romanum autem regnum fortissimum, et Danielis Scriptura testatur, exponens quartam bestiam habentem dentes et ungues ferreos.
15.6.16
« Et post haec habitabitur sicut diebus antiquis, ait Dominus.» Quod licet videatur intimare, regnum Aegyptiorum non ita Nabuchodonosor rege esse destructum, quod ultra recuperari non possit, cum postea ibi reges usque ad Augustum Caesa rem perstiterint, tamen altiori sensu Christiana potest designare tempora, quando Dei cultus in Aegypto istius mundi restauratus est, ad quem primitus homo exercendum creatus est, de quo et Isaias ait:« Et percutiet Dominus plaga Aegyptum, et sanabit eam, et revertentur ad Dominum et placabitur eis, et sanabit eos.»« Quem enim diligit Dominus corripit: castigat autem omnem filium quem recipit.» Nec persecutio haec ad negationem credentium pertinet, sed ad probationem et coronam, ut destruantur ea quae fuerunt reproba, et intaurentur ea quae fiunt probata.
15.6.17
Et tu, serve meus, ne timeas, Jacob, et ne paveas,« Israel, quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuae, et revertetur Jacob, et quiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat. Et tu noli timere, serve meus, Jacob, ait Dominus: quia tecum ego sum, quia consumam ego cunctas gentes ad quas ejeci te: te vero non consumam, sed castigabo te in judicio, neque quasi innocenti parcam tibi.» Haec promissio non bene convenit carnali plebi Judaeorum, sed spiritali populo in Christo credentium. Non enim eis divina voce dictum est, quod non consumerentur, cum in toto orbe modo dispersi sint, nec regnum, nec sacerdotium habeant? sed Christiana gens, quae de universis gentibus colligitur, et revertetur de captivitate erroris, et pristinae conversationis ad terram Ecclesiae, ubi quiescet in spe et prosperabitur in successu virtutum, nec exterret eam adversarius, quia fiduciam habet in Deo suo, ipsa non consumitur hostium persecutione, sed servabitur atque in modum auri quod per ignem transit perfecte purgabitur atque probabitur. Nisi forte dicamus, quod generatio illa antiqua ante diem judicii penitus non consumatur, quia ex parte caecitas contigit in Israel:« Cum autem plenitudo gentium subintraverit, tunc omnis Israel salvus erit.» Sciendum est tamen omnes homines triplici ratione tentari, plerumque ob probationem, nonnunquam ob emendationem, interdum ob merita delictorum. Et ob probationem quidem, ut beatum Abraham, ut Job, multosque sanctorum tribulationes innumeras legimus pertulisse. Ob emendationem vero, cum justos suos pro parvis suis quibusdam levibusque peccatis, seu pro elatione, seu impuritate humiliandos diversis tentationibus tradit, ut omnem sordem cogitationum, et ut verbis prophetae dicam, scoriam quam in occultis eorum pervidit esse concretam, excoquens in praesenti velut aurum purum futuro transmittat examini, nihil in eis residere permittens, quod scrutans post haec judicii ignis poenali cruciatu purgaturus inveniat. Pro merito autem peccatorum, plaga tentationis infertur, ut ibi plagas populo Israelitico immissurum se Dominus comminatur, dicens:« Dentes bestiarum immittam in eos cum furore trahentium super terram, et frustra percussi filios vestros, disciplinam non recepistis.» In psalmis quoque:« Multa flagella peccatorum.» Et in Evangelio:« Ecce sanus factus es, jam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat.» Invenimus sane et quartam rationem, qua ob manifestandam solummodo gloriam et opera Domini inferri quibusdam aliquas passiones Scripturarum auctoritate cognoscimus, secundum illud Evangelii:« Neque hic peccavit neque parentes ejus, sed ut manifestentur opera Dei in illo.»
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).