Rabanus Maurus780-856
Commentariorum in Genesim
Gene 5.13.3
Choose a text
More by Rabanus Maurus
—
8885 Coinge3
5.13.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XIII. De senectute Isaac et benedictione Jacob.
5.13.1
Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat. Vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi. Qui respondit: Adsum. Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meae. Sume arma tua, pharetram et arcum, et egredere foras. Cumque venatu aliquid apprehenderis, fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam, et benedicat tibi anima mea, antequam moriar, etc. Hippolyti martyris verba, sicut ea excellentissimae scientiae ac doctrinae Hieronymus replicavit, in hoc loco ponenda sunt. Isaac, inquit, portat imaginem Dei Patris, Rebecca Spiritus sancti, Esau populi prioris ac diaboli, Jacob Ecclesiae et Christi. Senuisse Isaac consummationem orbis ostendit; oculos ejus caligasse, fidem periisse de mundo, et religionis lumen ante eum neglectum esse significat. Quod filius major vocatur, acceptio legis est Judaeorum. Quod escas atque capturam diligit pater, homines sunt ab errore salvati, quos per doctrinam justus quisque venatur. Sermo Dei, repromissionis est benedictio et spes regni futuri, in quo cum Christo sancti regnaturi sint, et verum sabbatum celebraturi. Rebecca plena Spiritu sancto, et sciens quod audisset antequam pareret, quia major serviet minori, formam gerit in hoc loco Spiritus sancti; quae futura noverat in Christo, in Jacob ante meditatur. Loquitur ad filium:
5.13.2
Vade ad gregem, et accipe mihi inde duos haedos optimos. Praefigurans carneum Salvatoris adventum, in quo eos vel maxime liberaret, qui peccatis tenebantur obnoxii. Siquidem in omnibus Scripturis haedi pro peccatoribus accipiuntur. Quod autem duos jubetur offerre, duorum populorum significatur assumptio; quod teneros et bonos, docibiles et innocentes significantur animae. Stola Esau fides et Scripturae sunt Hebraeorum, quae illis primo datae sunt, et postmodum gentilium indutus est populus. Pelles autem, quae ejus brachiis circumdatae sunt, peccata utriusque plebis, quae Christus in extensione manuum cruci secum pariter affixit. Ipse enim in corpore suo, non sua, sed aliena peccata toleravit. Quod Isaac quaerit a Jacob cur tam cito venerit, admiratur velocem in Ecclesiis fidem credentium. Quod cibi delectabiles offeruntur, hostia placens Deo salus est peccatorum. Quod postremo consequitur benedictio, et ejus odore perfruitur, virtus resurrectionis et regni aperta voce pronuntiatur. Taliter enim benedicitur:
5.13.3
Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni. Odore nominis Christi, sicut ager mundus impletur; cujus est benedictio de rore coeli, hoc est de verborum pluvia divinorum, et de pinguedine terrae, hoc est, congregatione populorum. Multitudo frumenti et vini, hoc est, multitudo quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui. Illi serviunt populi ex gentibus ad eum conversi, ipsum adorant tribus, id est, populi ex circumcisione. Ipse est Dominus fratrum suorum, quia plebi dominatur Judaeorum. Ipsum adorant filii matris ejus, quia et ipse secundum carnem ex ea natus est. Ipsum qui maledixerit, maledictus est; et qui benedixerit, benedictionibus replebitur; Christus, inquam, noster, ex ore patris ignorantis benedicitur, id est, veraciter dicitur; sed alius a Judaeis benedici putatur, qui ab eis errantibus exspectatur. Ecce benedictionem promissam repente majori expavit Isaac, et alium se pro alio benedixisse cognoscit; nec tamen indignatur revelato sibi sacramento, sed confirmat in filio benedictionem dicens: Et benedixi ei, et benedictus est. Haec est benedictio prima Isaac, quae data est minori populo Christianorum. Sed neque tamen major filius penitus fuit despectus, quia cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit: cujus tamen secundae benedictionis prophetatio haec est: In pinguedine terrae, et in rore coeli desuper erit benedictio tua. In pinguedine utique terrae, in fecunditate rerum et potentia regni, quae in illo populo fuit, et in rore coeli erit benedictio tua, id est, in eloquiis Dei. Ipsis enim credita sunt eloquia Dei, et legis testamenta. Vives gladio, id est, quia sanguini populus ille deditus necem in Christo vel prophetis exercuit. Et fratri tuo servies minori, scilicet populo Christiano. Tempusque veniet cum excutias et solvas jugum de cervicibus tuis. Dum per agnitionem fidei ad gratiam Christi conversus, deposueris onus legis, quando jam non servies populo minori, sed per fidem frater vocaberis. Item alio modo. Quid est, quod Isaac de majoris filii sui venatione vesci concupiscit, nisi quod omnipotens Deus Judaici populi bona operatione pasci desideravit? Sed, illo tardante, minorem Rebecca supposuit, quia dum Judaicus populus bona opera foris quaerit, gentilem populum mater gratia introduxit, ut omnipotenti Patri cibum boni operis offerret, et benedictionem majoris fratris acciperet. Qui eosdem cibos ex domesticis animalibus praebuit, quia gentilis populus placere Deo exterioribus sacrificiis non quaerens, per vocem Prophetae dicit: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi. Quid est quod idem Jacob manus ac brachia et collum haedinis pellibus texit, nisi quod haedus pro peccato offerri consuevit, et gentilis populus, dum se peccatorem confiteri non erubescit, carnis in se peccata mactavit? Quid est quod vestimentis majoris fratris induitur, nisi quod sacrae Scripturae praeceptis, quae majori populo data fuerant, in bona operatione vestitus est; et eis minor in domo utitur, quae major foras exiens intus reliquit? Quae ille Judaicus populus habere non potuit, dum solam in eis litteram attendit. Et quid est, quod Isaac eumdem filium nescit, quem benedixit, nisi hoc, quod de gentili populo Dominus per Psalmistam dicit: Populus quem non cognovi serviet mihi? Quid est, quod praesentem non vidit, et tamen quae ei in futuro eveniant vidit, nisi quod omnipotens Deus, cum per prophetas suos praediceret gentilitati gratiam praerogandam, eam et in praesenti per gratiam non vidit, quia tunc in errore dereliquit; et tamen quia hanc quandoque collecturus erat, per benedictionis gratiam praevidit? Unde et eidem Jacob gentilis populi figuram tenenti, in benedictione dicitur: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus Deus. Sicut in Evangelio Veritas dicit: Ager est hic mundus. Et quia electorum populus in universo mundo virtutibus redolet, odor fidei odor est agri pleni.
5.13.4
Aliter namque olet flos uvae, quia magna est virtus et opinio praedicatorum, qui inebriant mentes audientium.
5.13.5
Aliter flos olivae, quia suave est opus misericordiae, quod more olei refovet et lucet.
5.13.6
Aliter flos rosae, quia mira est fragrantia, quae rutilat et redolet ex cruore martyrum.
5.13.7
Aliter flos lilii, quia candida vita carnis est de incorruptione virginitatis. Aliter flos violae, quia magna est virtus humilium, qui ex desiderio loca ultima tenentes se per humilitatem a terra in altum non sublevant, et coelestis regni purpuram in mente servant. Aliter redolet spica, cum ad maturitatem perducitur, quia bonorum operum perfectio ad saturitatem eorum qui justitiam esuriunt praeparatur. Quia ergo gentilis populus in electis suis ubique per mundum sparsus est, et ex eis virtutibus quas agit omnes qui intelligunt odore bonae opinionis replet, dicatur recte: Odor filii mei sicut odor agri pleni. Sed quia easdem virtutes ex semetipso non habet, adjungit: Cui benedixit Dominus Deus. Et quoniam idem electorum populus per quosdam etiam in contemplationem surgit, per quosdam vero in activae vitae solummodo opera pinguescit, recte illic additur: Det tibi Dominus de rore coeli, et de pinguedine terrae abundantiam. Ros enim desuper leniter venit, et subtiliter cadit; et toties de rore coeli accipimus, quoties per infusionem contemplationis intimae de supernis aliquid tenuiter videmus. Cum vero bona opera etiam per corpus agimus, de terrae pinguedine ditamur. Quid est autem quod Esau tarde ad patrem redit, nisi quod Judaicus populus ad placandum Dominum sero revertitur? Cui et hoc in benedictione dicitur: Tempusque erit cum solvatur jugum de collo tuo, quia a servitute peccati Judaicus populus in fine liberatur, sicut scriptum est: Donec plenitudo gentium introiret, sic omnis Israel salvus fieret.
5.13.8
Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater, dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. Nuntiata sunt haec Rebeccae. Quae mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te. Nunc ergo, fili, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran; habitabisque cum eo dies paucos, donec quiescat furor fratris tui, et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quae fecisti in eum; postea mittam et adducam te inde huc, etc. Quomodo annuntiata vel renuntiata sunt verba Esau Rebeccae, quibus comminatus est occidere fratrem suum, cum Scriptura dicat hoc eum in sua cogitatione dixisse, nisi quia hinc nobis datur intelligi quod divinitus ei revelabantur omnia? Unde ad magnum mysterium pertinet quod filium suum minorem pro majore voluit benedici. Igitur Esau post benedictionem patris invidiae stimulis concitatus, necem fratri suo Jacob excogitat fraudulenter. Hoc nimirum et Judaicus populus in Christo praemeditatus, non solum patibulo Dominum crucis tradidit, verum etiam credentes in illo usque ad effusionem sanguinis persecutus est.
5.13.9
Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit, praecepitque ei, dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan; sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel patrem matris tuae, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. Quod habent Latini codices, Isaac dicente filio suo: Vade in Mesopotamiam in domum Bathuel patris matris tuae, et sume tibi inde uxorem, Graeci codices non habent vade, sed fuge, hoc est, ἀπόδραθι. Unde intelligitur etiam Isaac cognovisse quod filius ejus Esau de fratre suo in cogitatione sua dixerit.
5.13.10
Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat atque multiplicet, ut sis in turbas populorum: et det tibi benedictionem Abraham, et semini tuo post te, ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est avo tuo. Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriae, ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccae matris suae, et reliqua. Jacob autem dolos fugiens fratris, relicta domo patria vel parentibus, vadit in regionem longinquam, ut acciperet sibi uxorem. Non aliter Christus relictis parentibus secundum carnem, id est, populo Israel, et patria, id est, Jerosolyma, et omni regione Judaeae, abiit in gentibus accipiens sibi inde Ecclesiam, ut impleretur quod dictum est: Vocabo non plebem meam plebem meam, et non dilectam dilectam; et erit in loco ubi dictum est, Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).