Rabanus Maurus780-856
Commentaria in Paralipomena
Para 5.8.2
Choose a text
More by Rabanus Maurus780-856
—
8903 Coinpa
5.8.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XX. Sequitur de Josaphat.
5.8.1
Post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis ad Josaphat, ut pugnarent contra eum. Quod adjungit filiis Moab et filiis Ammon et Ammonitis, ostendit Idumaeos simul cum Moabitis et Ammonitis conjunctos esse ad pugnandum contra Israel. Unde in sequentibus narratur, quod filii Ammon et Moab consurrexerunt adversus habitatores montis Seir, ut interficerent et delerent eos. Sed scriptor historiae ob reverentiam fraterni nominis magis volebat quod gerebatur associatorum occulte adnotare vocabulo, quam impietatem impudentium sermone divulgare publico. Maxime cum liber Numerorum narret quod egredientes filii Israel de deserto non permissi sint ullam Idumaeis inferre molestiam prohibente Domino. Notandum autem quod Josephus eos qui cum filiis Moab et filiis Ammon ierant in praelium Arabes esse arbitratur.
5.8.2
Veneruntque nuntii et indicaverunt Josaphat dicentes, Venit contra te multitudo magna de his locis quae trans mare sunt, et de Syria, et ecce consistunt in Asasonthamar, quae est Engaddi. Trans mare dicens, demonstrat loca illa non quae ultra mare Tyrrhenum, sed ea quae ultra mare Salinarum posita sunt, quod et alias stagnum Asphaltide sive mare Mortuum nominatur, ubi Jordanis influit. Quod autem dicit hostile agmen consistere in Asasonthamar, quae est Engaddi. Engaddi in tribu est Juda, ubi absconditus est David in solitudine, quae est in Aulone Jericho, hoc est, in regione campestri: vocatur autem usque hodie vicus pergrandis Judaeorum Engadda, juxta mare Mortuum, unde et opobalsamum venit et ibi sunt vineae quas Engaddi Salomon nuncupat. De hoc pari modo Josephus refert, dicens eos castra posuisse apud Gaddi civitatem, quae est circa paludem Asphaltidem, trecentis stadiis procul ab Jerosolimis, in qua nascitur palma praecipua et opobalsamum: Thamar enim palma interpretatur.
5.8.3
Josaphat autem timore perterritus totum se contulit ad rogandum Dominum, et praedicavit jejunium in universo Juda. Congregatusque est Judas ad deprecandum Dominum, sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum Dominum. Cumque stetisset Josaphat in medio coetu Judae et Hierusalem, in domo Domini ante atrium novum, ait: Domine, Deus patrum nostrorum, tu es Deus in coelo, et dominaris cunctis regnis gentium, in manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere, etc. Atrium novum ipsum templum Domini. Atrium id nominat, eo quod Josaphat rex ab omnibus immunditiis quibus idololatriae reges illud polluerant, emundabat, et sic atrium quod prius peccando filii Israel vetus fecerant, tunc poenitendo ad pristinam novitatem reduxerant. Quod autem dicit Jahaziel propheta missus ad Josaphat: Nolite timere nec paveatis hanc multitudinem, non est enim vestra pugna, sed Dei: cras descendetis contra eas; ascensuri enim sunt clivum nomine Sis, et invenietis illos in summitate torrentis, qui est contra solitudinem Israel; non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos, etc. Eumdem locum Hebraei autumant esse clivum Sis quasi solitudinem Jeruel: dicunt enim quod Sis, hoc est lebes sive olla, ideo nuncupatus sit, eo quod plurima ibi multitudo hostium conscissa est: et ob hoc Jeruel interpretatur timor Dei, quia de manifesto auxilio Dei quod contulit sperantibus in se, pavor undique alienigenis circa Judaeam habitantibus excrevit. Mystice autem tres ibi hostium cunei, hoc est, Moabitarum, et Ammonitarum atque Idumaeorum, triplicem catervam significant hostium, et persecutorum sanctae Ecclesiae; paganorum scilicet, Judaeorum, atque haereticorum, qui gratis bellum excitant fidelibus, et nomen Christi simul cum religione Christiana auferre contendunt. Sed Josaphat mysticus, hoc est Ecclesiae populus, non armis corporalibus, sed spiritualibus adversus eos dimicare praeparat. Insistit enim precibus et intimo cordis voto supernum quaerit adjutorium, ut ipse de quo scriptum est, Dominus fortis, Dominus potens in praelio, Dominus conterens bella, Dominus nomen ei, et alibi, Portas inimicorum obsidet, et castra hostium ipse subvertit, superbos humiliet, et protervos opprimat, atque confidentes in se, a cunctis periculis protegat. Quid enim aliud facit quotidie ecclesiasticus ordo, atque universus coetus fidelium, nisi ad instar Josaphat sermone admonitus prophetico, invocat Dominum tota animi intentione, laudat pia confessionis voce, psallit bona operatione, patienter exspectans supernum judicium atque opem divinam? Unde pius arbiter exaudiendo clamantes ad se, liberat, atque insidias hostium in proprium caput convertit; ita ut ipsa aemulatione, qua ad innocentium necem conspiraverunt, semetipsos invicem lanient, et ad extremum gehennae cruciatibus et morti perpetuae tradantur.
5.8.4
Venit ergo Josaphat, et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum; inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque, et vasa pretiosissima, et diripuerunt, ita ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre prae praedae magnitudine. Die autem quarto congregati sunt in valle benedictionis; etenim quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum Vallis Benedictionis usque in praesentem diem. Reversusque est omnis vir Juda, et habitatores Jerusalem, et Josaphat ante eos, in Hierusalem, cum laetitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis. Quid est quod Josaphat et filii Israel venerunt colligere spolia interfectorum, et per tres dies haec congregaverunt, nisi quod sancti doctores cum caetera turba fidelium, colligentes de supermemoratorum hostium spoliis, quidquid de physica, ethica, logica, legendo, scribendo, et docendo utiliter ediderunt, per sanctae Trinitatis fidem, in usum totius salubriter convertunt Ecclesiae, ut quod injusti possessores propter infidelitatem cordis eorum, sine ullo salutis suae remedio, habebant, hoc pie in Dominum credentes, sanctamque religionem fideliter tenentes, ad sanitatem animarum suarum perpetuam possideant. Unde bene convenit quod dicitur, quod in quarto die congregati sunt in valle Benedictionis, ad benedicendum Dominum, sicque introierint in Hierusalem, cum laetitia magna. Vallis enim Benedictionis humilitas sanctae Ecclesiae est ubi condigne laudes Deo quotidie decantantur, de quo in psalmo ita scriptum est: Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento: clamabunt, etenim hymnum dicent. Qui enim sancto quatuor Evangeliorum dogmate instructus per fidem, et baptismum ad unitatem sanctae pervenit Ecclesiae, ibi rite laudans, ac digne Deo conversans cum ipsa matre omnium fidelium visione pacis perpetuae, cum laude et laetitia sempiterna introire merebitur.
5.8.5
Post haec iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israel, cujus opera fuerunt pessima. Et particeps fuit ut facerent naves quae irent in Tharsis; feceruntque classem in Asion Gaber. Prophetavit autem Oliezer filius Dodau de Maresa, ad Josaphat dicens: Quia habuisti foedus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritaeque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis. Diximus supra quod societas et amicitia Josaphat regis Juda, cum regibus Samariae, illorum personam exprimeret, qui de catholicorum numero ad haereticorum societatem aliqua foederatione se compingerent, cujus amicitiae pactum omnino non placet Deo. Unde et refertur, quod naves quas rex Juda et Samariae pariter in Tharsis miserunt, in Asiongaber contritae sint, quod Dominus percussit opera eorum, ad insinuandum quod quidquid in praesentis vitae navigio cum haereticorum concilio aut factione communiter agitur, coram oculis Dei displicere in extrema ultione declarabitur. Unde Salvator in Evangelio dicit: Qui non est mecum, contra me est, et qui non colligit mecum, dispergit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).