Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rabanus Maurus780-856
Commentaria in libros Machabaeorum
Mach 3.5.14
Choose a text More by Rabanus Maurus780-856
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8904 Coinlim
3.5.1
IN LIBRUM PRIMUM. CAPUT V. Debellat Judas gentes volentes perdere Israel. De Timotheo duce Ammon. Simon missus a fratre expugnat gentes. De bellis Judae contra Timotheum, etc.
3.5.1
Et factum est ut audirent gentes in circuitu, quia aedificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde, etc. Irritantur gentes cum viderint culturae Dei renovari facturam, quia sive hostes visibiles seu invisibiles, qui invidiae aestibus contra fidei ac virtutum profectum anhelant, irascuntur, cruciantur ac persequuntur servos Dei, ad nihilum eos redigere volentes, quando considerant eos in altari rectae fidei bonorum operum velle observantiam. Inde dicitur quod cogitarent tollere genus Jacob qui erant inter eos, et coeperunt ejus occidere, quia clarescente in mundo Evangelio Christi, et omnibus fidem Dei recipientibus, torquebantur persecutores, et poenis eos mactantes inde avertere studebant. Similiter et hostes spiritales cum inciderunt[ viderint] aliquos ex desidia et negligentia se restaurare velle in cultu pietatis, moliuntur eos gladio impietatis occidere, ac pro morte peccatorum trucidare. Sed Judas, fortiter cum scuto fidei hostibus resistens, debellat filios Esau in Idumaea, quia chorus sanctorum doctorum idololatras, qui spinetis vitiorum sunt asperrimi, et funestis sacrificiis atque luxuria mundana fetidissimi, gladio spiritus interimens, de contrariis efficit subjectos ac de hostibus facit amicos.
3.5.2
Et eos qui erant in Acrabathane, quia circumsedebant Israelitas, etc. Hi qui in memoratis locis, hoc est Acrabathane et Bean, habitabant, et circumsedentes filios Israel in laqueum et scandalum fiunt[ fuerant] insidiantes eis, significant Judaeos atque haereticos, qui contra Ecclesiam Dei scandala et insidias semper disponunt. Sed tales autem a Juda et sociis ejus in turribus suis concluduntur, cum in superbiae suae machinationibus per doctorum industriam capiuntur, et errores eorum anathematizantur; quorum turres incenduntur igni cum omnibus qui in eis sunt, quando auctores scelerum et inventores errorum pro peccatis suis et nunc exuruntur ardore divini sermonis, et in futuro examine, nisi condignam poenitentiam ante egerint, igne concremabuntur perpetuae ultionis.
3.5.3
Et transiit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, etc. Quid per filios Ammon, qui interpretatur filius populi mei, quam schismatici et haeretici exprimuntur, qui quondam filii sanctae Ecclesiae videbantur, sed jam recedentes et in errorem se mittentes, facti sunt filii diaboli. Unde Joannes apostolus ait: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Hi habent Timotheum ducem, hoc est, haeresiarchas, qui juxta nominis sui interpretationem apud eos laudantur, sed juxta intelligentiae veritatem apud nos nequaquam esse deprehenduntur. Timotheus cum beneficiis interpretatur; sed haec opinio haeresiarchis apud deceptos est, apud nos autem venefici nuncupantur, quia maleficiis suis venenum erroris auditoribus suis miscent: contra quos Judas consurgit, et superior existens victoriam capit erroresque eorum destruendo in Judaeam, hoc est, in confessionem laudis Dei, cum triumpho regreditur hostium.
3.5.4
Et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israelitas qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos, etc. Gentes quae sunt in Galaad adversus Israelitas congregantur ut tollant eos, cum multitudo haereticorum atque schismaticorum ad hoc convenit ut Scripturarum testimoniis secundum suum sensum depravatis, expugnent catholicam fidem, quae est in saecula. Galaad enim interpretatur acervus testimonii, et nomen bene convenit his qui Scripturarum meditationi insistunt.
3.5.5
Sed fugiunt Israelitae in munitionem, cum fideles quique ad fidei confugiunt veritatem; auxiliumque sibi afferri poscunt a Juda et fratribus ejus, quia Evangelio Christi per sanctorum praedicatorum ministeria defendi gestiunt contra Timotheum spiritalem, de quo supra diximus, et socios ejus.
3.5.6
Quod autem conqueruntur Israelitae de interfectione virorum suorum et captivitate, ostendit non modicum apud fideles esse gentium dolorem, quando viderunt aliquos suorum a veritate secedere, et in errorem pravorum corruere, etc.
3.5.7
Et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea conscissis tunicis nuntiantes verba haec, etc. Illi qui de variis locis alienigenae convenerunt ad consumendum populum Dei, manifeste designant gentium plebes, qui in infidelitate sunt, adhuc bella ac persecutiones adversus Christianos commovere. Sed auditis sermonibus quos diversae legationes ad Judam et socios ejus detulerunt, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent de fratribus suis qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab inimicis: quia totius sanctae Ecclesiae sollicitudo ac cura est maxima, quomodo contra diversos hostes, hoc est Judaeos, paganos, haereticos atque schismaticos, filios suos defendat. Hic quoque prudenti consilio ac toto nisu cum his qui eruditiores ac fortiores videntur esse in fide ac virtutum opere agit, qualiter hostibus resistat, et suos opportune defendat.
3.5.8
Dixitque Judas Simoni fratri suo, etc. Sicut diversae sunt impugnationes Ecclesiae ab hostibus, sic et distincta debent esse praelia spiritualium bellatorum. It igitur Simon in Galilaeam cum tribus millibus viris, sicut in sequentibus ostenditur, ut liberet fratres suos; Judas autem et Jonathas eunt in Galaaditim cum octo millibus. Et quid per Simonem, qui in Galilaeam, hoc est rotam, mittitur, nisi praedicatores in gentes directi insinuantur; qui cum tribus millibus, hoc est, cum sanctae Trinitatis fide, contra adversarios suos ire parantes, per evangelicam praedicationem hostes dejicere et credentes liberare decertant. Judas autem et Jonathas illos doctores exprimunt qui, in Judaea verbum Dei praedicantes, sive Judaeos, sive et haereticos, Scripturarum testimoniis abutentes, per veritatem sani intellectus debellare student. Et nota quod contra gentiles solum Simon cum suis mittitur, contra Judaeos autem et haereticos duo pergere cum pluribus moliuntur: quia in gentibus sola idololatria cum errore paganico debellanda erat, in Judaeis vero et haereticis partim veteranus usus, partim nova superstitio, per duorum Testamentorum spiritalem scientiam corrigenda fuerunt. Ubi octo millia virorum sumuntur, quia ibi sive circumcisio legis spiritaliter observanda, sive resurrectio Christi veraciter credenda esse docetur.
3.5.9
Et abiit Simon in Galilaeam, et commisit praelia multa cum gentibus, etc. Committit Simon praelia multa cum gentibus, cum praedicatores sancti per totum mundum idololatriam et confusos gentium debellare certant errores; et contritae sunt gentes a facie eorum, cum pertinaciam resistendi Evangelio Dei deponunt. Persecutus est eos usque ad portam Ptolemaidis, cum in suis adinventionibus, quibus per studia vana machinabantur contradicere verbo Dei, ipsa veritate superati capiuntur atque confessione rectae fidei subjiciuntur. Unde apte subjungitur:
3.5.10
Et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum. Qui de superbiae nequissimo statu in poenitentiam peccatorum decidentes, melius per fidem rectam resurgendo, in bonorum operum statu erigi merentur. Quorum spolia accipit Simon, cum quidquid litterarum scientia vel investigatione veritatis elaboraverint, totum in servitutem Dei doctor catholicus convertere studet; unde plurimi eorum qui liberalibus artibus sub gentili conversatione instituti fuerunt..... Illos autem qui fuerunt in Galilaea, cum uxoribus et natis et omnibus quae erant cum eis, adduxit in Judaeam cum laetitia magna, cum catholicos quoslibet, saeculi actibus implicitos per doctrinam Evangelii inde eruens, ea quae sunt Dei tota sollicitudine totoque nisu appetere docet.
3.5.11
Et Judas Machabaeus et Jonathas et frater ejus transierunt Jordanem, etc. Contra eos qui captivos Judaeos in Galaaditide detinuerunt Judas Machabaeus et frater ejus Jonathas cum comitibus suis directi, transierunt Jordanem et abierunt viam trium dierum per desertum: ita praedicatores sancti ad convocandos homines ad fidem Christi, et ad expugnandos Judaicos atque schismaticos errores in mundum directi, primum transeunt Jordanem, id est, per baptismi sacramentum de tenebris infidelitatis in gratiam Christi primum transeundum docent, attestante ipsa Veritate quod nisi quis renatus fuerit ex et aqua Spiritu sancto non potest introire in regnum Dei. Deinde viam trium dierum per desertum abeunt, quia sanctae Trinitatis fidem, quam in baptismate fideles quique profitentur, toto tempore incolatus istius mundi cum bonis operibus observandam esse affirmant. Quod autem Nabuthaei occurrerunt eis pacifice, et narraverunt quae acciderunt fratribus in Galaaditide, significat quod dicta sanctorum prophetarum doctoribus sanctis opportune solatium conferunt, cum omnia quae credentium[ credentes] in Christum passuri sunt tormenta attestatione sua manifesta faciunt. Nabuthaei enim prophetantes interpretantur, erroresque quos filii perditionis contra veritatem Evangelii Christi opponere machinantur vero vaticinio praedicunt. Unde Osee vaccas Bethave et habitatores Samariae insequitur, et Amos sacrificantes de fermentato laudem vituperat, nec non eos qui convertunt in parasinthumjudicium et justitiam, et accipiunt munus deprimuntque pauperes in porta, detestatur. Quod autem comprehensos esse quosdam ex Judaeis in Barasa et Bosor, Nabuthaei indicant, bene nominis eorum interpretatio effectum rei exprimit; interpretatur enim Barasa et Bosor tribulationes et angustia, quia omnes, juxta Pauli vocem, qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur, nec effugiet haereticorum injuriam, qui sanae fidei servare contendit doctrinam. Quos Joannes apostolus in Apocalypsi sua cruciatum facere, sicut cruciatus est scorpionum cum percutit hominem, describit; quia sicut scorpiones venenum in cauda portant, ita haeretici in consummatione fraudis malitiam occultant, quo magis incautos non aperta fronte, sed latentibus insidiis noceant.
3.5.12
Et convertit Judas et exercitus ejus, etc. In superioribus narrat civitates Galaaditidis, in quibus comprehensi sunt Judaei, munitas fuisse et magnas, quas[ quos] Judas statuit in una die comprehendere et tollere: quia per unitatem praedicatores sancti destruere disponunt omnes munitiones falsarum doctrinarum quas haeretici constituunt ad decipiendas animas innocentium et captivandas erroribus suis. Nunc autem dicit Judam in deserto Bosor occupasse Bosor civitatem, et occidere omnem masculum in ore gladii, et auferre spolia eorum, et succendere eam igni; quia hoc magnopere student sancti doctores ut, occupata munitione haereticorum, omnem vigorem iniquarum sectarum, quam per mundi philosophiam et inanem fallaciam constituunt, gladio Spiritus sancti, quod est verbum Dei, destruant; quatenus id quod per ostentationem suam illi finxerunt esse praecipuum, isti demonstrent nugas esse et frivolum. Accipiunt autem spolia eorum, cum testimonia Scripturarum sanctarum, quibus abusi sunt, ab eis quasi ab injustis possessoribus auferunt, ipsamque confessionem anathemate perpetuo comburunt. Quod autem sequitur quia surrexerunt in nocte, demonstrat eos fuisse in tenebris erroris sui relictos.
3.5.13
Et factum est diluculo cum elevassent oculos suos, etc. Quid per scalas atque machinas gentium, nisi exsultatio atque contumacia superborum exprimitur, per quam Ecclesiam Christi expugnare et subvertere cupiunt? Sed Judas noster, qui totum apparatum belli in luce disponit, tribus ordinibus contra eos pugnat, hoc est, sive sanctae Trinitatis fide, sive duplici dogmate, id est, historico, allegorico atque tropologico; et clamat tubis in coelum, quia forti praedicatione exsultat vocem, et intimo cordis clamore Deum auxiliatorem advocat in orationem.
3.5.14
Et cognoverunt castra Timothei quia Machabaeus est, et refugerunt a facie ejus. Castra Timothei, cognito Machabaeo, fugerunt a facie ejus, quia haeretici, agnita virtute et veritate Domini nostri Jesu Christi, perterriti fugiunt; et percutiuntur magna plaga, quia in eis secundum justitiam per doctores sanctos exercetur anathematis vindicta; caduntque ex illis fere octo millia virorum, cum omnis cumulus eorum quos contra veracem intellectum spiritalis circumcisionis, seu contra fidem resurrectionis Domini nostri Jesu Christi et membrorum ejus, contrahere moliebantur, ipsa vincente destrueretur Veritate. Hinc est quod Salvator in Evangelio solvens typicum sabbatum, prima sabbati, quae et octava dies post septimam, resurrectionis suae nobis patefecit sacramentum. Hinc et Paulus apostolus docet circumcisionem non manu factam in exspoliatione corporis carnis, sed Spiritu Dei vivi in cordibus credentium agi debere; unde et lex vetus praeputium cordis docuit esse circumcidendum.
3.5.15
Post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon, etc. Postquam Timotheus semel atque iterum victus est, non cessavit augere nequitiam, sed multiplicavit malitiam. Denuo instaurat exercitum contra Judam et socios ejus: quia haereticis non satis est semel atque iterum in parvo numero contentiones agere, sed nova adversus Ecclesiam semper excitant bella, ac perfidiae suae multiplicia effundunt venena. Castra ponunt contra Raphon trans torrentem, quia summo nisu superbiae suae excitant furorem moventque bellorum tempestatem; nec non et Arabas, qui interpretantur campestres, ducunt in auxilium, quia voluptuosos qui luxuriam hujus saeculi sequuntur in auxilium erroris sui assumunt. Unde et omnes isti non mediocrem contra Ecclesiam erroris sui exstruxere nequitiam. Sed Judas horum mittit speculari exercitum, cum doctores sancti auditores suos admovent pravorum praecavere tumultum ne fraudis suae actum ad internecionem simplicium perducant animarum. Quod autem Timotheus, quasi collecturam faciens, ait principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Judas et exercitus ejus ad torrentem aquae: si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos; si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen, transfretemus ad eos, et poterimus adversus illum. Ostendit quod omnes haeretici fiduciam atque constantiam pertimescunt recte credentis populi, et eo se infirmiores agnoscunt, quo illos in unitate fidei considerant fortiores: si autem reliquos de catholicis perspexerint in cogitatione legis Dei atque in exercitio boni operis fieri tardiores, horum sibi triumphum atque captivitatem pollicentur congratulantes.
3.5.16
Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquae, etc. Transiens Judas torrentem aquae statuit scribas populi qui turbam post se exhortarentur ire in praelium, cum Redemptor noster, adiens passionem crucis, apostolos ordinavit, qui credentes in se docerent contemnere tormentum corporeae mortis et confidere de potentia supernae veritatis. Unde est illud: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam; et iterum: In patientia vestra possidebitis animas vestras: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit; et alibi: Beati, ait, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Hinc bene subjungitur:
3.5.17
Transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum, quia oportebat, ut mediator Dei et hominum primum passionis suae expleret mysterium, et sic ejus exemplo confortati pro ipso patiendo mortem contemnere discerent ex universis gentibus fideles.
3.5.18
Et contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes, Cum diversi hominum potentia virtutis Dei conteruntur errores.
3.5.19
Projecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnaim. Cum desertis contentionum obstaculis, persecutores veritatis resistere non audentes, in delubris deorum suorum se condendo, unde quaerunt tutelam, inde habent ruinam. Carnaim autem interpretatur cornua; cornua vero apte pro regno atque defensione accipi possunt. Sed non juvit eorum opinio, imo fefellit; quia occupavit Judas ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso; quando non solum machinationem omnem erroris haereticorum atque persecutorum destruit, imo omnes qui in eo confidunt Salvator noster igne justae comburit ultionis. Unde Dominus in Deuteronomio praecepit dicens: Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos: Egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis suae atque dixerunt: Eamus atque serviamus diis alienis quos ignoratis, quaere sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam, statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam, omniaque quae in illa sunt usque ad pecora. Quidquid etiam supellectilis fuerit congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus.
3.5.20
Et congregavit Judas universos Israelitas qui erant in Galaaditide, etc. Judas Israelitas de Galaaditide congregat, cum Redemptor noster per doctores suos verbo Evangelii eos qui ab haereticis capti sunt ad catholicam fidem revocat; hoc est enim venire in terram Juda, recta fide et bonis operibus Dominum laudare.
3.5.21
Et venerunt usque Ephron, et haec civitas magna, etc. Universa gentium praelia varia vitiorum atque errorum significant bella. Diximus quod gentes illae quae fuerunt in terra Galaad et Israelitas captivare contendebant, significarent haereticos atque Judaeos; sed modo his oppressis qui fuerunt in Carnaim, iterum illi qui fuerunt in Ephron resistere Judae et sociis ejus moliuntur: quia contritis diversis haereticis, adhuc illi qui litteram sequuntur Veteris Testamenti aditus spiritalis intellectus aperire nolunt. Quid enim per Ephron, quae pulvis moeroris, sive pulvis et inutilis interpretatur, nisi supervacua observantia legis temporibus gratiae insinuatur in qua Judaei confitentes se includunt et obstruunt portas lapidibus; qui umbrae dediti historicam traditionem, quae legis in lapidibus scripta est, Evangelii praedicatoribus opponunt, nec consentiunt ab illa ullo modo divelli, nec nos rectiorem sensum concedunt sequi. Unde vae vobis legisperitis, qui tulistis clavem scientiae, ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis. Sed mittit ad eos Judas verbis pacificis, dicens: Transibimus per terram vestram, ut eamus in terram nostram, et nemo nobis nocebit. Quia praedicatores sancti, juxta mandatum Domini nostri, primum pacem offerunt adversae parti, ut fiat illud quod scriptum est: Si fuerit ibi filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, inquit, ad vos revertetur. Transiemus, inquiunt, in terram vestram, ut eamus in terram nostram; ac si dicant: Legamus librorum vestrorum historiam, ut ibi allegorico sensu promissam in coelis reperiamus nobis patriam; et nemo vobis nocebit, quia noster transitus innoxius vobis erit; tantum pedibus transibimus, quando gressu bonorum operum regnum supernum adire cupimus. Qui nolebant aperire, cum in tradita sibi lege nolebant cum Evangelii praedicatoribus communicare.
3.5.22
Et praecepit Judas praedicare in castris, etc. Quid est quod Judas praedicare praecepit in castris ut applicarent ad civitatem unusquisque in quo erat loco, nisi quod doctores sancti auditoribus suis liberam in Scripturis sacris tribuunt intelligentiam, ut unusquisque quod in lectione divina, sive per allegoriam, sive per tropologiam, sive per anagogian, juxta votum desiderii sui sibi aperiri quaerit, superna gratia annuente, intrandi accipiat facultatem. Et nota quod viri virtutis ibi applicare dicuntur et oppugnare civitatem tota die et tota nocte: quia nisi quis vir virtutis sit, ut id opere implere desideret quod didicerit magistrorum traditione, et instanter legem Dei meditetur tota die et tota nocte, hoc est, omni tempore, victor praedictae civitatis non erit. Unde Psalmista beatum virum ait qui in lege Domini meditatur die ac nocte, et non abiit cum consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit atque in cathedra pestilentiae non sedit. Quod autem dicit peremisse eos omnem masculum in ore gladii et eradicasse civitatem, sicque accepisse spolia ejus cum transiret per totam civitatem super interfectos, et deinde transgredi Jordanem, ostendit nobis ut si legis Domini velimus esse possessores, et ejus spolia, hoc est, diversos intellectus, secundum fidem rectam percipere, studeamus primum conterere superficiem litterae, et condemnare omnes haereticorum errores; sicque transgrediamur in campum magnum, hoc est per baptismum mundati onere, in libertatem gloriae transeamus, ubi nobis luceat sol justitiae, in cujus pennis vera est sanitas, qui illuminat tenebras, abscondita tenebrarum, et revelat occulta mysteriorum his qui eum non simulationis fictione, sed fidei requirunt veritate. Unde Sapientia admonet dicens: Sentite de Domino in bonitate, et simplicitate cordis quaerite illum, quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum. Perversae enim cogitationes separant a Deo, et probata virtus corripit insipientes. Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu.
3.5.23
Et erat Judas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam, etc. Quod Judas regrediens cum exercitu suo in terra Juda congregans extremos exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Juda, doctores sanctae Ecclesiae exemplo suo instruit, qualem sollicitudinem quantumque studium debent habere erga subjectos, ut in via praesentis vitae verbum exhortationis illis impendere non negligant, sed docendo, admonendo, increpando, atque consolando, semper eis prodesse studeant, nullumque relabi a suo comitatu atque deperire, quantum in ipsis est, permittant; sed magis festinent ut conservato numero in suam curam susceptorum, laeti in terram Juda, juxta Pauli sententiam ad montem Sion et civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem ac multorum millium angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in coelis, et judicem omnium Dominum revertantur, eique tunc dignis laudibus gratias agant cujus dono ad sedem quietis ac pacis pervenire potuerunt.
3.5.24
Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, etc. Quid per hos duos principes, Josephum scilicet et Azariam, qui aemulatione virtutum Judae provocati, per jactantiam sibi nomen in praeliis acquirere voluerunt, nisi hypocritarum persona designatur, qui non simplici intentione, sed fastu arrogantiae virtutes sanctorum imitari appetunt. Sed sicut illis non prospere evenerunt quae non bono animo gesserunt, ita et istis de conatu suo non vera gloria, sed sempiterna sequitur ignominia; quia de suorum non merentur victoria gaudere, sed magis lugebunt de sua suorumque damnatione perpetua. Unde recte subjungitur
3.5.25
Et facta est fuga magna in populo, etc. Merito ergo magnae plagae patitur casum, qui non Judae spiritalis salubre audit consilium; et quia non erant de numero electorum, qui Spiritu Dei instigati opera virtutum gerunt, pro sua impudenti audacia turpiter confusi in extremis cum peccatoribus erunt.
3.5.26
Et viri Juda magnificati sunt valae in conspectu Israel, etc. Bene dicitur quod viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnium gentium, quia illi qui rectae fidei veram ita tenent confessionem ut impleant opere quod praedicant ore, merito omnium gentium voce laudantur; et veniunt ad eos fausta acclamantes, hoc est, per custodiam mandatorum ejus beatificantes, laudes Judae referunt regi coelesti, juxta illud Psalmistae, quo, consideratis bonis Ecclesiae, ait: Beatum dixerunt populum cui haec sunt, beatus populus cujus est Dominus Deus ejus. Hinc et Salvator noster discipulis suis in Evangelio praecepit, dicens: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est.
3.5.27
Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est, etc. Quid per Esau intelligitur, qui per cupiditatem escae vendidit primogenita sua minori fratri Jacob, nisi prior populus, qui propter cupiditatem terrenam indignum se primogeniti honore ostendit, et ob hoc dignitas tota ad gentium populum translata est. Et bene in terra quae ad austrum est filii Esau manere dicuntur, quia Judaicus populus, propter acceptam legem et scripta prophetarum quae in illis tradita sunt, appropinquare videbantur lumini solis aeterni; sed quia mente excitati sunt, et juxta lucem positi( illam videlicet lucem quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum[ Joan. I], eam coram positam recipere noluerunt, inde aperte per Judam et fratres ejus expugnati memorantur. Quia doctores sancti errorem illorum eis improperantes, pro inobedientia justi spretis atque damnatis, ad gentium praedicationem conversi sunt; erroremque perfidorum tam in ipsa Synagoga quam et in singulis personis mucrone verbi Dei percutientes, turres superbiae, quas illi adversus Evangelium Christi elata mente erexerunt, igne debitae damnationis exurebant.
3.5.28
Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, etc. Nota, lector, quod omnes illas species adversariorum, quas ante commemoraverat, nunc breviter attingendo recapitulat, hoc est Judaeorum gentilium atque haereticorum. Nam cum paulo ante expugnatos esse filios Esau narravit, mox castra alienigenarum simul cum aris et spoliis deorum ipsorum succensa esse subjunxit; deinde perambulatam Samariam: nunc Samariam commemorat, quia non solum Judaica superstitio, sed et gentilium error atque haeretica pravitas, praedicantibus apostolis, per Evangelium Christi superatur, confunditur, destruitur, atque ad nihilum redigitur. Praesertim tamen vicit leo de tribu Juda radix David, et quis resistet ei? De coelo judicium jaculatum est, terra tremuit et quievit dum exsurgeret in judicio Deus et salvos faceret omnes quietos terrae. Quod autem inter alia dicitur cecidisse sacerdotes in bello, dum sine consilio exeunt in praelium nimis formidanda sententia est

Intertext edge

Open linked passage

Note