Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rabanus Maurus780-856
Commentariorum in Genesim
Gene 5.17.11
Choose a text More by Rabanus Maurus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8885 Coinge3
5.17.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVII. De generatione filiorum Jacob ex quatuor uxoribus.
5.17.1
Videns Dominus quod despiceret Liam, operuit vulvam ejus, sorore sterili permanente. Quae conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, etc. Omnium patriarcharum, propter compendium lectionis, etymologias nominum volo pariter dicere. Et vocavit, inquit, nomen ejus Ruben, dicens: Quia vidit Dominus in humilitate mea. Ruben interpretatur visionis filius
5.17.2
Et concepit, inquit, alterum filium, et dixit: Quoniam exaudivit me Dominus, eo quod odio me haberet vir meus, et dedit mihi etiam hunc; et vocavit nomen ejus Simeon. Ab eo quod sit exaudita, Simeoni nomen imposuit. Simeon quippe interpretatur auditio. De tertio vero sequitur:
5.17.3
Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit: Nunc erit mecum vir meus, quia peperi ei tres filios; ideo vocavit nomen ejus Levi. Ubi nos legimus, apud me erit vir meus, Aquila interpretatus est, applicabitur vir meus mihi, quod Hebraice dicitur ilaue,, et a doctoribus Hebraeorum aliter transfertur, ut dicant, persequetur me vir meus, id est: Non ambigo de amore in me viri mei; erit mihi hac in vita comes, et ejus dilectio me ad mortem usque deducet et prosequetur; tres enim ei filios genui.
5.17.4
Et concepit et peperit, et genuit filium et dixit: Nunc super hoc confitebor Domino; et ob id vocavit nomen ejus Juda. Juda confessio dicitur; a confessione utique confessoris nomen est dictum. Verumtamen hic confessio pro gratiarum actione aut pro laude accipitur, ut frequenter in psalmis et in Evangelio. Confiteor tibi, inquit, Pater Domine coeli et terrae, id est, gratias ago tibi, sive glorificabo te.
5.17.5
Et concepit Bala, et peperit Jacob filium, et dixit Rachel: Judicavit me Dominus, et exaudivit vocem meam, et didit dedit filium; propterea vocavit nomen ejus Dan. Causam nominis expressit, ut ab eo quod judicasset se Dominus, filio ancillae judicii nomen imponeret. Dan quippe interpretatur judicium.
5.17.6
Et concepit adhuc, et peperit Bala ancilla Rachel filium secundum Jacob, et dixit Rachel: Habitare me fecit Deus habitatione cum sorore mea, et invalui; et vocavit nomen ejus Nephtali. Causam nominis Nephtali multo aliter hic lex ponit, quam in libro Hebraicorum nominum scripta est. Unde et Aquila ait: Συνανέστρεψεν μὲ ὁ Θεὸς, καὶ συνανεστρέφην. Pro quo in Hebraeo scriptum est, naphthule Elohim napthaleti,. Unde a conversatione, sive comparatione, quia utrumque sonat comparationem, sive conversationem, hoc est, Nephtalim, filio nomen imposuit. Quod autem sequitur:
5.17.7
Et peperit Zelpha, ancilla Liae, Jacob filium, et dixit Lia: In fortuna; et vocavit nomen ejus Gad. Ubi nos posuimus in fortuna, et Graece dicitur ἐν τύχῃ, quod potest et eventus dici, in Hebraeo habet bagad,, quod Aquila interpretatur venit accinctio, nos autem dicere possumus in procinctu. Ba. enim potest et praepositione sonare in, et venit. Ab eventu ergo sive procinctu, qui gad dicitur, Gad Zelphae filius vocatus est. Sequitur:
5.17.8
Et peperit Zelpha ancilla Liae filium secundum Jacob, et dixit Lia: Beata ego, quia beatificant me mulieres; et vocavit nomen ejus Aser divitiae. Male additae sunt divitiae, id est, πλοῦτος, cum etymologia nominis Aser Scripturae auctoritate pandatur dicentis: Et ab eo quod beatificant me mulieres, et ab eo quod beata dicatur ab omnibus, filium suum beatum vocaverit. Aser ergo non divitiae, sed beatus dicitur, duntaxat in praesenti loco. Nam in aliis, secundum ambiguitatem verbi, possunt et divitiae sic vocari.
5.17.9
Et audivit Deus Liam, et concepit, et peperit Jacob filium quintum, et dixit Lia: Dedit Dominus mercedem meam, quia dedi ancillam meam viro meo, et vocavit nomen eis Issachar. Etymologiam nominis Septuaginta interpretes ediderunt, est merces. Non igitur, ut plerique addito pronomine male legunt, aestimandum est ita scriptum esse, quod est merces, sed totum nomen interpretatur, est merces. Ies,, quippe dicitur, est, et sachar,, merces. Hoc autem ideo, quia mandragoris filii Ruben introitum qui Racheli debebatur ad se viri emerat. Sequitur:
5.17.10
Et concepit Lia adhuc, et peperit filium sextum Jacob, et dixit Lia: Dotavit me Dominus dote bona. Ex hoc tempore habitabit mecum vir meus, quia peperi ei sex filios. Et vocavit nomen ejus Zabulon. Ubi nos posuimus, habitabit mecum, et Septuaginta interpretati sunt, diliget me, in Hebraeo habetur, Isboleni, et est sensus: Quia sex filios genui Jacob, propterea jam secura sum; habitabit namque mecum vir meus: unde et filius meus vocetur habitaculum. Male igitur et violenter in libro Nominum, Zabulon fluctus noctis interpretatur.
5.17.11
Et post hoc peperit filiam, et vocavit nomen ejus Dina. Haec transfertur in causam, quam significantius Graece δίκην vocant. Jurgii namque in Sichimis causa exstitit. Post filios et parentum ponenda sunt nomina. Lia interpretatur laborans. Rachel ovis: cujus filius Joseph, ab eo quod sibi alium addi mater optaverat, vocatur augmentum. Nunc autem quid rerum significaverint quatuor uxores Jacob, quaerendum est, quarum duae liberae, duae ancillae fuere. Vidimus namque Apostolum in libera et ancilla, quas habebat Abraham, duo Testamenta intelligere. Sed ibi in una et una facilius apparet quod dicitur, hic autem duae sunt et duae. Deinde ibi ancillae filius exhaeredatur. Hic vero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt. Unde procul dubio aliquid significatur, quanquam duae liberae uxores Jacob, ad novum testamentum, quo in libertate vocati sumus existimentur pertinere, non tamen frustra duae sunt, nisi quia duae vitae nobis in Christi corpore praedicantur: una temporalis, in qua laboramus; alia aeterna, in qua dilectionem Dei contemplabimur. Lia namque interpretatur laborans. Rachel autem visus principium, sive verbum. Actio ergo hujus vitae, in qua vivimus ex fide, laboriosa est in operibus, et incerta quo exitu perveniat ad utilitatem eorum quibus consulere volumus. Ipsa est Lia prior uxor Jacob, ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur. Cogitationes namque mortalium timidae, et incertae sunt providentiae nostrae. Spes vero aeternae contemplationis Dei, habens certam intelligentiam veritatis, ipsa est Rachel: unde et dicitur bona facie et pulchra specie. Hanc amat enim omnis pie studiosus, et propter hanc servit gratiae Dei, qua peccata nostra et si fuerint sicut phaenicium, tanquam nix dealbabuntur. Laban quippe interpretatur dealbatio, cui servivit Jacob propter Rachel. Neque enim se quisque convertit sub gratia remissionis peccatorum servire justitiae, nisi ut quiete vivat in verbo, ex quo videtur principium, quod est Deus. Ergo propter Rachel, non propter Liam servitur. Nam quis tantum amaverit in operibus justitiae laborem actionum atque passionum? quis eam vitam propter seipsam petierit? sicut nec Jacob Liam, sed tantum sibi in nocte suppositam in usu generandi amplexus, fecunditatem ejus expertus est. Dominus enim eam, quia per seipsam diligi non poterat primo, ut ad Rachel perveniretur tolerari fecit, deinde propter filios commendavit. Ita vero utilis unusquisque Dei servus sub dealbationis peccatorum suorum gratia constitutus, quid aliud amans, et in sua conversatione meditatur, nisi doctrinam sapientiae? Quam plerique suscepturos putant statim, ut se in septem praeceptis legis exercuerint, quae sunt de dilectione proximi ne cuique noceatur, id est: Honora patrem tuum et matrem. Non maechaberis. Non occides. Non furaberis. Non falsum testimonium dices. Non concupisces uxorem proximi tui. Non concupisces rem proximi tui. Quibus observatis, posteaquam homini pro concupita dilectione doctrinae, per tentationes varias, quasi per hujus seculi noctem tolerantia laboris adhaeserit, velut pro Rachel Lia inopinata conjungitur, et hanc sustinet, ut ad illam perveniat, si perseveranter amat acceptis septem aliis praeceptis, ac si ei dicatur: Servi alios septem annos pro Rachel, ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens et sitiens justitiam, misericors, mundi cordis, pacificus. Vellet enim homo, si fieri posset, sine ulla tolerantia laboris quae in agendo patiendoque est amplectenda, statim ad pulchrae contemplationis delicias pervenire, sed hoc non potest in terra morientium. Hoc namque videtur significare, quod dictum est ad Jacob: Non est moris in loco hoc ut minor habeatur priusquam major. Quia non absurde major appellatur, qui tempore prior est. Prior est autem in hominis eruditione labor boni operis, quam requies contemplationis. Ad unum ergo contendendum, sed propter hoc multa referenda sunt. Itaque duae sunt uxores Jacob liberae, ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est dealbationis, quod est Laban, verumtamen una amatur, alia toleratur. Sed quae toleratur, ipsa prius et uberius fecundatur, ut si non propter seipsam, certe propter filios diligatur. Labor namque justorum maximum fructum habet in eis quos regno Dei generat inter multas tribulationes et tentationes, praedicando Evangelium ad eos qui sunt in laboribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius, propter quos habet foris pugnas, intus timores, quosque gaudium et coronam suam vocant. Nascuntur autem eis facilius atque copiosius ex illo sermone fidei, quo praedicant Christum crucifixum. Rachel autem clara aspectu mente excedit Deo, et videt in principio Verbum Deum apud Deum, et vult parere, et non potest, quia Generationem ejus quis enarrabit? Ideoque contemplandi otia appetit, ut divinitatem ineffabilem cernat. Vacare vult ab omni negotio, et ideo sterilis, quia in variis pressuris non subvenit. Sed quia ipsa interdum procreandi charitate inardescit( vult enim docere quod novit), videt sororem labore agendi filiis abundantem, et dolet potius currere homines ad eam virtutem, qua eorum necessitatibus consulatur, quam ad illam unde divinum aliquid discitur. Hic dolor figuratus videtur in eo quod scriptum est: Et zelavit Rachel sororem suam. Proinde quia purus intellectus spiritualis substantiae verbis carne editis exprim non potest, elegit doctrina sapientiae per quaslibet corporeas similitudines insinuare divinas, sicut elegit Rachel ex viro suo et ancilla suscipere filios, quam sine filiis omnino remanere. Bala quippe, ancilla Rachel, interpretatur inveterata. De vetere quippe vita, carnalibus sensibus dedita, corporeae cogitantur imagines, etiam cum aliquid de spirituali et incommutabili substantia Divinitatis auditur. Suscipit et Lia de ancilla sua liberos, amore habendi numerosiores proles accensa. Invenimus autem Zelpham ancillam ejus interpretari os dicens, quapropter haec ancilla illos figurat quorum in praedicatione fidei evangelicae os erat, et cor non erat. De quibus scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. De quibus Apostolus dicit: Qui praedicas non furandum furaris. Verumtamen, ut etiam per hanc conditionem libera illa uxor Jacob laborans filios haeredes regni suscipiat, ideo Dominus dicit: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite. Unde et Apostolus: Sive, inquit, occasione, sive veritate, Christus annuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo; tanquam et ancilla pariente, de prole numerosiore laetatur. Est vero quidam Liae fetus ex beneficio Rachel editus, cum virum suum secum debita nocte concubiturum, acceptis a filio Liae mandragoricis malis, cum sorore cubare permittit. Quid enim de mandragora dicendum est? Proinde rem comperi pulchram et suave olentem, sapore autem insipido; et ideo in illo mandragoric pomo figurari intelligam famam bonam popularem. Unde dicit Apostolus: Oportet etiam testimonium habere bonum ab eis qui foris sunt; qui licet parum sapiant, reddunt tamen plerumque labori eorum per quos sibi consulitur, et splendorem laudis, et odorem bonae opinionis. Nec ad istam gloriam popularem primi perveniunt eorum qui sunt in Ecclesia, nisi quicunque in actionum periculis et labore versantur. Propterea Liae filius mala mandragorica invenit exiens in agrum, id est, honeste ambulans ad eos qui foris sunt. Doctrina vero illa sapientiae quae a vulgi strepitu remotissima, in contemplatione veritatis dulci delectatione defigitur, hanc popularem gloriam quantulumcunque non assequeretur, nisi per eos qui in mediis turbis, agendo ac suadendo, populis praesunt, quia dum isti actuosi et negotiosi homines, per quos multitudinis administratur utilitas, et quorum auctoritas populis chara est, testimonium perhibent etiam vitae propter studium conquirendae et contemplandae veritatis, otiose quodammodo mala mandragorica per Liam veniunt ad Rachel, ad ipsam vero Liam per filium primogenitum, id est, per honorem fecunditatis ejus, in quo est omnis fructus laboriosae atque inter certamina tentationum periclitantis actionis, quam plerique bono ingenio praediti studioque flagrantes, quamvis idonei regendis populis esse possint, tamen evitant propter turbulentas occupationes, et in doctrinae otium toto pectore, tanquam in speciosae Rachel feruntur amplexus. Et quia bonum est ut etiam haec vita latius innotescens popularem gloriam mereatur, injustum est autem ut eam consequatur, si amatorem suum administrandis ecclesiasticis curis aptum et idoneum in otio detinet, nec gubernationem communis utilitatis impartit; propterea Lia sorori suae dixit:
5.17.12
Parvum est tibi quod virum meum accepisti, insuper et mandragoras filii mei vis accipere? Per unum virum significans eos omnes qui cum sint agendi virtute habiles et digni quibus regimen Ecclesiae committatur ad dispensandum fidei sacramentum, studio doctrinae accensi, atque indagandae et contemplandae sapientiae, se ab omnibus actionum molestiis removere, atque in otio discendi aut docendi volunt consedere. Ita ergo dictum est: Parvum est tibi quod accepisti virum meum, insuper et madragoras filii mei vis accipere? Ac si diceret: Parvum est quod homines ad laborem rerum regendarum necessarios in otio detinet vita studiosorum, insuper et popularem gloriam requiret? Proinde ut eam juste comparet, impartit Rachel virum sorori suae illa nocte, ut scilicet, qui virtute laboriosa regimini populorum accommodati sunt, etiam si scientiae vacare elegerint, suscipiant experientiam tentationum, curarum quoque sarcinam pro utilitate communi, ne ipsa doctrina sapientiae, cui vacare statuerant, blasphemetur, neque adipiscatur ab imperitioribus populis existimationem bonam, quod illa poma significant, et quod necessarium est ad exhortationem discentium. Sed plane, ut hanc curam suscipiant, vi coguntur satis, et hoc significatum est, quod cum veniret de agro Jacob, occurrit ei Lia, eumque detinens ait: Ad me intrabis, conduxi enim te pro mandragoris filii mei. Tanquam diceret: doctrinae quam diligis vis conferre bonam opinionem? noli fugere officiosum laborem. Haec in Ecclesia geri quisquis adverterit cernit, et experitur in exemplis quod intelligimus in libris. Quis non videat hoc geri toto orbe terrarum, venire homines ab operibus saeculi, et ire in otium cognoscendae et contemplandae veritatis, tanquam in amplexu Rachel, et excipi de transverso ecclesiastica necessitate, atque ordinari in laborem, tanquam Lia dicente, Ad me intrabis? Quibus istud mysterium Dei dispenantibus, ut in nocte hujus saeculi filios generent fidei, laudatur etiam a populis illa vita, cujus amore conversi, spem saeculi reliquerunt, et ex cujus professione ad misericordiam regendae plebis assumpti sunt. Id enim agunt in omnibus laboribus suis, ut illa professio qua se converterant, quia tales rectores populi dedit, latius et clarius glorificetur, tanquam non recusantes noctem Liae, ut Rachel pomis suave olentibus et clare nitentibus potiatur. Quae aliquando et ipsa, misericordia Dei praestante, per seipsam parit, vix tandem quidem, quia perrarum est ut In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et quidquid de hac re pie sapienterque dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis, et salubriter, vel ex parte capiatur. Alio quoque sensu Liam et Rachel Victorinus martyr et caeteri in similitudinem Ecclesiae vel Synagogae interpretati sunt. Liam enim majorem natu Synagogae tenuisse typum aestimabant, quia prior Dei genuit populum. Haec quidem et oculis legitur gravida, quia lex per Moysen data cooperta est atque signata. Rachel autem, junior et pulchra, prius sterilis et postmodum fecunda, similitudo est Ecclesiae: junior quia tempore posterior; pulchra, quia sancta corpore et spiritu. Oculi ejus decori, quia Evangelium perspicere meruerunt; quae etiam tandiu sterilis fuit, quousque Synogoga populum generavit. Cur autem pro Rachel servivit, et supponitur ei Lia major, nisi quia Dominus, ut Ecclesiam assumeret, prius Synagogam sibi conjunxit? Servitus itaque ipsa Jacob septem annorum pro duabus uxoribus hujus vitae praesentis tempus significat, quia per septem dies evolvitur, in qua Dominus formam servi accepit, factus obediens paternae voluntati usque ad mortem. Ille enim pro omnibus servivit, et Dominus noster ait: Non venit filius hominis ministrari, sed ministrare. Ille oves pavit, et Dominus in Evangelio dicit: Ego sum pastor bonus. Ille mercedis lucro varium sibi pecus abstulit: Christus diversarum gentium varietatem sibimet congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus, in alveis aquarum apposuit, ut earum contemplatione multiplicarentur ejus oves, et Dominus noster in aqua baptismatis, trium personarum nomina, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, ut quisquis hoc pleno corde perspexerit, efficiatur ovis Dei. Qualiter autem haec res secundum historiam intelligi debeat, non est praetereundum.

Intertext edge

Open linked passage

Note