Commentaria in librum Sapientiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rabanus-maurus780-856" aria-label="More works by Rabanus Maurus">
—
⋯
Original / primary: 8906 Coinlis
3.1
APUT III. Sapientia jubet auditoribus suis ut custodiant se a murmuratione, detractione et mendacio, quoniam justitia immortalis est, nec impii apprehendent eam.
3.1
Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit. Quam perniciosae sint murmurationes et detractiones multis sententiis sacrarum Scripturarum atque exemplis judiciorum Domini probari potest; maxime cum Dominus ipse invenitur super murmurosos et querulosos saepius misisse vindictam. Et Scriptura dicit quod abominatio Domini sit omnis illusor. Dicit et Apostolus: Susurrones et detractores Deo esse odibiles. Hinc et psalmista ait: Detrahentem adversus proximum suum occulte, hunc persequebar. Unde et alibi legitur: Qui detrahit alicui rei in futurum se obligat, et sicut mordet serpens in silentio, sic qui occulte detrahit fratri suo. Mors et vita in manibus linguae. Qui perversi cordis est, non invenit bonum, et qui vertit linguam incidit in malum. Et bene dicitur quod responsum obscurum in vacuum non ibit, quia judicio Domini reservabitur. Unde est illa Dominica sententia: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Ex verbis enim tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. De quo et subditur.
3.2
Os autem quod mentitur occidit animam. Occidit ergo os mendax animam ipsius mentientis, quia mucrone peccati illam transverberat; unde summopere cavendum est omne mendacium, quamvis nonnunquam sit aliquod mendacii genus culpae levioris, si quisquam praestando beneficium mentiatur. Quod pater Augustinus libro de Mendacio, manifeste exprimit, commemorans octo esse genera mendacii; quod qualiter disseruit, qui voluerit ibi invenire poterit. Qui autem aliquod genus mendacii, quod peccatum non sit putaverit, decipit seipsum turpiter cum honestum se esse deceptorem arbitratur aliorum. Quapropter quando nobis de Scripturis sacris mentiendi ponuntur exempla, aut mendacia non sunt, sed putantur esse dum non intelliguntur; aut si mendacia sunt, imitanda non sunt, quia justa esse non possunt, sed quod scriptum est: bene fecisse Deum obstetricibus Hebraeorum et cum Raab Jerichuntina meretrice, non ideo factum est, quia mentitae sunt, sed quia in homines Dei misericordes fuerunt. Non est itaque in eis remunerata fallacia, sed benevolentia; benignitas mentis, non iniquitas mentientis. Sicut enim mirum absurdumque non esset, si alio prius tempore commissa ab eis mala opera, Deus propter posteriora opera bona vellet ignoscere, ita mirandum non est quod uno tempore in una causa Deus utrumque conspiciens idem factum misericorditer, factumque fallaciter et bonum remuneravit, et propter hoc bonum illud malum ignovit.
3.3
Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum. Quoniam Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum. Superius numeravit ea quae noxia homini erant, hoc est, murmurationem, detractionem, et mendacium, a quibus se custodiri praecepit. Nunc idem aliis verbis replicat ut scilicet ea quae morti obnoxia sunt ne faciamus, quoniam Deo interitus noster non placet, qui vult omnes homines salvos esse, et ad agnitionem veritatis pervenire. Qui per prophetam ait: Quare moriemini domus Israel? quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus. Revertimini et vivite. Deus enim auctor salutis non perditionis nostrae est, qui vidit cuncta quae fecit, et erant valde bona. Sed juxta Apostolum, Stipendium peccati est mors, gratia autem Dei vita aeterna.
3.4
Creavit enim ut essent omnia; et sanabiles fecit nationes orbis terrarum; et non est illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. Hac sententia sicut et in priore manifestatur quod Dominus est auctor bonorum operum non malorum, ideo justus est judex, qui vindicat pravos actus et peccata. Nec necessitate peccamus dum deliquimus, sed perversa voluntate quae ex liberi arbitrii procedit qualitate. Nos Deum justum et bonum sic humanae substantiae, et interiorum exteriorumque sensuum novimus creatorem, ut prorsus ab illo sit quidquid pertinet ad naturam, et prorsus ab illo non sit, quidquid contra naturam est. Peccatum autem contra naturam est, de quo mors et omnia quae sunt mortis oriuntur. Quibus malis tunc se homo induit quando illum fide obedientiaque privatum in suas promissiones diabolus a lege Dei traduxit, omnia sibi posteritatis ejus germina per conditionem deputatae stirpis obstrinxit. De quo adhuc subjungitur.
3.5
Justitia enim perpetua est et immortalis. Injustitia autem mortis est acquisitio. Impii autem manibus et verbis accersierunt illam: et aestimantes illam amicam, defluxerunt, et sponsiones posuerunt ad illam: quoniam sunt morte digni, qui sunt ex parte ilaus. Justitia ergo bene perpetua et immortalis esse dicitur: quia a perpetua morte se obsequentes liberat. Injustitia autem mortis est acquisitio, quia inferni cruciatus peccatorum certa est remuneratio. Impii autem manibus et verbis accersierunt injustitiam, quia dictis et factis sequuntur illam, et errore decepti se impune peccare posse confidendo nullo modo ab ejus consortio divelli consentiunt, quia jam justo judicio Dei damnati evadere illam nequaquam contendunt. Unde est illud Evangelii: Qui autem non credit jam judicatus est: quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. Et iterum: Qui credit, inquit, in Filium Dei, habet vitam aeternam. Qui autem incredulus est filio non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
3.1
APUT III. Sapientia jubet auditoribus suis ut custodiant se a murmuratione, detractione et mendacio, quoniam justitia immortalis est, nec impii apprehendent eam. CAPUT IV. Ubi impii, desperantes de salute sua, perituros se asserunt, et tantummodo in praesenti saeculo victuros.
3.1
Dixerunt enim impii apud se cogitantes non recte: Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis: quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus, tanquam si non fuerimus; quoniam fumus et flatus est in naribus nostris; et sermo scintillae ad commovendum cor nostrum: quia exstinctus cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundentur tanquam mollis aer, et transibit vita nostra tanquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quae fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata; et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum. Umbrae enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri, quoniam consignata est, et nemo revertitur. Venite ergo, et Truamur bonis quae sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter. Vino pretioso et unguentis nos impleamus; et non praetereat nos flos temporis. Coronemus nos rosis, antequam marcescant: nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra. Nemo vestrum exors sit luxuriae nostrae: ubique relinquamus signa laetitiae: quoniam haec est pars nostra, et haec est sors. Haec vox perditorum est, qui more brutorum animalium aspiciunt in praesentia, nec cogitant de futuris, neque post hujus vitae terminum spem habent ullam aeternae quietis, de qualibus per psalmistam dicitur: Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Quorum vocem Isaias propheta increpat dicens: Dixistis enim: Percussimus foedus cum morte, et cum inferno faciemus pactum. Flagellum inundans cum transierit non veniet super nos, quia ponimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. Idcirco haec dicit Dominus: Ponam judicium in pondere, et justitiam in mensura; et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquae inundantis, et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit. Flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem, quandocunque pertransierit tollet vos. Cui paria Amos propheta protulit dicens: Vae qui opulenti estis, et separati in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis; qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti; qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici. Bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti. et nihil patiebantur super contritione Joseph. Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium. Et iterum: Pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis, et non inhabitabitis in eis; vineas amantissimas plantabitis, et non bibetis vinum earum: quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra. Sequuntur adhuc voluptuosi atque haeretici et addunt haec prioribus dictis suis.
3.2.1
APUT III. Sapientia jubet auditoribus suis ut custodiant se a murmuratione, detractione et mendacio, quoniam justitia immortalis est, nec impii apprehendent eam. CAPUT V. Consilium impiorum Judaeorum adversus Christum, tractantium de morte ejus, et causantium eum quod ipse improperaret eis peccata legis.
3.2.1
pprimamus pauperem justum et non parcamus viduae, nec veterani revereamur canos multi temporis. Sit autem fortitudo nostra lex justitiae: quod enim infirmum est inutile invenitur. Licet haec generaliter pertinere possint ad eos qui contemnentes Deum nulli parcunt sexui aut aetati, sed per injustitiam atque avaritiam omnes opprimere volunt, tamen altiore fine ad perfidos persecutores Christianorum, et haereticos redigi possunt, qui pauperem Ecclesiae populum suis nequitiis atque persecutionibus gravant, et viduam illam de qua scriptum est: Viduam ejus benedicens benedicam, pauperes ejus saturabo panibus: pessima voluntate conterere cogitant, prophetasque et apostolos quos veteranos hic nominat, in suis dictis reprehendere nitentes; nequaquam legis divinae sancita custodire, sed erroris sui devia pergere moliuntur, nec ipsi capiti nostro parentes, sed in eum hujuscemodi impietatis verba portendere praesumunt.
3.2.2
Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae. Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae ejus. Tanquam nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tanquam ab immunditiis, et praefert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum. Circumvenire justum perfidi Judaei tum disponebant, quando evangelicis dictis conventi pristinas sordes vitiorum deserere et praeceptorum Dei veritatem sequi per Christum admonebantur, sed in eo unde causam salutis sperare debuerant, grave scandalum sumentes, quasi blasphemum interficere cogitabant. Unde in Evangelio scriptum est: Sustulerunt lapides Judaei, ut lapidarent eum. Respondit eis Jesus: Multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum lapidatis me? Responderunt ergo Judaei: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum, etc.. Invidia enim instigati non quid ipse ageret, sed quid ipsi agere noluerint pensantes, in lucis radiis obtenebrescebant; unde hujuscemodi verba illis conveniebant, ut dicerent: Gravis est etiam nobis ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et abstinet se a viis nostris tanquam ab immunditiis. Et quia de futura vita non cogitabant, ideo praeferri suae voluptati novissima justorum, hoc est, spem futurae vitae dolebant; indeque pravis consiliis ad ejus interfectionem tendebant, quod sequentia verba demonstrant.
3.2.3
Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus, quae futura sint illi, sciemus quae erunt novissima illius. Si enim est verus Filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manu contrariorum. Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam ipsius. Morte turpissima condemnemus illum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. His concinna descripta sunt in Evangelio, ubi Pontifices et Pharisaei consilium inierunt, quomodo Jesum morti traderent, et in cruce positum principes sacerdotum cum scribis et senioribus illudentes dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Si rex Israel est, descendat de cruce, et credimus ei. Confidit in Domino; liberet eum nunc si vult: Dixit enim quia Filius Dei sum. Mortem turpissimam crucem nominat, quia ipsa usque ad passionem Christi poena fuit reorum, quae nunc est tropaeum victoriae et gloria credentium. Quod enim dicit, erit ei respectus ex sermonibus illius, hoc respicit ad resurrectionem ejus; quoniam hoc diffidentes Judaei probare voluerunt utrum post mortem carnem suam resuscitare valeret, quia recordati sunt eum dixisse: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Et alibi: Ecce, inquit, ascendimus Hierosolymam et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de filio hominis. Tradetur enim gentibus et illudetur, et flagellabitur et conspuetur; et postquam flagellaverint occident eum, et die tertia resurget. Unde et in passione sua ad Pilatum dicebant: Domine, recordati sumus quia hic seductor dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. Jube ergo custodiri sepulcrum usque in tertium diem, ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis; et erit novissimus error pejor priori.
3.2.4
Haec cogitaverunt, et erraverunt; excaecavit enim eos malitia illorum, et nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem speraverunt justitiae nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. Sacramentum ergo consilii Dei invidi et dolosi percipere non valebant, quoniam in malevolam animam non introibit sapientia; nec intelligere potuerunt quod mors Christi honor est et salus animarum sanctarum, quoniam per ipsam mercedem sperant justitiae, et introitum percipiunt regni coelestis.
3.2.5
Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suae fecit illum. Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum: imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. Hac sententia destruitur error Manichaeorum, qui duas naturas et substantias introduxerunt, id est bonam et malam: quia creator noster non est auctor ruinae nostrae, et quantum ad naturae pertinet veritatem, immortales ab ipso conditi sumus. Per assensum autem serpentinae suggestionis mortis sententiae subjiciebamur; attamen primam stolam immortalitatis, quam humanum genus ad imaginem Dei ab initio creatum, sed per invidiam diaboli seductum in Adam perdidit, per Christi mortem iterum recepit: quoniam mors nostra in ipsius morte destructa est, et in resurrectione ejus vita nostra reparata, quamvis ad illam sortem non pertineant illi qui diabolicae invidiae magis imitatores esse eligunt quam humilitatis ac mansuetudinis Christi.
3.3.1
APUT III. Sapientia jubet auditoribus suis ut custodiant se a murmuratione, detractione et mendacio, quoniam justitia immortalis est, nec impii apprehendent eam. CAPUT VI. De sanctis martyribus, quod eorum gloria per tribulationem praesentem erit aeterna.
3.3.1
Justorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. In priore capitulo iniquorum sententia expressa est, quam contra caput nostrum pravo sensu et nefariis sermonibus protulerunt. Nunc autem eorumdem error condemnatur, quem in interitu membrorum ejus fieri aestimaverunt, quando eos diversis poenis pro confessione nominis ipsius trucidaverunt. Sanctorum ergo martyrum animae in manu Dei sunt, hoc est, in protectione illius, nec eos tormentum perpetuae mortis in aliquo laedere potest.
3.3.2
Visi sunt oculis insipientium mori; et aestimata est afflictio exitus eorum, et quod a nobis est iter exterminii, illi autem sunt in pace. Vere insipientes fuerunt, quando palmam martyrum afflictionem et exterminium esse aestimaverunt, cum haec illis victoriae et perpetuae quietis causa fuit, unde et sequitur:
3.3.3
Etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. In paucis vexati, in multis bene disponentur: quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. Mors temporalis et afflictio praesentis vitae prosperitatem sanctis Dei remunerationis peperit perpetuae, quia spes illorum indefectiva et fides solida usque ad finem permansit. Deus enim variis tentationibus castigavit illos, et per tolerantiam patientiae probavit eos dignos esse aeterna corona. Duo autem exempla quae posuit, hoc est auri in fornaci probati, et holocaustorum in igne crematorum examinationem illorum probatissimam et puritatem perfectissimam ostendit, quia sicut aurum non igne uritur, sed probatur, ita martyrium sancta substantia non ad defectum perducitur, sed ad immortalitatem et gloriam futuram praeparatur; et sicut holocaustum quod totum per ignem offertur Deo est sacrificium acceptissimum, ita et passio martyrum per calorem fidei et fervorem charitatis in odorem suavitatis Domino oblata munus illi exstat gratissimum et donum pretiosissimum. Unde per Psalmistam dicitur: Pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Quod autem subditur: In tempore erit respectus illorum, significat quod non juxta aestimationem reproborum perpetua est mors sanctorum; sed magis in die judicii Christo judicante copiosissima est remuneratio illorum.
3.3.4
Fulgebunt justi et tanquam scintillae in arundineto discurrent. Aliud exemplum ponens, subitam in extremo judicio remunerationem sanctorum, et celerem demonstrat vindictam esse reproborum. Quando enim electorum, de corruptione in incorruptionem, de mortalitate in immortalitatem, de ignominia ad gloriam erit immutatio, tunc jam adversarios suos judicaturi consurgent, et sicut scintilla ignis subitam flammam in arundineto excitat, ita sententia justi judicii sanctorum validam in reprobos, et velocem poenarum immittit vindictam. Unde et sequitur.
3.3.5
Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. Judicabunt sancti nationes, sed per illos judicat Deus, qui mentibus eorum praesidet. Dominabuntur populis, quia nulla eis repugnat adversitas contrarietatis. Regnabit Dominus illorum in perpetuum, quia Christi regnum sine ullo termino erit permansurum. De quo angelus ad Mariam ait: Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum et regni ejus non erit finis. Unde et per Isaiam dicitur: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. Regnabunt et sancti cum rege suo, id est, membra cum capite suo, quod ad Danielem in visione prophetica angeli verba protestantur, ita dicentis: Regnum autem et potestas et magnitudo regni, quae est super omne coelum, dabitur populo sanctorum Altissimi, cujus regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient ei.
3.3.6
Qui confidunt in illo intelligent veritatem et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis illius. Manifestum est quod qui perfecte confidit in Domino in praesenti vita juxta distributionem Spiritus sancti, secundum modum sibi convenientem hic intellectum percipit veritatis; quia nunc videmus per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognoscimus ex parte, tunc autem cognoscemus sicut et cogniti sumus. Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec: major autem horum est charitas. Quia caeteris descendentibus illa solum permanet, unde dicit:
3.3.7
Fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam electi Dei post finem mundi bono quod ante fide et spe ambiebant praesentialiter delectantes nullo modo ab ejus societate possunt divelli, cum dono aeternae satietatis remunerati pace fruentur perpetua.
3.4.1
APUT III. Sapientia jubet auditoribus suis ut custodiant se a murmuratione, detractione et mendacio, quoniam justitia immortalis est, nec impii apprehendent eam. CAPUT VII. Quod impii secundum quae gesserunt recipient condignas poenas, quia a Domino recesserunt.
3.4.1
Impii autem secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt, quia neglexerunt justitiam et a Domino recesserunt. Sententia universalis judicii completa, quando sancti conjuncti regi suo coelestis patriae gaudentes intrabunt regnum, tunc impii et peccatores qui de salute sua negligentes fuerunt, secundum cordis sui et actuum iniquitatem cum diabolo in inferni demergentur abyssum, ubi sine fine cruciabuntur, quia vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguetur.
3.4.2
Sapientiam enim et disciplinam qui abjecit infelix est; et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inhabitabilia opera illorum sunt. Nunc ostendit quid sit hoc, quod superius dixerat a Domino recessisse, hoc est, sapientiam et disciplinam abjicere, quorum vacua est spes, et labores sine fructu, quia in vanum sperant se temporalibus perpetualiter uti posse, vel peccata faciendo impunitos posse evadere, horum et labores sunt sine fructu futurae mercedis, et opera illorum inhabitabilia: quoniam operarium ipsorum coelestis habitationis non possunt facere participem. Cui cum iniquorum omnium capite improperando scelera sua Psalmista praedixit dicens: Propterea destruet te Deus, in fine evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo et radicem tuam de terra viventium. Possunt et haeretici in hac sententia non inconvenienter accipi, qui sapientiam divinam et regulam rectae fidei abjicientes, labores doctrinae suae atque errorum sectas in vacuum et sine fructu vitae aeternae expendunt, quorum intentio stulta et nequissima sunt opera. Unde subjungitur:
3.4.3
Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum. Mulieres vel libidines carnales, vel interpretationes sensus nefandi appellat: ex quibus nequissimi filii, hoc est, actus nefarii seu dogmata perversa procedunt, qui non regni coelestis praemio, sed tormento inferni sunt obnoxii. De quo adhuc subditur:
3.4.4
Maledicta creatura illorum, hoc est, factura eorum. Non enim sapientia divina creaturis Dei, quos conditor ipsorum benedicendo in initio creavit, maledictionis notam ingerit, sed operationem reproborum maledictione aeterna digna esse ostendit.
3.4.5
Quoniam felix est sterilis; et incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Laudat sterilem, hoc est, castam et continentem animam, quae non polluta est sordibus haerecticorum, neque immunditiis idololatriae contaminata; haec enim habebit fructum in respectione animarum sanctarum, utique in die judicii, quando sancti rapiuntur ad contemplandam gloriam Dei, tunc et ipsa laboris sui praemium in coelesti beatitudine percipiet.
3.4.6
Et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima; dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. Potest juxta tropologiae regulam in nomine istius beata sterilis, seu spadonis virginum intelligi, de quo in Isaia ita scriptum est: Non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum, quia haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierunt sabbata mea, et elegerunt quae volui, et tenuerunt foedus meum, dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis quod non peribit. Haec sterilis virginitate fecunda est. Hic eunuchus regno coelorum vim facit, et violenter diripit illud. Iste custos est sabbatorum, et nunquam faciet opera nuptiarum. Iste elegit quae Dominus voluit ut plus offerat quam praeceptum est, ut non indulgentiam apostoli ejus sed voluntatem consideret. Iste tenet foedus Domini sempiternum ut non ad tempus vacet orationi, et iterum ad ipsum revertatur, sed accepturum se noverit esse in domo Domini, quae est Ecclesia ejus, locum optimum: multae enim mansiones sunt apud Patrem. Et qui eunuchus fuerit et fecerit universa quae scripta sunt, habebit in muris ejus locum optimum ut scilicet turris Domini efficiatur, et in sacerdotali consistat gradu, ut pro carnis filiis multos habeat filios spiritales. Talem fuisse eunuchum, quem Jesus amavit plurimum, evangelistam Joannem, ecclesiasticae tradunt historiae; qui recubuit super pectus Jesu; qui Petro tardius ambulante elevatus virginitatis alis cucurrit ad Dominum. Facessat ergo omnis cavillatio Judaeorum, et risui praebere se cesset operiens semiviris regna coelorum cum pudicitia, non in debilitate corporis sibi sed in animi voluntate, nec desidia boni praemii habebit meritum, sed pia certatio. Unde et sequitur:
3.4.7
Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quae non concidat radix sapientiae. Gloriosus nimirum bonorum laborum est fructus; quia aeternum gaudium et requies certa illos sequitur, nec ea germina doctrinarum seu actionum quae ex radice verae processerunt sapientiae, nunquam habent casum, sed perpetuae salutis afferent fructum. At contra dogmata haereticorum et discipuli ac sequentes nequitiae illorum exterminabuntur; nec habebunt spem salutis, sed acerba morte damnati in oblivionem tradentur perpetuam. De quo et subditur:
3.5.1
APUT III. Sapientia jubet auditoribus suis ut custodiant se a murmuratione, detractione et mendacio, quoniam justitia immortalis est, nec impii apprehendent eam. CAPUT VIII. Quod filii adulterorum, id est haereticorum, in consummatione erunt, et castorum generatio permanet in perpetua claritate.
3.5.1
Filii autem adulterorum in consummationem erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur. Et siquidem longe vixerint, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum. Et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem. Nationes enim iniquae dirae sunt consummationis. Adulteri quidem haeretici sunt, qui adulterantes verbum Dei in aliorum sensum illud transferre conantur. Horum filii, hoc est discipuli, in consummatione erunt, quia ad aeternam perditionem tendunt. Hi ab iniquo thoro polluto conscientiae virulento erumpente nutrimine educati, licet longaevi sint super terram, tamen nihil eis hoc proderit, quando ad combustionem futuri sunt ignis aeterni. Quorum novissima senectus sine honore erit, quia memoria illorum in aeternum benedictione carebit, nec in die agnitionis, hora videlicet universalis judicii, quando electi a judice suo agniti ad possessionem regni coelestis erunt invitati, ipsi nulla spe restaurationis suae consolabuntur, sed in aeternum cruciandi a conspectu humani regis expellentur.
3.5.2
O quam pulchra est casta generatio cum claritate! Immortalis est enim memoria illius; quoniam et apud Deum nota est et apud homines. Cum praesens est, imitantur illam; et desiderant eam cum se eduxerit, et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens. Sicut superius vituperavit haeresiarchas, eorumque sequaces schismaticos, ita nunc laudat catholicos illorumque discipulos, quorum fides est pura, et simplex doctrina atque aeterna; per hoc memoria digna, quoniam ipsorum generatio apud Dominum probata est, et apud homines venerabiliter accepta. Haec in praesenti vita per sacra exempla bonorum operum fructum gignit, et ad regnum coeleste translata dignam sui recordationem posteris relinquit, nec ullus erit dolor de peracto certamine, quando persecutionum magnitudinem praemium vincet.
3.5.3
Multigena enim impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt. Alternando enim loquitur de catholicis et haereticis ut istorum laudabilem ostendat sapientiam, et illorum vituperabilem demonstret versutiam. Multigena quippe et multiplex haereticorum doctrina non erit utilis, sed nociva; nec superflua illorum argumenta, quae signant spuria vitulamina, habent radicem veritatis, ideo stabilimentum non habent fortitudinis, sed a vento persecutionum sive examine districti judicii attacti, cito a sua firmitate decidunt; unde et sequitur:
3.5.4
Et si in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur. Confringentur enim rami inconsummati, et fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. Ramos nominat sententias scripturarum perversarum, et fructus, sensus ipsarum sententiarum; per ventos quoque, aut persecutionum molestias aut discussiones judicii designat: quia sicut rami fragiles a vento, ita eorum sententiae imperfectae ab adversitate qualibet, seu discussione pulsatae facile rumpuntur, fructusque eorum sunt inutiles et acerbi, quia sensus dictionum eorum sunt pravi atque venenosi, et ideo ad nullam utilitatem apti.
3.5.5
Ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes interrogatione sua. Filios iniquorum autem discipulos appellat aut opera, quia sicut alumni haereticorum in die judicii augmenta sunt dolorum his qui se pravis dogmatibus seduxerunt, ita prava opera in tempore novissimi examinis probamentum sunt nequitiae illorum, unde merito damnentur.
3.6.1
APUT III. Sapientia jubet auditoribus suis ut custodiant se a murmuratione, detractione et mendacio, quoniam justitia immortalis est, nec impii apprehendent eam. CAPUT IX. Quod justorum animae post mortem erunt in refrigerio, nec sit transitus eorum lugendus.
3.6.1
Justus autem si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit. Cum antea dixisset de malorum interitu, nunc de bonorum requie subsequenter enarrat, quia post finem praesentis vitae quae bonis et malis communis est, justi tunc incipient melius vivere, quando ab iniquis videntur funditus interire, quoniam externa requies tunc illis dabitur, quando istis poena succedit perpetua.
3.6.2
Senectus enim venerabilis est non diuturna, neque numero annorum computata. Cani sunt autem sensus hominum, et aetas senectutis vita immaculata. Ostendit quid in senectute quaerendum sit, quia non aetas corporis, sed maturitas mentis et morum probitas in ea laudatur: unde in Numerorum libro Moysi Dominus jussit septuaginta eligere presbyteros, quos ipse nosset esse presbyteros ut constitueret eos magistros populi ac judices. Et Paulus ad Timotheum scribens ait: Nemo adolescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate.
3.6.3
Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est. Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius. Non ideo tollit Deus hominem quem diligit de hoc mundo, quod non possit eum inter peccatores viventem immunem servare a peccato, qui discipulos suos quasi agnos inter lupos mittens patri commendavit dicens: Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves a malo; sed ut rationem judicii sui observet, ut quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui, hos convocet, justificet, magnificet, ac glorificet; caeteros autem pro iniquitate sua justo judicio damnet. De quo Petrus apostolus ait: Novit Deus pios de tentatione eripere, iniquos vero in die judicii cruciandos reservare.
3.6.4
Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inonstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia. Hac sententia licet generaliter lascivia denotetur reproborum, manifestius tamen in ea redarguitur astutia haereticorum, quae pravis doctrinis et cupiditate nociva sensum hominis avertit a tramite veritatis; fascinat enim, hoc est gravat, qui adulando impedit, vel laudando decipit. Legimus in Apostolo: Currebatis bene, quis vos fascinavit? Et in Proverbiis: Donum invidi cruciat oculos. Qui apud nos invidus, apud Graecos significantius ponitur fascinator in quibus exemplis docemur, quod vel invidus aliena felicitate crucietur, vel is in quo bona sunt aliqua, alio fascinante vel invidente noceatur. Invidia enim haereticorum quae nugas meras, non firmamentum veritatis praeferre solet, obscurat saepe in simplicibus bona mortalitatis, quare est illud: Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Unde Sapientia vetat cum hujusmodi habere consortium, dicens in Proverbiis: Ne comedas cum homine invido, nec desideres cibos ejus, quoniam similitudinem arioli et conjectoris aestimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi, et mens ejus non est tecum. Cibos quos comederas evomas., et perdes pulchros sermones tuos.
3.6.5
Consummatus in brevi, explevit tempora multa. Placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Sicut in priore commate haereticorum denudavit perfidiam, sic et nunc in sequenti martyrum exprimit gloriam, qui licet in brevi per tormenta persecutorum laudabilem expenderunt vitam, tamen ipsa mors pro annosa aetate eis deputatur, quia aeternam illis peperit vitam. Creator quippe eorum diligens eos a malorum societate sequestravit, et a praesentis vitae calumnia eduxit, quatenus in regno coelesti absconderet eos in abdito vultus sui, a conturbatione hominum, et protegeret in tabernaculo suo a contradictione linguarum.
3.6.6
Populi autem videntes et non intelligentes, nec ponentes in praecordiis talia, quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos illius. Nequaquam ergo persecutores martyrum potuerunt agnoscere futuram gloriam, quae illis successit, sed putaverunt eos cum poenis corporum simul deficere, nec aeternae vitae beatitudinem post mortem posse suscipere: sed diverse utriusque partibus omnia eveniunt, quia sicut bonos post mortem sequetur vita ac victoria, sic et malos post vitam temporalem sequetur mors et damnatio perpetua.
3.6.7
Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti. Liquet profecto quod martyres Christi post mortem persecutorum suorum judices futuri erunt, sicut in Apocalypsi in damnatione Babylonis vox divina ostendit dicens: Exite de illa populus meus, ut nec participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis, quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad coelum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus. Reddite illi sicut ipsa reddidit, et duplicate duplicia secundum opera ejus. In poculo quo miscuit, miscete illi duplum; quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum illi date tormentorum et luctuum, quia in corde suo dicit: Sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo. Ideo in una die venient plagae ejus, mors et luctus et fames, et igne comburetur.
3.6.8
Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Deus; videbunt enim et contemnent: illos autem Dominus irridebit, et erunt post haec decedentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum. Aestimabant enim persecutores Ecclesiae Christi, ut diximus, martyrum finem esse interitum, ideo contempserunt eorum fidei stabilimentum. Sed Dominus eos irridebit, quando hoc quod illi sperabant sibi prodesse, ostendet eis omnino nocuisse; quia cum falsa numina deorum suorum contra Christicolas defendere volebant, semetipsos in damnationem perpetuam tradebant.
3.6.9
Quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur; et erunt gementes et memoria illorum peribit. Disrumpet enim illos Dominus superbia inflatos, sine voce excusationis, ita ut sint tunc per omnia inexcusabiles, quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt; et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum et serpentium et quadrupedum. Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae, et in reprobum sensum, ut facerent ea quae non conveniunt, repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia; qui cum cognovissent justitiam Dei, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt digni sunt morte; et commovebit eos a fundamentis, quia funditus evertet statum vitae eorum, et usque ad supremum desolabuntur; quia nunquam post haec aliqua consolatione relevabuntur, sed erunt gementes in poenis, et memoria illorum peribit in aeternum.
3.6.10
Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates illorum. In judicium ergo venient impii conscientia peccatorum suorum timidi, quia cogitatus eorum accusant eos pro malis quae ante gesserunt, nec datur ullus defensioni locus, ubi nullus est in conscientia bonorum operum fructus.
3.7.1
APUT III. Sapientia jubet auditoribus suis ut custodiant se a murmuratione, detractione et mendacio, quoniam justitia immortalis est, nec impii apprehendent eam. CAPUT X. Quod in adventu Domini stabunt justi in magna constantia adversus persecutores suos, et quod ipsi persecutores tandem seram poenitentiam gerent in inferno de errore suo atque peccatis.
3.7.1
Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperata salutis dicentes intra se, poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos Dei sors illorum est? Tunc utique stabunt justi in magna constantia adversus persecutores suos, qui eos poenis indebitis hic affecerunt, et labores illorum quasi stultos vituperaverunt; quoniam claritate superna relevati judices erunt secundum veritatem, qui ante se injuste damnaverunt. Unde illi cum se subitanea commutatione viderint de gloria ad ignobilitatem perductos et e contrario adversarios suos de afflictione temporali ad honorem supernum translatos, sera poenitentia atque infructuosa tunc conquirunt, quod antea, dum licuit si vellent fructuose agere possent.
3.7.2
Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis. Via veritatis Evangelium Christi est, et lex divina, de qua erraverunt impii, quoniam illi credere et obedire noluerunt. Quibus et justitiae lumen non luxit, et sol intelligentiae non est ortus, quia cum eis Christus non est lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et sol justitiae qui oritur timentibus eum. In cujus etiam poenis vera est sanitas, quoniam in protectione ejus vitae perpetuae constat largitas, ipse perfidis gentilium philosophis, nec non et haereticis non luxit, quoniam tramitem veritatis spernendo vanas traditiones et sectas nefandas sequi maluerunt, propterea subsequentes dicunt:
3.7.3
Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Lassati sunt philosophi in via iniquitatis et perditionis, quia cum ratiocinando mundi machinam divino honore sublimare voluerunt, et creaturae potius servire quam creatori elegerunt: in ipsa exquisitione sua defecerunt, et non salutem sed perditionem invenerunt. Similiter et haeretici superbiendo vias difficiles ambulantes sectas composuere nefandas, nec viam Domini, quae est veritas et vita, agnoverunt; ideo semetipsos in perditionem perpetuam tradiderunt, nec eis studium praesentis vitae quidquam utilitatis contulit, quibus post mortem non praemium sed poena successit; unde dolentes dicunt:
3.7.4
Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius percurrens, et tanquam navis quae pertransiit fluctuantem aquam: cujus, cum praeterierit, non est vestigium invenire, neque semitam carinae illius in fluctibus; aut tanquam avis quae transvolat in aere, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aerem: commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius; aut tanquam sagitta emissa in locum destinatum: divisus aer continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius: sic et nos nati continuo desivimus esse, et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere: in malignitate autem nostra consumpti sumus. Per quinque species similitudinum, quas proferendo iniquorum infructuosa poenitentia labores suos defluere conqueritur, fugacis vitae ac terrenarum rerum defectus nobis demonstratur. Sicut enim umbra firmitatem sui status nullam habet, nec nuntius discurrens moras sustinere patitur, et sicut avis in coelo, vel navis in mari, vel sagitta in aere incerto tramite pergunt, sic transitoriae vitae instabilis et incertus semper est cursus, nec aliquid ex eo fixum manebit, nisi quod pro adeptu vitae aeternae pio labore expenditur, juxta allegoriam autem umbra oblivionem mentis aut mortem carnis, quibus humana vita obnoxia est, possumus accipere. In nuntio percurrente propassiones animae sive aegritudines corporis, quae indicant ac praeconantur occasum corruptibilis vitae. Per avem autem extollentiam jactantiae mundanae, sive haeresis. Per navem vero levitatem humanae mentis, quae per amaras saeculi hujus undas immundorum spirituum flatibus agitatur. Per sagittam dolos atque insidias iniquorum. Haec enim omnia in praesentis vitae aerumna versantur, sed post peractum finem infructuosam poenitentiam possessoribus suis apud inferos relinquunt, pro quibus semper gement et nulla consolatione sublevabuntur, propterea subsequitur Scriptura dicens:
3.7.5
Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt: quoniam spes impii tanquam lanugo est quae a vento tollitur, et tanquam spuma gracilis quae a procella dispergitur, et tanquam fumus qui a vento diffusus est, et tanquam memoria hospitis unius diei praetereuntis. Adhuc quatuor species alias introduxit ad demonstrandam infirmitatem spei iniquorum, qua vel praesentia stabilia atque mansura esse putaverunt, vel se in peccatis viventes impune evadere posse aestimaverunt. Lanugo enim quae ex herbarum flore marcescente oritur, fragilitatem carnis exprimit, quae a vento aegritudinum vel molestia corporis tollitur, nec diuturna manere permittitur, quia omnis caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni. Exaruit fenum et flos ejus decidit; verbum autem Domini manet in aeternum. Spuma autem quae ex aquis edita aquis supernatat, appetitus humani favoris et jactantia vulgaris intelligi potest: quae a procella tentationum vel discussione futuri judicii dispergitur, quia quam vana fuerint eorum attactu probatur, sic et fumus vanitatem caducae vitae demonstrat; quoniam sicut fumus vento diffunditur, sic humana vita temporum mutatione dissolvitur. Unde et per similitudinem transeunti hospiti comparatur; quia omnes hic hospites et peregrini sumus, de quo Ecclesiastes ait: Generatio praeterit, et generatio advenit, terra autem in saeculum stat, ideo omnia vanitas. Quid enim vanius hac vanitate, quam terram manere quae hominum causa facta est et ipsum hominem terrae dominum in pulverem repente dissolvi: unde sequitur: Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur. Nam ipse sol, qui in lucem mortalibus datus est interitum mundi ortu suo quotidie indicat, et occasu; et hoc totum idcirco ut doceat mutationibus temporum et ortu occasuque siderum humanam aetatem tabi et interire dum nescit. Quapropter merito impii in inferno positi dolent quod spem suam in illo posuerunt ubi stabilitas nulla est, et ab eo sensum averterunt, qui ante omnia et post omnia nunc et semper idem manet.
3.8.1
APUT III. Sapientia jubet auditoribus suis ut custodiant se a murmuratione, detractione et mendacio, quoniam justitia immortalis est, nec impii apprehendent eam. CAPUT XI. De sanctis martyribus, quod in perpetuum vivant, et quod Dominus vindicet eos de adversariis suis.
3.8.1
Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos. Cum autem peccatorum poenas et seram poenitentiam describeret in inferno, consequenter justorum gloriam et praemium apud Dominum enarravit in coelo, qui in supernum regnum recepti vita beata in contemplatione Dei fruuntur; et hoc ideo quoniam totam spem suam et mentis intentionem in bonitatem posuerunt Conditoris sui, cujus etiam manu coronati, et dextera fortitudinis sunt protecti. Manus enim Dei et dextra ac brachium propter effectivam potentiam unigenitus Filius Dei nominatur: per quem omnia facta sunt, in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum, quem Pater suscitavit a mortuis, et constituit ad dexteram suam in coelestibus super omnem principatum et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro, et omnia subjecit sub pedibus ejus et ipsum dedit caput super omnia Ecclesiae, quae est corpus et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus implet.
3.8.2
Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum. Sumet scutum inexpugnabile aequitatem: acuet autem diram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Juxta historiam ergo Creator omnium, cujus arma sunt veritas, justitia et judicium, per creaturam sibi subjectam corripit ac verberat delinquentes. Secundum allegoriam autem idem Dominus armat creaturam ad ultionem inimicorum, quando per Evangelii praedicatores perfidiam Judaeorum, stultitiam gentilium atque dolum haereticorum, de peccato et de justitia, et de judicio redarguit, ac telis verborum pectora eorum pungit, quatenus timore salubri exterriti omnipotentis Dei manui cedant, et discant ei subjecti esse, cujus admonitioni nulla ratione debent rebellare, quia nec potentiae ullo modo valent resistere. Quod autem dicit orbem terrarum cum illo pugnare contra insensatos, ostendit totam Ecclesiam Christi simul cum rege suo, membra videlicet cum capite, contra iniquorum errores atque malitiam, per arma veritatis et justitiae pugnare. Quae et Dominica auctoritate super petram solidissimam fundata est, nullo modo veretur ruinam: Quia portae inferi non praevalebunt adversus eam; sed fixa et inconcussa per omnia manet saecula.
3.8.3
Ibunt directe emissiones fulgurum, et tanquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient. Emissiones fulgurum sunt tonitrua praedicationum, sive coruscationes miraculorum, quae directe ibunt: quia juxta dispensationem auctoris sui ad utilitatem electorum, sive ad damnationem reproborum fiunt. Tanquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, quando auctoritate divinarum Scripturarum per piam intentionem sanctorum doctorum ad terrendum adversarios proferuntur; et ad certum locum insilient, quia contra eos quos necesse est recto tramite procedent, nec valet esse confusum, quod divina sapientia constat esse ordinatum
3.8.4
Et a petrosa ira plenae mittentur grandines: quia pro meritorum aequalitate durae emittuntur increpationes.
3.8.5
Et canaescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. Aquas maris perturbationes appellat saeculi, flumina persecutionum commotiones; quia plerumque corda pravorum quae documenta praedicationum non emolliunt, flagella diversarum correptionum per timorem frangunt.
3.8.6
Et contra illos stabit spiritus virtutis, et tanquam turbo venti dividet illos; et ad extremum deducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium. Spiritus virtutis vindicta est ultimi examinis, quae dividet impios, et ad extremum perducet omnem terram iniquitatis eorum, cum simul et substantiam terrenam et opera carnalia per sententiam suam justus judex poenae gehennae et aeternae desolationi deputabit. Malignitas enim evertet sedes potentium, quia malitia reproborum causa est damnationis eorum.
3.8.7
Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis. Sapientia ergo ubi inhabitat bene semper gubernat animum. Vires enim corporis plerumque insipientes in peccatorum mittunt praecipitium: unde et prudens praeponitur forti, quia prudentia dirigit gressus hominis; vis autem carnalis licet aliquando, cum per potentiam aliquem superaverit, fortitudinem simulet, tamen sine prudentiae regimine infirma esse apparebit, quando stulto labore consummatur. Unde in psalmo scriptum est: Non in viribus equi voluntatem habebit: neque in tibiis viri beneplacitum est ei. Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eos qui sperant in misericordia ejus.
3.9.1
APUT III. Sapientia jubet auditoribus suis ut custodiant se a murmuratione, detractione et mendacio, quoniam justitia immortalis est, nec impii apprehendent eam. CAPUT XII. Sapientia increpat judices terrae, qui acceperunt potestatem a Domino, quod non custodirent legem justitiae, praedicens eis poenas quas passuri erunt.
3.9.1
Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices finium terrae. Praebete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum: quoniam data est a Domino vobis potestas, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur; quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis nec custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis, horrende et cito apparebit vobis: quoniam judicium durissimum his qui praesunt, fiet. Admonet rectores Ecclesiae ut justitiam mandatorum Dei servent, et veritatem divinorum testimoniorum discere et intelligere festinent: quoniam sicut ipsi data potestate a Domino constituti sunt magistri ac judices fratrum suorum ut judicent illos secundum rationem aequitatis, et doceant eos regulam fidei cum bonis operibus servare, ita et ipsi judicium divinum exspectant, quod non fallit nec falli potest, qui non solum opera sed et cogitationes illorum et voluntates dijudicat, et eos qui non secundum voluntatem Dei ac legem praeceptorum vivebant, nec etiam alios docebant vel judicabant districto examine judicaturus est.
3.9.2
Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur. Hoc eis qui per ignorantiam vel per fragilitatem vel etiam necessitatem aliqua crimina perpetraverunt, et tamen per humilitatem et poenitentiam ipsa peccata delere non cessaverunt a piissimo judice gratia impenditur remissionis. His autem qui, per contumaciam et per contemptum mandatorum Dei, multa ac gravia commiserunt facinora, et de his poenitentiam agere neglexerunt, graviora in inferno deputat tormenta: sicut enim potentiores fuerunt in impietatis actione, ita validiores tolerant poenas in igne gehennae.
3.9.3
Non enim subtrahet personam cujusquam Dominus, nec verebitur magnitudinem cujusquam Deus: quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus; fortioribus autem fortior instat cruciatio.-- Non enim est personarum acceptor Deus, ut Petrus apostolus testatur; sed in omni gente, qui timet Deum et operatur justitiam acceptus est illi. illis autem qui sunt magistri mendaces, et introducunt sectas perditionis, et eum qui emit eos Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem, caligo tenebrarum reservatur. Quia si Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in judicium cruciandos reservari, et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe justitiae praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens; et civitates Sodomorum et Gomorrhaeorum in cinerem redigens eversione damnavit, exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens; et justum Loth oppressum a nefandorum injusta conversatione eripuit; aspectu enim et auditu justus erat, habitans apud eos qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant: ita et nunc eos qui post carnem alteram in concupiscentia et immunditia ambulant audaces, sibi placentes, et sectas non metuunt facere blasphemantes, in corruptione sua peribunt, percipientes mercedem injustitiae suae. Nullius enim Deus veretur magnitudinem, quia ipse est super omnes et magnitudinis ejus non est finis. Nullius personam recipit, quia unumquemque juxta vias suas judicabit. Aequaliter cura est illi de omnibus, quia omnium ipse creator est, et operis sui condignam curam gerit atque opem qua subsistere valeat impendit. Postquam ergo sapientia ad potentes sermonem habuit, et eorum duritiam cordis sermonibus increpavit, ad ipsos rectores modo sermonem exhortationis convertit, et mirabiliter laudem ipsius sapientiae explicat dicens:
3.9.4
Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam et non excedatis. Qui enim custodierint justitiam ejus, juste justificabuntur; et qui didicerunt justitiam, invenient quid respondeant. Admonet ecclesiasticos rectores, imo omnes generaliter quibus regimen commendatum est suarum animarum, ut discant divinam sapientiam, quatenus non excedant in praevaricationem praeceptorum Dei. Qui enim custodierint justa juste justificabuntur, hoc est, qui justitiam sequuntur, a justo judice justitiae suae praemium accipient; et qui didicerint justa, utique in recte credendo et bene operando, illis tribuetur quid respondeant quando discussio erit singulorum, quia bonum praesentis vitae meritum perennis gloriae beatum expetit praemium.
3.10.1
APUT III. Sapientia jubet auditoribus suis ut custodiant se a murmuratione, detractione et mendacio, quoniam justitia immortalis est, nec impii apprehendent eam. CAPUT XIII. Sapientia hortatur rectores Ecclesiae ut audiant et concupiscant sermones suos, quoniam ipsa se gratis praebet illis, conferens simul integritatem corporis et castitatem animae
3.10.1
Concupiscite ergo sermones meos, et diligite illos, et habebitis disciplinam. Verum est quod qui diligit sapientiam et assiduus est illius in meditatione, conservet disciplinam in moribus, nec aliter potest amator probari sapientiae nisi conservator sit disciplinae. Unde ipsa Veritas ait: Si diligitis me, mandata mea servate. Et iterum: Si quis diligit me sermonem meum servabit. Hinc et Jacobus ait: Estote ergo factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos, quia non auditores legis justificabuntur apud Dominum, sed factores legis.
3.10.2
Clara est, et quae nunquam marcescit sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quaerunt illam. Decor sapientiae immarcescibilis est, et his solis patet qui eam in veritate diligunt, et studiose requirunt. Qui autem eam ficte quaerunt nullo modo ad eam pertingent, quia, sicut superius dictum est, Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et in malevolam animam non introibit sapientia. Unde in Proverbiis sapientia dicit: Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me invenient me. Et iterum: Beatus homo qui audit me, qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. Qui autem in me peccaverit laedet animam suam. Omnes qui oderunt me, diligunt mortem
3.10.3
Praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis per se prior ostendat. Qui diluculo vigilaverit ad illam non laborabit: assidentem enim illam foribus suis inveniet. Sapientia haec Christus est Filius Dei, de quo Apostolus ait: Christum dico Dei virtutem et Dei sapientiam, in quo omnis plenitudo divinitatis habitat corporaliter. Hic ergo sua gratia omnes praeoccupat, quicunque ad ejus amorem anhelant, quia ipse est via, veritas, et vita, per ipsum itur, ad ipsum tenditur, ad ipsum pervenitur. Ille autem qui ab origine illucescentis in se fidei corde devote vigilaverit, non vacuo labore consumitur, sed pro boni operis studio ab ipso coronatur. Assidentem enim illam foribus suis inveniet, quia ejus adjutorium semper paratum habebit. Unde in Apocalypsi ipse dicit: Ecce ego sto ad ostium et pulso; si quis autem mihi aperuerit, introibo ad eum, et coenabo cum eo et ipse mecum.
3.10.4
Cogitare ergo de illa, sensus consummatus est; et qui vigilaverit propter illam cito erit securus quoniam dignos se ipsa circuit quaerens, et in viis suis ostendit se illis hilariter, et in omni providentia occurret illis. Cogitatio purae mentis desiderium est divinae contemplationis; quomodo ergo ille sensu non erit consummatus, qui ad amorem summi boni semper est intentus, et beatus ille erit, qui pervigili intentione summam Sapientiam quaerit, cujus vera adoptio verae sinceritatis est perceptio? Sed nemo repente fit summus; quin potius per virtutum profectum ad summitatem debet esse ascensus. In praesenti ergo vita studium impendendum est discendae sapientiae, et in moribus, secundum ejus disciplinae normam vivendum. Cum autem illa eum imbuerit et perfecte possederit aeternae beatitudinis participem esse faciet: unde et sequitur:
3.10.5
Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia. Cura ergo disciplinae, dilectio est; et dilectio, custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est; incorruptio autem facit esse proximum Deo. Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum perpetuum. Hujus commodi autem profectuum gradus Petrus apostolus in sua Epistola ostendit dicens: Vos autem, fratres, curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis charitatem. Haec autem omnia si vobiscum adsint et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent, in Domini nostri Jesu Christi cognitione. Qui enim propter sapientiae amorem disciplinabiliter in hoc mundo vivit custodiens mandata Dei, hic per sacrarum virtutum profectum, ad incorruptionem immortalitatis et perpetuam vitam perveniet, quae est utique in cognitione divinitatis Domini nostri Jesu Christi. Unde ipse in Evangelio ad Patrem ait: Haec est autem vita aeterna ut cognoscant te unum verum Deum, et, quem misisti, Jesum Christum. Cum autem cognoverit veraciter Deum, tunc in contemplatione ipsius, beatitudine perfruetur sempiterna, et cum rege suo simul ipse regnans, in luce permanet perpetua.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).