Rabanus Maurus780-856
Commentaria in Jeremiam
Jere 4.2.8
Choose a text
More by Rabanus Maurus
—
8921 Coinje2
4.2
« Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit: egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitudinem. Civitates tuae vastabuntur, remanentes absque habitatore.» Iste est, ut diximus, verus Nabuchodonosor, de quo et Petrus loquitur:« Adversarius noster diabolus, quasi leo rugiens circuit.» Ascendit autem vel de abyssis in quas religandus est, et ne mittatur exorat: et praedo sive vastator gentium se levavit, de quo dictum est:« Omnium inimicorum suorum dominabitur?» Et qui gloriatur in conspectu Domini:« Circuivi omnem terram, et conculcavi eam.» Quis est enim, quem diaboli venena non tangunt? nisi ille solus qui potest dicere:« Ecce venit princeps mundi istius, et invenit in me nihil.» Iste crebro ponit omnem terram Ecclesiae in solitudinem, ut egressi de Ecclesia pugnent contra Ecclesiam. De quibus evangelista:« Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum.» Civitates vastantur terrae Judae, et haereticorum florent conciliabula. Si quis autem fautor est auctorum perversorum dogmatum, de hoc dici potest:« Ascendit leo de cubili suo et praedo gentium se levavit,» et reliqua.
4.3
« Super hoc accingite vos ciliciis: plangite et ululate, quia non est adversa ira furoris Domini a nobis.» Sive, ut Septuaginta transtulerunt, a vobis. Aliter leonem et saevissimam bestiam vitare non possumus, nisi agamus poenitentiam, et ad Dominum convertamur non solum mente, sed opere. Quandiu enim ille vastat Ecclesiam, et terram Juda, Hierusalem quoque populatur, Dei ira perspicua est.
4.4
« Et erit in die illa, dicit Dominus: Peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetae consternabuntur.» Vastante praedone Ecclesiam Domini, et ira contra nos Domini permanente, omne auxilium inutile erit. Peribit cor regis, cujus debet esse cor in manu Dei, et cor principum, qui putabantur esse sapientes. Stultam enim fecit Deus sapientiam mundi, quia per illam non cognoverunt Deum. Ipsi quoque sacerdotes, qui legem Domini docere deberent, et subjectos sibi populos a leonis furore defendere, quodam stupore infatuati, vertentur in amentiam. Sic enim Septuaginta transtulerunt, pro stupore et excessum mentis exprimentes. Et prophetae consternabuntur, sive, ut Aquila transtulit verbum Hebraicum amentes erunt. Quis enim non insaniat, non perdat cor, quando principes, et reges, et sacerdotes, et prophetas quondam suos sub leone conspexerit.
4.5
« Et dixi: Heu, heu, heu, Domine Deus,» pro quo LXX transtulerunt:« O Domine Deus,»« Ergone decepisti populum istum et Hierusalem, dicens: Pax erit vobis? Et ecce pervenit gladius usque ad animam.» Quia supra dixerat: In tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in monte Domini in Hierusalem, et nunc dicit:« Peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetae consternabuntur,» turbatur et propheta, et in se putat Deum esse mentitum, nec intelligit illud multa post tempora repromissum, hoc autem vicino futurum tempore, juxta quod et Apostolus loquitur:« Numquid repulit Deus populum suum? Absit.» Pervenit autem usque ad animam gladius, quando nihil vitale in anima reservatur. Simul et hoc ostendit quod nisi gladius praecesserit, qui defecet et purget animae vitia, pax et promissio non sequitur.
4.6
« In tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem: Ventus urens( sive roris), in viis quae sunt in deserto. Viae filiae populi mei: non ad ventilandum et ad purgandum. Spiritus plenus ex his veniet mihi.» Quando pervenerit gladius usque ad animam, et fuerit area consummata, tunc ventus veniet de deserto, qui non eam purget et ventilet, ut, paleis huc illucque dispersis, frumentum in horrea recondatur, sed spiritus plenus nequaquam populo, sed mihi veniet, ut meum triticum dissipetur. Ventus et spiritus eodem apud Hebraeos appellantur nomine: et pro locorum qualitate, vel ventum vel spiritum debemus accipere. Alii hunc locum sic edisserunt, ut postquam purgata fuerit area, reliquiae salvae fiant. Unde et scriptum est:« Spiritus plenitudinis veniet mihi,» dicente evangelista:« Omnes ex plenitudine ejus accepimus;» et Spiritus sancti gratiam sortiemur. Ventum autem urentem juxta historiam, accipe Nabuchodonosor, qui universa consumat. Juxta tropologiam, adversariam potestatem, quae veniens de deserto et de solitudine, ubi nullum hospitium Dei est, Ecclesiam ejus conetur evertere.
4.7
« Et nunc ego loquar judicia mea cum eis.» Aposiopesis, juxta illud Virgilianum: Quos ego... sed motos praestat componere fluctus. Dicturus itaque prospera, retinet se, et tristibus jungit tristia. Haec enim sunt judicia quae cum populo quondam suo loquitur Deus, ut sciant se juste sustinere quae sustinent.
4.8
« Ecce quasi nubes ascendet: et quasi tempestas currus ejus. Velociores aquilis equi illius: vae nobis, quoniam vastati sumus.» Ventura cernit praesentia: et Babylonium describit exercitum, cujus curruum rotarumque strepitus tempestati saevissimae comparatur, et equorum velocitas aquilis jungitur. Quod cum propheta dixisset, et quasi venientes hostes digito demonstrasset, populus ingemiscit, et nequaquam futura, sed facta jam sentit, dicens:« Vae nobis, quoniam vastati sumus.» Hoc idem refertur ad Ecclesiam, quod quotidie veri Nabuchodonosor nos impugnet exercitus, et currus Pharaonis omnisque ejus equitatus aquilarum impetum superet. Quod si intelligat vir ecclesiasticus, credens illi sententiae:« Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris,» dicet,« vae nobis, quoniam vastati sumus.»
4.9
« Lava a malitia cor tuum, Hierusalem, ut salva fias. Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae?» Dicenti populo,« Vae nobis, quoniam vastati sumus,» respondit propheta, imo per prophetam Deus:« Lava a malitia cor tuum, Hierusalem,» illa aqua de qua et Isaias loquitur:« Lavamini, mundi estote,» aqua baptismi salutaris, aqua poenitentiae. Ad metropolim autem loquitur Judaeorum, ut per urbem intelligantur populi: Usquequo iniquis cogitationibus subjaces, quae procedunt de corde tuo? Cor autem in Scripturis sanctis pro anima et sensu debemus accipere.
4.10
« Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum vel dolorem de monte Ephraim.» Juxta situm terrae Judaeae, divinus sermo nunc loquitur. Dan enim tribus juxta montem Libanum et urbem quae nunc dicitur Paneas aquilonem respicit, unde venturus est Nabuchodonosor. Idolum autem Bel vel dolorem, vel iniquitatem de monte Ephraim venire describit. Post tribum quippe Dan succedit terra Ephraim, per quam venitur Hierusalem. Dan() interpretatur judicium, Ephraim() ubertus. Veniet igitur judicium Domini in terram Domino delinquentem, cum omni ubertate supplicii.
4.11
« Dicite gentibus: Ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua, et dederunt super civitates Juda vocem suam: quasi custodes agrorum facti sunt super eam in circuitu, quia me ad iracundiam provocavit, ait Dominus.» Vult omnes in circuitu nationes Dei nosse sententiam, et flagellata Hierusalem, cunctos recipere disciplinam. Celebri, inquit, in Hierusalem sermone narratur adversarios venire de terra longinqua, et fremitum contra eam surgere ululantis exercitus, qui tam diligenter obsideant civitatem et claudant urbem munitionibus, ut non tam adversarios putes esse, quam agrorum vinearumque custodes. Hoc autem totum factum est non hostium viribus, sed culpa Hierusalem, quia Deum ad iracundiam provocavit. Si enim in porcos non habent potestatem adversariae fortitudines, quanto magis in homines, et homines quondam civitatis Dei?
4.12
« Viae tuae et cogitationes tuae fecerunt haec tibi, ista malitia tua, quia amara tetigit cor tuum.» Facit apostropham ad urbem Hierusalem, quod viae illius et cogitationes, quibus et opere et sermone peccavit, fecerunt ei venire omnia quae venerunt; malitiamque illius, quae per se amara sit, tetigisse cor illius, et animae interna penetrasse. Quidquid ergo nobis accidit, nostro vitio accidit, qui dulcem Deum in amaritudinem vertimus, et cogimus saevire nolentem.
4.13
« Ventrem meum, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt. Non tacebo, quoniam vocem buccinae audivit anima mea, clamorem praelii. Contritio super contritionem vocata est, et vastata est omnis terra. Repente vastata sunt tabernacula mea, subito pelles meae.» Ubi nos juxta Symmachum posuimus, turbati sunt, et in Hebraico scriptum est Septuaginta et Theodotio posuerunt μαιμάσσει, quod verbum usque in praesentiarum quid significet ignore. Aquila autem posuit ὀχλίζει quod et ipsum tumultum sonat. Hoc de verbo dictum sit, super quo scio apud plerosque magnum esse certamen. Vox autem prophetae, et per prophetam Dei loquentis inducitur, quod doleat super contritione populi sui, et ad instar hominis viscera ejus interna lacerentur. Quomodo et Salvator super Lazari morte doluit, et planxit Hierusalem, nec celare voluit dolorem silentio. Uteri itaque nomine recte mens accipitur, quia sicut proles in utero concipitur, sic cogitatio in mente generatur; et sicut in ventre cibi, ita continentur in mente cogitationes. Omnis itaque clangor buccinae et fremitus praeliorum illius turbat affectum, dum mala cumulantur malis, et universa duarum tribuum terra vastatur. Dum non putabam, inquit, tabernacula quondam et pelles meae, Babylonio furente, populata sunt, et in praedam hostium mea quondam cessere hospitia. Loquitur autem hoc idem Deus, quando seditionis turbas atque discordias cernit in Ecclesia, et in conventiculis suis clamare per diem, et Dei requiem in bella converti. Unde sequitur:« Usquequo videbo fugientes, audiam vocem buccinae?» Vel fugientes regem Babylonium, vel fugientes me, et a meo servitio recedentes?
4.14
« Quia stultus populus meus me non cognovit. Filii insipientes sunt et vecordes. Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.» Causa contritionis, vastitatis, fugae et buccinae, quia stultus factus est populus, non natura, sed studio voluntatis. Ipsaque stultitia hinc probatur, quod non cognoverint Deum, ut pro filiis sapientibus stulti filii facti sunt, et vecordes. Quae enim major potest esse stultitia, quam cognoscente bove possessorem suum, et asino praesepe domini sui, Israel Dominum non cognoscere, et praesentem contemnere quem semper videre cupiebat. Quodque infertur:« Sapientes sunt ut faciant mala; bene autem facere nescierunt,» hic sapientia pro malitia accipienda est, juxta quod et filii saeculi hujus sapientiores sunt filiis lucis: et villicus iniquitatis quaedam sapienter fecisse narratur; et serpens in paradiso prudentior cunctis bestiis legitur. Illa est ergo vera sapientia quae Dei timori jungitur. Alioquin, ubi insidiae sunt et tergiversatio, non sapientia, sed versutia et calliditas appellanda est. Pro eo quod nos diximus,« quia stultus populus meus me non cognovit,» Septuaginta transtulerunt,« quod principes populi mei me non cognoverunt,» ut magistrorum sit magis culpa quam populi Dei scientiam non habentis.
4.15
« Aspexi terram, et ecce vacua erat, et nihil, et coelos, et non erat lux in eis. Vidi montes, et ecce movebantur: et omnes colles conturbati sunt. Intuitus sum, et non erat homo: et omne volatile coeli recessit. Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructae sunt a facie Domini, et a facie irae furoris ejus.» Propheta cernit in spiritu quae ventura sunt, ut audiens populus terreatur, et acta poenitentia nequaquam sustineat quae formidat. Vacua terra est habitatore deleto, coeli non habent lumen, terroris magnitudine populo non vidente. Ipsi montes et colles intuta habent latibula, et per hyperbolen moveri videntur atque turbari. Intuitus est, et huc illucque circumspexit, et ne avis quidem potuit inveniri. Iram enim Dei et muta sentiunt elementa, et irrationabilia pertimescunt animantia. Hoc verum esse nunc totus orbis ostendit, ut caesa hominum multitudine, volatilia quoque, quae solent habitatores sequi, abierint et perierint. Ipse quoque Carmelus, qui mari imminet Magno, oleis consitus et arbustis vineisque condensus, ad tantam veniet solitudinem, ut eremi habeat vastitatem. Omnes quoque urbes desertae fient, et universorum malorum haec causa est quod vitio populi delinquentis ira Domini concitata sit. Quidquid juxta historiam de Hierusalem diximus et Judaea, referamus ad Ecclesiam Dei, cum offenderit Deum, et vel vitiis fuerit vel persecutione vastata, ut ubi quondam erat virtutum chorus atque laetitia, ibi peccatorum et moerorum multitudo versetur.
4.16
« Haec enim dicit Dominus: Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. Lugebit terra et moerebunt coeli desuper, eo quod locutus sim. Cogitavi, et non poenituit me, nec aversus sum ab eo.» Mista irae misericordia Dei: omnis terra deseritur, sed non fit consummatio, ut sint qui intelligant clementiam ejus. Coelum quoque triste videbitur desuper, et ipsa terra lugebit eo quod Domini sententia ad finem usque pervenerit, nec poenituerit eum super his quae cogitaverit et locutus sit. Poenitentia autem Dei dicitur, quando aufertur praedicta sententia, et ira saeviens ad finem usque non pervenit. Minatus est per Jonam, et impendentem gladium lacrymarum et gemituum multitudo superavit.
4.17
« A voce equitis et mittentis sagittam( sive intendentis arcum), fugit omnis civitas( sive regio) Ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes.» Quodque sequitur,« et ingressi sunt saltus( sive speluncas)» a Septuaginta additum est.
4.18
« Universae urbes derelictae sunt, et non habitet in eis homo.» Describit autem sermo divinus Babylonii furentis exercitum, quod a tremore ejus cunctus populus dereliquerit civitatem, et ardua quaeque conscenderit, et tamen iram Domini non potuerit declinare. Quidquid autem, ut supra diximus, in historia intelligitur contra Hierusalem, referri potest ad Ecclesiam, cum offenderit Deum et tradita fuerit adversariis, vel persecutionis tempore, vel certe vitiis atque peccatis.
4.19
« Tu autem vastata quid facies?» Pro vastata, quod Hebraice dicitur quod solus interpretatus est Aquila, alii transtulerunt miseram atque miserabilem, culpa sui, quae elementem offenderit Deum, et tradita fuerit adversariis. Denique sequitur:
4.20
« Cum vestieris te coccino, et ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris: contempserunt te amatores tui, animam tuam quaerent.» Sub figura mulieris adulterae loquitur. Cum semel offenderis Deum, et quasi virum tuum reliqueris Creatorem, frustra ornamenta perquiris. Contempserunt te daemones amatores tui, et nequaquam stupri immunditiam, sed animae tuae quaerent interitum. Hoc idem intelligendum spiritaliter contra eos qui conjugales affectus et verae fidei pudicitiam perdiderunt. Si te, inquit, vestieris coccino, id est, sanguinis Christi assumpseris fidem; si monili ornaveris aureo, id est, meditationem habueris sensus et intelligentiae spiritalis: et pinxeris oculos tuos stibio, id est, habueris studium mysteriorum et Dei secreta noscendi, frustra componeris. Haec enim etiam tuis amatoribus praepararas, et ideo lectus angustus utrumque capere non potest, nec recipit ornamenta Deus, quibus amatoribus tuis ante placuisti.
4.21
« Vocem enim quasi parturientis audivi: angustias( sive gemitus) ut puerperae. Vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas: Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos.» Ad similitudinem mulieris puerperae, id est, quae primos parit fetus, describit urbem Hierusalem ejulantem atque clamantem. Quomodo enim mulier pariens, et necdum dolorem parturitionis experta, pene moritur et angustias sustinens vix potest respirare, sparsisque manibus collabitur: sic et filia Sion cum suos viderit liberos interfectos, in haec verba prorumpit, et dicit:« Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos.» Duo autem exempla in uno capitulo comparata sunt: parientis filios et lugentis, ut quidquid mulier patitur in fetu, vel mortibus filiorum, Hierusalem patiatur in populis.
4.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT V. Dominus quaerit fidem in populo: propheta vadit ad obstinatos, praedicat vastationem propter peccata principum et sacerdotum: quorum catalogus recensetur.
4.1.1
« Circumite vias Hierusalem, et aspicite, et con siderate, et quaerite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium et quaerentem fidem, et propitius ero ei. Quod si etiam, Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt.» Grandis amor justitiae, ut nequaquam, juxta interrogationem Abrahae et responsionem Dei, pro decem viris justis Deus liberet civitatem; sed si unum invenerit jam jamque peritura Hierusalem, qui faciat judicium et quaerat fidem( sive, ut Symmachus transtulit, veritatem), tamen Deus misereatur Hierusalem. Et quia poterat fieri ut aliqui invenirentur in populo qui simularent cultum Dei et jurarent per Dominum, hoc praevenit, quod nequaquam Deus vanis sermonibus, sed veritate fidei delectetur, et dicit: Non eos diligo qui jurant per me et jurant in mendacio, sed quorum corda labiaque consentiunt.
4.1.2
« Domine, oculi tui respiciunt fidem. Percussisti eos et non doluerunt; attrivisti illos et renuerunt accipere disciplinam. Induraverunt facies suas super petram, et noluerunt reverti.» Post verba Domini, quibus imperaverat dicens: Circuite vias Hierusalem, et caetera, propheta loquitur ad Dominum:« Domine, oculi tui respiciunt fidem,» quae Hebraice dicitur: non opera Judaeorum, in quibus juxta legis caeremonias exsultabant, sed fidem Christianorum, per quam gratia salvi facti sumus. Hoc autem capitulo discimus idcirco inferri supplicia ut vitia corrigantur. Denique ait:« Percussisti eos et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam.» Per omnia enim tormenta atque flagella non emendatur Hierusalem, et super haec universa ne verecundiam quidem suorum habere vitiorum, sed instar petrae indurantes frontis impudentiam noluerunt ad meliora converti. Omnis ergo divina percussio aut purgatio in nobis vitae praesentis est, aut initium poenae sequentis. Propter eos enim qui ex flagello proficiunt dictum est:« Qui fingis dolorem in praecepto.» Quia dum flagellatur iniquus et corrigitur, praeceptum audire noluit, audivit dolorem. Dolor ergo in praecepto fingitur ei qui a malis operibus, quasi, praecepti vice, dolore cohibetur. De his vero quos damnant flagella et non liberant, dicitur:« Percussisti eos nec doluerunt: attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam.» Haec flagella ab hac vita inchoant, et in aeterna percussione perdurant. Unde per Moysen Dominus dicit:« Ignis exarsit ab ira mea, et ardebit usque ad inferos deorsum.» Quantum ad praesentem etenim percussionem exspectat, recte dicitur:« Ignis exarsit ab ira mea;» quantum vero ad aeternam damnationem, apte mox subditur,« et ardebit usque ad inferos deorsum.» Licet a quibusdam dici soleat quod scriptum est:« Non judicabit Deus bis in idipsum.» Qui tamen quod per prophetam dicitur de iniquis non attendunt:« Et duplici confusione contere eos,» et id quod alias scriptum est: Jesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos qui non crediderunt, perdidit.« Quibus tamen si consensum praebemus, quamlibet culpam bis feriri non posse, hoc ex peccato percussis et in peccato suo morientibus debet aestimari, quia eorum percussio hic coepta illic perficitur, ut incorrectis unum flagellum sit quod temporaliter incipit, sed in aeternis suppliciis consummatur, quatenus eis qui omnino corrigi renuunt, jam praesentium flagellorum percussio sequentium sit initium tormentorum.
4.1.3
« Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui.» Saepe stultorum nomine hi qui sunt in plebe pauperes designantur. Unde et nunc per Jeremiam dicitur:« Dixi, Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini et judicium Dei sui.»
4.1.4
« Ibo igitur ad optimates et loquar eis, ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui. Pauperes hic et optimates non inopia dicuntur et divitiis, sed populum principibus comparat. Et est sensus: Cernens infidelis populi pertinaciam, et quod indurata facie noluerit recipere disciplinam, hoc mecum ratione tractabam: Forsitan vulgus ignobile non potest Dei nosse doctrinam, et idcirco excusabile est, quia propter imperitiam Dei non valet scire mandata. Pergam igitur ad sacerdotes et ad eos qui praesunt populo, et loquar eis, ipsi enim cognoverunt voluntatem Domini, et sciunt judicium Dei sui. Hoc autem dicit sermone dubitantis, juxta illud evangelicum:« Mittam filium meum, ipsum forsitan reverebuntur,» ut ex ambiguitate sententiae et suspensione verborum, liberum hominis monstraretur arbitrium.
4.1.5
« Et ecce magis hi simul confregerunt jugum, ruperunt vincula, idcirco percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos, pardus vigilans super civitates eorum. Omnis qui egressus fuerit ex eis capietur, quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, confortatae sunt aversiones eorum.» Quos magistros putabam, inventi sunt pejores esse discipulis; et quanto in divitibus major auctoritas, tanto major insolentia peccatorum. Confregerunt enim jugum legis, dicente Apostolo:« Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari quemadmodum et illi;» ruperuntque vincula praeceptorum Dei, et non Pharisaeorum, de quibus in secundo psalmo ponitur:« Disrumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.» Quia igitur ista omnia fecerunt,« percussit eos leo de silva,» regnum videlicet Babylonium;« lupus ad vesperam vastavit eos,» Medos Persasque significans: pro quo in visione Danielis ursa ponitur, cujus in ore tres erant ordines;« pardus vigilans super civitates eorum,» Alexandri impetum praefigurans, et velocem de Occidente usque ad Indiam percussionem. Pardum autem vocat ob varietatem, et quia plurimis sibi subditis gentibus contra Medos dimicavit et Persas. Et quatuor, inquit, erant capita in bestia, et potestas data est ei. Et quia non de futuro vaticinatur, sed de praeterito, velut jamjamque venturis texit historiam, idcirco autem de Romano tacet imperio, de quo forsitan dicitur:« Omnis qui egressus fuerit ex eis, capietur.» Causasque reddit cur ista perpessi sunt, quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, et perseveraverunt in transgressionibus. Unde dicitur:« Et confortatae sunt aversiones eorum.» Illud quod in principio posuimus verbum Hebraicum sonare vigiliam, in praesenti loco ostenditur. Ubi enim nos diximus« pardus vigilans,» in Hebraico scriptum est Juxta tropologiam, qui magni putantur in Ecclesia, quia confringunt jugum et rumpunt vincula, idcirco traduntur in ignominiam passionum, ut faciant quae non conveniunt.
4.1.6
« Super quo propitius tibi esse potero? Filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. Equi amatores in feminas, et emissarii facti sunt mihi. Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Nunquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea?» Κατάλογος peccatorum Hierusalem: dum dicit se ignorare Deus qua possit ejus occasione misereri:« Filii, inquit, tui dereliquerunt me.» Nequaquam mei, sed tui, quia jurant in his qui non sunt dii.« Saturavi eos et moechati sunt.» Audiant hoc, qui acceptis a Domino divitiis incubantes luxuriae serviunt.« Equi amatores in feminas facti sunt.» Pro emissariis in Hebraico scriptum est quod omnes voce consona ἕλκοντες transtulerunt, id est, trahentes, ut ostendatur magnitudo genitalium, juxta illud Ezechielis,« quasi asinorum carnes, carnes eorum.» Hoc est quod in alio loco scriptum est:« Assimilati sunt jumentis insipientibus, et similes facti sunt eis.» Simulque tantam ostendit insaniam libidinis, ut non solum appetitum voluptatis, sed χρεμετισμὸν, id est hinnitum, vocet, et servet equorum furentium ad libidinem metaphoram. Cum haec, inquit, feceris, nunquid non visitatione condigna es? Et nota quod hic visitatio pro poena ponatur atque suppliciis, juxta illud quod scriptum est.« Visitabo in virga iniquitates eorum.»« Et in gente tali non ulciscetur anima mea?» Postquam peccatis obligata est, nequaquam vocatur populus Dei, sed gens a qua recessit anima Dei, secundum illud quod scriptum est:« Neomenias vestras, et sabbata, et dies festos odit anima mea.» Quod autem in Veteri Testamento dicitur pro affectu, in Novo scriptum est pro veritate, Salvatore dicente:« Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi illam.»
4.1.7
« Ascendite muros ejus( sive propugnacula) et dissipate: consummationem autem nolite facere. Auferte propagines ejus( sive sustentacula) quia non sunt dii. Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israel, et domus Juda, ait Dominus.» Imperat gentibus, de quibus supra dixerat:« Percussit eos leo de silva, lupus vastavit eos, et pardus in civitatibus eorum,» ut ascendant muros Hierusalem, sive propugnacula, et dissipent eam: consummationem autem non faciant, ut salventur reliquiae, et sit qui annuntiet in gentibus gloriam Dei, severitatique miscet clementiam. Quodque intulit,« auferte propagines ejus, sive sustentacula,» omnia tolli auxilia jubet, quae suo vitio perdidit, eo quod praevaricata sit in Dominum domus Israel et domus Juda, decem tribus et duas significans. Audiat hoc Ecclesia, quod cito muri et propugnacula dissipentur eorum qui non habent spem in Domino, et praevaricantur in eum: sed tamen non fiat consummatio propter clementiam judicis, et non propter merita delinquentium.
4.1.8
« Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse( sive non sunt haec), neque veniet super nos malum: gladium et famem non videbimus. Prophetae fuerunt in ventum locuti, et responsum( sive sermo) non fuit in eis: haec ergo evenient illis.» Quia negaverunt Deum, sive mentiti sunt Domino, et dixerunt, Non est ipse cujus judicio fient omnia, sed fortuito haec omnia acciderunt: neque evenient quae nobis prophetarum voces minantur; nec videbimus gladium, nec famem sustinebimus obsidionis: et quidquid locuti sunt prophetae, in ventum locuti sunt, et irrita omnia transierunt, nec habuerunt responsum, hoc est, oraculum, sive sermo Dei non fuit in eis: ideo sustinebunt quae sequens sermo describit. Audiat hoc Ecclesia negligens, et providentiam Dei refutans, quod et gladium et famem sustineat, nisi ventura crediderit quae dicuntur.
4.1.9
« Haec dicit Dominus exercituum: Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et devorabit eos,» Dixistis: Prophetae fuerunt in ventum locuti, nec ventura sunt quae minantur, propterea, o propheta, do verba mea in ore tuo, quae ignis habeant potestatem, et populum istum in ligna convertam, ut sermone tuo et prophetia increduli concrementur. Sic Deus ignis consumens dicitur, ut consumat in nobis, si super fundamentum Christi aedificaverimus, fenum, ligna, stipulam.
4.1.10
« Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait Dominus: gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur. Pharetra ejus quasi sepulcrum patens, universi fortes. Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam, et conteret urbes tuas munitas, in quibus tu habes fiduciam gladio. Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem.» Nequaquam multo post tempore, nec ut falso creditis, prophetae vobis loquentur in ventum. Sed jam nunc adducam super vos gentem Babyloniorum, quae veniet de longinquo, gentem robustam, de quo in Hebraeo scriptum est gentem antiquam, cujus quondam dominatus est Nemrod gigas, cujus ignorabis linguam, sive ut in Hebraeo scriptum est:« Nec intelliges quid loquatur:» est enim malorum solatium, si illos hostes habeas quos possis rogare, et qui tuas intelligant preces. Quodque sequitur,« pharetra ejus quasi sepulcrum patens,» et in Septuaginta editione non dicitur, Babyloniam significat armaturam. Nec dubium quin regnum Assyriorum, Babyloniorum, Medorum atque Persarum sagittandi peritissimum sit. Simulque describit vastitatem terrae Judaeae, interfectionemque multorum, abactionem pecorum, subversionem urbium atque murorum, quod gladio hostili cuncta capiantur, et tamen in tantis malis non eos perdat usque ad internecionem, sed reliquias salvas faciat, vel eorum, qui in Babylonem ducti sunt, dimissique ad culturam agrorum terrae Judaeae, vel eorum, qui post persecutionis ardorem, vel fuga, vel confessione fidem Domini servaverunt.
4.1.11
« Quod si dixeritis: Quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia, dices ad eos: Sicut dereliquistis me et servistis deo alieno, vel diis alienis in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra.» Grandis stultitia nescire cur passi sint, cum tanta peccaverint: brevisque ad ambigentes responsio:« Sicut servistis deo alieno, id est, Baal, sive diis alienis cunctarum gentium in terra Judaea, sic servietis diis alienis in terra non vestra: haud dubium quin Babylonis atque Chaldaeae. Si enim vos peregrina religio delectat, quid necesse est longinquum errorem suscipere? Habitate cum talibus, imo servite his quorum deos colitis. Potest hoc et super haereticis accipi, de quibus scriptum est:« Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum;» quod projiciat de Ecclesia haereticos Dominus, qui multo tempore sub nomine ejus mendaciorum suorum simulacra venerati sunt, ut foris colant quod intus prius venerabantur, ut paleae separentur a tritico.
4.1.12
« Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes: Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos non videtis, et aures, et non auditis.» Multis modis peccantes retrahit ad salutem, et stultum vocat populum, qui quasi sapientiae reliquit auctorem, comparatque eos simulacris, de quibus scriptum est:« Oculos habent, et non vident; aures habent, et non audiunt. Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.» Proprie autem ad Judam loquitur et ad domum Jacob. Israel enim multo jam tempore in Assyriis exsulabat, simulque dat intelligentiam quod etiam absque praecepto naturali sensu debeamus intelligere quae recta sunt.
4.1.13
« Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis( sive timebitis). Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit. Et commovebuntur et non poterunt( sive turbabitur et non poterit), et intumescent( sive sonabunt) fluctus ejus, et non transibunt illud. Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans: et recesserunt, et abierunt, et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuae messis custodientem nobis.» Narrat beneficia, ut ingratos arguat.« Me, inquit, non timebitis,» qui tanta vobis praestiti? Non dilectionem desidero perfectorum, sed timorem incipientium,» qui posui arenam terminum mari, qui tam potens elementum et immensas gurgitum moles meo praecepto littoribus refrenavi, juxta illud quod scriptum est:« Praeceptum posuit et non praeteribit.» Audiunt me et sentiunt, quae sensum non habent audiendi: et populus quondam meus suo vitio stultus effectus, non solum contemnit, sed et dulcem exasperat Dominum. Recesserunt, ait, a me, et mihi terga verterunt, et concito abierunt gradu; nec tacita eos retraxit conscientia, ut dicerent in cordibus suis:« Metuamus eum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam.» Per quae omnia ostendit bona plenitudinem annuae messis, pro quo Aquilae prima editio et Symmachus hebdomadas interpretati sunt. In Hebraeo enim scriptum est verbum quod pro ambiguitate verbi et septimanas significat et plenitudinem.« Iniquitates vestrae declinaverunt haec, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis.» Ergo si quando et mare transcendit terminos suos, et pluvia retrahitur, nequaquam abbreviata est manus Domini, ut ista non faciat: sed peccata nostra haec ad nos venientia declinarunt, ut ad alios pergerent, qui non peccaverunt. Et prohibuerunt, inquit, jam veniens ad nos bonum, juxta illud quod secundum litteram scriptum est:« Mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem. Possumus autem imbrem temporaneum et serotinum, Legem accipere et Evangelium, et diversas vocationes a prima hora usque ad undecimam, in quibus operariis vineae unum vitae aeternae praemium pollicetur.« Quia inventi sunt in populo meo impii, insidiantes quasi aucupes: laqueos ponentes, et pedicas ad capiendos viros. Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo.» Ut declinaret ab eis imber temporaneus et serotinus, et bona omnia non invenirent, causae subjiciuntur, quia inventi sunt in populo ejus impii. Non dixit, iniquos et peccatores( ut nova vult haeresis), sed impios. Impietas aperte negat Deum, iniquitas atque peccatum si confiteatur errorem, facile ad misericordiam flectit Deum. Quodque nos diximus« insidiantes quasi aucupes,» et in Septuaginta non habetur, Aquila et Symmachus transtulerunt« quasi rete aucupis.» Quod etiam qui bonus inter eos videtur et rectus, instar aucupis tendat insidias, dum invicem se venantur ad mortem, et aliorum damnis atque dispendiis suas complent domos, ut impleatur philosophorum illa sententia. Omnis dives aut iniquus, aut haeres iniqui: atque utinam ab his tantum fiant, qui videntur foris esse, et quos Dominus judicat, et non in nostris conventiculis impleantur, quos possidet. Radix omnium malorum avaritia, ita ut venientium ad nos non ora contemplemur, sed manus.
4.1.14
« Ideo magnificati sunt et ditati, incrassati sunt et impinguati, et praeterierunt sermones meos pessime. Causam non judicaverunt, causam( sive judicium) pupilli non direxerunt. Et judicium pauperum( sive viduae) non judicaverunt. Nunquid super his non visitabo? dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea?» Si voluero adnotare per singula quae in Septuaginta editione praetermissa sunt, longum fiet. Qui tendunt, ait, insidias, et aliorum nuditate laetantur. Ideo magnificati sunt et ditati, quia superiora fecerunt.« Incrassati sunt et impinguati,» juxta illud quod scriptum est:« Incrassatus et impinguatus est, et recalcitravit dilectus.» Et praeterierunt sermones meos, quia divitiarum conscientia illud dixerunt de Evangelio:« Anima, habes multa bona posita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare.» Praeterierunt autem in malum sui, cunctosque homines despicientes, non posuerunt judicium Dei ante oculos suos, pupillum et pauperes contempserunt; pro quo Septuaginta dixerunt viduas, quod in Hebraico non habetur, quippe proprie pauperes, non viduas sonat. Quod autem sequitur,« Nunquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea?» Jam supra dissertum est.
4.1.15
« Stupor et mirabilia facta sunt in terra: Prophetae prophetabant mendacium( sive iniqua), et sacerdotes applaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia: Quid igitur facietis in novissimo( sive post haec)?» Supra dixerat:« Ibo ad optimates et loquar eis, forsitan ipsi cognoverunt viam Domini.» Et ecce magis hi pariter confregerunt jugum, ruperunt vincula. Nunc describit qui sint optimates prophetae videlicet et sacerdotes, quorum alii futura praedicunt, alii facienda ex Lege decernunt. Et ecce, inquit, illis mendacium prophetantibus, sacerdotes manibus applauserunt. Et ut ostendatur nec populus esse sine culpa, qui a talibus abducatur, scriptum est:« Et populus meus dilexit talia:» quondam meus, et postquam dilexit talia, meus esse desivit. Quid igitur facient cum novissimum judicii tempus advenerit, sive captivitatis necessitas? Unde stupor et mirabilia sunt, quod nec in principibus nec in populo inventus sit qui recta sentiret.
4.2.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VI. Describitur adventus Nabuchodonosor et translatio populi propter sacerdotum avaritiam: et quia populus non audit vocem tubae.
4.2.1
« Confortamini, filii Benjamin, in medio Hierusalem; et in Thecua clangite buccina; et super Bethacarem levate signum( sive vexillum), quia malum visum est( sive apparuit) ab Aquilone et contritio magna.» Hierusalem in tribu Benjamin sitam nullus ignorat. Thecuam quoque viculum esse in monte situm, et duodecim millibus ab Hierosolymis separatum, quotidie oculis cernimus. Inter nos alius vicus est, qui lingua Syra et Hebraica nominatur, et ipse in monte positus. Quod ergo dicit, hoc est, quia ab aquilone jamjamque venturus est Nabuchodonosor, et imminet vicina captivitas, o habitatores Hierusalem, arma corripite, et in Thecua buccina concrepate, et in Bethacaren levate vexillum, ait, ut contra hostes valeatis resistere. Benjamin interpretatur filius dexterae; Thecua, tuba; Bethacaren, villa vineae. Haec omnia referamus ad Ecclesiam, ut si deliquerit et persecutionis impetus fuerit, se praeparet ad resistendum.
4.2.2
« Speciosae et delicatae assimilavi filiam Sion: ad eam venient pastores et greges eorum. Fixerunt( sive figent) in ea tentoria in circuitu: pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt. Sanctificate( sive parate) super eam bellum: consurgite et ascendamus in meridie.» Describitur pulchritudo Hierusalem, quae est ipsa Sion, ut aliud totam urbem, aliud arcem urbis sonet. Sion enim arx, id est specula, interpretatur, et speciosae mulieri comparatur. Et quomodo ad illam amatores, sic ad istam pastores convenire dicuntur. Satisque eleganter in Hebraeo verbum, quod quatuor litteris scribitur si legatur amatores, si pastores significat ut vel juxta metaphoram pulchrae mulieris amatores, vel juxta eversionem urbis pastores intelligantur. Quorum alii scortum polluere festinant, alii obsidere et subvertere civitatem. In pastoribus et gregibus eorum principes sentiamus, et exercitum Chaldaeorum. Figent autem tentoria sua in circuitu in obsidione urbis,« et pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt;» suas videlicet turmas et numeros. Qui principes sive pastores dicent gregibus suis:« Sanctificate super Hierusalem bellum; Domini enim imperium est: Consurgite et ascendamus in meridie;» non per noctem et insidias, sed plena luce impugnemus, nullus enim nobis potest resistere.
4.2.3
« Vae nobis, quia declinavit dies, quia longiores factae sunt( sive defecerunt) umbrae vesperi. Surgite et ascendamus in nocte, et dissipemus domos ejus.» Illi dicunt,« Surgite et ascendamus in meridie,» et clara luce pugnemus. Isti respondent« Vae nobis, quia longiores factae sunt umbrae vesperae,» secundum illud Virgilianum: Et jam summa procul villarum culmina fumant, Majoresque cadunt altis de montibus umbrae. Et est sensus: Si per diem haec patimur, quid patiemur in nocte? Rursum, qui supra dixerant:« Sanctificate supra eam bellum atque consurgite,» nunc ipsi se provocant ad bellandum, dicentes:« Surgite, et ascendamus in nocte,» ut sciant adversarii non temporis victoriam esse sed virium; et dissipemus domos ejus, quae frustra murorum firmitate vallantur.
4.2.4
« Quia haec dicit Dominus exercituum: Caedite lignum( sive ligna) ejus; effundite( sive comportate) circa Jerusalem aggerem.» Idcirco, inquiunt, de victoria securi sumus, quia praeceptum Domini est imperantis Chaldaeis: Ligna succidite et futuris munitionibus aggerem comportate. Per quae ostenditur antequam veniat corona, non statim urbem esse capiendam, sed longa obsidione, ut postea legimus.
4.2.5
« Haec est civitas visitationis( sive mendax), omnis calumnia( vel oppressio) in medio ejus. Sicut frigidam facit cisterna( vel lacus) aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam.» Praecepit Dominus ut arbores succidantur, et ut fundantur per circuitum aggeres, quia tempus visitationis ejus advenerit, ut recipiat pro peccatis suis, quorum maximum est συκοφαντία ut innocentem opprimat per calumniam. Quomodo ergo cisterna, vel lacus, frigidam facit aquam suam, sic in medio Jerusalem malitia quae in ea est omnem calorem perdidit vitae. Et hoc notandum quod sancto Spiritu accensi ferventes appellentur; mala autem frigida sint. Unde et illud scriptum est:« Quod in novissimis diebus, quando multiplicata fuerit iniquitas, refrigescet charitas multorum.» Quod puto et illud sonare:« Assimilatus sum descendentibus in lacum.» Hoc autem Latinus lector intelligat, ut semel dixisse sufficiat, lacum non stagnum sonare juxta Graecos, sed cisternam, quae sermone Syro et Hebraico appellatur. In praesenti autem loco pro lacu, quem omnes similiter transtulerunt, in Hebraico dicitur. De hoc lacu in onere Babylonis per Isaiam ad Nabuchodonosor dicitur:« Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci.» Sancti pennas habent aquilae, et pennas columbae, et possunt dicere,« Volabo et requiescam.» Impii autem et Aegyptiorum similes demersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus, et demersi in profundum sicut lapis. De lacu quandoque profunda significantur inferni. Illa sunt testimonia:« Assimilatus sum cum descendentibus in lacum, et posuerunt me in lacu novissimo.» Sicut enim lacus aquas ad se descendentes, ita infernus animas suscipit. Ad quem lacum descendit Banaias tempore nivis et frigoris, et interficit in eo leonem. Unde et haeretici relinquunt fontem aquae viventis Dominum, et fodiunt sibi lacos contritos, qui aquam non valeant continere. De his lacis sunt qui fervorem non habent Spiritus sancti, nec prophetae Jeremiae similes sunt, qui juxta Septuaginta interpretes loquebatur:« Inveni aquam calidam in deserto;» sed refrigescente charitate colorem sancti Spiritus perdiderunt. Unde dicit:« Sicut refrigerat lacus aquam, sic refrigerat malitia habentes se.» Qui utinam juxta Apocalypsin Joannis« aut calidi essent aut frigidi,» id est, aut crederent aut omnino non crederent, ne per teporem et simulationem fidei a Domino rejicerentur.
4.2.6
« Iniquitas et vastitas audiatur in ea, coram me semper infirmitas et plaga. Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem.» Septuaginta:« Impietas et miseria audientur in ea contra faciem ejus; per omnem dolorem et flagellum erudieris, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne faciam te inviam terram, quae non habitetur.» Per haec discimus quod flagellat Dominus omnem filium, quem recipit; et idcirco plagis atque tormentis eruditur Jerusalem, ut corrigatur, et non recedat anima Dei ab ea et redigatur in solitudinem. Si quando igitur crebris angustiis subjacemus, recordemur in consolationem nostri istius versiculi: Per omnem dolorem et flagellum erudieris, Jerusalem.»
4.2.7
« Haec dicit Dominus exercituum: Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.» Septuaginta:« Quia haec dicit Dominus virtutum: Racemate, racemate quasi in vinea reliquias Israel. Revertimini quasi vindemiator in cartallum suum.» Alii in bonam partem, alii in malam haec dicta suscipiunt. In bonam partem cum vastata fuerit Jerusalem, reliquiae salvae fiant. In malam sic, ne unus quidem racemus et parvus botrus remaneat in vinea, omnia colligentur; et quodcunque inveneris, instar vindemiatoris in cartallum conjicito: ut quomodo ille racemos ad torcular, sic tu captivos pertrahas in Babylonem.
4.2.8
« Cui loquar et quem testabor ut audiat? Ecce incircumcisae aures eorum( sive vestrae) et audire non possunt. Ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud.» Non possunt audire, quia aures circumcidere noluerunt; nec tamen vacat supplicio impossibilitas, quae de contemptu et infidelitate descendit. Si quis ergo Dei verba non suscipit, nec habet praeceptorum ejus intelligentiam, incircumcisis auribus est. Simulque notandum quod circumcisio in Scripturis tribus generibus appellatur, in praeputio, in corde et auribus. Unde Dominus dicit:« Qui habet aures audiendi audiat.» Voluntate ergo nostra verbum Dei non suscipimus, et idcirco fit nobis in opprobrium, ut quod datum fuerat ad salutem, nostro vitio vertatur in poenam.
4.2.9
« Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens.» Septuaginta:« Et furorem meum implevi et sustinui, et non consumpsi eum.» Juxta Hebraicum ex persona prophetae dicitur, quod venientem iram Dei ante prospiciat, et plenus sit furoris Domini et iracundiae et ultra sustinere non possit, nec pro peccatoribus audeat Dominum deprecari. Juxta Septuaginta autem novus sensus ponitur, quod ipse loquatur Dominus et dicat: Furorem meum complevi feriendo populum peccatorem, et tamen retinuerit illum et non totum effuderit, ut reliquiae salvae fiant. Quod mihi videtur sibi esse contrarium: si enim complevit furorem suum, quomodo sustinuit ne compleret?
4.2.10
« Effunde( sive effudit) super parvulum furorem[ foris], et super concilium juvenum simul. Vir enim cum muliere capietur, senex cum pleno dierum. Et transibunt domos eorum ad alteros, agri et uxores pariter.» Vel propheta praecipit in spiritu venienti Chaldaeo, ut effundat furorem Domini super parvulos, et innoxiae quoque non parcat aetati, vel certe narrat quid factum sit super concilium juvenum simul, qui ad repugnandum arma corripuerant. Vir enim cum uxore capietur, dulcissima inter se nomina pariter sentient captivitatem: senex cum pleno dierum. Ergo senectus non est aetas ultima, sed eorum qui sunt pleni dierum, quos nostro sermone appellamus depositos sive decrepitos. Sequitur:« Et transibunt domos eorum ad alteros,» captivitatis malo,« agri et uxores simul;» ut et conjux ad hostes transeat et possessio. Quidquid juxta litteram intelligimus super Jerusalem, juxta intelligentiam spiritalem referamus ad Ecclesiam, si offenderit Deum.
4.2.11
« Quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus. A minore quippe usque ad majorem omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. Et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax, et non erat pax.» Quod in Hebraico dicitur,« Extendam manum meam super peccatores( sive habitatores) terrae,» apud Septuaginta semper elevabo scribitur, Qui uterque percutientis est habitus, juxta illud quod scriptum est:« Et adhuc manus Domini extenta( sive excelsa).» Habitatores autem terrae semper in vitio sunt. Unde et in Apocalypsi frequentius dicitur:« Vae habitatoribus terrae.» A minimo usque ad majorem omnes avaritiae student, secundum illud apostolicum:« Radix omnium malorum avaritia.» Et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. Alii in prophetando mendacium, alii perverse interpretando legem Dei. Dicit enim et in alio loco propheta:« Quarite legem a sacerdotibus.» Et cum, inquit, tanta facerent, prospera quaeque meo populo nuntiabant; et quasi curare cupiebant vulnus et ignominiam filiae meae, dicentes: Pax, pax, cum omnino non esset pax. Hoc proprie de sacerdotibus et doctoribus intelligendum, qui divitibus et eis quos vident in honore maximo constitutos, repromittunt prospera et clementem praedicant Deum, magis illos supplicio et iracundiae praeparantes.
4.2.12
« Confusi sunt, quia abominationem fecerunt. Quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt.» Pressius hoc legendum est juxta Hebraicum:« Et cum, inquit, tanta fecerint, nunquid confusi sunt? nunquid erubuerunt in sceleribus suis? quin potius peccatum auxere contemptu, et erubescere nescierunt?» Nescierunt autem hic posuit pro noluerunt, sive nimio contemptu et vitio inoliti mali ne intelligere quidem potuerunt.
4.2.13
« Quamobrem cadent inter ruentes, in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus.» Quoniam, ait, erubescere nescierunt, et non solum opus, sed ne scientiam quidem habuere et sensum poenitentiae: propterea cadent qui prius stabant inter eos, qui vitiis suis corruent, et cum visitationis et poenae eorum tempus advenerit, cunctis ruentibus sociabuntur. Grandis autem impietas non solum non cavere, sed nec intelligere velle peccata, et nullam habere distantiam bonorum malorumque operum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).