Rabanus Maurus780-856
Commentaria in Jeremiam
Jere 2.1.6
Choose a text
More by Rabanus Maurus780-856
—
8921 Coinje2
2.1.1
LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM. De sanctificatione et missione Jeremiae; de virga vigilante et olla succensa.
2.1.1
« Verba Jeremiae, filli Helciae, de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin. Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiae filii Amon regis Juda, in tertio decimo anno regni ejus. Et factum est in diebus Joachim filii Josiae regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedechiae filii Josiae regis Juda, usque ad transmigrationem Hierusalem, in mense quinto.» Caeteri prophetae, ut Isaias, Osee, Joel, fuerunt ante captivitatem decem tribuum Israel, sive duarum tribuum Judae et Benjamin. Alii post captivitatem, ut Daniel, Aggaeus et Zacharias. Jeremias vero et Ezechiel imminente captivitate vaticinium texuerunt: sed alter eorum in terra Juda, alter in Babylone. Jeremias cum adhuc esset puer, prophetare coepit anno tertio decimo Josiae filii Amon regis Judae; prophetavitque in imperio ejus annis decem et novem, et postea sub Joachim filio ejus annis undecim: et sub Sedechia, qui ultimus fuit regum Juda, annis undecim, usque ad quintum mensem, quando a Babyloniis capta est Hierusalem. Joachaz vero et Jechoniae terni menses( quorum alter in Aegyptum, alter cum matre ductus est in Babylonem), in supradictis annis computantur. Ac per hoc ab exordio prophetiae suae usque ad captivitatem Hierusalem, in qua et ipse captus est, prophetavit annis quadraginta et uno, praeter illud tempus, quando ductus est in Aegyptum. Ibique prophetavit in Taphnis, ut hoc ipso volumine continetur. Pro verbis Jeremiae Septuaginta posuerunt,« Verbum quod factum est ad Jeremiam,» hoc videlicet sensu, quod verba Jeremiae verbum sit Domini. Fuit autem de genere sacerdotum, qui habitabant contra septentrionem Hierusalem in tertio milliario et viculo Anathoth. Simulque admirabilis clementia Domini, quod jam captivitate vicina, et Babylonio exercitu vallante Hierusalem, nihilhominus populum ad poenitentiam provocat, malens salvare conversos quam perdere delinquentes. Pro transmigratione, quod omnes alii voce consona transtulerunt, Septuaginta posuerunt captivitatem. Post exordium autem vaticinationis Jeremiae, tricesimo quinto prophetiae ejus anno, Ezechiel in Babylone his qui cum eo capti fuerant, exorsus est prophetare.
2.1.2
« Et factum est verbum Domini ad me dicens: Priusquam te formarem in utero, novi te; et antequam exires de vulva, sanctificavi te: prophetam gentibus dedi te.» Non quo ante conceptionem, ut haeresis suspicatur, fuerit Jeremias, sed quo praescierit eum futurum Dominus, cui nec dum facta jam facta sunt, secundum illud quod Apostolus loquitur:« Qui vocavit ea quae non erant, quasi ea quae essent.» Quod autem sanctificatur, in utero juxta illud Apostoli debemus accipere:« Postquam autem placuit ei, qui me segregavit de utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem eum in gentibus.» Joannes quoque Baptista sanctificatur in utero, et Spiritum sanctum accipit, et movetur in vulva, et per os matris loquitur. Quod autem dixit,« Prophetam in gentibus dedi te,» illud vult intelligi quod in ipso postea propheta lecturi sumus, quod non solum Hierusalem, sed et multis in circuitu gentibus prophetaverit. Quidam hunc locum super Salvatore intelligunt, qui proprie propheta gentium fuit, et apostolos vocavit omnes nationes. Iste enim vere priusquam in utero virginali formaretur, et antequam exiret de vulva matris, sanctificatus utero est et notus Patri, quippe qui semper in Patre, in quo est semper Pater.
2.1.3
« Et dixi: Ha, ha, ha, Domine Deus: ecce nescio loqui, quia puer ego sum.» Septuaginta:« Et dixi: O Domine Deus, ecce nescio loqui, quia juvenis sum.» Detestatur officium, quod pro aetate non potest sustinere, eadem verecundia qua et Moses tenuis et gracilis vocis esse se dicit. Sed ille quasi magnae robustaeque aetatis corripitur: huic pueritiae datur venia, quae verecundia et pudore decoratur.
2.1.4
« Et dixit Dominus ad me: Noli dicere, quia puer sum, quoniam ad omnia quae mittam te, ibis, et universa quae mandavero tibi, loqueris. Ne timeas a facie eorum, quia tecum sum, ut eruam te, dicit Dominus.» Ne aetatem, inquit, consideres; alio enim propheta loquente didicisti:« Cani hominis sapientia ejus.» Tuae sit tantum voluntatis ut pergas; me comitem habebis, quo cuncta adjuvante complebis.« Aperi os tuum, et implebo illud.» Nec consideres multitudinem eorum ad quos et contra quos locuturus es, sed me qui tecum sum, ut eruam te, dicit Dominus. Liberat autem Dominus, non quo propheta persecutionibus et angustiis careat, quippe cum legamus eum multa perpessum; sed ut patiens omnia superet, nec cedat angustiae.
2.1.5
« Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo.» Notandum quod hic mittatur manus Dei, quae tangat os prophetae, et dicatur ei:« Ecce dedi verba mea in ore tuo;» in Isaia autem scriptum sit:« Et missus est ad me unus de seraphim, et in manu habebat carbonem, quem forcipe tulerat de altari: et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit iste labia tua, et auferet iniquitates tuas, et peccata tua mundabit.» Ibi enim quia solidae et perfectae aetatis erat, et ipse simpliciter confitetur quod immunda labia habeat, et habitet in medio populi immunda labia habentis. Mittitur unus de seraphim, qui non manu, sed forcipe et carbone tangat os ejus, et iniquitates auferat et mundet peccata. Hic autem ipsius Dei manus mittitur, per quam cuncta operatus est, et quae in alio loco brachium dicitur: non ut peccata auferat, quae per pueritiam multa non fecerat, sed ut loquendi gratiam tribuat. Porro Ezechiel librum devorat et intus et foris scriptum, tam sacramenta divina quam simplicem historiam continentem. Jeremiae os tangitur, et Domini verba tribuuntur, ut confidentiam accipiat praedicandi. Pulchreque juxta litteram manus mittitur, ut humanorum artuum videns similitudinem, tactum manus non reformidet. Sed sciendum, quod nonnunquam praedicationis officium et nonnulli laudabiliter appetunt, et ad hoc nonnuli laudabiliter coacti pertrahuntur. Quod liquide agnoscimus, si memoratorum duorum prophetantium facta pensamus, quorum unus ut ad praedicandum mitti debuisset sponte se praebuit, quorum tamen alter pergere cum pavore recusavit. Isaias quippe Domino quaerenti quem mitteret, ultro se obtulit dicens:« En ego, mitte me.» Jeremias autem mittitur, et tamen ne mitti debeat humiliter reluctatur dicens:« Ha, ha, ha, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.» En ab utrisque exterius diversa vox prodiit, sed non a diverso fonte dilectionis emanavit. Duo quippe sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor, et proximi. Per activam vitam igitur prodesse proximis cupiens Isaias, officium praedicationis appetit; per contemplativam vero Jeremias amori Conditoris sedulo inhaerere desiderans, ne mitti ad praedicandum debeat contradicit. Quod ergo laudabiliter alter appetit, hoc laudabiliter alter expavit. Iste ne tacitae contemplationis lucra loquendo perderet, ille ne damna studiosi operis tacendo sentiret. Sed hoc in utrisque est subtiliter intuendum: quia et is qui recusavit, pleniter non resistit; et is qui mitti voluit ante se per altaris calculum purgatum vidit, ne aut non purgatus adire quisque sacra ministeria audeat, aut quem superna gratia elegit, sub humilitatis specie superba contradicat. Quia igitur valde difficile est purgatum se quemlibet posse cognoscere, praedicationis officium tutius declinatur; nec tamen declinari, ut diximus, pertinaciter debet, cum ad suscipiendum hoc superna voluntas agnoscitur. Quod Moses utrumque miro opere explevit, qui praeesse tantae multitudini et noluit et obedivit. Superbus enim fortassis esset, si ducatum plebis innumerae sine trepidatione susciperet; et rursum superbus existeret, si Auctoris imperio obedire recusaret. Utrobique ergo subjectus et praeesse populis semetipsum metuendo noluit, et tamen de imperantis viribus consentit.
2.1.6
« Ecce ego constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes.» Hoc quod nos de Hebraico addidimus dissipes, sive deponas, in LXX non habetur. Et considerandum quod quatuor tristibus duo laeta succedant. Neque enim aedificari bona, nisi destructa essent mala; nec plantari optima, nisi eradicarentur pessima: omnis enim plantatio, quam non plantavit coelestis Pater, eradicabitur. Et aedificatio, quae super petram non habet fundamentum, sed in arena exstructa est, sermone Dei suffoditur atque destruitur. Illam autem quam consumet Jesus spiritu oris sui, et destruet adventu praesentiae suae, omnem scilicet sacrilegam perversamque doctrinam, disperdet in perpetuum. Porro ea quae elevantur contra scientiam Dei; et in sua confidunt sapientia, quae apud Deum stultitia est, dissipabit atque deponet: ut aedificentur pro his humilia, et in locum superiorum quae destructa sunt et evulsa, exstruantur atque plantentur quae ecclesiasticae conveniunt veritati; et impleatur quod dicit Apostolus( I Corin. III):« Dei aedificatio, Dei agricultura estis?» Multi hunc locum super personam Christi intelligunt. Jeremias enim interpretatur excelsus Domini, qui destruxit regna diaboli, quae sibi in excelso montis ostenderat; adversarias perdidit potestates, delens chirographum errorum in cruce. De quibus et in psalmo, post historiae veritatem, τροπικῶς loquitur:« Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum.» Pro his evulsis, destructis, perditis et in inferiora detractis, aedificatur atque plantatur Ecclesia Dei. Super Jeremiae autem persona nulla dubitatio est. Legimus enim in consequentibus quod in manu accipiat calicem meri plenum, et propinare jubeatur cunctis in circuitu nationibus. Mystice autem quicunque a Deo accipit verba, sumens gratiam coelestis eloquii, idcirco ea accipit, ut regna gentesque eradicet atque subvertat. Sed cum nominentur regna et gentes, omnis qui divina verba suscepit, nolo eum corporaliter intelligere regna et gentes; sed considerans animas hominum gubernatas a peccato, juxta id quod in Apostolo scriptum est: Non regnet ergo peccatum in mortali vestro corpore; videns quoque multas species delictorum, allegorizet regna et gentes per varia delicta, quae humanas animas possederunt. Et haec erunt quae evellentur atque suffodientur a sermonibus Dei, qui dati sunt sive Jeremiae sive caeteris sanctis. Neque vero ignoramus quosdam esse qui ista referant, quasi majora Jeremia, super Salvatore nostro et Domino Jesu Christo. Sciendumque plura ex his esse quae possunt Salvatori convenire, quae etiam nos interponemus. Pauca autem eorum quae ad Jeremiam dicta sunt coarctant intellectum, quod non possint, ut plures aestimant, ad Deum referri. Quae ergo sunt quae possunt convenire ad Dominum?« Ad omne quoscunque mittam te, ibis, et omnia quae mando tibi, loqueris. Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum, ut eruam te, dicit Dominus.» Necdum ista otiose videntur ad Salvatorem referri, ea vero quae sequuntur:« Et extendit Dominus manum suam ad me, et tetigit os meum et dixit ad me: Ecce dedi sermones meos in os tuum; ecce constitui te hodie super gentes et regna, eradicare et disperdere, et aedificare,» de Jeremia difficilem faciunt interpretationem, nisi forte accipiamus eo modo quo supra diximus, ut acceperit in manu calicem meri plenum, et jussus sit propinare cunctis in circuitu nationibus. Quas enim gentes eradicavit Jeremias, quae regna subvertit, ut merito ei dictum sit,« Ecce constitui te hodie super gentes et regna eradicare et suffodere? Quam habuit potestatem ad disperdendum, ut audierit et disperdere?» Quos vero aedificavit ut consequenter addatur« et aedificare? Jeremias dixit: Non profui, neque profuit mihi aliquis.» Et quomodo data est ei aedificatio atque plantatio? Haec, ut diximus, ad Salvatorem relata non coarctant interpretantem. Jeremias enim in istis Salvatoris figura est. Sed ea quae sequuntur etiam doctissimo homini difficultatem expositionis important, quomodo possint congruere[ Al. add. Domino].« Et dixi: Qui es, dominator Domine? Ecce nescio loqui.» Qui est virtus Dei, qui est sapientia, in quo plenitudo divinitatis habitat corporaliter, quomodo huic aptari potest, nescio loqui? Sed et illud, quia juvenis ego sum interdicitur ei, quasi non bene responderit. Si enim ei dicit Dominus:« Noli dicere, quia juvenis ego sum,» manifestum est quasi non bene dicentem fuisse reprehensum. Haec sunt quae Salvatori videntur non convenire. Superiora autem facili intellectu ad eum referuntur. In hoc sermo interpretantis coangustatur. Jesum Christum scimus Deum. Quaerimus verba quod dicta sunt juxta personae exponere dignitatem. Quapropter necesse nobis est Scripturas sanctas in testimonium vocare. Sensus quippe nostri et enarrationes sine his testibus non habent fidem. Et hoc quod dictum est:« In ore duorum et trium testium stabit omne verbum,» magis convenit ad interpretantis probationem quam ad quorumcunque hominum numerum. Ut firmem Verbum intellectus mei, accipiens duos testes de Novo et Veteri Testamento, accipiens tres testes de Evangelio, de propheta, de apostolis, sic enim« stabit omne verbum.» Quomodo igitur valebimus ista conjungere Salvatori? Det mihi testimonium Vetus Testamentum:« quia priusquam agnoscat puer bonum aut malum,» etc.; det etiam Isaias:« Ecce Virgo in utero concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.» Ibique additur,« priusquam cognoscat puer.» Si autem et de Evangelio accipere oportet testimonium, Jesus necdum vir, sed adhuc infans, quia se exinaniverat formam servi accipiens, proficiebat. Nemo autem proficit, qui perfectus est: sed ille proficit qui indiget profectu. Ergo proficiebat aetate, proficiebat sapientia, proficiebat gratia apud Deum et apud homines. Nam si evacuaverat seipsum ad nos descendens et evacuans seipsum, resumpsit iterum ea de quibus se prius evacuaverat. Quid indignum est profecisse eum sapientia, profecisse aetate, profecisse gratia apud Deum et homines, et vera de eo esse ista quae dicta sunt,« priusquam cognoscat puer bonum aut malum,» et ea quae de eodem interposuimus? Sed dicit mihi aliquis: Etiam si potes illud de Salvatore intelligere dictum esse quia nesciat, et caetera istiusmodi quae minora sunt, etiam si[ et si] puerum eum accipias, nonne offendis ita sentiendo de unigenito et primogenito universae creaturae; de eo, qui antequam conciperetur annuntiatus est, loquente Gabriele angelo:« Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te,» et audes dicere quia nesciat loqui? Quamobrem videbo si potero aliquid dignum de Salvatore in hoc loco afferre, quomodo quaedam nesciens major sit, si ea ignoraverit quam si scierit. Utamur voce ejus, quomodo sint aliqua, quae nesciat. Respondit eis qui sibi dicebant:« Nonne in nomine tuo comedimus, et in nomine tuo bibimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et virtutes fecimus? Discedite a me, non novi vos.» Putas ne hoc quod ait non novi vos, minorem virtutem ejus approbat, an majorem atque mirabilem, quia malos periturosque nesciat? Scit enim ab his differentias, scit meliora, scit Dominus eos qui ejus sunt, et si quis ignorat, ignoratur. Igitur, ut constat, peccator ignoratur a Deo. Dicit mihi aliquis de auditoribus: Ostendisti quia nesciat peccatores Deus, ostendisti quia ignoret eos qui operantur iniquitatem, neque enim digni sunt agnitione ejus: quomodo approbabis magnum et gloriosum esse quod ab eo dictum est: Nescio loqui? Loqui humanum est, et elocutione semper utitur, verbi causa Hebraeorum voce sive Graecorum, sive reliquorum sermone. Ergo si ascenderis ad Salvatorem et scieris eum in principio apud Deum Verbum, inspice quia nesciat loqui, cum humanum sit hoc quod dicitur loqui? Sed ideo nesciat, quia sint majora quae noverit. Si autem et angelorum linguas humanis comparaveris linguis, et scieris quia iste major sit etiam ab angelis, sicuti testatus de eo Apostolus in Epistola sua quam scribit ad Hebraeos, intelliges majorem eum angelorum etiam linguis fuisse, quando tantum Dei Verbum erat apud Patrem. Dicit ergo, et quodammodo accipit disciplinam non magnorum, sed inferiorum ac minorum. Et sicut ego balbutire disco, violentiam mihimetipsi faciens, quando cum parvulis loquor, neque enim scio, ut ita dicam, infantiliter loqui, et infractis verbis tam grandaevus cum pueris sermocinari: Eodem modo et Salvator in magnificentia quidem gloriae Dei, et in Patre consistens, non loquitur humana, nescit Pharisaeos[ affari eos] qui deorsum sunt. Quando autem venit in corpus humanum, dicit in exordio:« Nescio loqui, quia juvenis ego sum:» juvenis, propter dispensationem; senex, juxta hoc quod primogenitus omnis creaturae; juvenis, qui in consummatione jam saeculorum, et in extremum hujus vitae tempus advenit. Dicit itaque:« Nescio loqui,» scio enim quaedam majora loqui, scio quaedam meliora isto sermone mortali. Vis me loqui terrestribus? nec dum assumpsi humanam fragilitatem; habeo eloquium tuum, Verbum tuum sum, tibi scio loqui, hominibus nescio loqui, quia juvenis sum.« Noli dicere: Juvenis ego sum, quoniam ad omnes quoscunque mittam te ibis.» Deinde commovit manum ad tangendum os ejus, ut ei det verba quibus eradicet imperia. Neque vero indigebat Salvator verbis, ut ea acciperet, quando erat in Patre, nullis in coelo dignis, quae mererentur everti. Sed nunc accipit parva, deserens[ Al., differens] majora paulisper. Atque ita ex hoc approbatur, sicuti alibi gloriose dixerat:« Nescio vos, quia operarii estis iniquitatis,» et nunc verba gloriose accepisse se, cum Deus sit, et juxta magnificentiam suae dixisse gloriae,« Nescio loqui,» id est, humana non novi.« Priusquam, inquit, te plasmarem in utero, novi te.» Si omnes novit Deus, quomodo quasi praecipuum a caeteris Jeremiae dicit,« Novi te?» An eos tantum scit Dominus qui scientia ejus digni sunt, et cognoscit eos qui ejus sunt? indignos vero nescit neque Pater neque Filius, dicens:« Non novi vos.» Nos cum simus homines, si aliqua fuerimus praediti dignitate, alios nostra notitia dignos, alios judicavimus indignos; et quos scire nolumus, neque audire volumus, eos nescimus. Quid arbitraris de universitatis Deo? Vult scire Pharaonem, vult Aegyptios nosse, sed indigni sunt notitia ejus; sed ipsi faciunt ut ignorentur. Scit autem Mosen, scit prophetas, et si quis similis eorum est. Multum te oportet laborare, ut nosci incipiaris a Deo. Et Jeremiam quidem priusquam plasmaret in utero, cognovit; alium vero de prophetis triginta annorum coepit nosse, alium quadraginta. Sermones sunt ineffabiles de Salvatore et non magnopere quaerendi; de Jeremia vero, eorum qui scientiam Scripturarum habent, auribus indigentes, quomodo dicat:« Priusquam te plasmarem in utero, novi te; et priusquam exires de vulva matris tuae, sanctificavi te;» Deus sibi ipse sanctificat aliquos. Istum non exspectat ut sanctificet genitum, sed prius sanctificat quam e vulva egrediatur. Si ad Salvatorem, ut dixi, referas, non est malum dicere prius eum sanctificatum esse quam natum. Si de Domino intelligas, non solum antequam de vulva exiret sanctificatus est, sed infinito ante tempore sanctus semper fuit: hic vero antequam de utero exiret, sanctificatus est.« Prophetam in gentibus posui te.» Si de Jeremia quaeris quomodo sit propheta in gentibus positus, observa in consequentibus cum jubetur prophetare ad omnes gentes; nam istiusmodi superscriptio est quae prophetavit Jeremias super omnes gentes Aelam, Damasci, Moab; et habebis quia prophetaverit ad omnes gentes juxta id quod dictum est:« Prophetam in gentibus posui te,» si tamen volueris haec de Jeremia dicta sentire. Si autem intelligentiam ad Dominum transferas, iste vere inter universas gentes praedicavit. Est quippe sicut alia similia, sic et propheta, ut est princeps sacerdotum, ut est Salvator, ut est medicus; similiter et propheta est. Moses annuntians de eo non solum prophetam, sed admirabilem inter cunctos nominavit prophetam, dicens:« Prophetam ex fratribus vestris suscitabit vobis Dominus Deus: quasi me audite eum. Et erit, quicunque non audierit prophetam illum, interibit de populo suo.» Iste est propheta constitutus in gentibus, et accepit gratiam a Deo effusam in labiis suis, ut non solum cum praesens aderat corpore, sed etiam nunc cum adest virtute et spiritu, prophetet ad omnes gentes, et prophetia sua ex toto orbe attrahat homines ad salutem. Quod autem dicit:« Extendit Dominus manum suam ad me, et tetigit os meum, et dixit ad me: Ecce dedi sermones meos in os tuum, ecce constitui te hodie super gentes, et regna eradicare.» Qui sic beatus est, ut regna multa, quae Christo diabolus ostendit, regna daemonum, regna peccati, eradicet, his qui ei dati sunt a Deo sermonibus. Scriptum est enim:« Ecce dedi sermones meos in os tuum, ecce constitui te hodie super gentes et regna eradicare.» Quomodo autem regna sunt plurima, plures sunt similiter et gentes; nec potest aliquod regnum dici, nisi quod sub se continet nationes. Verbi gratia dictum sit: Regnat fornicatio in homine peccatore, necesse est ut regnum fornicationis habeat gentes suas. Ipsum illud generale delictum avaritiae et fraudis, quo vix aliquis immunis est, habet regnum suum, et sub regno uno multas possidet gentes, per plurimas scilicet species avaritiae. Ob id opus est sermonibus Domini, ut istiusmodi regna cum suis gentibus evellantur. Salvator in Evangelio ostendit dicens:« Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur.» Sunt quaedam intrinsecus in animis nostris insita, quae non plantavit coelestis Pater: omnes quippe cogitationes pessimae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae, plantationes sunt quas non plantavit coelestis Pater. Si autem vis scire cujus sit plantatio istiusmodi cogitatus, audi quia« inimicus homo hoc fecit, qui superseminavit zizaniam in medio tritici.» Instat ecce Deus, instat diabolus, habentes semina. Si dederimus locum diabolo, inimicus homo superserit plantationem, quoniam non plantavit coelestis Pater, utique eradicandam. Sin autem, repulso diabolo, locum dederimus Deo, gaudens Deus super principale cordis nostri spargit semen suum. Nec aliquis aestimet Deum triste quiddam Jeremiae praecepisse, qui constitutus sit ad eradicationem regnorum et gentium. Bonitatis Dei istud indicium est, eradicare vitia per sermones, inimica coelestibus regnis regna destruere, et bellantes cum sua gente evertere nationes, eradicare et subvertere. Est quaedam aedificatio diaboli, est quaedam aedificatio Dei. Quod super arenam exstruitur, diaboli est: super nullo enim stabili robustoque solidatur. Quod autem super petram aedificatur, hoc Dei est. Unde et his qui ejus sunt, dicitur:« Dei agricultura, Dei aedificatio estis.» Super gentes et regna eradicare, et subvertere, et disperdere.» Si eradicatur aliquid et eradicatio ipsa non disperiit, adhuc permanet quod evulsum est. Si subruitur domus, et lapides in ruina sunt integri, dissipata est domus, non tamen perdita. Opus est igitur benignitate Dei ut et eradicatio ipsa et subversio tota dispereat. Diligentius lege quomodo eradicata perdantur.« Paleas autem comburet igni inexstinguibili» Et:« Ligate manipulos zizaniorum, et tradite eos igni..» Sic ea quae sunt eradicata dispereunt. Si autem vis scire quomodo et subversio redigatur in nihilum, quomodo aedificationis pessimae materia in pulverem comminuatur, domus ea quae propter lepram distribui jubetur, cum fuerit pulvis effecta, extra civitatem projicitur, ut ne lapis quidem ex ea residuus sit, juxta quod scriptum est:« Similiter ut lutum platearum delebo eos.» Oportet quippe penitus interire malitiam. Subversum est aliquid, lapides quoque illi qui destructi sunt, conterantur, ne ad aliam aedificationem, quam diabolus concinnare potest, assumi valeant. Quid mihi prodest, si non pro eis quae eradicata et suffossa sunt, meliora in me plantentur atque aedificentur. Propterea Dei verba primum faciunt, quod necesse est, eradicant, destruunt, perdunt, et post haec aedificant atque plantant. Observavimus semper in Scripturis sacris, primum ea quae videntur tristia nominari, deinde ea quae hilariora sunt, secundo dici:« Ego occidam, et ego vivificabo.» Non dixit prius, Ego vivificabo, et postea, occidam. Impossibile enim quod semel vivificabit Deus, aut ab eo ipso, aut ab alio occidi, sed:« Ego interficiam et ego vivificabo.» Quem interficiam? Paulum proditorem, Paulum persecutorem; et vivificabo, ut fiat Paulus apostolus Christi Jesu. Primum est, ut mala auferantur a nobis: non potest in loco aedificationis malae aedificare Dominus.« Quae enim participatio justitiae et iniquitatis? Quae communicatio luci ad tenebras?» Oportet malitiam ex imis sedibus eradicari: oportet aedificationem pessimam ab animis nostris penitus auferri, ut postea sermones Dei aedificent atque plantent
2.1.7
« Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video. Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti, quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud.» Pro virga vigilante Septuaginta baculum nuceum transtulerunt. Laborandum igitur nobis est ut breviter Hebraeam etymologiam Latinns lector intelligat. nux dicitur; vigilia autem vel vigil sive vigilare appellatur Unde et in posterioribus pardus vigilans hoc nomine ponitur. Ab eo igitur quod dicitur nux, propter verbi similitudinem ad vigilis intelligentiam nomen allusit. Quod quidem et in Daniele juxta Theodotionem scriptum est, ut de arboribus σχίνου καὶ πρίνου, ilice videlicet et lentisco, scissio atque serratio adulteris presbyteris decernatur. Alioquin et in principio Geneseos a viro, qui dicitur mulier appellatur quasi quaedam virago, eo quod de viro sumpta sit. Pro baculo nuceo, virgam vigilantem, Aquila et Symmachus: Theodotio vero, amygdalinam, transtulerunt. Vigilat autem virga, cuncta populi considerans, ut percutiat et corripiat delinquentes. Unde et Apostolus scribit peccantibus:« Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis?» Ista est virga vel baculus, de qua et David loquitur:« Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. Pulchreque posuit,« consolata sunt.» Ad hoc enim Dominus corripit, ut emendet. Et quomodo nux sive amygdalum amarissimam habet corticem, et testa durissima cingitur, ut detractis austerioribus et duris fructus dulcissimus reperiatur sic omnis correptio et labor continentiae, amara quidem videtur ad praesens, sed fructus parit dulcissimos. Unde et vetus illa sententia est: Litterarum radices amarae, fructus dulces. Quidam virgam vigilantem atque nuceam intelligunt Dominum, de quo dicit Isaias:« Exiet virga de radice Jesse.» Unde et virga Aaron, quae putabatur emortua, in resurrectione Domini floruisse narratur.
2.1.8
« Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens Quid tu vides? et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis. Et dixit Dominus ad me: Ab aquilone aperientur( sive exardescent) mala super omnes habitatores terrae.» Quibusdam gradibus, peccantibus tormenta tribuuntur, ut paulatim veniant ad salutem. Qui noluerint percutiente virga emendari, mittuntur in ollam aeream atque succensam: de qua plenius scribit Ezechiel, quae a facie aquilonis accenditur, Babylonium regem significans et urbem Jerusalem. Pulchreque infertur:« Ab aquilone exardescent mala super omnes habitatores terrae,» vel terrae Juda, vel certe universae terrae. De quibus et in Apocalypsi scriptum est:« Vae super omnes habitatores terrae.» Sancti enim non sunt habitatores terrae, sed advenae et peregrini; quorum unus dicit:« Advena ego sum super terram et peregrinus, sicut omnes patres mei.» Et alius:« Parvi sunt et pessimi dies mei, quibus ego peregrinor in terra.» Unde et Petrus Catholicam Epistolam scribit advenis atque peregrinis Ponti, Galatiae et Cappadociae. Et juxta mysticos intellectus Salomon loquitur:« Aquilo, ventus durus.» Nomine autem dexter vocatur, quia cum per se durus sit sinister, et cervice durissima, jugum Dei nolit recipere, ab his qui ejus obriguere frigore et calorem fidei perdiderunt: qui ponunt dulce amarum et amarum dulce: qui ponunt lucem tenebras et tenebras lucem. Et nullus est qui fumi hujus acumen effugiat. Nemo enim absque peccato, nec si unius diei fuerit vita ejus. Unde de hac olla in libro Job, ubi Dominus loquitur ad ipsum Job de factura Leviathan, ita legitur:« De naribus ejus procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis. Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur.» Olla enim succenditur, cum mens humana maligni hostis suasionibus instigatur. Olla autem fervet cum jam etiam per consensum in desideriis pravae persuasionis accenditur. Et tot undas quasi fervendo projicit, per quod se suis nequitiis[ per quot se nequitias] usque ad exteriora opera extendit. Hunc namque carnalis conscientiae, id est ollae, fervorem, ex Leviathan fumo venientem, praesens propheta conspexerat, cum dicebat:« Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis.» Ab aquilonis etenim facie humani cordis olla succenditur, cum per instigationem adversarii illicitis desideriis inflammatur. Ille namque qui ait:« Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo,» mentem quam semel ceperit malignis persuasionis suae flatibus, quasi suppositis ignibus, accendit, quatenus non contenta praesentibus indesinenter per desideria aestuet ut alia contemnenda appetat, alia adepta contemnat: ut modo suis compendiis inhiet, modo alienis commodis etiam cum proprio detrimento contradicat, modo carnis illecebris satisfaciat, modo quasi in quodam culmine per cogitationis superbiam rapta, carnali cura postposita, totam se in typo[ Al., typho] elationis attollat. Quia ergo cor per varia desideria ducitur, quod instigatione Leviathan istius inflammatur, recte ejus fumus succensae et ferventi ollae similis esse perhibetur: quia per tot se fervores afflata ejus tentationibus conscientia erigit, per quot intra se cogitationes intumescit. Quod verbis aliis adhuc veritas apertius exsequitur, dum subjungit:« Halitus, inquit, ejus prunas ardere facit.» Quid enim prunas, nisi succensas in terrenis concupiscentiis reproborum hominum mentes appellat? Ardent enim cum quodlibet temporale appetunt, quia nimirum urunt desideria, quae quietum vel integrum esse animum non permittunt. Toties igitur Leviathan halitus prunas accendit, quoties ejus occulta suggestio humanas mentes ad delectationes illicitas pertrahit: alias namque superbiae, alias invidiae, alias luxuriae, alias avaritiae facibus inflammat. Superbiae quippe facem menti Evae supposuit, eum hanc ad contemnenda verba Dominicae jussionis instigavit. Invidiae quoque flamma Cain animum succendit, cum de accepto fratris sacrificio doluit, et per hoc usque ad fratricidii facinus pervenit. Luxuriae facibus cor Salomonis exussit, quem tanto mulieribus amore sub didit, ut usque ad idolorum venerationem deductus, dum carnis delectationem sequeretur, conditoris reverentiae oblivisceretur. Avaritiae quoque igne Achab animum concremavit, cum eum ad appetendam alienam vineam impatientibus desideriis impulit, et per hoc usque ad reatum homicidii pertraxit. Tanto igitur Leviathan iste halitu in prunis flat, quanto adnisu suggestionis occultae humanas mentes ad illicita inflammat. Unde et bene mox subditur:« Et flamma de ore ejus egreditur.» Flamma quippe oris ejus est ipsa instigatio occultae locutionis. Pravae enim suasionis verba ad uniuscujusque animum facit; sed flamma est quod de ore ejus egreditur, quia ardet in desideriis animus cum ejus suggestionibus instigatur. Haec quotidie suggerit, haec usque ad praesentis vitae terminum suggerere non desistit. Sed tunc se nequius dilatat, cum per illum damnatum hominem veniens, in hujus mundi se gloria apertius ostentat. Tunc ab ejus naribus vastior fumus procedit, quia humana corda, signorum ejus admirationibus territa, amplius instigatio percutit. Tunc ejus halitus ardere vehementius prunas facit, quia reproborum mentes, quas jam calentes amore gloriae temporalis invenerit, suggestionis suae flatibus usque ad nequitiam exercendae crudelitatis incendit. Tunc de ore ejus flamma egreditur, quia quidquid per se, quidquid per praedicatores suos loquitur ignis est quo infructuosa ligna concremantur. Igne autem terrenae concupiscentiae eorum mens tangitur, qui nequaquam fieri pretiosa metalla concupiscunt. Qui ergo oris ejus non vult flamma affici, juxta veri doctoris sententiam, non lignum, fenum, stipula, sed aurum, argentum et pretiosus lapis curet inveniri, quia tanto ignis suasionis illius amplius incendit, quanto se ei ad consentiendum molliorem quisque praebuerit. Sed qui nulla ratione conceditur, ut mens in hac corruptibili carne posita nequaquam suasionis ejus ardore tangatur, restat ut malignis flatibus adusta, ad orationis opem se sine cessatione convertat. Flammam quippe suggestionum illius exstinguit citius unda lacrymarum.
2.1.9
« Quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus: et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem, et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Judae. Et loquar judicia mea cum eis super omni malitia eorum, quia dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum.» Nulli dubium multas gentes et singularum gentium reges Babylonio regi fuisse subjectos: qui obsessa Jerusalem, posuerunt in circuitu et maxime in exitibus portarum thronum suum atque tentoria, ne quis eorum qui clausi erant posset erumpere, et non solum Jerusalem, sed et omnes urbes Judaeae simili obsidione vallatas. Cumque, ait, capta fuerit civitas, tunc loquar ad eos recta mea fuisse judicia, et recepisse singulos quod merebantur: non pro caeteris vitiis quibus subjacet humana conditio, sed maxime pro idololatria, per quam deserentes me, adoraverunt opera manuum suarum. Quidam hunc locum in bonam partem accipiunt, quod videlicet hi qui in olla aenea excocti fuerint, per cruciatus ante purgati, postea principes sint Jerusalem: et postquam misertus fuerit eorum Dominus, tunc exprobret eis quia se deserto, simulacra venerati sunt. Sed haec violenta et prava interpretatio est: ne calumniam faciat tractator indoctus.
2.1.10
« Tu ergo accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi.» Et Job praecipitur ut accingat lumbos suos; et apostolis ut accinctis lumbis, quos Elias et Joannes Baptista zonis mortificavere pelliceis, lucernas teneant in manibus suis, praedicationis videlicet evangelicae. Quicunque igitur locuturus est sermones Dei debet accingere lumbos suos, sciens quod diaboli omnis virtus in lumbis sit, et justus dicat in Psalmis:« Lumbi mei impleti sunt illusionibus.» Cumque accinxerit lumbos, audiat illud quod scriptum est:« Surge, qui dormis, et elevare, et illuminabit te Christus,» ut semper vigilans, et de somno consurgens, loquatur quae sibi praeceperit Dominus.
2.1.11
« Ne timeas a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum.» Sive, ut Septuaginta et caeteri habent interpretes,« ne forte timere te faciam.» Et est sensus, juxta translationem nostram: Noli timere a facie eorum, me enim adjutore eos timere non poteris. Juxta LXX,« noli timere a facie eorum,» habeto meae confidentiam jussionis. Si enim non obtuleris quod habes, ut timere desinas, derelinquam te, et tradam timori, et quodammodo videbor timere te facere, dum derelinquo formidini. Hoc autem significat quod semper amanda sit veritas, nec timenda hominum multitudo, qui increpationem non sustinent, sed insidias tendunt ei a quo corripiuntur. Quodque juxta LXX sequitur:« Quia tecum sum, ut liberem te, dicit Dominus;» in Hebraico non habetur. Et est sensus: Eruam te, non ut tibi nullus insidietur, sed in eo, ut patiens insidias non delinquas.
2.1.12
« Ego quippe dedi te hodie( sive ecce composui te in hac die), in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aeneum super omnem terram: regibus Juda, principibus ejus et sacerdotibus, et populo terrae. Et bellabunt adversum te, et non praevalebunt: quia tecum ego sum, ait Dominus, ut liberem te.» Describit sermo divinus cur propheta timere non debeat.« Ego, inquit, posui, sive dedi te hodie,» hoc est, in praesenti vita, donec vocatur hodie, quasi civitatem firmissimam, non ut unam domum, nec turrim, aut aliqua moenia, sed omnem civitatem, quae sita super montem latere non potest. De qua scriptum est:« Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.» Et:« Ego civitas firma, civitas quae oppugnatur.» Et« in columnam, inquit, ferream;» de qua scribit Apostolus:« Columna et firmamentum veritatis.» Unde Petrus et Joannes, qui putabantur columnae Ecclesiae, dexteras dederunt Paulo et Barnabae communionis. Nec hoc sufficit, sed« in murum, ait, aeneum,» qui nulla violatur rubigine, nec caesus imbribus deperit, sed vetustate fit fortior. Eris autem talis contra reges et principes, et populum, non cujuslibet loci, sed terrae,[ iis] qui terrena sapiunt et coelestia non noverunt, qui habent imaginem χοϊκοῦ et non coelestis. Hi, inquit,« bellabunt adversum te, et non praevalebunt.» Cur quaeso? Quae est tantae fortitudinis causa, ut nec reges, nec principes, nec sacerdotes, nec populi adversum unum praevaleant? Sequitur:« Quia tecum ego sum, ait Dominus, ut liberem te.» Si quando reges Juda, qui interpretatur confessio, et principes ejus, et sacerdotes, et populi, episcopi videlicet, presbyteri et diacones, et vulgus vile atque ignobile, contra sanctum virum consurgere voluerint, habeat fidei firmitatem et timere desistat, quia Domino auxiliante superabit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).