Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rabanus Maurus780-856
Commentariorum in Genesim
Gene 5.18.1
Choose a text More by Rabanus Maurus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8885 Coinge3
5.18.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVIII. De servitute Jacob, qua servivit Laban pro gregibus suis.
5.18.1
Petente igitur Jacob suum socerum, ut cum uxoribus et liberis suis liceret sibi ad parentes redire, suasit ei Laban, ut secum maneret aliquantum temporis, dixitque ei:
5.18.2
Quid dabo tibi? At ipse respondit. Nihil volo. Sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua. Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere, et quodcunque fulvum et maculosum variumque fuerit, tam in ovibus, quam in capris, erit merces mea; respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te, etc. Multum apud Septuaginta interpretes confusus est sensus, et usque in praesentem diem nullum potui invenire nostrorum qui ad liquidum quid in hoc loco diceretur exponeret. Vis, inquit, Jacob me servire tibi etiam alios septem annos? fac, quod postulo. Separa omnes discolores et varias tam oves, quam capras, et trade in manus filiorum tuorum. Rursumque ex utroque grege alba et nigra pecora, id est, unius coloris da mihi. Si quid igitur ex albis et nigris, quae unius coloris, sunt, varium natum fuerit, meum erit. Si quid vero unius coloris, tuum. Rem non difficilem postulo. Tecum facit natura pecorum, ut alba ex albis, et nigra nascantur ex nigris, mecum erit justitia mea, dum Deus humilitatem meam respicit et laborem. Optionem Laban datam libenter arripuit, et ita ut Jacob postulabat faciens, trium dierum iter inter Jacob et suos filios separavit, ne quis ex vicinitate pecoris nasceretur dolus. Itaque Jacob novam stropham commentus est, et contra naturam albi et nigri pecoris naturali arte pugnavit. Tres enim virgas populeas, et amygdalinas, et maligranati, quanquam Septuaginta styraceas, et nuceas, et plataninas, habeant, ex parte decorticans, varium virgarum fecit colorem, ut ubicunque in virga corticem reliquisset antiquus permaneret color; ubi vero tulisset corticem, color candidus panderetur. Observabat ergo Jacob, et tempore quo ascendebantur pecora et post calorem diei ad potandum avide pergebant, discolores virgas ponebat in canalibus, et admissis arietibus et hircis, in ipsa potandi aviditate oves et capras faciebat ascendi, ut ex duplici desiderio, dum et avide bibunt et ascenduntur a maribus, tales fetus conciperent, quales umbras arietum et hircorum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur. Ex virgis enim in canalibus positis varius etiam erat imaginum color. Nec mirum hanc in conceptu feminarum esse naturam, ut quales perspexerint sive mente conceperint, in extremo voluptatis aestu, quo concipiunt, talem sobolem procreent, cum hoc ipsum etiam in equarum gregibus apud Hispanos dicatur fieri, et Quintilianus in ea controversia qua accusatur matrona quod Aethiopem peperit, pro defensione illius argumentetur hanc conceptuum esse naturam quam supra diximus. Et scriptum reperitur in libris antiquissimi et peritissimi medici Hyppocratis, quod mulier quaedam suspicione adulterii fuerat punienda, cum pulcherrimum peperisset, utrique parenti generique dissimilem, nisi memoratus medicus solvisset quaestionem, illos monens quaerere num forte aliqua talis pictura esset in cubiculo, qua inventa, mulier a suspicione liberata est. Sed ad hanc rem, quam fecit Jacob, virgarum ex diversis arboribus trium copulatio quid contulerit utilitatis, quod attinet ad varias pecudes multiplicandas, non apparet omnino, nec aliquid ad hoc commodum interest, utrum ex unius generis ligno varientur virgae, an plura sint lignorum genera, cum sola quaeratur colorum varietas. Ac per hoc inquiri cogit prophetiam, et aliquam figuratam significationem res ista: quam sine dubio ut propheta fecit Jacob, et ideo nec fraudis arguendus est. Non enim tale aliquid, nisi relatione spirituali eum fecisse credendum est. Postquam autem nati fuerant agni et haedi varii et discolores ex albis et unius coloris gregibus, separabat illos Jacob, et procul esse faciebat a pristino grege. Si qui autem nascebantur unius coloris, id est, albi vel nigri, tradebat in manus filiorum Laban, et ponebat virgas, quas discoloraverat[ discoriaverat] in canalibus, ubi effundebantur aquae, et veniebant ad potandum, contra pecora, ut conciperent eo tempore cum venirent ad potandum. Et concipiebant pecora contra virgas Jacob, quas posuerat ante pecora in canalibus ad concipiendum in eis, et in serotinis ovibus non ponebat, et fiebant serotina Laban, et temporanea Jacob. Hoc in Septuaginta interpretibus non habetur; sed pro serotinis et temporaneis, aliud nescio quid, quod ad sensum non pertinet, transtulerunt. Quod autem dicit Scriptura, hoc est: Jacob prudens et callidus, justitiam et aequalitatem etiam in nova arte servabat. Si enim omnes agnos et haedos varios pecora procreassent, erat aliqua suspicio doli, et aperte huic rei Laban invidus contraisset. Ergo ita omnia temperavit; ut et ipse fructum sui laboris acciperet, et Laban non penitus spoliaretur; sed si quando oves et caprae primo tempore ascendebantur, quia melior est vernalis[ vernus] fetus, ante ipsas ponebat virgas, ut varia soboles nasceretur. Quaecunque autem oves et caprae sero quaerebant marem, ante harum oculos non ponebat virgas, ut unius coloris pecora nascerentur; et quidquid nascebatur primum, suum erat, quia discolor et varium erat; quidquid postea, Laban. Unius enim tam in nigro quam in albo coloris pecus oriebatur. In eo autem loco ubi scriptum est, ut conciperent in virgis, in Hebraeo habet, iehammenna. Vim verbi Hebraici, nisi circuitu exprimere non possum. Iehammenna enim proprie dicitur extremus in coitu calor, quo corpus omne concutitur, et patranti voluptati vicinus est finis. Potest autem et secundum mysticum sensum, hoc factum et alio modo intelligi. Intellectus sacri eloquii inter textum et mysterium tanta est libratione pensandus, ut utriusque partis lance moderata, hunc neque nimiae discussionis pondus deprimat, neque rursum torpor incuriae vacuum relinquat. Multae quippe ejus sententiae tanta allegoriarum conceptione sunt gravidae, ut quisquis eas ad solam tenere historiam nititur, earum notitia per suam incuriam privetur. Nonnulla vero ita exterioribus praeceptis inserviunt, ut si quis eas subtilius penetrare desideret, intus quidem nihil inveniat, sed hoc sibi etiam quod foris loquuntur abscondat. Unde bene quoque narratione historica per significationem dicitur:
5.18.3
Tollens Jacob virgas populeas virides et amygdalinas et ex platanis, ex parte decorticavit eas, et reliqua. Quid est virgas virides et amygdalinas atque ex platanis ante oculos gregum ponere, nisi per Scripturae seriem antiquorum Patrum vitas atque sententias in exemplum populis praebere? Quae nimirum quia juxta rationis examen rectae sunt, virgae nominantur. Quibus ex parte corticem subtrahit, ut in his quae exspoliantur, intimus candor appareat; et ex parte corticem servat, si ut fuerant exterius in veritate permaneant; variusque virgarum color efficitur, dum cortex ex parte subtrahitur, et ex parte retinetur. Ante considerationis enim nostrae oculos praedicantium Patrum sententiae quasi virgae variae ponuntur, in quibus dum plerumque intellectum litterae fugimus, quasi corticem subtrahimus; et dum intellectum litterae plerumque sequimur, quasi corticem reservamus. Dumque ab ipsis cortex litterae subtrahitur, allegorice candor interior demonstratur; et cum cortex relinquitur, exterioris intelligentiae virentia exempla monstrantur. Quas bene Jacob in aquae canalibus posuit, quia et Redemptor noster in libris eas sacrae scientiae, quibus nos intrinsecus infundimur, fixit. Has aspicientes arietes cum ovibus coeunt, quia rationales nostri spiritus intellectus, dum earum intentione defixi sunt, singulis quibus actionibus permiscentur tales fetus operum procreant, qualia exempla praecedentium in vocibus praeceptorum vident; et diversum colorem prolis boni operis habent quia nonnunquam subtracta litterae cortice, acutius interna considerant, et reservato nonnunquam historiae tegmine, bene se in exterioribus formant.
5.18.4
Ditatusque est homo ultra modum; et habuit greges multos, et ancillas, et servos, camelos et asinos.

Intertext edge

Open linked passage

Note