Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rabanus Maurus780-856
Commentaria in Jeremiam
Jere 7.3
Choose a text More by Rabanus Maurus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8921 Coinje2
7.1
LIBER SEXTUS.
7.1
Cum plura sint quae in libro Jeremiae puram historiam retexant, plurave, quae mysticam interpretationem quaerant: sunt quoque inter haec nonnulla quae dupliciter, hoc est, juxta historiam et juxta allegoriam intelligi valeant. Prudens lector diligenter considerare debet, quod unicuique sententiae rite conveniat, et sic allegorizet, ut veritatem historiae non perdat, sicque historiae innitatur, ut allegoriae utilitatem in locis opportunis accipere non negligat: simulque notandum quod prophetae et psalmi ideo obscuri sunt, et difficiles ad intelligendum, quia in diversam narrationem saepe persona mutatur, et dum lector ad alia attendit, subito ad alia rapitur, quod in multis locis sacrae Scripturae, nec non et in praesenti loco probatur: quia dum Propheta ex sermone Domini Judam pro sceleribus suis et idololatria corripuit, vocemque Domini ad se factam testatus est prohibentem orare pro populo, eo quod indignus sit venia, repente ad Christi passionem narrandam sub sua persona se contulit dicens:
7.2
« Tu autem, Domine, demonstrasti mihi et cognovi, tu autem ostendisti mihi studia eorum: et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam, et non cognovi, quia super me cogitaverunt consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et conteramus eum, de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes, et cor, videam ultionem tuam ex eis, tibi enim revelavi causam meam, Domine Deus meus.» Omnium Ecclesiarum iste consensus est, ut sub persona Jeremiae a Christo haec dici intelligant, quod pater ei monstraverit quomodo eum oporteat loqui, et ostenderit illi studia Judaeorum, et ipse quasi agnus ductus ad victimam, non apereruerit os suum, et non cognoverit, subaudiatur, peccatum: juxta illud quod ab Apostolo dicitur:« Qui cum non cognovisset peccatum, pro nobis peccatum factus est;» et dixerint:« Mittamus lignum in panem ejus,» crucem videlicet in corpus Salvatoris. Ipse est enim qui ait:« Ego sum panis, qui de coelo descendi.» Et« eradicemus( sive conteramus) eum de terra viventium:« hoc enim scelus animo cogitaverunt, ut nomen ejus delerent in perpetuum. Si Dei eloquia sunt in lege et prophetis, evangeliis et apostolis, oportet discipulum Dei divinorum sermonum, magistrum Deum ascribere.« Qui enim docet hominem scientiam,» secundum psalmistam Deus est. Salvator quoque perhibet testimonium nullum debere super terram magistrum nuncupari, dicens:« Et vos nolite vocare magistrum super terram, unus quippe est vester magister, Pater qui in coelis est.» Pater autem qui est in coelis erudit homines sive per se, sive per Filium, sive per Spiritum sanctum. Et ut ad minora veniamus: erudit per Paulum, erudit per Petrum, per alium quemlibet sanctorum: tantum Deus spiritus, et Deus sermo descendat et doceat, Cur haec diximus? videlicet et quia Propheta ait:« Notum mihi fac, Domine, et cognoscam.» Neque enim scire possum nisi ut tu mihi revelaveris: sin autem demonstrante te potuero nosse quod nescio, tunc videbo cogitationes singulorum, et cognoscat quid unusquisque gerat, et cujus sit voluntas. Hoc quod infertur,« venite,» inquiunt,« mittamus lignum in panem ejus,» nimiae difficultatis est. Panis Jesu quo nutrimur, sermo ejus interpretatur. Quia igitur docente eo, voluerunt quidam scandala ponere doctrinae ejus, crucifigentes eum, dixerunt« Venite, mittamus lignum in panem ejus.» Cum enim verbo Jesu et disciplinae ejus conjungitur magistri crucifixio, in panem lignum mittitur. Et illi quidem insidiantes dicant,« venite et mittamus lignum in panem ejus.» Ego vero admirabile quiddam inferam. Lignum missum in pane ejus panem fecit meliorem. Exemplum accipe de lege Moysi. Sicut lignum quod missum est in amaram aquam, fecit illam dulcem: sic lignum passionis Jesu Christi missum in doctrinam ejus, fecit panem illius dulciorem, ante enim quam immitteretur lignum in panem ejus, quando tantummodo panis erat, et non erat lignum, in universam terram non exierat sonus ejus, postea vero quam assumpsit fortitudinem per lignum, tunc in universum orbem passionis ejus disseminatus est sermo. In cujus figura et aqua in Veteteri Testamento ad tactum ligni dulcis effecta est. Ego quippe aio legem non intellectam amaram aquam esse, cum autem venerit lignum Jesu Christi, et sermo Salvatoris mei descenderit in eam, tunc dulcoratur et fit suavissimi saporis, intellecta pariter et lecta lex Moysi. Dicentes igitur,« Venite, mittamus lignum in panem ejus,» etiam hoc addunt:« et conteramus eum a terra viventium, et nomen ejus non memorabitur amplius.» Sic illum interfecerunt quasi nomen ejus penitus eraderent: sed Jesus scit quare et quomodo moriatur. Propter quod ait:« Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet, si vero mortuum fuerit multum fructum affert.» Ergo mors Jesu spica frumenti facta est, septuplum et multo amplius restituens, quam fuerat seminatum. Si autem mors tantas attulit fruges, resurrectio cujus futura est ubertatis? Non est igitur Salvator noster contritus, sive erasus de terra viventium, neque memoria ejus ablata de memoria fidelium. Sed econtrario juxta assumpti corporis sacramentum loquitur Filius ad Patrem, et imprecatur judicium ejus, dum laudat justitiam ejus, et inspectorem renis et cordis invocat Deum ut ipse reddat populo quod meretur, et dicit, videam ultionem tuam ex eis, eorum videlicet qui in scelere perseverant, et non eorum qui vertuntur ad poenitentiam. De illis ait in cruce:« Pater, ignosce eis, quod enim faciunt nesciunt,» revelatque Patri et aperit causam suam, quia nullo suo merito, sed scelere populi crucifixus est, dicens:« Ecce venit princeps mundi hujus, et invenit in me nihil.» Judaei et nostri judaizantes haec ex persona Jeremiae dici intelligunt, qui propter vaticinium futurorum et ingruentia captivitatis mala, haec eum a populo sustinuisse confirmant. Sed nescio quomodo possint approbare crucifixum esse Jeremiam, cum hoc Scriptura non memorat, nisi forte cogitaverint et non fecerint.
7.3
« Propterea haec dicit Dominus ad viros Anatoth, qui quaerunt animam tuam et dicunt: Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris. Propterea haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego visitabo super eos, juvenes morientur in gladio, filii eorum et filiae earum morientur fame, et reliquiae non erunt ex eis. Inducam enim malum super viros Anatoth, annum visitationis eorum.» Videtur hoc superiori sententiae contraire, qua volumus approbare ex persona Christi dicta esse quae dicta sunt, et non ex Jeremiae, qui proprie habitabat in viculo Anatoth, qui ab Jerolymis tribus distat millibus. Sed si intellexerimus etymologiam oppidi Anatoth quod interpretatur obedientia, liquido monstrabitur viros Anatoth, qui quondam praeceptis Domini obtemperarunt, omnes dici Judaeos, et maxime habitatores urbis Jerusalem, in quos venit extrema sententia, ut obsidionis malis, gladio et fame et peste interirent. Figuraliter nunc nomen Anatoth assumitur. Totum autem judaicum in eo sacramentum est. Interpretatur quippe Anatoth, ut diximus, obedientia. Quia ergo obedientia Dei in illo populo fuit, sicut regnum ejus, et factum est de regno, id quod novimus praedictum:« Auferetur a vobis regnum et dabitur genti facienti fructum ejus:» nunc quoque viri qui sunt in Anatoth, hoc est in obedientia, quaerunt animam non Jeremiae, neque enim historia ulla hoc commemorat, quia viri Anatoth quaesierunt animam ejus. Habemus Regnorum libros; meminit ibi Scriptura Jeremiae, nihil tale conscribitur. Habemus Paralipomena et ipsum quod nunc interpretamur volumen prophetae: nihil locuti sunt viri Anatoth. Sed Christi quaerunt animam Domini mei,« qui dicunt: non prophetavit in nomine Domini.» Legimus et hoc a Judaeis prohibitum ne doceret Christus,« alioquin morieris in manibus nostris. Ecce ego visitabo in eis, juvenes eorum gladio cadent, et filii eorum et filiae morientur in fame.» Non Jeremiae temporibus in gladio occubuerunt, sed post adventum Domini: tunc et fames venit in eos, non fames panis neque sitis aquae, sed fames audiendi sermones Domini. Jam quippe apud eos ultra non dicitur:« Haec dicit Dominus omnipotens.» Ista fames est propheticae vocis cessantis in eis. Sed quid loquar de prophetis? Neque magistri, neque doctores in Judaea aliqui remanserunt. Et licet sint innumerabiles, qui sibi sapientiam vendicent, non est jam sermo Domini in eis. Completum est illud vaticinium:« Auferet Dominus a Judaea et ab Jerusalem validum et validam, virtutem panis et virtutem aquae, gigantem, et fortem, et hominem bellatorem, et judicem, et prophetam, et arbitrum, et seniorem, et quinquagenarium, et admirabilem consiliarium, et sapientem architectum, et intelligentem auditorem.» Jam non est apud eos qui possit dicere,« Quasi sapiens architectus, fundamentum posui.» Migraverunt ab eis architecti, venerunt ad ecclesiam, posuerunt fundamentum Christum Jesum. Huic superaedificant, quicunque post eos crediderunt. Ut autem nos omni interpretationis molestia liberemur, illam sequamur regulam, quam omnes prophetae in typum Domini salvatoris pleraque gesserint, et quidquid juxta praesens tempus completum sit in Jeremia hoc in futurum de Domino prophetari.
7.1.1
LIBER SEXTUS. CAPUT XII. Disputatur cum Domino contra murmuratores; colligatio captivitatis Jerusalem: reprobatio Synagogae, pastorum condemnatio; de conversis ad Dominum.
7.1.1
« Justus quidem es, Domine, si disputem tecum( sive quia satisfaciam tibi), verumtamen judicia loquar ad te. Quid est quod via impiorum prosperatur? bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt? Plantasti eos, et radicem miserunt, proficiunt( sive generaverunt filios, et faciunt fructum): prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum.» Contra omnes quidem inique agentes ista disputatio est, et septuagesimi secundi psalmi breviter sententia comprehenditur, in qua prophetavit:« Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde, mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei, quia zelavi in peccatoribus pacem peccatorum videns, etc.» Sed proprie contra haereticos dicitur, qui cum sint impii, via eorum prosperatur, generantque filios, eos quos in haeresi deceperunt, et praevaricantur et inique agunt: ita ut Ecclesiam spolient, et dum in pravitate sententiae perseverant, jactent se a Deo esse plantatos, et radicem misisse, generasse filios, et attulisse fructum. Qui cum Christi nomen saepius replicent, habitatorem sui non habent Deum, juxta illud Isaiae:« Populus hic labiis me honorat, cor vero ejus longe est a me.»
7.1.2
« Et tu, Domine, nosti me, vidisti me et probasti cor meum tecum. Congrega eos quasi gregem, ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis.» Nullum, inquit, scandalum est, quod impii sive omnes haeretici pro tempore floreant:« tu enim, Domine, nosti me, et vidisti me, et probasti cor meum tecum,» quem ita novit Pater Deus quomodo filium suum? Nemo enim cognoscit Filium nisi Pater, et nemo cognoscit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare; licet, inquit, proficiant, licet filios generent et faciant fructum haeretici, et prope sis tu ori eorum, et longe a renibus eorum, id est conscientia, tamen non parva est consolatio, quod quasi pecora saginantur ad victimam. Congrega eos in urbem Jerusalem, sive in sua conciliabula, ut quasi victimae caedantur in mortem: et tunc sanctificentur cum ecclesiastico fuerint mucrone jugulati. Interfectio enim haereticorum, salus eorum est, qui decepti fuerant.
7.1.3
« Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal et volucre, quoniam dixerunt: Non videbit novissima nostra( sive non videbit Deus vias nostras).» Quidquid in mundo vel bonorum accidit vel malorum, non absque providentia et fortuito casu accidit: sed judicio Dei. Terra nunc sterilis est, herba siccatur. Vis nosse rationem? malitiae habitatorum ejus hoc faciunt, ita ut et animalia super terram, et coeli volatilia consumantur, quia in usus hominum haec creata sunt omnia. Qui in tantam consurrexere blasphemiam, ut dicerent Deum ignorare vias suas, et nescire quid unusquisque passurus sit. Quod autem dicit, usquequo, illud significat permanere iram Dei: quia animus peccantium non mutetur.
7.1.4
« Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? Si in terra pacis confusa es, quid facies in superbia( sive fremitu) Jordanis?» Si, inquit, crebra te vicinarum gentium captivitas fatigavit, Moabitarum et Ammonitarum, Philisthiim et Idumaeorum: quid facies ad longam captivitatem, quae te Chaldaeam usque ductura est? Et comparat pedites equitibus, quia revera et juxta historiam omnis Persis et universa Chaldaea, et regionum illarum exercitus gaudet equitatu. Istae autem gentes, quas supra memoravi, propter difficultatem locorum non tam pugnae aptae sunt, quam latrocinio, servatque metaphoram et dicit: Si cum peditibus currens lassitudine defecisti, quid facies si equis cursum tuum volueris coaequare? Etsi in terra tua aliquam habuisti fiduciam: quid actura es cum Jordanem transieris, et illius gurgites sustinueris?
7.1.5
« Nam et fratres tui et domus patris tui, etiam si pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce, ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona.» In tantum, inquit, gravissimis Jordanis operiere fluctibus et equitum te de longe venientium multitudo vastavit ut fratres quoque tui Idumaei et domus patris tui, qui de Lot stirpe generati sunt, Moab et Ammon, etiam ipsi tempore necessitatis et angustiae dimicent contra te et insultent tibi. Unde cave ne velis eis credere, et spem habere consanguinitatis, per quam majore in te, quam hostes odio desaeviant. Potest hoc et de Salvatore accipi quod fratres ejus et domus patris illius pugnaverint contra eum, et clamaverint voce plena, dicentes:« Crucifige, crucifige eum: non habemus regem nisi Caesarem»
7.1.6
« Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam. Dedi dilectam animam meam in manu ixi micorum ejus. Facta est mihi haereditas mea, quasi leo in silva. Dedit contra me vocem, ideo odivi eam.» Qui in Evangelio locutus est,« Surgite, abeamus hinc;» et iterum:« Relinquetur vobis domus vestra deserta,» hic etiam in propheta eadem comminatur, et quod facturus est, fecisse se dicit. Haereditas enim Domini est Israel, et funiculus haereditatis ejus. Quod autem ait,« dedi dilectam animam in manu inimicorum ejus,» illud est:« Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo resumendi illam.» Facta est autem haereditas quondam Domini populus Judaeorum, contra eum quasi leo in silva, quando pari adversum illum in passione voce clamavit. Et quia dedit contra eum vocem suam, ideo eam odio habuit et abjecit, et quae quondam fuit dilecta atque charissima, nunc appellatur odiosa. Nec mirandum est, si tunc, truci belluae comparata sit, usque ad praesentem diem, leones in silva sunt anathematizantes Dominum Jesum et blasphemantes illum, et insidiantes credentibus nomini ejus.
7.1.7
« Nunquid avis discolor haereditas mea mihi? Nunquid avis tincta per totum? Venite, congregamini, omnes bestiae terrae, properate ad devorandum.» Septuaginta:« Nunquid spelunca hyaenae haereditas mea mihi? an spelunca in circuitu ejus super eam? Pergite, congregate omnes bestias agri, et veniant ut comedant eam.» Avem discolorem tinctamque per totum, juxta litteram. pavum vocat. Tantam, inquit, habuit pulchritudinem Israel, et tantis fuit Jerusalem distincta virtutibus ut nihil esset bonorum, quod non cerneretur in ea: quia igitur mihi facta est haereditas quondam mea, id est populus Israel, quasi leo in silva, dedit contra me vocem suam, et eam omni odio detestatus sum: idcirco venite et congregamini contra eam, omnes bestiae terrae, diversarum gentium multitudo, et devorate eam quae suum Dominum non cognovit. Sin autem ut Septuaginta et alii interpretes transtulerunt legitur:« Nunquid spelunca hyaenae haereditas mea mihi?» referamus ad immunditiam nocturnae bestiae, quae vivit cadaveribus mortuorum, et de sepulcris solet effodere corpora, nihilque est immunditiae quo non vescatur: talis est Israel offendens Dominum suum, et omnium bestiarum morsibus traditur. Venerunt bestiae agri, devoraverunt populum Judaeorum. Vide exesa corda omnium a fortitudinibus contrariis. Si illis Deus non pepercit, sed ait:« Ite et congregate bestias,» quanto magis nobis non parcet? Si non fecerimus legem ejus, si sermonem Evangelii neglexerimus, rursum dicet:« ite et congregate bestias et tradite eam:» sed nos confidamus in Domino, et in oratione dicamus,« Ne tradas bestiis animam confitentem tibi.» Agamus poenitentiam super peccatis nostris: confiteamur delicta nostra, quae fecimus, et bestiis non trademur: quin potius angeli venient, qui nos in sinu suo gestantes de terrenis locis ad coelestia transferunt, de praesenti saeculo in perpetua collocent aeternitate.
7.1.8
« Pastores multi demoliti sunt( sive corruperunt) vineam meam, conculcaverunt( sive polluerunt) partem meam. Dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis( sive inviam). Posuerunt eam( vel posita est) in dissipationem.» Audiant haec qui principes cupiunt esse populorum, et non solum pro se, sed et pro commissis sibi gregibus reddituri sunt rationem in die judicii. Propter illos enim pars Domini conculcatur atque polluitur, ut ubi quondam Dei erat hospitium. ibi sit habitaculum bestiarum. Alii vero non praepositos plebis et sacerdotes, sed hostium intelligunt principes, qui Jerusalem, hoc est vineam Domini, dissiparunt.
7.1.9
« Luxitque super me: desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde. Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius Domini devorabit ab extremo terrae usque ad extremum ejus, non est pax universae carni.» Septuaginta:« Propterea dissipatione dissipata est omnis terra,» et reliqua. Hoc quod posuimus« luxitque super me» juxta Hebraicum priori versiculo copulatur, ut sit sensus,« posuerunt eam in dissipationem,» hoc est, haereditatem meam.« Luxitque super me,» meo auxilio destituta. Juxta Septuaginta vero loquitur Deus, quod propter illum terra sit dissipata et redacta in solitudinem, quia nullus sit qui corde recogitet, nec ulla pax universae carni: neque enim pacem Dei potest caro recipere,« Sapientia enim carnis inimica est Deo, et qui in carne sunt, Deo placere non possunt.» Porro juxta Hebraicum ideo Judaea omnis est desolata, quia nullus est qui corde recogitet Deum, nec residuus qui possit evadere. Per omnes enim vias solitudinis venerunt vastatores, id est hostilis exercitus, et gladius Domini devoravit a termino usque ad terminum: nec requies ulla fuit de urbe fugientibus. Unde dicitur:« universae carni non est pax.» Quod si volueris subtilius intelligere:« propter me exterminata est omnis terra,» considera eam quae in te est, quomodo exterminata sit terra, et tunc videbis post adventum Jesu Christi impleta esse quae dicta sunt: mortificatis membris nostris super terram, cum jam non operatur terra opera sua, non fiant apud justum ea quibus caro antea fovebatur, non fornicatio, non immunditia, non ultra luxuria, non idolorum servitus, non beneficia, etc. Dominus loquitur:« Quid putatis, quia veni pacem mittere super terram? Non veni mittere pacem sed gladium.» Vere antequam ille descenderet non erat gladius super terram; neque caro concupiscebat adversus spiritum, neque spiritus adversus carnem, quando autem venit, edocti sumus quae carnis quaeve sunt spiritus. Doctrina ejus quasi gladius immissus, dividit carnem, id est terram a spiritu, et exterminavit eam: quia mortificationem Jesu circumferimus in corpore nostro et non vivimus ultra juxta carnem, vivit autem spiritus, et seminamus non in carne, sed in spiritu, ut non metamus corruptionem de carne, sed de spiritu vitam aeternam.
7.1.10
« Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt:« haereditatem acceperunt, et non eis proderit.» Septuaginta:« Seminastis triticum, et spinas messuistis: cleri eorum non proderint eis.» Meliora, inquit, exspectaverunt, et venerunt pessima, sperabant prospera et adversa perpessi sunt. Acceperunt a Domino rerum omnium abundantiam, quae eis non proderit. Juxta septuaginta vero omnes haeretici quasi triticum seminant, et spinas metunt, exspectante Domino ut fecerent fructum, et non fecerunt judicium sed clamorem. Dicitur autem hoc et ecclesiasticis, qui verba Dei et doctrinam ejus mala conversatione disperdunt, de quibus infertur:« Cleri eorum non proderunt eis.» Quid enim eos juvare poterit episcopi nomen et presbyteri, vel reliquus ordo ecclesiasticus: cum magis graventur dignitatibus suis, et« potentes potenter tormenta patiantur,» et quanto amplius eis creditum fuerit tanto plus requiratur ab eis. Nosse debetis non statim in eo esse salvandos, quia clerici sumus: multi enim et presbyteri pereunt, et laici beatissimi reperiuntur: sed si ordinem clericatus et mereamur pariter et habeamus. Quia igitur sunt quidam clerici non ita viventes, ut et ipsi ex ordine suo capiant fructum, et ornamento suae sint dignitati, idcirco, aiunt qui exposuerunt prophetam hunc, dixit:« Clerici non proderunt eis.» Utilitas quippe clericatus non in eo est, si aliquis in agmine sedeat presbyterorum: sed si juxta locum et juxta praecepta Domini dignus incedat. Verum, charissimi, nolite putare hoc tantum de nobis esse dictum: et nos et vos commonet divina majestas, ut juxta Scripturarum praecepta vivamus, etsi sic expedit dicere:« potentes potenter tormenta patientur.» Plus a me exigitur quam a diacono, plus a diacono quam a laico. Qui vero totius Ecclesiae arcem obtinet pro omni Ecclesia reddet rationem: propter hoc apostolus Paulus, videlicet ut is cui fuerant multa commissa, aiebat:« Sic nos existimet homo quasi ministros Christi et dispensatores sacramentorum Dei. Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur.»
7.1.11
« Confundemini a fructibus( sive a gloriatione vestra), propter iram furoris Domini( sive ab opprobrio in conspectu Domini). Haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt haereditatem, quam distribui populo meo Israel: Ecce ego evellam eos de terra sua, et domum Juda evellam( sive ejiciam) de medio eorum. Et cum evulsero eos convertar( sive revertar), et miserebor eorum, et reducam eos( sive habitare faciam), virum in haereditate sua, et virum in terra sua.» Dicitur ad eos, quibus cleri sui et ecclesiasticus ordo non proderit, ut confundantur a gloriatione sua, et ab opprobrio coram Domino. Quodque infert:« adversum omnes vicinos meos pessimos,» juxta litteram vicini terrae sanctae Idumaei sunt, Philisthiim, Moab, et Ammon, juxta tropologiam vero omnes haeretici, qui sub nomine Christi censentur, et vicini magis sunt quam habitatores terrae sanctae, qui tangunt haereditatem Dei et devastant eam: diciturque de eis quod auferantur de medio terrae, et domus Juda tollatur de medio eorum. Qui cum evulsi fuerint, et de haereticorum faucibus liberati, consequentur misericordiam Dei et reducentur in haereditatem et in terram suam. Multa sunt in quibus gloriantes insipientiam nostram ostendimus: verbi gratia, si qui in multis possessionibus gloriantur, dicitur eis:« confundimini a gloriatione vestra.» Si quis laetabundus incedit super pretiosissimis vestibus, super domo multis exornata divitiis: aliena est quippe haec gloriatio a gloriatione sanctorum, dicitur ad eum:« confundimini a gloriatione vestra.» Verum hoc parum est: Audi quid loquatur in Jeremia sermo divinus, jubens ut ne in sapientia quidem nostra gloriemur:« Ne gloriatur, inquit, sapiens, in sapientia sua, nec fortis in fortitudine sua, nec dives in divitiis suis sed in isto glorietur, qui gloriatur, intelligere et scire, quoniam ego sum Dominus. Vis gloriari et gloriabundus non audire,« confundimini a gloriatione vestra?» gloriare ut Apostolus et die:« Mihi vero absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, propter quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.» Vis gloriari et non audire,« confundimini a gloriatione vestra,» audi apostolum Paulum gloriantem et disce cum loquitur:« Libenter gloriabor in infirmitatibus, meis, ut habitet in me virtus Christi.»
7.1.12
« Et erit si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in nomine meo, vivit Dominus, sicut docuerunt populum meum jurare in Baal, aedificabuntur in medio populi mei: quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus.» Si translati de haeresi in Ecclesiam, didicerint vias populi Dei, et juraverint in nomine Domini, et non in nomine idolorum, quae de suo corde finxerunt, aedificabuntur a Domino, et erunt pars populi ejus. Quod si translati in Ecclesia, perversorum dogmatum reliquias tenuerint, et non audierint verba Dei, evelletur gens illa de medio populi Dei evulsione et perditione perpetua, et nequaquam eis ullus locus poenitentiae relinquatur. Haec quotidie cernimus et rebus probamus, quod ideo haeretici fidei simulent veritatem, ut simplices quosque decipiant, et non ipsi convertantur ad fidem, sed fideles trahant ad infidelitatem.
7.2.1
LIBER SEXTUS. CAPUT XIII. De lumbari putrido et laguncula; de ebrietate malorum, de montibus tenebrosis, de translatione Judae propter iniquitates et impoenitentiam.
7.2.1
« Haec dicit Dominus ad me: Vade et posside tibi lumbare( sive cinctorium) lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud( sive per aquam non transibit). Et possedi lumbare juxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos. Et factus est sermo Domini, secundo ad me, dicens: Tolle lumbare( sive cinctorium), quod possedisti: quod est circa lumba tuos, et surgens, vade ad Euphratem, et absconde ibi illud in foramine petrae. Et abii, et abscondi illud in Euphratem sicut praeceperat mihi Dominus. Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me: Surge, vade ad Euphratem, et tolle inde lumbare( sive cinctorium), quod praecepi tibi ut absconderes illud ibi. Et abii ad Euphratem et fodi, et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud. Et ecce computruerat lumbare( sive cinctorium), ita ut nulli usui aptum esset. Et factum est verbum Domini ad me dicens: Haec dicit Dominus: Sic putrescere faciam superbiam( sive injuriam) Juda, et superbiam Hierusalem multam, et populum istum pessimum, qui nolunt audire verba mea, et ambulant in pravitate( sive in directione) cordis sui pessimi, abieruntque post deos alienos, ut servirent eis et adorarent eos. Et erunt sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est. Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel, et omnem domum Juda, dicit Dominus, ut esset mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam; et non audierunt.» Cinctorium sive lumbare, quod Dei renibus jungitur, populus Israel est, qui in lini similitudinem assumptus de terra et illotus, nec mollitudinem habuit, nec candorem, et tamen per illius misericordiam adhaesit Deo. Cumque peccasset, rationale quippe est hujuscemodi linum atque lumbare, ductus est trans Euphratem, id est in Assyrios, et ibi absconditus, hoc est, multitudine magnarum et innumerabilium gentium quodammodo absorptus, et nihili reputatus. Post longum autem tempus ipse propheta in typum Dei populum liberat de captivitate, qui nihilominus et post reditum Dei praecepta non fecit, sed secutus deos alienos, ad extremum etiam in Dei filium misit manus, et aeterna proditione contabuit. Omnis quoque vir sanctus lumbare Dei est, qui assumptus de terra, et de terrae limo Dei consortio copulatur, et quodammodo quae in Ecclesia ejus videntur obscena, majore diligentia operit atque circumdat, ne gentilium et haereticorum morsibus pateant. Quod lumbare si aquam tetigerit, et Euphratis fluenta transierit, ita ut Assyriae regionibus humoribus imbuatur, perdit pristinam fortitudinem et computrescit atque dissolvitur. Et quamvis in usum Dei redeat, tamen pristinam pulchritudinem habere non potest, non duritia Dei, sed suo vitio, quia nolunt audire verba ejus, et ambulant in pravitate cordis sui, sive quod sibi rectum videtur, hoc faciunt. Sed et ipse sermo divinus cur hanc posuerit similitudinem, exponit dicens:« Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos hominis, sic agglutinavi et adhaerere feci mihi omnem domum Israel, et omnem domum Juda,» decem videlicet et duas tribus, ut essent mihi in populum nominatum, et in laudem et in gloriam: et pro his omnibus non audierunt me, sed sua vitia sunt secuti. Posthaec quaerimus quare cinctorium lineum dicatur. Linum de terra nascitur. Nam cum semen in humum fuerit abjectum, primum in gramine pullulat, deinde, ut infinita praeteream, de messe transfertur domum, pectitur, lavatur, teritur, tunditur, et ingenti, ut ita dicam, opera excutitur, quo tale fiat, ex quo possit cinctorium aut aliud quid in usus necessarios comparari. Et nos ergo universi qui generationem habemuse terra, qui in cinctorium Dei plectimur, multa cura indigemus, ut pectamur, ut lavemur, ut colorem terrae abjiciamus. Alius quippe color generationis in lino, et alius est cum fuerit opere mundatum. Generationis color obscurior est, et nigrum dicimus, operis autem lucidior. Tale, inquam, nescio quid et nobis in exordio evenit. Nigri sumus quando regeneramur, quando credimus, quando in Cantico canticorum dicimus:« Nigra sum et speciosa;» Aethiopibus similem animam habemus. Deinde cur eluimur, ut efficiamur candidi, ut nitorem qui nobis insitus ex natura non fuerit, diligentia consequamur, juxta illud quod in eodem loco scribitur:« Quae est ista quae ascendit dealbata.» Et efficimur linum candidum purumque, atque ita cum digni fuerimus societate Dei, in cinctorium ejus plectimur, neque ab eo aliquando deponimur, si tamen candorem quem nobis concesserat, semper habeamus. Quoniam itaque Judaei et omnis domus Israel indigni exstiterunt Deo, et projecti sunt ab eo, nobis pro illis accinctus est. Neque enim putandum est cinctorium abjicientem mansisse incinctum, statim ut illos projicit, alios sibi contexuit. Hoc cinctorium Ecclesia est de gentibus congregata, quae scire debet, quia si prioribus non pepercit Deus, nec sibi parcet si dereliquerit, si non fuerit digna lumbo ejus, si non adhaerens Domino, unus spiritus fuerit in Christo Jesu. Caveat ergo, qui potest dicere:« Mihi autem adhaerere Deo bonum est;» ne forte per negligentiam ab illius renibus separetur, et transeat Euphratem, et detur in potestatem regis Assyrii, et nequaquam in solidissima petra, sed in foramine petrae corruptae atque vitiatae, hoc est, haereticorum sordibus et vitiis occupetur, et in tantam veniat putredinem, ut in usum et cinctorium Domini ultra redire non possit.
7.2.2
« Dices ergo ad eos( sive ad populum) sermonem istum: Haec dicit Dominus Deus Israel: Omnis laguncula( sive uter) implebitur vino. Et dicent ad te: Nunquid ignoramus quod omnis laguncula( sive uter) implebitur vino? Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terrae hujus, et reges qui sedent de stirpe( sive filios) David super thronum ejus, et sacerdotes et prophetas, et omnes habitatores Jerusalem ebrietate. Et dispergam eos, virum a fratre suo, et patres et filios pariter, ait Dominus. Non parcam( sive non desiderabo), et non concedam, neque miserebor, ut non disperdam eos.» Verbum Hebraicum, Aquilae prima editio lagunculam, secunda ipsum, Symmachus craterem, LXX utrem, Theodotio vas, interpretati sunt. Quod omne non oleo, non aqua, non melle, non lacte, non alia qualibet materia liquentis elementi, sed vino et ebrietate completur, ostendens nos vas esse fragile, juxta Apostolum dicentem:« Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus,» nec posse fieri, ut non illud impleatur in vobis quod scriptum est:« Non enim habitat in carne mea bonum;» et iterum:« Non enim quod volo bonum hoc facio, sed quod nolo malum hoc operor.» Ac deinde:« Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?» Hac autem ebrietate, qua obliviscimur praeceptorum Dei, et vitiis atque peccatis omnis impletur humana conditio, dicente Propheta:« Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens,» non ad comparationem Dei, ut veteres et novi haeretici volunt et patroni haereticorum, sed ad scientiam ejus.« Homo enim videt in facie, Deus in corde»; et quod nobis in corde mundum videtur, illius oculis sordidum deprehenditur. Dominus autem dicit, omnem utrem implendum vino, et populus respondit:« Nunquid cognoscentes non cognoscemus, quia omnis uter implebitur vino? Quae quidem juxta paupertatem ingenii mei sic poterunt interpretari, si prius vini differentias perspexerimus, ut tunc consequenter de utribus tractemus verum esse quod dictum est, quia omnis uter implebitur vino. Si quis bonus est, ut ita loquar, inter utres, uter implebitur vino bonitatis suae, sive malus, juxta hoc quod malus est, malo vino implebitur. Quomodo ergo possumus de Scripturis accipere differentias vini? Super malo vino ista conscripta sunt:« De vinea Sodomorum vinea eorum, et palmes eorum de Gomorrha: uva eorum uva fellis, botrus amaritudinis eis: venenum draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.» De bono autem haec dicuntur:« Calix tuus inebrians quam praeclarus est!» Sapienta convocat ad craterem suum dicens:« Venite, manducate panes meos, et bibite vinum quod miscui vobis.» Est ergo vinum de Sodomis, et est vinum quod Sapientia miscuit. Rursumque:« Vinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi,» plantata a Deo, quae vocatur vinea Sorech, electa quaedam et inter omnes vineas mirabilis. Est autem altera vinea Aegyptiorum, quam percutit Dominus, secundum id quod scriptum est:« Percussit in grandine vineam eorum, et ficus eorum in gelu.» Consideremus ergo omnes homines figuraliter capaces esse vini, nec aliud eis possumus nomen imponere, qui capaces vini sunt, quam utrium, et dicere quia nequam homo plenus sit vino de vinea Sodomorum et Aegyptiorum, plenus sit vino inimicorum Israel; sanctus vero, et is qui in virtutibus proficit, plenus sit vino de vinea Sorech, vino de quo scriptum est:« Calix tuus inebrians quam praeclarus est!» vino quod miscuit Sapientia. Et haec quidem intellecta mihi sunt, secundum nequitiam atque virtutem, ut agnoscamus quomodo omnis uter impletur vino. Si autem nequitia sive virtutibus implentur utres, consequens est ut suppliciis impleantur ob nequitiam, benedictionibus ob virtutem. Exhibeant sacrae litterae testimonium, quo pacto tormenta seu promissiones vinum nuncupentur.« Accipe calicem vini meri istius et potabis omnes gentes, ad quas ego te mitto.» Jeremias autem haec loquitur super quod infert,« et bibent, et voment, et insanient, et cadent.» Igitur supplicia in praesenti loco vinum meracium nuncupavit, quod bibunt meraco vino, id est meracis cruciatibus digni; sunt autem alii qui bibunt supplicia, verum non penitus meraca, sed ex parte aliqua temperata.« Calix enim in mana Domini vini meri, plenus est misto: Et inclinavit ex hoc in hoc: verumtamen fex ejus non est exinanita, bibent ex eo omnes peccatores terrae.» Si vis et benedictionis calicem perspicere, quem bibunt justi, licet sufficiat sapientiae testimonium in quo ait:« Bibite vinum quod miscui vobis.» Tamen vide Salvatorem ascendentem die paschae, grande coenaculum stratum atque mundatum, et agentem diem festum cum discipulis suis, illoque eis calice propinante, de quo in Evangelio scriptum est:« Accipite et bibite, hic est sanguis meus qui pro vobis effundetur, in remissionem peccatorum, hoc facite, quoties bibetis, in meam commemorationem. Amen dico vobis, non bibam illud amodo, donec bibam illud vobiscum in regno Dei.» Vides calicem Novi Testamenti, vides calicem suppliciorum, quem supra exposuimus, vini meri plenum? Est et alius calix, qui pro compensatione bonorum actuum, seu malorum, tibi miscetur et traditur. Intelligit enim eos, qui penitus a pietate discedunt, et omni ex parte religionem aversantur, in tantum ut fortuitu et pecudum more vivant, bibentes calicem vini meri, quem de libro Jeremiae protulimus; eos vero qui non penitus recesserunt, sed cum sint peccatores, et indigni judicentur calice Novi Testamenti, et faciant saepe bona opera, saepe contraria, bibentes calicem mero mistum.« Inclinavit enim Deus ex hoc in illud.» Quid est quod ait:« ex hoc in illud?» Duo pocula video.» Inclinavit enim ex hoc in illud, verumtamen fex ipsius non exinanita. Animadverte calicem bonorum tuorum operum in una manu Domini: sin autem pateris aliquid me audacius dicere: Sit in dextera manu ejus calix virtutum, sit in sinistra vitiorum. Cum igitur coeperis propter peccata torqueri, quia et bona opera fecisti, calix in manu Domini est vini meri plenus misto. Et inclinavit ex hoc in illud, hoc est de eo qui erat in dextera, in illum qui in sinistra continebatur. Neque enim potes bonorum tantum calicem bibere, quasi bona tantummodo feceris, neque rursum peccatorum, quia et bona quippe aliqua gessisti. Idcirco inclinavit, ex hoc in illud: ut juxta compensationem operum tuorum misceatur tibi supplicium aquatius, seu meracius, et secundum merita tua, aut obtundatur irae divinae aculeus, aut exacuatur: si vero bonus fueris, et Dei mandata servaveris, attende quid dicas?« Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.» Omnis igitur uter, sive bonus sive malus, implebitur vino qualitatis suae. Nec oleum mittetur in eum, aliunde quid liquens nisi vinum Sodomorum aut Sorech. Nulli parcet, qui puniturus est peccatores; non quia propheta, non quia sacerdos quis vocatus est, a suppliciis liberabitur: non solum vulgus ignobile vilisque plebecula, sed reges ecclesiarum de stirpe, sive filii David, qui sedent resupini erectaque cervice, et protento aqualiculo super thronum ejus: sacerdotes quoque ipsi, secundus in ecclesiastico honore gradus, et prophetae qui videntur habere scientiam Scripturarum, et omnes habitatores Jerusalem pro peccatorum varietate complentur: sive Juda, ut addidere LXX. Cum ebrii fuerint, disperguntur a societate sui: patresque a filiis, et filii a patribus separantur, ut diversis haeresibus polluantur, et sub Christi nomine inter se digladientur, et dimicent contra matrem suam, quae eos genuit, Ecclesiam. Unde dicit: Non desiderabo eos, sed odio habeam sempiterno. Justos congregat Deus, peccatores separat. Denique idcirco quandiu non sunt commoti ab oriente homines, non sunt dissipati: quando autem moti sunt ab oriente, et ait homo ad proximum suum:« Venite et aedificemus civitatem et turrim cujus sit caput usque ad coelum.» Deus locutus est, dicens:« Venite, descendamus, et confundamus linguam eorum.» Et post pusillum infert: Ecce disperdit Dominus illos inde a facie omnis terrae. Populus quoque Israel antequam peccaret, in Judaea erat, post peccata in universum orbem dispersus est. Tale quiddam et de nobis omnibus intellige. Est quaedam ecclesia primitivorum, eorum scilicet qui conscripti sunt in coelestibus, ubi mons Sion, et civitas viventis Dei Jerusalem coelestis, beati qui illuc congregabuntur. Peccatores autem dividentur ab invicem, etiam in hoc ut excruciatione pariter torqueantur. Scio quosdam reges, eos qui imperio suo insidiati sunt, ad desertas insulas deportare solitos, pro magnis suppliciis hoc jubere, ne in uno loco exsilii penuriam sustineant. In aliam orbis partem uxor, in aliam liberi exterminantur, ut ne in calamitatibus quidem suis perfruantur solatio, aut mater filii aut frater fratris: simili modo et peccator, per quamdam dispensationem Dei, amariora solitudinis tormenta perpetitur, si solus in exsilium relegetur, ut emendatus in statum pristinum redeat. Et quomodo tu propinquos vel liberos tuos non fortuita nec irrationabili coerces ira, sed per verbera reducere cupis ab errore in quem incubuerant: sic Deus eos qui non potuerunt sermone converti, doloribus, tormentis, ad id retrahit, quod fuerunt, secundum Scripturam dicentem:« Per omnem dolorem et flagellum emendabis Jerusalem.» Ut igitur crescat dolor poenae corripientis invicem separantur. Quodammodo enim levius fit supplicium, si plures in eodem loco constituti, mutuis se consolentur alloquiis. Si autem necesse est aliam quoque rationem divisionis malorum introducere, etiam hanc exhibebimus. Mali cum simul fuerint, ea quae mala sunt cogitant, et in pristina nequitia perseverantes, augent peccata peccatis. Quomodo econtrario boni cum simul fuerint, de honestis rebus sermocinantur. Dissolvitur ergo et ad nihilum deducitur nequam cogitatio, cum non habuerit allocutionem alterius nequioris. Idcirco dispensatione Dei providetur, pessimos a pessimis separari in suum quoque commodum, ut a pristinis sceleribus ipsa solitudine et penuria consortii aliquando desistant. Non parcam, inquit, et non concedam neque miserebor. His et istiusmodi sermonibus haeretici assurgunt, dicentes: Videsne qualis sit creator prophetarum, et legis Deus, quid loquatur: Non parcam et non miserebor ab interitu eorum: quomodo potest iste bonus esse? Accipiam ergo exemplum judicis boni pro utilitate communi quibusdam non miserentis, ut perspicere possimus quomodo multis non parcens, uni non parcat Deus. Accipiam et medici, ostendens eum uni membro non parcere, ut membris omnibus parcat. Verbi gratia dictum sit: Habeat judex propositum quietem civitati et pacem genti, cui praesidet, providere. huic si offeratur homicida honesta forma, aetate satis integra, et ex alio latere mater sparsis crinibus deprecetur, ut senectuti suae misereatur, et ex alia uxor, ne virum suum interficiat, lacrymabili voce deploret, circumstant et parvuli liberi cito orbi futuri. Quid faciet judex, miserebitur latroni, an non? Quod in communi expedit civitati exsequetur: si misertus fuerit, revertetur homicida ad pristinum scelus: sin vero in judiciaria severitate permanserit, unus homo interibit, et universo populo providebitur. Sic Deus si pepercerit peccatori, et miserens ejus, noluerit eum punire pro scelere, quis non accipiat licentiam malorum? Qui nunc saltem propter supplicia terrentur, nonne invadet tempus, ut expleat quaecunque voluit, praeceps feratur in vitia? Haec autem et in ecclesiis saepe accidentia possumus considerare. Peccavit quispiam, et post peccatum postulat communionem: si ei conceditur quod rogat, in incommodum omnium venia procedit, et laxatis frenis sceleribus panditur via: sin vero cum rationabili deliberatione non ut immisericors, nec rursum ut crudelis judex, sed quasi ut uni providens et de omnium salute pertractans, consideravit populi damnum in unius venia, haud dubium est quin faciat ejici unum de ecclesia, ut multos reservet incolumes. Age nunc, considera mihi et medicum: si cessaverit a sectione ejus vulneris, quod secandum est, si non usserit id quod indiget cauterio, videlicet propter dolores, quia ex talibus remediis consequuntur, quomodo crescat infirmitas et in deterius veternus exuberet: si vero, ut ita dicam, temerarius ad vulnus sector accesserit, et inusserit plagam, curat eum qui secatur et uritur: quia paululum severitatis assumpsit, licet visus fuerit aegrotantis ad horam non misereri. Ita et Deus non unum hominem, sed universum curat orbem, coelestia atque terrena et omnia ubique dispensat. Et cum hoc provideat quod uni commodum sit: multo magis providet, quid toti mundo ducat et hominibus universis. Providet quidem et ea quae uni expediunt, verum ita ne illius utilitas omnium damno sit. Idcirco et ignis aeternus praeparatus est, et gehennae et tenebrae exteriores. Quae omnia non tam ob eum, qui puniendus est, quam propter universos homines constituta sunt. Si autem vis hujus rei testem accipere Scripturam, quod in aliorum eruditionem, licet jam desperabiles sint peccatores, et a curatione penitus alieni, torqueantur, audi Salomonem in Proverbiis dicentem:« Pestilente flagellato imprudens callidior erit:» non eum qui flagellatur dixit callidiorem futurum et sapientiorem propter castigationem suam, sed insipientem a stultitia ad prudentiam converti, propter supplicia pestilentis: hoc quippe ex ipso nomine calliditatis significatur, et converti eum ad calliditatem: dum alios cernit, propterea quibus ipse obnoxius est, peccata cruciari. Igitur prodest nobis, si tam digni sumus salute, ut alii in utilitatem nostram torqueantur. Et quomodo utile fuit peccatum Israel in salutem gentium, sic utilis est quorumdam poena aliorum saluti: ideo bonus et clemens Deus. Non parcam, inquit, et non miserebor ab interitu eorum: non crudelitate sententiae, sed veritate judicii. Qui enim eos populos trucidarunt, ipsi in aeternum peribunt. Potest et hoc juxta historiam simpliciter accipi, quod et reges, et sacerdotes, et prophetae, et omnis populus Jerusalem inebriandus sit calice Babylonio, et captivitatis obruendus malis.
7.2.3
« Audite et auribus percipite, nolite elevari, quia Dominus locutus est.» Quid est igitur audire et auribus percipere ex ipsis sermonibus consideremus. Auribus percipere est, ut mihi quidem videtur, auribus ea quae dicunt audire, quod autem praecedit, audite, si ad distinctionem ejus praecepti dicitur, quod postea infert, auribus percipite, hoc imperat, ut in mentem et sensum ea quae dicuntur excipiant. Neque vero in hoc solum loco, sed in omni Scriptura sunt quaedam facilia, et prompta ad intelligendum, statimque ut lecta fuerint utilitatem legentibus tribuunt. Sunt alia sacriora et ineffabilia, et, ut ita dicam, quibusdam obscuritatibus involuta. De his igitur quae latent et expositione indigent, arbitror nunc dictum esse, audite: de nis autem quae sine scrupulo interpretantis auditori commoda sunt, auribus percipite. Quia supra dixerat,« omnis uter implebitur vino»: ita ut reges quoque et sacerdotes et prophetae et omnes habitatores Jerusalem implerentur ebrietate, propterea jungit et dicit:« Audite et auribus percipite,» tam extrinsecus quam intrinsecus, tam mente quam corpore, et nolite elevari per superbiam, cogitantes fragilitatem vestram, et quod nullus sit qui pro qualitate peccati hac ebrietate careat. Unde disperditur atque corrumpitur, et Dei misericordia indignus est, elevans se adversum eum per superbiam. Nam cum multis vitiis genus vexetur humanum, hoc peccato vel maxime premitur, nec unus est superbiae modus, alius irrationabili et stultorum more, in his effertur, quae magis pudore digna sunt, aut certe modum elationis excedunt; alius quasi verisimili ratione seductus super his elevatur, quae sibi digna gloria putat, cum et in talibus periculosum sit gloriari. Exemplum assumam, quo fiat manifestius. Sunt quidam in eo se jactantes, quia filii ducum sunt, et nobili familia nati: istiusmodi homines ne umbram quidem et imaginem elationis suae possunt ostendere. Sunt alii qui de eo sublevantur, quia potestatem habent occidendi hominem, et, ut ipsi putant, ea fulti sunt dignitate, ut quorum velint capita secent: horum gloria in confusione sua est. Alii super divitias sibi applaudant, non his veris, sed his divitiis quae deorsum sunt. Alii superbiunt super domos splendidas, super possessiones multas: in quibus universis, non est penitus gloriandum. Quod autem verisimile, et dignum videtur, ut quidam putant, gloria, illud est, cum aliquis ex sapientia sua elevatur, aut conscius sibi est, quia decem jam annis mulieres non tetigerit, sive ab infantia integer castusque permanserit. Rursumque alius erigitur, quia vincula pro Christo portaverit. Recta quidem videntur haec omnia, et subjicientia quamdam persuasionem ad gloriandum. Sed ne in his quidem, si tamen sequimur veritatem, rationabiliter quis effertur: quia et in rebus bonis gloriari non est sine discrimine. Paulus habuit materiam gloriationis, habens in se visiones, revelationes, signa, virtutes propter labores, quos Christi causa perpessus est, propter Ecclesias quas constituit contendens, ubi Christus non erat nominatus, ibi jacere fundamentum. Haec autem omnia materiae erant gloriationum, et si sic expedit dicere, verisimiles causae, quae honestam subjicerent jactationem. Sed quia ne in talibus quidem sublevari sine periculo est, benignus et providus Pater quomodo largitus ei est visiones et gratias differentes, sic ad tuitionem donorum suorum tradidit ei angelum Satanae, ut eum colaphizaret ne extolleretur, et propter hoc Dominum rogavit, scilicet ut ab eo discederet angelus Satanae, qui juxta dispensationem ei fuerat appositus. Sed respondit ei Dominus, dignus quippe erat responsione Domini Paulus, et dixit ad eum:« Sufficit tibi gratia mea, virtus enim in infirmitate perficitur.» Super nullo igitur gloriandum est, dicente Scriptura:« Ante contritionem elevatur cor viri, et ante gloriam humiliatur.»
7.2.4
« Date gloriam Domino Deo nostro antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos. Exspectabitis lucem, et ibi umbra mortis, et ponentur in tenebris( sive juxta Hebraicum: et ponet eam in umbra mortis, et in caliginem). Quod si non audieritis, in abscondito plorabit anima vestra, a facie superbiae( sive injuriae).» Eos quibus dixerat sermo divinus:« Audite, et auribus percipite et nolite elevari,» nunc provocat ad poenitentiam, ut priusquam ducantur Babylonem, et offendant pedes eorum in montes tenebrosos, sive caliginosos, dent gloriam Deo. Unde et peccatoribus saepe dicitur:« Date gloriam Deo.» Quod autem Babylon et omnis regio Chaldaeorum montes caliginosi, sive tenebrosi, appellentur, in principio Isaiae contra Babylonem legimus, ubi scriptum est:« Super montem caliginosum levate signum,» quod Hebraice dicitur Hoc itaque praecipit, ut antequam ducantur in captivitatem, et servitutis mala sentiant, agant poenitentiam. Cumque exspectent lucem, sessuri sint in tenebris. Sin autem, inquit, me nolueritis audire, in abscondito, juxta Aquilam in tenebris, plorabit anima vestra, sive, juxta Septuaginta, a facie superbiae: ut ne gemitus quidem et ploratus liber sit, ne victorum offendantur oculi. Possumus autem et sic locum istum interpretari. Salvator loquitur:« Operamini dum dies est, veniet nox quando nullus ultra potest operari.»[ Orig.] Diem itaque nuncupavit saeculum istud, tenebras vero et noctem consummationem mundi propter supplicia quae ventura sunt. De hoc tempore et Isaiae vaticinium est:« Stellae enim et Orion et omnis ornatus coeli lucem non dabunt, et tenebrabuntur orto sole, et luna non dabit lucem.» Sophonias quoque in eadem verba consentit, dicens:« Dies tribulationis et angustiae, dies miseriae et perditionis, dies tenebrarum et turbinis, dies nubis et caliginis.»[ Orig.] Si consideres post consummationem mundi lugubre illud, quod passurum est universum pene hominum genus pro his quae peccavit, videbis quomodo tenebrae occupaturae sint omnia, et nullus possit in illo tempore clarificare Deum, qui non verbis tantum et vocibus clarificandus est. Clarifica eum in castitate, justitia, beneficentia: clarifica cum in fortitudine, patientia, pietate, sapientia, caeterisque virtutibus: sic autem clarificandus est Deus. Si contraria intulero, nolo me arbitremini clarificare, sed blasphemare. Exhibebo quippe Scripturam sensus mei testem, quomodo castus glorificet, luxuriosus inhonoret Deum. Templum enim ejus quasi Nabuchodonosor destruit atque corrumpit, et secundum Apostolum per praevaricationem legis Deum inhonorat. Igitur clarificat Deum justus, contumeliis afficit quicunque peccator est. Prius ergo quam judicii tempus adveniat et offendant pedes nostri ad montes tenebrosos, adversarias scilicet fortitudines quae tormentis et cruciatibus praepositae sunt, agamus poenitentiam, ne exspectantes lucem, noctis tenebris involvamur. Sciamusque, nisi hoc fecerimus, ploraturam animam vel Dei vel prophetae, a facie nostrae superbiae, Dei verba audire nolentium. Unde et ipse propheta dicit:
7.2.5
« Plorans plorabit Jerusalem( sive plorans plorabit), et deducet oculus meus lacrymam,» doloremmeum, tacitis gemitibus dissimulare non possum. Omnis autem causa cruciatuum est, quod captus sit grex Domini. Dicamus Judaeis et nostris judaizantibus, qui simplicem tantum et occidentem sequuntur historiam: Nisi audieritis abscondite, hoc est, in mysterio, sive in tenebris, quas posuit Deus latibulum suum; et juxta Salomonem ut intelligant parabolam et tenebrosum sermonem, plorabit anima prophetae, sive ipsorum a facie superbiae, dum per contumaciam resistunt Deo. Unde et fletus erit jugis lacrymaeque perpetuae, eo quod a verbo Nabuchodonosor captus sit grex Domini atque corruptus. Et notandum quam admirande: non ait plorabitis, nisi occulte audieritis, verum« plorabit anima vestra.» Est quippe solius animae fletus, et forsitan iste sit de quo Salvator dicit:« Ibi erit fletus et stridor dentium.» Illa quoque comminatio, qua ridentibus luctum lacrymasque denuntiat, de hoc fletu est quem commemorat propheta nunc, dicens:« Nisi audieritis occulte, plorabit anima vestra a facie contumeliae.» Cum fueritis passi contumeliam, tunc plorabitis, et deducent oculi vestri lacrymas: quia contritus est grex Domini. Si consideremus statum in quo modo sunt Judaei, et comparemus illum antiquae felicitati, videbimus quo pacto contritus sit grex Domini: et quia indignos se judicaverunt salute, conversus est sermo ad gentes. Si ergo grex ille contritus est, et nos oleaster, qui contra naturam inserti sumus in bonam olivam patriarcharum, nonne plus debemus vereri, ne et iste grex Domini conteratur? Futurum quippe est, ut aliquando et iste grex conteratur, juxta illud quod a Salvatore dictum est:« Cum multiplicatae fuerint iniquitates, tunc refrigescet charitas multorum;» de quibus enim hoc dicitur:« refrigescet charitas multorum?» nonne de his qui nuncupantur Christiani? de quibus hic sermo est:« Veruntamen veniens Filius hominis, putas inveniet fidem super terram?»; nonne de nobis? Idcirco provideamus attentius, ut per singulos dies iste grex Domini melioretur, convalescat, integer perseveret, et, omni contritione ab animabus vestris recedente, efficiamur perfecti in Christo Jesu.
7.2.6
« Dic regi et dominatrici( sive dicite regi et potentibus):« Humiliamini, sedete: quoniam descendit( sive sublata est) de capite vestro corona gloriae vestrae. Civitates austri clausae sunt, et non est qui aperiat. Translata est omnis Judaea( sive translatus est omnis Juda), transmigratione( sive captivitate) perfecta.» Prophetae praecipitur, ut loquatur regi Jechoniae et matri ejus, quam dominam et dominatricem sive reginam appellat, ut humilientur, et in pulvere sedeant: perdidisse enim eos regiam dignitatem, et regi tradendos Babylonio. Civitates austri clausae sunt, id est, tribus Judae et Jerusalem, quae juxta solitudinem ad austrum versa est, et non est qui aperiat obsidione circumdatas.« Translata est omnis Judaea( sive omnis Juda) transmigratione perfecta,» sive recepit quod merebatur,» et completum est in ea:» ita enim LXX transtulerunt. Delirat in hoc loco qui regem, Christum et potentes, angelos vel apostolos intelligit ut assumant corpus humilitatis, et in pulvere sedeant, et amittant, vel reges vel potentes de capite suo coronam et gloriam fortitudinis. Civitates quoque austri clausas: interpretatur infernum, et quae nulli aperiantur, omnemque gloriam Judae esse translatam, quando in passione completum est:« Omnes declinaverunt simul, inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.» Verbum Hebraicum Aquila et Symmachus dominatricem et dominam interpretati sunt. Quod LXX putaverunt potentesque dixerunt.
7.2.7
« Levate oculos vestros et videte, qui venitis ab Aquilone. Ubi est grex, qui datus est tibi, pecus inclytum tuum? Quid dices cum visitaverit te? Tu enim doces eos adversum te, et erudis in caput tuum.» Praecipitur habitatoribus Jerusalem, ut levent oculos suos, et videant Chaldaeos ab Aquilonis parte venientes. Interrogaturque ipsa civitas, et dicitur ei:« Ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum?» Ubi est populus tuus quem a Deo acceperas? ubi tanta illa et inclyta multitudo, ut totius turbam provinciae in unum locum crederes congregatam? Quid dices cum te visitaverit Dominus in virga sua, et Babyloniis tradiderit hostibus quos adversum te, vel in caput tuum, vel a principio ipsa docuisti, ut ad eorum auxilia confugeres, et ipsorum idola sectareris, qui sub occasione amicitiae tuae didicerunt per quod iter ad te venire deberent. Audiat hoc Ecclesia negligens, quod ipsa doceat adversarios suos, quomodo eam possint spiritali captivitate comprehendere, et pecus ejus bestiarum crudelitate lacerare.
7.2.8
« Nunquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem? Quod si dixeris in corde tuo: Quare venerunt mihi haec? Propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua, pollutae sunt( sive dehonestatae sunt) plantae tuae.» Dum nescis, quasi mulierem partus subitus, ita te captivitas repentina comprehendat. Quod si causari volueris et quaerere cur tradita sis hostibus, audi manifeste multitudinem tibi haec fecisse iniquitatis tuae, ut quasi mulieris meretricis, sublatis vestibus revelaretur ignominia tua, et ostenderentur publicae fornicationes tuae. Per quae discimus quandiu fuerint minora peccata, agere Deum patienter et exspectare nostram poenitudinem, sin autem voluerimus delictis copulare delicta, et cumulum facere peccatorum, revelabuntur pudenda nostra, et ostendentur cunctis plantae nostrae, vel in praesenti saeculo vel in futuro.« Nihil est enim occultum quod non manifestetur,» quando implebitur illud Danielis:« Isti resurgent in vitam aeternam, et illi in opprobrium et in confusionem sempiternam.»
7.2.9
« Si mutare potest Aethiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere cum didiceritis malum.» Hoc testimonio utuntur adversum Ecclesiam, qui diversas cupiunt asserere naturas, et tantam dicunt esse vel nigredinem, vel varietatem peccatorum, ut in candorem et unius coloris pulchritudinem transire non possint, non attendentes hoc quod sequitur: Et vos poteritis bene facere, cum didiceritis malum. Quidquid enim discitur non naturae est, sed studii et propriae voluntatis, quae nimia consuetudine et amore peccandi quomodo in naturam vertitur. Sed hoc quod hominibus impossibile est, Deo possibile est, ut nequaquam Aethiops et pardus suam videantur mutare naturam. Sed ille qui in Aethiope operatur et pardo, dicente Apostolo:« Omnia possum in eo qui me confortat, Christo.» Unde et in alio loco.« Amplius, inquit, illis omnibus laboravi, non ego autem, sed gratia Dei, quae in me est( I Cor. XV);» Et:« Vivo jam non ego, sed vivit in me Christus.» Et iterum scriptum legimus:« Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti: quid gloriaris quasi non acceperis?». Quas ob causas« non glorietur sapiens in sapientia sua, nec fortis in fortitudine sua, nec dives in divitiis suis,» nec pudicus in sua pudicitia: sciens quod in omnibus his Christi virtus sit, non eorum qui in suis virtutibus gloriantur.
7.2.10
« Et disseminabo eos quasi stipulam, quae vento raptatur in deserto. Haec sors tua, parsque mensurae tuae a me, dicit Dominus( sive et pars inobedientiae tuae adversum me).» Quia nimia consuetudine malorum non potuere mutare naturam, non vitio conditoris, sed studio inoliti sceleris: propterea quasi stipulam vento raptatam dispergam eos in solitudinem, juxta illud quod alibi scriptum est:« Tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.» Facitque apostropham ad ipsam Jerusalem, quod haec sit sors ejus, et ista pars quia sibi ipsa elegerit mensuram cumulatam atque perfectam et supereffundentem, sive partem inobedientiae suae qua Domino noluit acquiescere. In qua enim mensura mensuraverit, remetietur illi.
7.2.11
« Quia oblita es mei et confisa es( sive sperasti) in mendacio, unde et ego nudavi( sive nudabo), et revelabo femora et posteriora tua contra faciem tuam. Et apparebit ignominia tua, adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus( vel alienatio) fornicationis tuae.» Causa est dispersionis Jerusalem, quod oblita sit Dei, et confisa, vel speraverit in mendaciis. Qui praeter Deum in rebus confidit saeculi, obliviscitur Dei: unde revelantur femora vel posteriora ejus, ut videat ignominiam suam; et quae retro esse deberent fiant in prioribus, cernatque ipsa quod fecit, et appareat ignominia ejus, non tantum ipsi, sed et omnibus. Adulteria, inquit, tua, et hinnitus tuus non solam libidinem, sed insaniam ostendit libidinis equarum more, quae ad coitum gestiunt, ut est illud Virgilianum:.... Hippomanes, vero quod nomine dicunt Pastores, lentum distillat ab inguine virus. Rogemus Jesum, ut nec in praesenti, nec in futuro saeculo revelet feminalia et posteriora nostra, sed ut deleat iniquitates nostras, et omnia scelera apparere non faciat.
7.2.12
« Super colles in agro vidi abominationes tuas. Vae tibi, Jerusalem, non mundaberis( sive quia non es mundata) post me, usquequo adhuc!» Non solum in media urbe Jerusalem, sed in omni colle, cunctisque regionibus audio idola tua. Unde dicitur ad eam:« Vae tibi, Jerusalem, quia non es mundata post me,» ut cum mea te jactares sequi vestigia, et confessionem mei nominis ventilares, tamen nunquam purgata sis, quia oblita es mei, et sperasti in mendaciis. Unde increpat eam et dicit:« Usquequo adhuc?» et est sensus: Quandiu te exspectabo, quandiu feram? usquequo oblivisceris mei in finem, et mea praecepta contemnis? Fornicatur in collibus et in agris, et nunquam mundatur, qui erecta cervice per superbiam non humiliatur sub potenti manu Dei, sed in suis sceleribus vitiisque confidit.

Intertext edge

Open linked passage

Note