Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rabanus Maurus780-856
Commentariorum in Genesim
Gene 5.16.2
Choose a text More by Rabanus Maurus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8885 Coinge3
5.16.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVI. De servitute Jacob, qua servivit Laban pro duabus filiabus ejus, et significatione mystica earumdem filiarum.
5.16.1
Habebat vero Laban filias duas: nomen majoris Lia, minor appellabatur Rachel. Sed Lia lippis erat oculis. Rachel decora facie et venusto aspectu. Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis. Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem, quam viro alteri; mane apud me. Servivit igitur Jacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine. Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam, quia tempus expletum est ut ingrediar ad eam. Qui, vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias; et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum, dans ancillam filiae Zelpham nomine, etc. Quod scriptum est, et servivit Jacob pro Rachel annis septem, et erant in conspectu ejus velut pauci dies, eo quod diligebat eam, quaerendum quomodo dictum sit, cum magis etiam breve tempus longum esse soleat amantibus. Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem et levem amor faciebat. Quid in his duabus uxoribus Jacob, Lia videlicet et Rachel, nisi activa et contemplativa vita signatur? Lia quippe interpretatur laboriosa, Rachel vero ovis, vel visus principium. Activa autem vita laboriosa est, quia desudat in opere. Contemplativa vero simplex, ad solum videndum principium anhelat, videlicet ipsum qui ait: Ego principium, propter quod et loquor vobis( Joan, VIII). Beatus autem Jacob Rachel quidem concupierat, sed in nocte accepit Liam, quia videlicet omnis qui convertitur ad Dominum contemplativam vitam desiderat, quietem aeternae patriae appetit, sed prius necesse est ut in nocte vitae praesentis operetur bona quae potest, desudet in labore, id est, Liam accipiat, ut post, ad videndum principium, in Rachel amplexibus requiescat.
5.16.2
Erat autem Rachel videns et sterilis; Lia autem lippa, sed fecunda. Rachel pulchra et infecunda, quia nimirum mens quae contemplando otia appetit, plus videt, sed minus Deo filios generat. Cum vero ad laborem se praedicationis dirigit, minus videt, sed amplius parit. Contemplativa ergo vita speciosa est in animo; sed dum quiescere in silentio appetit, filios non generat ex praedicatione. Videt et non parit, quia quietis suae studio minus se in aliorum collectionem succendit, et quantum introrsum conspicit, aperire aliis praedicando non sufficit. Lia vero lippa et fecunda est, quia activa vita dum occupatur in opere, minus videt, sed dum modo per verbum, modo per exemplum, ad imitationem suam proximos accendit, multos in bono opere filios generat; et si in contemplatione mentem tenere non valet, ex eo tamen quod agit exterius gignere sequaces valet. Post Liae ergo complexus ad Rachelem Jacob pervenit, quod profecto quisque ante activae vitae ad fecunditatem jungitur, et post contemplativae ad requiem copulatur.
5.16.3
Facto mane vidit Jacob Liam, et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi? Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias. Imple hebdomadam dierum hujus copulae, et hanc quoque dabo tibi opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. Acquievit placito, et, hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem, cui pater servam Balam dederat, etc. Non igitur, ut quidam male aestimant, post septem annos alios Rachel accepit uxorem, sed post septem dies nuptiarum uxoris primae. Nam sequitur: Et ingressus est ad Rachel, et dilexit Rachel magis quam Liam, et servivit ei septem annis aliis.

Intertext edge

Open linked passage

Note