Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rabanus Maurus780-856
Commentaria in libros Regum
Regu 5.25.7
Choose a text More by Rabanus Maurus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8905 Coinlir3
5.25.1
IN LIBRUM IV. CAPUT XXV. De Nabuzardan principe exercitus regis Babylonis, qui terram Judaeorum devastavit, civitates destruxit, templum concremavit et domos regias incendio consumpsit, et omnem praedam in Babylonem secum transtulit.
5.25.1
« Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor, rex Babylonis ipse et omnis exercitus ejus in Jerusalem, et circumdederunt eam, et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones, et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciae, nona die mensis. Praevaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terrae,» etc. Novenarius numerus, qui minus habet denario, imperfectionem legis significat, sicut undenarius transgressionem. Et recte dictum est quod Nabuchodonosor in nono anno regni Sedeciae obsederit civitatem mense decimo, et decima die mensis, quia mali pastores cum Decalogi mandata, quae scientia tenent, opere et doctrina perficere negligunt, necesse est ut plebem sibi commissam antiquus hostis cum suo exercitu obsidione circumdet, et, munitione erroris ac vitiorum constructa, claudat vallando civitatem, sicque fames in civitate praevaleat: fames utique verbi Dei, cum non expenditur libere panis doctrinae populo terrae.
5.25.2
« Et interrupta est civitas, omnesque viri bellatores nocte fugerunt.» Interrupta quidem per tentationes varias malignorum spirituum custodia populorum, hi qui debuerant armis civitatem defendere, nocte ignorantiae et tenebris vallati peccatorum, fugiunt, quia secundum veritatis vocem:« Mercenarius, et qui non est pastor, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit, et lupus rapit et dispergit oves.» Et Apostolus:« Qui dormiunt, inquit, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.»
5.25.3
Quod autem sequitur, quod« per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis fugerint,» latenter arguit inertiam doctorum, qui inter duplicem murum duorum testamentorum constituti, non belligerare, sed effugere quaerunt; et in deliciis magis diffluere, quod hortus significat, quam scuto fidei hostibus obsistere.
5.25.4
« Porro Chaldaei obsidebant civitatem in circuitu. Fugit itaque Sedecias per viam quae ducit ad campestria solitudinis; et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho, et omnes bellatores, qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum,» etc. Malignis spiritibus populum circumdantibus, rector fugit, non ad montes, de quibus scriptum est:« Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui,» sed ad campestria solitudinis, hoc est, ad dilatationem luxuriae. Unde scriptum est:« Angusta et arcta via est, quae ducit ad vitam, lata et spatiosa quae ad mortem.»
5.25.5
« Comprehenditque eum in planitie Jericho, et omnes bellatores qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum.» Recte ergo cum virtutes hominem deserunt, quae eum defendere debuerant, in planitie Jericho capitur, hoc est, in defectione carnalis sensus. Jericho enim interpretatur luna, et significat defectum carnis. Unde ille homo, qui de Jerusalem descendebat in Jericho, in latrones incidisse describitur.
5.25.6
« Apprehensum ergo regem adduxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, qui locutus est cum eo judicium.» Hoc est, justum in eo exercuit judicium.
5.25.7
« Filios autem Sedeciae occidit coram eo, et oculos ejus effodit, unxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem.» Occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha coram eo, oculos quoque illius eruit. Dum sacra Scriptura Sedeciae captivitatem narrat, ordinem captivitatis internae denuntiat. Rex quippe Babylonis est antiquus hostis, possessor intimae confusionis: qui prius filios ante intuentis oculos trucidat, quia saepe sic bona opera interficit, ut haec se amittere ipse qui captus est animus dolens cernat. Nam genuit plerumque animus, et tamen carnis suae delectationibus victus, bona quae genuit amans perdidit. Ea quae patitur damna considerat, nec tamen virtutis brachium contra regem Babylonis levat. Sed dum videns nequitiae perpetrationem percutitur, ad hoc quandoque peccati usu perducitur, ut ipso quoque rationis lumine privetur. Unde Babylonis rex, exstinctis prius filiis, Sedeciae oculos eruit, quia malignus spiritus, subductis prius bonis operibus, post et intelligentiae lumen tollit. Quod recte Sedecias in Reblatha patitur. Reblatha quippe, mulcta haec interpretatur. Etenim ei quandoque et lumen rationis clauditur, qui pravo usu et iniquitatis suae multitudine gravatur.
5.25.8
« Mense quinto, septima die mensis( ipse est annus nonus decimus regis Babylonis) venit Nabuzardan, princeps exercitus, servus regis Babylonis in Jerusalem, et succendit domum Domini, et domum regis, et domos Jerusalem. Omnemque domum combussit igni. Muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe militum. Reliquam autem populi partem, quae remanserat in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae,» etc. Congruit ergo temporis ordo cum ratione vindictae. Mensae quinto legitur vastata esse civitas, quae Pentateuchum legis servare despexit. Et septima die mensis, quia Sabbati requiem non custodivit, et omnia contraria praeceptis divinis egit, frustra sibi blandiens de securitate pro sanctorum locorum habitatione. Unde per Jeremiam Dominus dicit:« Nolite confidere in verbis mendacii dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra, si feceritis judicium inter virum et proximum ejus, advenae et viduae et pupillo non feceritis alumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc; et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis: habitabo vobiscum in loco isto in terra quam dedi patribus vestris, a saeculo et usque in saeculum. Ecce vos confiditis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis, furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos, quos ignoratis, et venistis et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis: Liberati sumus eo quod fecerimus omnes abominationes istas. Et nunc quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus: Et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens, et non audistis: faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et in loco, quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo, et projiciam vos a facie mea, sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim.» Venit Nabuzardan, qui interpretatur ventilabrum sive prophetia alieni judicii, justo Dei judicio super peccatores; princeps utique exercitus regis Babylonis Jerusalem intelligibilem succendit domum Domini, cum antiquus hostis, qui et rex confusionis et princeps omnium iniquorum est, tam malignorum spirituum, quam etiam impiorum hominum, plebem invadit fidelium, et domum regis, et domos Jerusalem, id est, rectores et eos qui videbantur in visione pacis manere inflammatos cupiditate subvertit.
5.25.9
« Omnemque domum combussit igni,» cum uniuscujusque conscientiam per flammam illiciti amoris perturbavit.
5.25.10
« Et muros Jerusalem in circuitu destruxit,» cum intentionem orationis et virtutum studia, quae contra se valere novit, in desperantibus dissolvit, ne per spem veniae ad divina currant auxilia, et correctioris vitae apprehendant munimina.« Populumque in captivitatem ducens, de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas,» quia eos qui utiles verbo et exemplo esse poterant per vitia captivat, et hebetibus commendat agriculturam, quatenus non vinum gratiae spiritualis et frumentum sanae doctrinae in vineis et agris populorum fructificet, sed spinae magis et tribuli vitiorum excrescant.
5.25.11
« Columnas autem aereas quae erant in templo Domini, et bases, et mare aeneum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et transtulerunt aes omne in Babylonem.» Columnas aereas et bases doctores possumus accipere, qui sonoritate praedicationis et fidei firmitate debuerunt alios sustentare. Mare aeneum baptismi lavacrum, vel compunctionem lacrymarum, vel quidem omnia Chaldaei spirituales per inertiam magistrorum de domo Domini auferre nituntur et confringere, ita ut non remaneat testa, qua possit igniculus ferri de incendio.
5.25.12
« Ollas quoque aereas, et trullas, et tridentes, et scyphos et mortariola, et omnia vasa aenea, in quibus ministrabant, tulerunt.» Quia diversa officia in ecclesiasticis ordinibus de Dei servitio auferentes, in suum usum nequissimum converterunt.
5.25.13
« Necnon thuribula et phialas.» Cum orationem, qua divinitas placari potuit, et poculum verbi, quibus lassi refocillari debuerant, impediendo subvertunt.
5.25.14
« Quae aurea, aurea, et quae argentea, argentea, tulit princeps militiae.» Quia tam sensum pretiosum quam etiam eloquii venustatem hostis nequam de domo Domini auferre molitur, et secum in confusionem ducere.
5.25.15
« Tulit quoque princeps militiae Sarariam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum et tres janitores, et de civitate eunuchum unum qui erat praefectus super viros bellatores, et quinque viros de his qui steterant coram rege, quos reperit in civitate, et Sophar principem exercitus, qui probabat tirones de populo terrae et sex viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate. Quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in Reblatha: percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath, et translatus est Juda de terra sua.» Non solum enim populares, sed et fortes et principes in Ecclesia diabolus decipere et peccatis captivare satagit. Unde de ipso in Job scriptum est:« Escae ejus electae sunt.» Tulit quoque Saraiam, qui interpretatur vinctus, sacerdotem primum, cum primum Ecclesiae ordinem, qui in episcopis est amore voluptatis terrenae, in vitiorum catena constringit.« Tulit quoque similiter et Sophoniam,» qui interpretatur absconditus, sacerdotem secundum, cum secundi ordinis, hoc est, presbyteros, qui talentum verbi Dei in terra fodientes absconderant, in suum Dominum subigit.« Et tres janitores:» illos videlicet janitores qui ostium fidei aperire debuerant, et tenentes clavem scientiae, nec ipsi introierunt, nec alios introire permiserunt.
5.25.16
« Et de civitate eunuchum unum, qui praefectus erat super viros bellatores.» Eunuchus iste significat eos quos alibi Scriptura sacra stultas virgines appellat. Qui vasa oleo vacua in manibus tenebant, continentes videlicet se a coitu corporali, nec tamen oleum gratiae et misericordiae in pectore suo habere volebant, qui frustra super viros bellatores constituuntur, cum arrogantiam praecavere non meditantur.« Tulit et quinque viros de his qui steterant coram rege,» illis profecto, qui quinque sensibus corporis voluptati servientes regi vitiorum semper assistebant.
5.25.17
« Et Sophar principem exercitus, qui probabat tirones de populo terrae.» Sophar interpretatur dissipans vel dividens, significans eos qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipantes, in coetu fidelium per errorem sequestrant.« Et sex viros et vulgo,» qui inventi fuerant in civitate, hoc est, stultos operatores qui merito vulgi nomine nuncupantur, quia utilitatem consiliorum divinorum discere et factis implere neglexerant. Hos scilicet omnes tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in Reblatha.
5.25.18
« Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit in Reblatha in terra Emath,» quia antiquus hostis cum per nequitiam suam talem praedam ab Ecclesia evellens tollit, hoc voto ambit, hoc toto studio agit, ut ad perpetuae mortis interfectionem eos perducat, quos percutit rex confusionis in Reblatha, hoc est in multitudine scelerum et amore voluptatum, unde Scriptura dicit: Lata et spatiosa est via, quae ducit ad mortem, et multi sunt qui intrant per eam.
5.25.19
« Et translatus est Juda de terra sua,» cum illi, qui confessionem nominis Dei in Ecclesia videbantur habere, per scelera et peccata multiplicia de terra virtutum translati in regnum confusionis et erroris abducuntur, sub quo imperio quicunque nequiter servientes perseveraverint, nec merebuntur per Jesu ducatum regredi in terram Juda, templumque Domini ibidem reaedificare: hi post aerumnam praesentis vitae tradentur in carcerem mortis perpetuae, ubi« vermis eorum nunquam morietur, et ignis non exstinguetur.» Implebiturque in eis illa beati Petri apostoli sententia qua dicit:« Melius quippe erat eis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato.» Quia et testante Veritate:« Servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit, vapulabit multis; qui autem nescit, et non facit, vapulabit paucis.»

Intertext edge

Open linked passage

Note