Rabanus Maurus780-856
Commentaria in libros Regum
Regu 3.21.1
Choose a text
More by Rabanus Maurus
—
8905 Coinlir3
3.21.1
IN LIBRUM II. CAPUT XXI. De fame trium annorum quae contigerat in Israel ob interfectionem Gabaonitarum, quos Saul quasi zelo interfecit, in cujus recompensatione stirps deleta est. --Bella quatuor David contra Philistaeos, ubi reperti sunt viri statura proceri, in quibus unus eorum senos digitos habuit in manibus sive in pedibus.
3.21.1
« Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter. Et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas, etc.» Filii Saul, qui cum Doeg Idumaeo dum adhuc pueri essent, sacerdotes et Gabaonitas in Nobe occiderunt, hi sunt: Armoni et Miphiboseth, quos peperit ei Respha, filia Aia, et quinque filii Michol filiae Saul, quos genuerat Adrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi. Quaeritur, cur filii Michol dicantur, cum non Michol, sed ejus soror Merab uxor fuerit Adrieli filio Berzellai? Quod ita solvitur: Merab quippe eos naturaliter genuit, et Michol uxor David, quae et Aegla dicitur, eos in loco filiorum nutrivit: et sibi in filios adoptavit; idcirco ejus filii dicuntur.« Filii quippe Israel juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis Israel et Juda,» dicens, Josue gratis eosdem Gabaonitas vivere permisisse, et filiis Israel et Juda praedam eorum injuste abstulisse; idcirco eos perimere jubet, quasi pro zelo Israel et Juda. Hujus ultionis causa in Gabaonitas Achimelech sacerdos exstitit. Historia haec, quae famem factam in Israel propter Gabaonitas occisos figuraliter narrat, significat sterilitatem bonorum operum in plebibus propter negligentiam doctorum, qui non procurant pastum verbi Domini impendere subditis, dum inserviunt cupiditatibus terrenis. Unde et, secundum Prophetam,« Non famem, nec sitim aquae patiuntur, sed famem et sitim audiendi verbum Domini.» Necantur ergo Gabaonitae, cum studium certae conversationis, et restauratio poenitentiae post lapsum ab incautis per haere ticos sive per malignos subtrahitur spiritus. Gabaon enim collis moeroris interpretatur. Et bene Gabaonitae interfecti dicuntur, cum desidiosi quique post perpetrata scelera vana spe securitatis a diabolo deluduntur, qui dicunt:« Faciamus mala, ut veniant bona, quorum damnatio justa est.»« Sed Respha,» quae interpretatur neostraton, sive cursus,« filia Achia,» qui interpretatur frater ejus,« tollens cilicium substravit sibi super petram, donec stillaret aqua super eos de coelo. Et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem;» cum pia sollicitudo sanctorum talibus succurrens, rigore jejunii atque instantiae precum incumbit, donec misericordiam Dei impetret super eos de coelo, compescens videlicet pravos homines nec non et malignos spiritus pravis suggestionibus eorum vitam ulterius corrumpere.
3.21.2
« Factum est autem rursum praelium Philistinorum adversum Israel, et descendit David et servi ejus cum eo, et pugnabant. Deficiente autem David, Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus hasta trecentas incias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David. Praesidioque fuit Abisai filius Sarviae, et percussum Philistaeum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes: Non egredieris nobiscum ad bellum, ne exstinguas lucernam Israel. Secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistaeos. Tunc percussit Sobochai de Husathi Saph de stirpe Arapha. Tertium quoque fuit bellum in Gob, contra Philistaeos: in quo percussit Adeodatus filius Saltus, Polymitarius, Bethleemites, Goliat Gethaeum, cujus hastile hastae erat quasi liciatorium texentium, etc.» Hebraeus ergo de Adeodato ita exponit, dicens: Gob enim interpretatur lacus. Idcirco lacus, quia sicut in lacum leonum quis mittitur, ita semetipsum contra Goliath David misit. Adeodatus ipse est David. Idcirco dicitur Adeodatus, quia a Deo est electus in regnum. Filius saltus, quia de saltu, ubi oves pascebat, est eductus. Polymitarius, quia de genere Beseleel mater ejus fuit. Bethleemites, quia Noemi et Ruth tempore ubertatis reversae sunt in Bethleem. Et quia panis causa Ruth Booz nota est Et propterea idem locus domus panis vocatus est. Quod vero Adeodatus ipse sit David sequentia declarant, ubi ait:« Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth; et ceciderunt in manu David et servorum ejus.» Judaei quoque hanc Arapham matrem gigantem, Orpham nurum Noemi esse arbitrantur. Notandum autem quod Josephus historiographus Judaeorum, ubi istius loci in libro Antiquitatum septimo meminit, in duobus praeliis contra Palaestinos peractis concordat cum Scriptura Regum. De tertio vero praelio ita dicit:« Post hanc vero compressionem Palaestini denuo pugnaverunt; super quos exercitum mittente David, vir fortis apparuit Ephan cognatus ejus. Nam contra singulos fortissimos Palaestinorum solus pugnando peremit eos, et alios convertit in fugam, quorum etiam multi in praelio ceciderunt.» Utrum autem ipsum Adeodatum Ephan appellaverit, vel alium quemlibet hoc nomine notaverit, incertum est.
3.21.3
« Quartum bellum fuit in Geth, in quo vir excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti et quatuor, et erat de genere Arapha, blasphemavit Israel. Percussit autem eum Jonathan, filius Samaa, fratris David. Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus, etc.» Quid autem quatuor bella ista David et servorum ejus contra Palaestinos significant, nisi bellum Christi, quod omni tempore istius vitae in membris suis contra perfidos quosque istius saeculi, et contra spiritales nequitias incessanter agit? Licet enim fastus mundanus, vel protervitas malignorum spirituum se erigat contra Ecclesiam Christi, omnis tamen principatus adversariorum vero David, hoc est, Rege Christo imperante, ac praelia servorum suorum disponente, cedit, et omnes adversarii vincuntur, prosternuntur atque ad nihilum rediguntur. Unde Psalmista ex persona Ecclesiae confidenter dicit:« Vana salus hominis. In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.»
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).