Rabanus Maurus780-856
Commentaria in libros Regum
Regu 5.3.4
Choose a text
More by Rabanus Maurus
—
8905 Coinlir3
5.3.1
IN LIBRUM IV. CAPUT III. De bello trium regum, id est, Judae et Israel atque Edom, contra regem Moab, et de victoria collata eis a Domino.
5.3.1
« Porro Mesa, rex Moab, nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israel centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis. Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus quod habebat cum rege Israel, etc.» Igitur post haec, bellum gerebatur per tres reges, hoc est regem Israel, regem Juda et regem Edom, contra Moab. Consultusque ab eis Eliseus propheta, post alia haec subdidit, dicens:
5.3.2
« Facite alveum torrentis hujus, fossas et fossas. Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam; et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiae vestrae, et jumenta vestra. Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper tradet etiam Moab in manus vestras. Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus, etc.» Quid ergo significant tres isti reges contra Moab bellum gerentes, nisi rectores fidelium, qui per sanctae Trinitatis fidem contra mundi principem et contra populum ejus, hoc est, philosophos, haereticos, schismaticos, atque omnes iniquos« cum scuto fidei atque armis spiritualibus» confligunt? Moab ergo, qui de incesto est, et interpretatur de patre, bene illis convenit, ad quos Dominus dixit:« Vos de diabolo patre estis, et desideria patris vestri vultis facere.» Hi ergo adversantur Ecclesiae, partim minis, partim persecutionibus, partim dolo ac falsis fictionibus; sed per Christi virtutem, qui caput est populi Christiani, superantur atque effugantur; quibus ait propheta Domini:« Facite alveum torrentis hujus, fossas et fossas; non videbitis ventum neque pluviam; et alveus iste replebitur aquis; et bibetis vos, et familiae vestrae.» Ecce propheta Domini populo siti fatigato per miraculum factum a Domino consulit; sic et prophetica dicta consilium praebent fidelibus, qualiter spirituali doctrina sitim suam exstinguant atque animum reficiant. Jubet ergo fossas facere in torrentis alveo, et ita praedicit absque ventis et pluvia aquarum largitatem. Quid est fossas in alveo torrentis facere, nisi profunda mysteria in sacris Scripturis bono studio quaerere? Quae absque pluvia et vento aqua replentur, quia saepe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus potentia divina. Unde dicit Joannes Apostolus:« Non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus.»
5.3.3
Unde bibunt homines et jumenta, id est, doctrinam accipiunt ingeniosi quique et simplices. Quiaquantum idonea est anima accipientis, tantum ibi inveniet documentum suae salutis. Sequitur:
5.3.4
« Parumque hoc in conspectu Domini, insuper etiam Moab in manus vestras.» Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire, quinetiam debent ea aliis praedicare, et« contradicentes ea redarguere;» quibus promissa est certa de hoste victoria,« ut percutiant omnem civitatem munitam et omnem urbem electam.» Civitates munitas et omnes urbes electas, possumus saecularem prudentiam intelligere, in qua maxime philosophi et haeretici confidunt. Hae ergo per praedicatores sancti Evangelii subvertentur, unde dicit Apostolus:« Arma militiae nostrae non carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam.»
5.3.5
« Universa ligna fructifera succidentur.» Non illa ligna, quae faciunt fructum bonum, sed quae mortiferum generant pastum, quae radicibus divini examinis succisa, pabulum fient ignis aeterni.
5.3.6
Cunctique fontes aquarum obturantur, cum haeresiarchae, simul cum suis sequacibus, per catholicos doctores damnantur.
5.3.7
Et omnes agri egregii lapidibus operientur, cum venustas locutionis haereticae atque philosophicae anathematis pondere obruetur; nihil remanebit in terra Moab, nisi muri tantum fictiles, hoc est, falsae ratiocinationes fragilium doctrinarum, quae a fundibulariis, id est, sanctis praedicatoribus Ecclesiae circumdatae, maxima ex parte refutantur, et ad nihilum rediguntur. Quod autem Moabitae, orto sole, ex adverso aquarum, videre contra aquas rubras, quasi sanguinem gladii existimaverunt, dicentes quod tres reges, qui contra se venerunt ad pugnam, invicem se occidissent, et sic delusi sunt, ita et philosophi verbum crucis Christi stultitiam existimantes, derident passionem Christi, et Ecclesiae martyrium dementiam existimant. Sed( secundum Apostolum)« quod stultum est Dei sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei fortius est hominibus, quoniam prudentia carnis mors est, prudentia autem spiritus vita et pax.» Ad probandum autem quod Moab in praesenti loco super philosophorum intelligatur superbia, de quibus dicitur:« Perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam intelligentium reprobabo,» pauca de prophetis exempla explicanda sunt. Amos loquitur:« Haec dicit Dominus: Super tribus impietatibus Moab, et super quatuor non adversabo eum, pro eo quod combussit ossa regis Idumeae in cineres.»
5.3.8
Vere enim quidquid in saeculo dogmatum perversorum, quidquid ad terrenam sapientiam pertinet, putatur esse robustum, hoc dialectica subvertitur, et instar incendii, in cineres favillasque dissolvitur, ut probetur nihil, quod putabatur esse fortissimum. Sed et Isaias superbiam Moab arguit dicens:« Audivimus contumeliam Moab, contumeliosus est nimis. Superbiam ejus abstuli.» Jeremias quoque contra omnes vaticinans nationes, proprie loquitur ad Moab:« Quod confidebas in munitionibus tuis.» Et post pauca:« Habes fiduciam in gloria tua.» Et iterum:« Quoniam dicitis fortes ramos.» Ac deinde:« Juxta est dies Moab, ut veniat, et malitia ejus nimis.» Et manifestius dicit:« Quomodo contritus est baculus gloriosus, virga magnificentiae?» Et iterum:« Contritum est cornu Moab.» Haec autem dicuntur sub nomine Moab, ut stulta saeculi, et in coelum semper ferens malitia conteratur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).