Rabanus Maurus780-856
Commentarium in Matthaeum
Matt 9.2.52
Choose a text
More by Rabanus Maurus
—
8886 Coinma5
9.2.1
LIBER OCTAVUS. CAPUT XXVII. Jesus Pilato traditur, Judas laqueo perit, et de tota Christi Domini passione.
9.2.1
[ I.] Mane autem facto consilium inierunt principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. Matthaeus et Marcus contexerunt narrationem in his quae cum Domino acta sunt usque ad mane, sed postea redierunt ad narrandam Petri negationem. Qua terminata redierunt iterum ad mane ut inde caetera contexerent, quousque perducerent quae cum Domino acta erant. Mane ergo facto concilium nequam inierunt Judaei adversus Jesum, ut eum morti traderent. Unde se beatus vir abstinuit de quo scriptum est: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.
9.2.2
Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. Non solum ad Pilatum, sed etiam ad Herodem ductus est, ut uterque Domino illuderet. Et cerne sollicitudinem sacerdotum: in malo tota nocte vigilaverunt, ut homicidium facerent, et vinctum tradiderunt Pilato. Habebant enim hunc morem, ut quem adjudicassent morti, ligatum judici traderent. Attamen notandum quod non tunc primum ligaverunt eum, sed mox comprehensum nocte in horto, ut Joannes declarat, ligaverunt, et sic adduxerunt eum ad Annam primum.
9.2.3
Tunc videns Judas qui eum tradidit quod damnatus esset, poenitentia ductus retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et seniorum, dicens: Peccavi tradens sanguinem justum. Avaritiae magnitudinem impietatis pondus exclusit. Videns Judas Dominum adjudicatum morti pretium retulit sacerdotibus, quasi in potestate sua esset persecutorum mutare sententiam. Itaque licet mutaverit voluntatem suam, tamen voluntatis primae exitum non mutavit. Si autem peccavit ille qui tradidit sanguinem justum, quanto magis peccaverunt, qui redemerant sanguinem justum, et offerendo pretium ad proditionem discipulum provocaverant? Qui diversas naturas conantur introducere, et dicunt Judam proditorem malae fuisse naturae, nec electionem apostolatus potuisse servare, respondeant quomodo mala natura egerit poenitentiam.
9.2.4
At illi dixerunt: Quid ad nos? Tu videris. Quid ad nos, inquiunt, pertinet pretium acceptum? Tu illud probaveras, tu fac inde quod volueris. Nihil quidem nefando proditori profuit egisse poenitentiam, per quam scelus corrigere non potuit. Si quando sic frater peccat in fratrem, ut ei non dare valeat quod peccavit potest ei dimitti: si autem permanent opera, frustra voce assumitur poenitentia. Hoc est quod in psalmo de eodem infelicissimo Juda dicitur: Et oratio ejus fiat in peccatum, ut non solum emendare non quiverit proditionis nefas, sed ad prius scelus, etiam proprii homicidii crimen addiderit. Tale quid et Apostolus in secunda ad Corinthios Epistola loquitur: Ne abundantiori tristitia absorbeatur frater.
9.2.5
Et projectis argenteis in templo, recessit; et abiens laqueo se suspendit. Sicut poenitentia Judae infructuosa fuit, sic et oblatio reprobabilis; nihil enim illi profuit argentum projectum in templo, cum illum non absolvit a reatu, sed magis fecit noxium: scriptum est enim, Oblatio impiorum abominabilis Domino quae offertur ex scelere. Abiens quoque laqueo se suspendit, ut se ostenderet coelo terraeque perosum; de quo poeta convenienter canens ait: Infelicem animam laqueo suspendit ab alto: Lenior ira quidem tanto pro crimine culpae, Cunctorum cui nulla foret par poena malorum Exitus hic mortis, tamen et sublime cadaver Ostendit populis, quanto de culmine lapsus Pridem discipulus, qui nunc reus alta relinquens Sidera, tartareum descendit ad usque profundum.
9.2.6
Principes autem Sacerdotum acceptis triginta argenteis dixerunt: Non licet eos in corbonam mittere quia pretium sanguinis est. Vere culicem liquantes, et camelum glutientes. Si enim ideo non mittunt pecuniam in corbonam, id est, in gazophylacium et dona Dei, quia pretium sanguinis est, cur ipse sanguis funditur?
9.2.7
Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. Magnum hoc est prophetiae sacramentum, et in factis iniquitatis miraculi plena meditatio. Figuli opus est de luto vasa formare cujus in manu sit ex luto eodem, vas aut ad ipsum opus, aut pulchrius reformare. Agrum autem saeculum nuncupari, ipsius Domini nostri verbis continetur. Christi ergo pretio saeculum emitur, id est, universitas ejus acquiritur in sepulturam peregrinorum atque inopum deputatur. Nihil hinc pertinet ad Israel, et totus hic saeculi empti usus alienus est, his videlicet qui in pretio sanguinis Christi sepeliuntur, quo universa sunt empta: omnia enim a Patre accepit quae in coelis et in terra sunt. Et ideo hic ager figuli est, quia Dei omnia sunt cujus in manu sit nos ut velit tanquam reformare. In hoc igitur agro Christo commortui et sepulti, hujus peregrinationis nostrae aeternam requiem sortiemur.
9.2.8
Propter hoc vocatus est ager ille Haceldemac, hoc est ager sanguinis usque in hodiernum diem. Illi quidem fecerunt alia voluntate, ut aeternum impietatis suae relinquerent ex agri emptione monumentum. Caeterum nos qui peregrini eramus a lege et prophetis, prava eorum studia suscepimus in salutem et in pretio sanguinis ejus requiescimus. Figuli autem ager appellatur, quia figulus noster est Christus, ut supra ostendimus.
9.2.9
Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel, et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. Hoc testimonium in Jeremia non invenitur, in Zacharia vero, qui pene ultimus duodecim prophetarum est, quaedam similitudo fertur. Et quanquam sensus non multum discrepet, tamen et ordo et verba diversa sunt. Si quis autem movetur, quod hoc testimonium non invenitur in scriptura Jeremiae prophetae, et ideo putat fidei evangelistae aliquid derogandum, primo noverit non omnes codices Evangeliorum habere quod per Jeremiam dictum sit, sed tantummodo per prophetam. Possemus ergo dicere his potius codicibus esse credendum, qui Jeremiae nomen non habent. Dictum est enim hoc per prophetam, sed Zachariam. Unde putatur esse codices mendosos qui habent Jeremiae nomen, quia vel Zachariae habere debuerunt, vel nullius sicut quidam, sed tantum per prophetam dicentem, qui utique intelligitur Zacharias. Sed utatur ista defensione cui placet; mihi autem cur non placeat, haec causa est: quia et plures codices habent Jeremiae nomen, et qui diligentius in Graecis exemplaribus Evangelium consideraverunt, in antiquioribus Graecis ita se perhibent invenisse, et nulla fuit causa cur adderetur hoc nomen, ut mendositas fieret. Cur autem de nonnullis codicibus tolleretur, fuit utique causa, ut hoc audax imperitia faceret, cum turbaretur quaestione quod hoc testimonium apud Jeremiam non inveniret. Quid ergo intelligendum est, nisi hoc actum esse secretiore consilio providentiae Dei, qua mentes evangelistarum sunt gubernatae? Potuit enim fieri ut animo Matthaei Evangelium conscribentis, pro Zacharia Jeremias occurreret ut fieri solet. Quod tamen sine ulla dubitatione emendaret, saltem ab aliis admonitus, qui ipso adhuc in carne vivente hoc legere potuerunt, nisi cogitaret recordationi suae, quae Spiritu sancto regebatur, non frustra occurrisse aliud pro alio nomen prophetae, nisi quia Dominus hoc scribi constituit. Cur autem ita constituerit Dominus, prima illa causa utilissima debet facillime cogitari, etiam sic esse insinuatum, ita omnes sanctos prophetas uno spiritu locutos, mirabili inter se consensione constare, ut hoc multo amplius sic, quam si omnium omnia prophetarum uno unius ore dicerentur. Et ideo indubitanter accipi debere quaecunque per eos Spiritus sanctus dixit, singula esse omnium, et omnia singulorum. Cum igitur et quae dicta sunt per Jeremiam, tam sint Zachariae quam Jeremiae, et quae dicta sunt per Zachariam, tam sint Jeremiae quam Zachariae, quid opus erat ut emendaret Matthaeus, cum aliud pro alio sibi nomen occurrens a se scriptum relegisset, et non potius sequens auctoritatem Spiritus sancti, a quo mentem suam regi plus nobis ille utique sentiebat, ita hoc scriptum relinqueret, sicut etiam admonendo constituerat ei Dominus, ad informandos nos tantam verborum suorum inter prophetas esse concordiam, ut non absurde, imo congruentissime etiam Jeremiae deputaremus quod per Zachariam dictum reperiremus? Si enim hodie quisquam volens alicujus verba dictare, indicat nomen alterius a quo dicta sint, qui tamen amicissimus et familiaritate conjunctissimus illi cujus verba dicere voluit; et continuo recordatus alium pro alio se dixisse, ita se colligat et corrigat, ut tamen dicat: Bene dixi; quid aliud intuens, nisi tantam inter ambos esse concordiam, inter illum scilicet cujus verba dicere voluit, et alium cujus ei nomen pro illius nomine occurrit, ut tale sit hoc istum dixisse, quale si ille dixisset? quanto magis hoc de prophetis sanctis intelligendum et maxime commendandum fuit, ut omnium libros tanquam unius unum librum acciperemus, in quo nulla rerum discrepantia crederetur, sicut nulla inveniretur, et in quo major esset constantia veritatis, quam si omnia illa unus homo quamlibet doctissimus loqueretur. Quod ergo hinc argumentum sumere conantur vel infideles vel imperiti homines, quasi ad ostendendam dissonantiam sanctorum evangelistarum, hoc potius debent assumere fideles, et docti ad ostendendam unitatem sanctorum etiam prophetarum. Est alia causa cur hoc nomen Jeremiae in testimonio Zachariae sic permanere permissum, vel potius Spiritus sancti auctoritate praeceptum sit. Est apud Jeremiam, quod emerit agrum a filiis fratris sui, et dederit ei argentum, non quidem sub hoc nomine pretii quod positum est apud Zachariam, triginta argenteis, verumtamen agri emptio non est apud Zachariam. Quod autem prophetiam de triginta argenteis ad hoc interpretatus sit evangelista, quod modo de Domino completum est, ut hoc esset ejus pretium, manifestum est. Sed ad hoc pertinere etiam illud de agro empto, quod Jeremias dicit, hinc potuit mystice significari, ut non id Zachariae nomen poneretur, qui dixit triginta argenteis, sed Jeremiae, qui dixit de agro empto: ut lecto Evangelio atque invento nomine Jeremiae, lecto autem Jeremia, et non invento testimonio de triginta argenteis, invento tamen agro empto, admoneatur lector utrumque conferre, et inde sensum enucleare prophetiae, quomodo pertineat ad hoc quod in Domino impletum est. Nam illud quod subjecit huic testimonio Matthaeus cum ait: Quem appretiaverunt filii Israel, et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus, nec apud Zachariam, nec apud Jeremiam reperitur. Unde magis ex persona ipsius evangelistae accipiendum est eleganter et mystice insertum, quia et hoc ex Domini revelatione cognoverit ad hanc rem, quae de Christi pretio facta est, hujusmodi pertinere prophetiam. Liber quippe empti agri apud Jeremiam jubetur mitti in vas fictile, et emitur hic de pretio Domini ager figuli, et hoc ad sepulturam peregrinorum, tanquam ad permansionem quietis eorum cum in hoc saeculo peregrinantur, consepelientur Christo per baptismum. Nam et illam emptionem agri hoc significare, ait Jeremias: Dicit Dominus: Quia erit permansio captivitati liberatorum in illa terra. Sequitur Matthaeus, et dicit:
9.2.10
Jesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses dicens: Tu es rex Judaeorum? Hunc locum manifestius in Luca reperimus explanatum. Ait enim sic: Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum. Coeperunt autem accusare illum dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Caesari, et dicentem se Christum regem esse. Et notandum quod duobus secundum Lucam Domino objectis, videlicet quod et tributa Caesari dare prohiberet, et se Christum regem diceret, Pilatus vero de uno regni verbo interrogandum putavit. Potuit enim fieri ut illud Domini judicium, quod ait: Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et quae Dei sunt Deo, etiam Pilatum audisse contigerit. Ideoque causam hanc, quasi apertum invidorum mendacium nihili pendens, solum hoc quod nesciebat quaesitum dignum duxerit. Arguuntur impietatis Judaei, quod accusantes Salvatorem ne falso quidem aliquid verisimile quod ei objicere possint inveniunt; et ideo sicut Marcus dicit, convenientia eorum testimonia non erant.
9.2.11
Dicit ei Jesus: Tu dicis. Eodem verbo praesidi, quo et principibus sacerdotum respondet, ut propria sententia condemnentur. Sicque ipse sermonem suum temperat, ut et verum dicat, et sermo ejus calumniae non pateat. Sed aliquantum diversus sermo est, qui fuerat ad sacerdotem. Illi enim quaerenti an ipse Christus esset, dixerat: Tu dixisti. Hoc ideo quia lex omnis venturum Christum praedicaverat, respondetur tanquam de praeteritis sacerdoti, quia semper venturum Christum ex lege ipse dixisset. Huic vero legis ignaro interroganti an ipse esset rex Judaeorum dicitur: Tu dicis, quia per fidem praesentis confessionis salus gentium est. Et quod hoc de se, ille qui antea ignorabat loquatur, quod hi negant qui antea loquebantur.
9.2.12
Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit. Verum ut nobis patientiae praebeat exemplum, sicut ante verberatus, sic et modo accusatus silet ac reticet. Et attende quod Pilato, qui invitus ferebat sententiam, aliqua in parte responderit. Sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignosque suo sermone judicarit.
9.2.13
Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia. Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. Ethnicus quidem est, qui condemnat Jesum, sed causam refert in populum Judaeorum. Vide in quantis te accusant. Jesus autem nihil respondere voluit, ne crimen diluens, dimitteretur a praeside, et crucis utilitas differretur.
9.2.14
Per diem autem solemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent. Hanc autem dimissionem solemnem, non imperialis legis sanctione Pilatus in usu habebat, sed annua gentis, cui per talia placere gaudebat, consuetudine devinctus.
9.2.15
Habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. Hunc quippe vinctum Lucas refert, propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missum in carcerem. Iste in Evangelio quod scribitur juxta Hebraeos, filius magistri eorum interpretatur.
9.2.16
Congregatis autem illis dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis, Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? Unde jam satis apparet quod id Marcus velit ostendere, dicendo regem Judaeorum, quod Matthaeus dicendo Christum: non enim dicebantur christi, nisi reges Judaeorum.
9.2.17
Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. Offerebat eis optionem Pilatus dimittendi utrum vellent latronem an Jesum, non dubitans Jesum potius eligendum, sciens eum propter invidiam traditum. Igitur causa crucis manifeste invidia est. Quae esset ipsa invidia evangelista Joannes declarat dicens: Ecce totus mundus post eum vadit; si dimittamus eum, sic omnes credent in eum.
9.2.18
Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor ejus dicens: Nihil tibi et justo illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum. Sedente autem illo, inquit, pro tribunali, id est, in tribunali. Tribunal enim sedes est judicum, sicut solium regum, et cathedra doctorum. Misit ad illum uxor ejus dicens: Nihil tibi et justo illi, et reliqua. In visionibus quoque et somniis gentilis viri uxor hoc intellexit, quod Judaei vigilantes, nec credere, neque intelligere voluerunt. Et nota quod gentibus saepe a Deo somnia revelentur, et quod in Pilato et uxore ejus justum Dominum confitentibus gentilis populi testimonium sit. In muliere autem species plebis gentilium est, quae jam fidelis eum, cum quo conversabatur, incredulum populum ad Christi fidem advocat. Quae quia ipsa multum sit passa pro Christo in eamdem gloriam futuram illum cum quo conversabatur, insinuat. Hac enim vice, non ante, se intellexit diabolus per Christi mortem nudandum et spolia humani generis sive in mundo, sive apud tartara amissurum. Et ideo satagebat per mulierem per quam spolia mortis invaserat, Christum eripere de manibus Judaeorum, ne per illius mortem ipse amitteret mortis imperium.
9.2.19
Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. Hoc est quod alibi Dominus per prophetam ait: Quia egressa est iniquitas a senibus judicibus qui videbantur regere populum. Et item: Popule, inquit, meus, exactores tui te spoliaverunt. Ergo qui debuerunt docere plebem legem et justitias Domini, ipsi seduxerunt eos ducentes per invia, et non in via, et causa fuerunt eis ruinae. Respondens autem praeses ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti: at illi dixerunt: Barabbam. Haeret Judaeis usque hodie sua petitio quam tanto labore impetrarunt. Quia enim data sibi optione, pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem, pro datore vitae elegerunt ademptorem, merito salutem perdiderunt et vitam. Et latrociniis sese ac seditionibus in tantum subdiderunt, ut et patriam regnumque suum, quod plus Christo amavere, perdiderint, et hactenus eam quam vendidere sive animae seu corporis libertatem, recipere non meruerint.
9.2.20
Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu qui dicitur Christus? Et dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. Multas liberandi Salvatorem occasiones dedit. Primum latronem justo conferens, deinde inferens: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? hoc est, qui rex vester est; cumque responderent, crucifigatur, non statim acquievit juxta suggestionem uxoris, quae mandaverat: Nihil tibi sit et justo illi: ipse quoque respondens: Quid enim mali fecit? Hoc dicendo Pilatus absolvit Jesum. At illi magis clamabant dicentes, Crucifigatur, ut impleretur quod in vigesimo primo psalmo dixerat: Circumdederunt me canes multi, congregatio malignorum obsedit me. Et illud Jeremiae: Facta est mihi haereditas mea sicut leo in silva: dederunt super me vocem suam. Isaia quoque in hac sententia congruente: Exspectavi ut facerent judicium, fecerunt iniquitatem, et justitiam, et ecce clamor.[ Aug.] Quanta perfidorum crudelitas, quae non solum occidere innocentem, sed et pessimo genere mortis occidere, hoc est, crucifigere desiderat. Pendentes enim in ligno crucifixi, clavis ad lignum pedibus manibusque confixi producta morte necabantur, et diu videbatur in cruce, non quia longior vita eligebatur, sed quia mors ipsa protendebatur, ne dolor citius finiretur. Verum ipse de morte pessima occidit omnem mortem; pessima enim erat non intelligentibus Judaeis, nam a Domino electa erat. Ipsam enim crucem suam signum habiturus, erat ipsam crucem de diabolo superato tanquam tropaeum in frontibus fidelium positurus, ut diceret Apostolus: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
9.2.21
Videns autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua lavit manus coram populo dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus, vos videritis. Pilatus accepit aquam juxta illud propheticum: Lavabo inter innocentes manus meas, ut in lavacro manuum ejus gentilium opera purgarentur, et ab impietate Judaeorum qui clamaverunt: Crucifige eum, nos alienos faceret quodammodo contestans et dicens: Ego quidem innocentem volui liberare; sed quoniam seditio oritur, et rebellionis mihi contra Caesarem crimen impingitur, innocens ego sum a sanguine justi hujus. Judex qui cogitur contra Dominum ferre sententiam, non damnat oblatum, sed arguit offerentes, justum esse pronuntians, qui crucifigendus est. Vos, inquit, videritis, ego minister sum legum, vestra vox sanguinem fundit. Sed nunquid Deum judicem fallebant, quod fecit Pilatus, in eo ipso quod fecit aliquantum particeps fuit, sed in comparatione multo ipse innocentior. Institit enim quantum potuit ut illum ex eorum manibus liberaret. Sequitur:
9.2.22
Et respondens universus populus dixit: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Perseverat usque in praesentem diem haec imprecatio super Judaeos, et sanguis Domini non auferetur ab eis. Unde per Isaiam loquitur: Si levaveritis ad me manus, non exaudiam vos. Manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Optimam haereditatem Judaei filiis reliquerunt, dicentes: Sanguis ejus, et caetera.
9.2.23
Tunc dimisit illis Barabbam. Latro seditiosus et homicidiorum auctor dimissus est populo Judaeorum, id est, diabolus: qui jam olim patria lucis ob culpam superbiae depulsus, et in tenebrarum fuerat carcerem missus. Atque ideo Judaei pacem habere non possunt, quia seditionum principem, quam Dominum eligere maluerunt. Quia vero Barabbas filius patris, vel magistri eorum interpretatur, potest Antichristi typum gerere, quem illi quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis, vero Dei Filio sunt praelaturi. Filius autem diaboli Antichristus non ab ipso nascendo, sed, sicut caeteri peccatores, illum imitando, vocatur.
9.2.24
Jesum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur. Quaerat eruditus lector quomodo sibi conveniat, Pilatum lavisse manus suas, et dixisse: Innocens ego sum a sanguine justi hujus, et postea flagellatum tradidisse Jesum ut crucifigeretur. Sed sciendum Romanis eum legibus ministrasse, quibus factum est ut qui crucifigeretur prius flagellis verberaretur. Jesus autem flagellatus non ab alio quam ab ipso Pilato intelligendus est. Scribit namque aperte Joannes: Clamaverunt rursum omnes dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro. Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. Ac deinde subjungit: Et milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti ejus, et caetera. Quod quidem ideo fecisse atque ideo credendus est militibus eum illudendum tradidisse, ut satiati poenis et opprobriis ejus Judaei, mortem ejus ultra sitire desisterent. Hoc autem factum est, ut quia scriptum est: Multa flagella peccatorum, illo flagellato nos a verberibus liberaremur, dicente Scriptura: Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Mystice autem Pilatus, qui interpretatur os malleatoris, significat diabolum, qui secundum prophetam malleus est universae terrae, per quem Dominus vascula sua in ministerii usum formanda percutit, cum electos suos variis tentationibus probare permittit. Quem et novissime Dominus conterit, quia extremo judicio in aeterna damnatione confringit.
9.2.25
[ III.] Tunc milites praesidis suscipientes Jesum in praetorio, congregaverunt ad eum universam cohortem, et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus, et genu flexo ante eum illudebant dicentes: Ave, rex Judaeorum. Milites quidem, quia rex Judaeorum fuerat appellatus, et hoc ei scribae et sacerdotes crimen objecerant, quod sibi in populo Israel usurparet imperium, illudentes hoc faciunt, ut nudatum pristinis vestibus, induant chlamydem coccineam pro purpura, qua reges veteres utebantur, et pro diademate ponant ei coronam spineam, pro sceptro regali dent calamum, et adorent quasi regem. Nos autem haec omnia intelligamus mystice. Quomodo enim Caiphas dixit: Oportet unum hominem mori pro omnibus, nesciens quid diceret, sic et isti quodcunque fecerunt, licet alia mente fecerint, tamen nobis qui credimus sacramenta tribuebant. In chlamyde coccinea, opera gentium cruenta sustentat. In corona spinea, maledictum solvit antiquum. In calamo, venenata occidit animalia; sive calamum tenebat in manu, ut sacrilegium scriberet Judaeorum. Notandum autem quod Marcus in eodem loco narrationis ita dicit: Milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii, et convocant totam cohortem, et induunt purpuram, et imponunt ei plectentes spineam coronam, et coeperunt salutare eum dicentes: Ave, rex Judaeorum, et percutiebant caput ejus arundine, et conspuebant eum, et ponentes genua adorabant eum. Ubi intelligitur quod Matthaeus dicit: Chlamydem coccineam circumdederunt ei, hoc Marcus dixisse indutum purpura. Pro regia enim purpura chlamys illa coccinea ab illudentibus adhibita erat, et est rubra quaedam purpura cocco simillima. Potest etiam fieri ut purpuram etiam Marcus commemoraverit, quam chlamys habebat, quamvis esset coccinea. Mystice ergo in purpura qua indutus est Dominus, ipsa ejus caro quam passionibus objecit insinuatur. De qua praemissa dixerat prophetia: Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua quasi calcantium in torculari. In corona vero quam portabat spinea, nostrorum susceptio peccatorum, pro qua mortalis fieri dignatus est, ostenditur. Juxta quod praecursor ipsius testimonium ei perhibens, ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Namque spinas in significatione peccatorum poni solere testatur ipse Dominus, qui protoplasto in peccatum prolapso dicebat: Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi. Quod est aperte dicere: Conscientia tua punctiones tibi, et aculeos vitiorum procreare non desistet. Quod vero juxta Evangelium Lucae Dominus apud Herodem alba veste induitur, in caeteris vero evangelistis a militibus Pilati sub coccineo sive purpureo habitu illusus esse perhibetur, collata utraque narratione, in uno innocentia et castitas assumptae humanitatis, in altero autem veritas passionis, per quam ad gloriam regni immortalis esset perventurus, exprimitur. Sicut enim purpura colorem sanguinis qui pro nobis effusus est imitatur, ita et habitum regni quod post passionem intravit, nobisque intrandum patefecit, insinuat. Verum quia dixit Apostolus: Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis, et Isaias Domino de electis omnibus inquit: His velut ornamento vestieris, potest in hoc utroque Domini habitu, inimicorum quidem sententia probroso, sed ipsius Domini electione gloriosissimo, omnis electorum ejus multitudo quae in martyres venerandos, et caeteram fidelium plebem distinguitur, aptissime designari. Alba etenim veste induitur, cum munda justorum confessione circumdatur. Purpura sive cocco vestitur, cum in triumpho victoriosorum martyrum gloriatur.
9.2.26
Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. Haec tunc fecere milites Pilati, haec usque hodie faciunt haeretici et pagani, milites utique diaboli: quia enim caput Christi Deus, caput ejus percutiunt, qui eum Deum esse verum denegant. Et quia per arundinem Scriptura solet confici, quasi arundine caput Christi feriunt, qui divinitati illius contradicentes, errorem suum confirmare auctoritate sacrae Scripturae conantur. Spuunt in faciem ejus, qui ejus praesentiam gratiae verbis exsecrandis ex interna caecae mentis insania conceptis respuunt, et Jesum Christum in carne denegant venisse. Et quidem milites eum, quasi qui Deum se ipse falso dixisset, illudentes adorabant. Sed sunt hodie, quod est gravioris vesaniae, qui eum certa fide ut Deum verum adorant, sed perversis actibus mox verba ejus quasi fabulosa despiciunt, ac promissa regni illius temporalibus illecebris longe postponunt.
9.2.27
Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamydem, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent. Quando flagellatur Jesus, et conspuitur et irridetur, non habet propria vestimenta, sed ea quae propter peccata nostra sumpserat. Cum autem crucifigeretur et illusionis atque irrisionis pompa praeterierat, tunc pristinas vestes recipit, et proprium assumit ornatum, statimque elementa turbantur, et creatori testimonium dant creaturae.
9.2.28
[ IV.] Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum venientem obviam sibi nomine Simonem. Hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. Cavendum ne cui videatur contrarium quod Joannes scribit ipsum Dominum sibi crucem portasse. Caeteri vero evangelistae hunc Simonem Cyrenaeum eam bajulasse referunt. Primo namque a Domino portata, ac deinde Simoni, quem exeuntes forte obvium habuerunt, portanda imposita est. Et hoc congruo satis ordine mysterii, quia nimirum ipse passus est pro nobis relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Et quod Simon iste non Hierosolymita, sed Cyrenaeus esse perhibetur( Cyrene enim Libyae civitas est, ut in Actibus apostolorum legimus, recte per eum populi gentium designantur: qui quondam peregrini et hospites testamentorum, nunc obediendo cives sunt et domestici Dei; et sicut alibi dicitur: Haeredes autem Dei, cohaeredes autem Christi. Unde apte Simon obediens, Cyrene haeres interpretatur. Nec praetereundum quod idem Simon de villa venisse refertur. Villa enim Graece πάγος dicitur, unde paganos appellamus eos, quos a civitate Dei alienos, et quasi urbanae conversationis esse videmus expertes. Sed de pago Simon egrediens, crucem portat post Jesum, cum populus nationum paganis ritibus derelictis, vestigia Dominicae passionis obedienter amplectitur. Nec fortuitum, sed figuratum et mysticum fuit, ut Judaeis in Christum saevientibus, ad compatiendum ei peregrinus occurreret, dicente Apostolo, si compatimur, et conregnabimus, ut sacratissimo Salvatoris opprobrio, non Hebraeus quisquam nec Israelita, sed alienigena subderetur. Per hanc enim translationem, a circumcisione ad praeputium, a filiis carnalibus ad filios spiritales, immaculata agni propitiatio, et omnium sacramentorum plenitudo transibat.
9.2.29
Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus. Golgotha namque Syrum nomen est, non Hebraeum, et interpretatur Calvariae. Est autem ipse locus in Helia ad septentrionalem plagam montis Sion: et Calvariae non ob calvitium primi hominis, quem ibi quidam errantes sepultum frustra suspicantur, sed ob decollationem reorum atque damnatorum dicitur. Adam vero non in Jerusalem sepultum, sed juxta Arbeae et Hebron, in Moysis volumine legimus. Exeuntes ergo a praetorio Pilati venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quia extra urbem et foris portam tunc fuerunt loca in quibus truncabantur capita damnatorum, et inde Calvariae, id est, decollatorum sumpsere nomen. Propterea autem ibi crucifixus est Dominus, ut ubi prius erat area damnatorum, erigerentur vexilla martyrii. Et quomodo pro nobis maledictum crucis factus est, et flagellatus, et crucifixus, sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigitur. Moralem quoque sacrosanctae crucis figuram describit Apostolus, ubi ait: In charitate radicati et fundati et ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, et longitudo, altitudo, et profundum, cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi.[ Aug.] In latitudine quippe bona opera charitatis significat; in longitudine, perseverantiam sanctae conversationis usque in finem; in altitudine, spem coelestium praemiorum; in profundo, inscrutabilia judicia Dei. Unde ista gratia in homines venit, et haec ista coaptantur sacramento crucis, ut in latitudine accipiatur transversum lignum quo extenduntur manus, propter operum significationem; in longitudine ab ipso usque in terram, ubi totum corpus crucifixum stare videtur; quod significat persistere, hoc est, longanimiter permanere; in altitudine, ab ipso transverso ligno sursum versus quod ad caput eminet, propter spectationem supernorum, ne illa opera bona atque in eis perseverantia propter beneficia Dei, terrena ac temporalia facienda credantur, sed potius propter illud, quod desuper sempiternum sperat fides quae per dilectionem operatur; in profundo autem pars illa ligni quae in terrae abdita defixa latet, sed inde consurgit illud omne quod eminet, sicut ex occulta Dei voluntate vocatur homo ad participationem tantae gratiae, alius sic, alius autem sic. Supereminentem vero scientiae charitatem Christi, eam profecto ubi pax illa est quae praecellit omnem intellectum.
9.2.30
Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. Et cum gustasset, noluit bibere. Deus loquitur ad Hierusalem: Ego te plantavi vineam meam veram, quomodo facta es in amaritudinem vitis alienae? Amara vitis amarum vinum fecit, quo propinat Domino Jesu, ut impleatur quod scriptum est: Dederunt in cibum meum fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Quod autem dicitur: Cum gustasset, noluit bibere, hoc indicat quod gustaverit quidem pro nobis mortis amaritudinem, sed tertia die resurrexerit. Quod enim ait Marcus: Non accepit, intelligitur non accepit ut biberet. Gustavit autem sicut Matthaeus testis est, ut quod idem Matthaeus ait: Noluit bibere, hoc Marcus dixerit, Non accepit, tacuerit autem quod gustaverit. Sed et hoc quod Marcus ait myrrhatum vinum, intelligendum est Matthaeum dixisse cum felle mixtum. Fel quippe pro amaritudine posuit, et myrrhatum enim vinum amarissimum est: quanquam fieri possit ut et felle et myrrha vinum amarissimum redderent.
9.2.31
Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus sortem mittentes. Joannes autem distinctius hoc explicat quemadmodum gestum sit. Milites ergo, inquit, cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus et fecerunt quatuor partes unicuique militi partem et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam sed sortiamur de illa cujus sit, ut Scriptura impleretur dicens, Partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestimenta mea miserunt sortem. Quadripartita autem vestis Domini quadripartitam ejus figuravit Ecclesiam, toto scilicet, qui quatuor partibus constat, terrarum orbe diffusam, et omnibus eisdem partibus aequaliter, id est concorditer distributam. Tunica vero illa sortita omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur. Si enim charitas juxta Apostolum, et supereminentiorem habet viam et supereminet scientiae et super omnia praecepta est, merito vestis qua significatur, desuper contexta perhibetur. In sorte autem quid nisi gratia Dei commendata est. Sic quippe una ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit. Et cum sors mittitur, non personae cujusque vel meritis, sed occulto Dei judicio conceditur, et quia, sicut Apostolus dicit: Vetus homo noster simul crucifixus est cruci cum illo ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus: quandiu id agunt opera nostra ut evacuetur corpus peccati, quandiu exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur de die in diem, tempus est crucis. Haec sunt etiam bona opera quidem tamen adhuc laboriosa, quorum merces requies est. Sed ideo dicitur spe gaudentes, ut requiem futuram cum hilaritate in laboribus opperiamur. Hanc hilaritatem significat, sicut supra diximus, crucis latitudo in transverso ligno, ubi figuntur manus. Per manus enim opera intelligimus, per latitudinem hilaritatem operantis, quia tristitia facit angustias. Per altitudinem autem cui caput adjungitur, exspectatio retributionis de sublimi justitia Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. His quidem qui secundum tolerantiam boni operis gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam. Itaque etiam longitudo qua totum corpus extenditur, ipsam tolerantiam significat. Unde longanimes dicuntur qui tolerant. Profundum autem quod terrae infixum est secretum sacramenti praefigurat.
9.2.32
Et sedentes servabant eum. Diligentia militum et sacerdotum nobis proficit, ut major et apertior resurgentis virtus appareat.
9.2.33
Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judaeorum. Nullam aliam causam Judaei interfectionis Christi invenerunt, nisi quod rex Judaeorum esset. Unde non ipsi quidem, sed Pilatus hanc scriptionem fecit; sicut et Joannes manifestus narrat dicens: Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, rex Judaeorum. Hunc titulum multi legerunt Judaeorum, quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus. Et erat scriptum Hebraice, Graece et Latine. Dicebant ergo Pilato pontifices Judaeorum: Noli scribere, rex Judaeorum, sed, quia ipse dixit: rex sum Judaeorum. Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. Hinc ergo apparet Judaeos hunc titulum non confecisse, qui Jesum accusabant, et invidentes scribi regem prohibebant; sed Pilatum, qui gentilis populi in conscriptione et confirmatione tituli typice confessionem praefigurabat. Pulchre autem titulus qui Christum regem testetur, non infra, sed supra crucem ponitur, quia licet in cruce pro nobis hominis infirmitate dolebat, super crucem tamen regis majestate fulgebat. Qui apte etiam quia rex simul et sacerdos est, cum eximiam Patri suae carnis hostiam in altari crucis offerret, regis quoque qua praeditus erat titulo dignitatem praetendit, ut cunctis legere, hoc est, audire et credere volentibus innotescat quia suum per crucem non perdiderit, sed confirmaverit potius et corroboraverit imperium. Unde et Apostolus cum ignominiam crucis descripsisset adjunxit: Propter quod Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne bonum, et caetera. Nam quod hoc nomen Hebraice, Graece et Latine scriptum erat, hoc est, quod idem Apostolus subsecutus annectit: Et omnis lingua confiteatur quia Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Quantum vero ad litteram hae tres linguae ibi prae caeteris eminebant, Hebraea propter Judaeos in lege gloriantes, Graeca propter gentium sapientes, Latina propter Romanos, multis ac pene omnibus jam tunc gentibus imperantes. Velint nolint ergo Judaei, omne mundi regnum, omnis mundana sapientia, omnia divinae legis sacramenta testantur quia Jesus rex Judaeorum est, hoc est, imperator credentium et confitentium Deus.
9.2.34
Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris, et unus a sinistris. Latrones qui cum Domino sunt hinc inde crucifixi significant eos qui sub fide et confessione Christi, vel agonem martyrii, vel quaelibet continentiae arctioris instituta subeunt. Sed quicunque haec pro aeterna solum coelestique gloria gerunt, hi profecto dextri latronis merito ac fide designantur. At qui sive humanae laudis, seu qualibet minus digna intentione mundo abrenuntiant, non immerito blasphematoris ac sinistri latronis mentem imitantur et actus. De qualibus dicit Apostolus: Si tradidero corpus meum ut ardeam, si dedero omnes facultates meas in cibos pauperum, si alia plura aut pietatis opera facere, aut dona gratiae spiritalis accepisse videar, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Beati autem qui sua propter Dominum aut propter Evangelium reliquunt. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum.
9.2.35
Praetereuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce. Quia praetergrediebantur viam, in vero intinere Scripturarum ambulare nolebant. Movebant capita, quia jam ante moverant pedes, et non stabant super petram. Sicut enim claudicabant gressu operum, ita et mutabiles erant mente, et vacillabant sermone. De quibus scriptum est in psalmo: Omnes qui videbant me, aspernabantur me. Locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Domino, eripiat eum, salvum faciat eum quoniam vult eum. Idipsum insultans incondita voce fatuus populus, quod falsi testes ante in domo principis sacerdotum confinxerant, quando templi destructionem et reaedificationem illi objecerant qui Dominum templi non intelligebant, Filium Dei tentando de cruce descendere jubebant, qui nec Patrem Deum, nec Filium, veraciter in fide et religione habebant. Omnis enim, ut Joannes ait, qui negat Filium nec Patrem habet. Qui autem confitetur Filium et Patrem, Si Filius Dei es, inquiunt, descende de cruce. Si enim tunc de cruce descenderet, nimirum insultantibus cedens, virtutem nobis patientiae non demonstraret. Sed exspectavit paululum, toleravit opprobria, irrisiones sustinuit, servavit patientiam, distulit admirationem. Et qui de cruce descendere noluit, de sepulcro surrexit. Plus igitur fuit de sepulcro resurgere, quam de cruce descendere. Plus fuit mortem resurgendo destruere, quam vitam descendendo servare. Sed cum Judaei hunc ad insultationes suas de cruce descendere minime cernerent, cum morientem viderint, eum se vicisse crediderunt, nomen illius se quasi exstinxisse gavisi sunt. Sed ecce de morte nomen ejus per mundum crevit, ex qua hunc infidelis turba exstinxisse se credidit. Et quae gaudebat occisum, dolet mortuum, quia hunc ad suam gloriam cognoscit pervenisse per poenam.
9.2.36
Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Etiam nolentes confitentur scribae et pontifices, quod alios salvos fecit. Itaque eos propria condemnat sententia. Qui enim alios salvos fecit, utique si vellet seipsum salvare poterat.
9.2.37
Si rex Israel est descendat nunc de cruce, et credemus ei. Confidit in Deo. Fraudulenta promissio. Quid est plus de cruce adhuc viventem descendere, an de sepulcro mortuum resurgere? Surrexit et non creditis. Ergo etiam si de cruce descenderit, non credetis.
9.2.38
Liberet eum nunc si vult. Dixit enim: Quia Dei Filius sum. O caece et stulte grex sacerdotum, scribarum et seniorum. Nunquid impossibile est ei de parvo ligni stipite descendere, qui descendit a coelorum arce; aut nunquid tua vincla illum possunt stringere, quem coeli aut coeli coelorum non possunt capere.
9.2.39
Idipsum autem et latrones, et qui crucifixi erant cum eo improperabant ei. Quomodo qui cum eo crucifixi erant improperabant ei, quandoquidem unus eorum improperabat secundum Lucae testimonium, alter et compescuit eum, et in Deum credidit, nisi intelligamus Matthaeum et Marcum breviter perstringentes hoc loco pluralem numerum pro singulari posuisse, sicut in Epistola ad Hebraeos legimus pluraliter dictum: Clauserunt ora leonum, cum solus Daniel significari intelligatur. Et pluraliter dictum, secti sunt, cum de solo Isaia tradatur. Quid autem usitatius, verbi gratia, quam ut dicat aliquis: Et rustici mihi insultant etiam si unus insultet. Tunc enim esset contrarium quod Lucas de uno manifestavit, si illi dixissent ambos latrones conviciatos Domino, tamen posset sub numero plurali unus intelligi. Cum vero dictum est latrones, vel qui cum eo crucifixi erant, nec additum est ambo, non solum si ambo fecissent posset hoc dici, sed etiam quia unus hoc fecit, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari. Quod vero Luca testante unus latro Dominum blasphemat dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos, alter vero et illum digna invectione redarguit, et Dominum fideli supplicatione precatur dicens: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum, usque hodie haec geri in Ecclesia videmus, cum mundanis tacti afflictionibus fuerint veri simul et falsi Christiani. Ille quidem qui ficta mente Dominicae passionis sacramenta gestant, ad praesentis vitae gaudia cupiunt liberari a Domino, at qui simplici intentione cum Apostolo non gloriantur, nisi in cruce Domini nostri, ita potius a praesentibus aerumnis optant erui, ut spiritum suum in manus sui commendent auctoris, unaque cum ipso regni coelestis desiderent esse participes. Unde bene ille, qui fide dubia Dominum precabatur, funditus est contemptus a Domino, neque ulla responsione dignus habitus. At vero preces illius qui aeternam a se salutem quaerebat, pia mox Dominus exauditione suscipere dignatus est, quia nimirum quicunque in tribulationibus positi, temporalia tantum a Domino solatia requirunt, a temporalibus se pariter et aeternis gaudiis privant. Qui autem veraciter bona patriae coelestis suspirant, ad haec absque ulla dubietate Christo miserante perveniunt. Potest et in duobus latronibus uterque populus et gentium et Judaeorum significari, quia primum quidem uterque populus Dominum blasphemavit, quando pariter Judaei et gentes in mortem Domini consenserunt. Postea vero signorum magnitudine alter exterritus egit poenitentiam, et usque hodie Judaeos increpat blasphemantes.
9.2.40
[ V.] A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram. Qui scripserunt contra Evangelia, suspicantur eclipsin solis, quod certis statutisque temporibus accidere solet, discipulos Christi ob imperitiam super resurrectionem Domini interpretatos, cum defectus solis nunquam nisi ortu lunae fieri soleat. Nulli autem dubium est Paschae tempore lunam fuisse plenissimam. Et ne forsitan videretur umbra terrae, vel orbis vel lunae, soli obsitus breves et ferrugineas fecisse tenebras, trium horarum spatium ponitur, ut omnis causantium occasio tolleretur. Et hoc factum reor, ut compleatur prophetia dicens: Occubuit sol meridie, et contenebrabitur super terram in die lux. Et in alio loco occubuit sol cum adhuc media esset dies; videturque mihi clarissimum lumen mundi, hoc est luminare majus retraxisse radios suos, ne aut pendentem videret Dominum, aut impii blasphemantes sua luce fruerentur. Et notandum quod Dominus sexta hora, hoc est recessuro a centro mundi sole, crucifixus sit. Diluculo autem, hoc est oriente jam sole, resurrectionis suae mysteria celebravit. Statu enim temporis signavit quod effectu operis exhibuit. Quia mortuus est propter peccata nostra, et surrexit propter justificationem nostram. Nam de Adam peccante scriptum est, quod audierit vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem. Post meridiem, namque inclinata luce fidei. Ad auram vero, refrigescente fervore charitatis. Deambulans autem audiebatur quia ab homine peccante recesserat. Rationis igitur imo divinae pietatis ordo poscebat, ut eodem temporis articulo quo tunc Adae praevaricanti occluserat, nunc latroni Dominus poenitenti januam paradisi reseraret, et qua hora primus Adam peccando mortem huic mundo invexit, eadem hora secundus Adam mortem moriendo destrueret. Nec praetereundum quod sunt qui arbitrentur hora quidem tertia Dominum crucifixum, a sexta autem hora tenebras factas usque ad nonam, ut consumptae intelligantur tres horae, ex quo crucifixus est usque ad tenebras factas. Et posset quidem hoc rectissime intelligi, nisi Joannes diceret hora quasi sexta Pilatum rediisse pro tribunali in loco qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. Sequitur enim parasceve Paschae hora quasi sexta, et dicit Judaeis: Ecce rex vester, etc. Si igitur hora quasi sexta Pilato sedente pro tribunali traditus est crucifigendus Judaeis, quomodo hora tertia crucifixus est, sicut verba non intelligentes quidam putaverunt. Jam certe dixerat Marcus, Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta ejus. Si ergo ejus rei gestae tempus voluit commemorare, sufficeret dicere: Erat autem hora tertia; ut quid adjunxit, Et crucifixerunt eum? nisi quia voluit aliquid recapitulando significare, quod quaesitum inveniretur, cum Scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus universae Ecclesiae notum erat qua hora Dominus ligno suspensus est: unde posset hujus vel error corrigi, vel mendacium refutari. Sed quia sciebat a militibus Dominum crucifixum non a Judaeis, occulte ostendere voluit eos magis crucifixisse qui clamaverunt ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi suo secundum suum officium praebuerunt. Intelligitur ergo fuisse hora tertia cum clamaverunt Judaei ut Dominus crucifigeretur. Et veracissime demonstratur tunc eos crucifixisse quando clamaverunt maxime quia nolebant videri se hoc fecisse, et propterea eum Pilato tradiderant: quod eorum verba satis indicant secundum Joannem. Quod ergo maxime videri se fecisse nolebant, hoc eos hora tertia fecisse Marcus ostendit, verissime judicans magis fuisse Domini necatricem linguam Judaeorum quam militum manus.
9.2.41
Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna: Heli, Heli, Lamasabathani, hoc est, Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? Principio vicesimi primi psalmi abusus est, illud quod in medio versiculi legitur, Respice in me, superfluum est. Legitur enim in Hebraeo, Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti. Nec mireris verborum humilitatem, querimonias derelicti, cum formam servi sciens, scandalum crucis videas. Sicut enim esurire, et sitire, et fatigari, non erant propria divinitatis, sed corporales passiones, ita et quia dicitur, Ut quid me dereliquisti? corporalis vocis erat proprium, quia solet secundum naturam corpus nullatenus velle a sibi conjuncta vita fraudari. Licet enim et ipse Salvator dicebat hoc, sed proprie ostendebat corporis fragilitatem, manens virtus et sapientia Dei. Ut homo ergo loquitur, in eos circumferens motus quod in periculis positi a Deo nos deseri putamus: ut homo turbatur, ut homo flet, ut homo crucifigitur. Quomodo enim Pater deserere potuit Filium in passione, cum inseparabiles sint in natura sicut ipse Filius testatur. Qui me misit mecum est, nec me dereliquit. Non ergo deseri a Patre potuit Filius, quia Pater et Filius non derelinquunt sperantes in se. Humana enim natura propter peccatum derelicta fuerat, et deserta a Deo. Sed quia Filius factus est noster advocatus et causidicus, ideo quorum suscepit naturam eorum deplorat miseriam. Ipsa enim natura quam ille susceperat, derelicta fuerat a Patre, non Filius, qui una cum Patre est. Ostenditque quantum flere debeant qui peccant, quando sic flevit qui nunquam peccavit. Et ostendit quam patientes et sperantes debeant esse inter flagella, qui peccatores sunt, quando ipse ad immortalitatem non nisi per mortem transivit.
9.2.42
Quidam autem illic stantes et audientes dicebant: Eliam vocat iste. Non omnes, sed quidam quos arbitror milites fuisse Romanos, non intelligentes sermonis Hebraici proprietatem, sed eo quod dixit Eli, Eli, putantes Eliam ab eo invocatum. Sin autem Judaeos qui hoc dixerint intelligere volueris, et hoc more sibi solito faciunt ut Dominum imbecillitate infament, qui Eliae auxilium deprecetur.
9.2.43
Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. Quam ob causam Domino acetum sit potui datum Joannes ostendit plenius dicens: Postea sciens Jesus quia jam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura dicit, Sitio. Vas ergo positum erat aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. Vidit ergo quoniam consummata sunt omnia quae oportebat ut fierent antequam acciperet acetum et traderet spiritum; atque ut hoc etiam consummaretur quod ait: Et in siti potaverunt me aceto. Sitio, inquit, tanquam hoc diceret: Hoc minus fecistis, date quod estis: Judaei quippe ipsi erant acetum, degenerantes a vino patriarcharum et prophetarum, tanquam de pleno vase de iniquitate mundi hujus impleti, cor habentes velut spongiam cavernosis quodammodo atque tortuosis latibulis fraudulentum. Hyssopum cui circumposuerunt spongiam aceto plenam quoniam herba est humilis et pectus purgat, ipsius Christi humilitatem congruenter accipiens quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt. Unde et illud in psalmo: Asperges me hyssopo, et mundabor, Christi namque humilitate mundamur. Quia nisi humiliasset semetipsum factus obediens Patri usque ad mortem crucis, non utique sanguis ejus in peccatorum remissionem, hoc est in nostram mundationem fuisset effusus. Per arundinem vero cui imposita est spongia Scriptura significatur, quae implebatur hoc facto. Sicut enim lingua dicitur vel Graeca, vel Latina, vel alia quaelibet sonum significans qui lingua promitur, sic arundo dici potest littera quae arundine scribitur; sed significantius sonos vocis humanae usitatissime dicimus linguas. Scripturam vero arundinem dici quo minus usitatum, eo magis est mystice figuratum.
9.2.44
Caeteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. Quia prave sonum vocis Dominicae intelligebant, ideo inaniter adventum Eliae exspectabant. Deum ergo quem sermone Hebraico Salvator invocabat, inseparabiliter secum semper habebat.
9.2.45
Jesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum. Quid hac voce magna dixerit Dominus Lucas aperte designat: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et haec, inquit, dicens exspiravit. Quod vero scribit Joannes quod cum accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est, et inclinato capite tradidit spiritum: inter illud quod ait: Consummatum est, et illud: Inclinato capite tradidit spiritum, emissa est illa vox magna quam tacuit Joannes, caeteri autem tres commemoraverunt. Quod autem dicit, Emisit spiritum, ostendit divinae potestatis esse emittere spiritum, ut ipse quoque dixerat: Nemo potest tollere animam meam a me, sed ego pono eam a me, et rursum accipiam eam.
9.2.46
[ VII.] Et ecce velum templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsum. Josephus quoque refert virtutes angelicas praesides quondam templi tunc pariter conclamasse: Transeamus ab his sedibus. Scinditur velum templi, ut arca testamenti, et omnia legis sacramenta quae tegebantur appareant, atque ad populum transeant nationum. Ante etenim dictum fuerat: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. Nunc autem: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem, inquit, terram gloria tua. Et in Evangelio prius dixit: In viam gentium ne abieritis; post passionem vero suam: Euntes, inquit, docete omnes gentes.
9.2.47
Et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt. Nulli dubium est quid significet juxta litteram magnitudo signorum, ut crucifixum scilicet Dominum suum, et coelum et terrena omnia demonstrarent. Sed mihi videtur terrae motus et reliqua typum ferre gentium, quod pristinis errorum vitiis, et cordis emollita duritia, qui prius similes erant tumulis mortuorum, postea agnoverunt Creatorem. Aliter terra mota est pendentem Dominum suum ferre non sustinens. Petrae scissae sunt ut indicarent duritiam Judaeorum, qui praesentem Dei Filium intelligere noluerunt. Et monumenta aperta sunt in signum futurae resurrectionis.
9.2.48
Et multa corpora sanctorum qui dormierant resurrexerunt, et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus venerunt in sanctam civitatem, et multis apparuerunt. Ad testimonium ergo Dominicae resurrectionis multa corpora sanctorum resurrexerunt, ut Dominum videlicet Jesum ostenderent resurgentem, et tamen cum monumenta aperta sunt, non ante resurrexerunt quam Dominus resurgeret, ut esset primogenitus resurrectionis ex mortuis. Qui enim resurgente Domino resurrexerunt a mortuis, etiam ad coelos ascendente simul ascendisse credendi sunt. Neque ulla ratione illorum temeritati fides accommodanda, qui eos postea reversos in cinerem ac denuo in monumentis quae pridie patefacta sunt, ab eis quibus paulo ante vivi apparuerunt, more mortuorum putant quidam esse conclusos. Sanctam hanc civitatem in qua visi sunt resurgentes, aut Hierosolymam coelestem intelligamus, aut hanc terrenam, quae ante sancta fuerat. Sicut et Matthaeus appellatur publicanus non quod et apostolus adhuc permaneat publicanus, sed quod pristinum vocabulum teneat. Sancta appellatur civitas Hierusalem propter templum, et sancta sanctorum, et ob distinctionem aliarum urbium, in quibus idola colebantur. Quando vero dicitur, Apparuerunt multis, ostenditur non generalis fuisse resurrectio quae omnibus apparet, sed specialis ad plurimos, ut hi viderent qui cernere merebantur.
9.2.49
Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Jesum viso terrae motu, et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. In alio Evangelio post terrae motum manifestior causa miraculi centurionis exponitur, quod cum vidisset eum spiritum dimisisse dixerit: Vere Filius Dei erat iste. Nullus enim habet potestatem dimittendi spiritum, nisi ille qui animarum conditor est. Spiritum autem in hoc loco pro anima intelligamus, seu quod spiritale et vitale corpus faciat, seu quod animae ipsius substantia spiritus sit, juxta illud quod scriptum est, Auferes spiritum eorum et deficient. Et hoc considerandum quod centurio ante crucem in ipso scandalo passionis vere Dei Filium confiteatur, et Arius in Ecclesia praedicat creaturam. Simulque perpendendum quod non solus centurio glorificavit Deum, sed et milites qui cum eo erant custodientes Jesum, viso terrae motu et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Dei Filius est iste. Quanta ergo caecitas Judaeorum, qui tot per Dominum virtutibus factis, tantis in morte ejus apparentibus signis, credere respuerunt et insensibiliores gentilibus Dominum glorificare vel timere contempserunt. Unde merito per centurionem fides Ecclesiae designatur, quae velo mysteriorum coelestium per mortem Domini reserato, continuo Jesum et vere justum hominem, et vere Dei Filium synagoga tacente confirmat. Nam et ipsa summa centenaria, quae inflexu digitorum sicut supra memoratum est, de sinistra transit in dexteram Ecclesiae, sacramentis et fidei aptissime congruit, cui pro lege Evangelium creditum, pro terrae divitiis regnum coelorum est promissum.
9.2.50
Erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Jesum a Galilaea ministrantes ei. Consuetudinis autem Judaicae fuit, nec ducebatur in culpam more gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua victum atque vestitum praeceptoribus ministrarent. Hoc quia scandalum facere poterat in nationibus, Paulus abjecisse se memorat dicens: Nunquid non habemus potestatem sorores mulieres circumducendi sicut et caeteri apostoli faciunt. Ministrabant autem Domino de substantia sua, ut meteret eorum carnalia, cujus illae metebant spiritualia. Non quo indigeret cibis Dominus creaturarum, sed ut typum ostenderet magistrorum, quod victu atque vestitu ex discipulis deberent esse contenti. Sed videamus quales comites habuerit.
9.2.51
Inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei. Maria Magdalena a qua septem daemonia ejecerat, et Maria Jacobi, et Joseph mater, matertera sua, soror Mariae matris Domini, et mater filiorum Zebedaei, quae quoque paulo ante regnum liberis postularat, et aliae quas in caeteris Evangeliis legimus. Nunc ergo quomodo intelligitur eadem Maria Magdalene, et a longe stetisse cum aliis mulieribus sicut Matthaeus et Lucas dicunt, et juxta crucem fuisse sicut Joannes dicit, nisi quia in tanto intervallo erant, ut et juxta dici possent, quia in conspectu ejus praesto aderant, et a longe in comparatione turbae, propinquius circumstantis centurioni et militibus? Possumus etiam intelligere quod illae, quae simul aderant cum Matre Domini, postquam eam discipulo commendavit, abire jam coeperant, ut a densitate turbae se exuerent, et caetera quae facta sunt longius intuerentur, ut caeteri evangelistae, qui post mortem Domini eas commemoraverunt, jam longe stantes commemorarent. Sequitur Matthaeus:
9.2.52
[ VIII.] Cum sero autem factum esset, venit quidam homo aives ab Arimathia nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu. Dives refertur, non de jactantia scriptoris, qui virum nobilem atque ditissimum referat Jesu fuisse discipulum, sed ut ostendat causam quare a Pilato corpus Jesu potuerit impetrare. Pauperes enim et ignoti non poterant ad Pilatum praesidem Romanae potestatis accedere, et crucifixi corpus impetrare. In alio Evangelio Joseph iste appellatus est decurio, quod sit de ordine curiae, et officium curiae administret. Qui etiam curialis a procurando munera civilia solet appellari. Arimathia autem, ipsa est Ramathaim civitas Helcanae, et Samuelis, in regione Thamnitica juxta Diospolim
9.2.53
Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc jussit Pilatus reddi corpus. Magnae quidem Joseph iste dignitatis ad saeculum, sed majoris apud Deum meriti fuisse laudatur. Talem namque existere decebat eum, qui corpus Domini sepeliret, qui et per justitiam meritorum tali ministerio dignus esset, et per nobilitatem potentiae saecularis facultatem posset obtinere ministrandi. Non enim quilibet ignotus aut mediocris ad praesidem accedere, et crucifixi corpus poterat impetrare.
9.2.54
Et accepto corpore Joseph involvit illud in sindone munda. Et ex simplici sepultura Domini ambitio divitum condemnatur, qui ne in tumulis quidem possunt carere divitiis. Possumus autem juxta intelligentiam spiritalem hoc sentire, quod corpus Domini non auro, non gemmis, et serico, sed linteamine puro obvolvendum sit. Quanquam et hoc significet, quod ille in sindone munda involvat Jesum, qui pura eum mente susceperit. Hinc Ecclesiae mos obtinuit, ut sacrificium altaris non in serico, neque in panno tincto, sed in lino terreno celebretur, sicut corpus est Domini in sindone munda sepultum, juxta quod in Gestis Pontificalibus a beato papa Sylvestro legimus esse statutum.
9.2.55
Et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. In novo ponitur monumento, ne post resurrectionem caeteris corporibus remanentibus surrexisse alius fingeretur. Potest autem et novum sepulcrum Mariae virginis uterum demonstrare, saxumque ostio appositum, et saxum magnum illud ostendere, quod non absque auxilio plurimorum potuisset sepulcrum reserari. De monumento Domini ferunt qui nostra aetate Hierosolymis fuere, quod domus fuerit rotunda, de subjacente rupe excisa, tantae altitudinis, ut intus consistens homo vix manu extenta culmen possit attingere; quae habet introitum ab oriente, cui lapis ille magnus advolutus atque impositus est; in cujus monumenti parte aquilonali sepulcrum ipsum, hoc est locus Dominici corporis de eadem petra factus est, septem habens pedes longitudinis, trium vero palmarum mensura caetero pavimento altius eminens. Qui videlicet locus non desuper, sed a latere meridiano per totum patulus, unde corpus inferebatur. Color autem ejusdem monumenti ac loculi rubicundo et albo dicitur esse permistus.
9.2.56
Erat autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria sedentes juxta sepulcrum. In Luca legimus quia stabant omnes noti ejus a longe, et mulieres quae secutae erant eum. His ergo notis Jesu post depositum ejus corpus ad sua remeantibus, solae mulieres quae arctius amabant funus subsecutae, quomodo poneretur inspicere curabant, ut ei tempore congruo munus possent devotionis offerre. Perseverant in officio exspectantes quod promiserat suis, et ideo meruerunt primae videre resurrectionem. Sed et hactenus sanctae mulieres die Parasceves, id est praeparationis, idem faciunt, cum animae humiles et quo majoris sibi consciae fragilitatis, eo majori Salvatoris amore ferventes, passionis ejus vestigiis in hoc saeculo, quo requies est praeparanda, futura diligenter obsequuntur, et si forte valeant imitari pia curiositate quo ordine sit eadem passio completa perpendunt.
9.2.57
Altera autem die quae est post Parasceven. Parasceve vero, ut diximus, Graece et Latine praeparatio dicitur. Quo nomine Judaei qui inter Graecos morabantur, sextam sabbati appellabant, eo quod in illo ea quae requiei sabbati necessaria essent, praeparare solerent, juxta hoc quod de manna quondam praeceptum est, Sexta autem die colligetis duplum, etc.. Quia ergo sexta die homo factus, et tota est mundi creatura perfecta, septima autem conditor ab opere suo requievit, unde et hanc sabbatum, id est requiem, voluit appellari, recte Salvator eadem sexta die crucifixus, humanae restaurationis implevit arcanum. Ideoque cum accepisset acetum, dixit: Consummatum est, hoc est, sextae diei, quod pro mundi refectione suscepi, jam totum est opus expletum. Sabbato autem in sepulcro requiescens resurrectionis, quae octava die ventura erat, exspectabat eventum. Ubi nostrae simul devotionis ac beatae retributionis praelucet exemplum, quos in hac quidem sexta saeculi aetate pro Domino pati, et velut mundo necesse est crucifigi. In septima vero aetate, id est, cum lethi quis debitum solvit, corpora quidem in tumulis, animas autem secreta in pace cum Domino manere. Et post bona oportet opera quiescere, donec octava tandem veniente aetate, etiam corpora ipsa resurrectione glorificata cum animabus simul incorruptionem aeternae haereditatis accipiant. Unde pulchre septima dies in Genesi vesperam habuisse non legitur. Quia requies animarum quae illo in saeculo nunc est non ullo consumenda moerore, sed pleniore gaudio futurae est resurrectionis adaugenda.
9.2.58
Convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. Ipsum autem triduum, quo Dominus mortuus est et resurrexit, nisi isto loquendi modo, quo a parte totum dici solet, recte intelligi non potest. Ipse quippe ait: Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. Restat ergo utillo Scripturarum usitatissimo loquendi modo, quo a parte totum intelligitur, inveniamus extremum diem tempus parasceves, quo crucifixus est et sepultus, et ex ipsa extrema parte totum diem cum sua nocte, qui jam peractus fuerat, accipiamus. Medium vero, id est sabbati diem, non a parte, sed integre totum. Tertium rursus a parte sua prima, id est, a nocte totum cum suo diurno tempore: et sic triduum erit.
9.2.59
Jube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis; et erit novissimus error pejor priore. Principes ergo sacerdotum et Pharisaei cum senioribus Judaeorum, licet immensum facinus in nece Domini perpetraverint, tamen non sufficit eis, nisi etiam post mortem ejus conceptae nequitiae virus in pravis consiliis et fraude exerceant, et venenatis linguis famam ejus lacerent, quem innocentem sciebant. Seductorem eum vocant, discipulos ejus furti arguunt, et quod ipsi erant, de aliis suspicantur. Mystice autem sicut Caiphas ignorans ante prophetizabat, dicens: Expedit unum hominem mori pro populo, ut non tota gens pereat, sicut modo in nomine seductorum, et furto discipulorum, idem sacerdotes et Pharisaei verum vaticinantur. Seductor enim erat Christus, non ut illi arbitrantur a veritate in errorem mittens, sed a falsitate ad veritatem, ab infidelitate ad fidem, a vitiis ad virtutes monitis trahens, et a morte sibi obsequentes ad vitam ducens. Quia sicut diabolus mediator est ad mortem homines seducendo, ita et Christus mediator est ad vitam, mundum Deo reconciliando. Discipuli quoque Salvatoris fures spiritualiter erant, non quod per fraudem aliqua a justis possessoribus auferrent, sed quia a contemptoribus et ingratis ea quae sibi a pio conditore oblata fuerant accipienda, et utenda, scripta videlicet Novi et Veteris Testamenti, cum ipsi ea spernerent, per justum judicium ablata, in usus Ecclesiae conferebant, et Salvatorem qui eis promissus, et missus fuerat, illis nocte dormitantibus, hoc est, infidelitate torpentibus, abstulerant, et gentibus credendum tradebant. Unde et ipse Salvator in Evangelio Judaeis ait: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Et in Actibus apostolorum Paulus et Barnabas Judaeis rebellantibus et contradicentibus Evangelio Christi, dixerunt: Vobis oportebat recipere verbum Dei, sed quia noluistis, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. Pejor quippe erit error novissimus, secundum sententiam Judaeorum, errore priore, quia vere illis pejor infidelitas resurrectionis quam crudelitas crucis, pejor contemptus poenitentiae quam error ignorantiae....................................... longe est Galilaea, ut uno die ab eis utroque loco vi deri non posset, et Lucas et Joannes satis dilucide manifestant, ipso die resurrectionis ejus visum esse Dominum in Jerusalem. Primum a Maria Magdalene ad monumentum, quando ei desideranti pedes ejus amplecti dictum est, Noli me tangere. Deinde eidem et alii Mariae a monumento currentibus nuntiatum discipulis quae ab angelis de peracta ejus resurrectione didicerant: De quibus scriptum est, Quia accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. Apparuit autem et ipso die advesperascente, duobus euntibus in castellum Emmaus, qui eum ad hospitium vocantes in panis fractione cognoverunt. Apparuit et Petro. Quod si evangelista quando vel ubi factum sit minime designaverit, tamen quia factum sit non tacet scribens, quia cum praefati duo discipuli, cognito Domino in Emmaus, statim rediissent Hierusalem, et invenerint congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant dicentes: Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni, ac inde subjungit: Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis; statimque annectat quintam ejus apparitionem, ita incipiens: Dum haec autem loquerentur, ipse Jesus stetit in medio eorum et dicit eis: Pax vobis, ego sum, nolite timere. Nunc jam quaeramus quare specialiter se in Galilaeam praecessurum, et ibi a discipulis videndum praedixit, cum neque ibi solum neque ibi primum fuerit visus. Videamus ergo cujus mysterii gratia secundum Matthaeum et Marcum resurgens Dominus ita mandaverit: Praecedam vos in Galilaeam, ibi me videbitis. Quod et si completum est, tamen post multa completum est, cum sic mandatum sit, quanquam sine praejudicio necessitatis, ut aut hoc solum, aut hoc primum exspectaretur fieri debuisse. Procul dubio quoniam vox est ista non Evangelistae narrantis quod ita factum sit, sed angeli ex mandato Domini et ipsius postea Domini, evangelistae autem narrantis, sed quod ita ab angelo, et a Domino dictum sit, prophetice dictum accipiendum est. Galilaea namque interpretatur vel transmigratio vel revelatio. Prius itaque secundum transmigrationis significationem, quid aliud occurrit intelligendum, Praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis, nisi quia Christi gratia de populo Israel transmigratura erat ad gentes? Quibus apostoli praedicantes Evangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse Dominus viam in cordibus hominum praepararet. Et hoc intelligimus: Praecedet vos in Galilaeam. Quod autem gaudentes mirarentur, disruptis et evictis difficultatibus, aperiri sibi ostium in Domino per illuminationem fidelium, hoc intelligitur, Ibi eum videbitis, id est, ibi membra ejus invenietis, ibi vivum corpus ejus in eis qui vos susceperint agnoscetis. Secundum illud autem quod Galilaea interpretatur revelatio, non jam in forma servi intelligendum est, sed in illa in qua aequalis est Patri. Quam promisit apud Joannem dilectoribus suis, cum diceret: Et ego diligam eum et ostendam meipsum illi. Non utique secundum id quod jam videbant, et quod etiam resurgens cum cicatricibus non solum videndum, sed etiam tangendum postmodum ostendit, sed secundum illam ineffabilem lucem, qua illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, secundum quam lucet in tenebris, et tenebrae eum non comprehenderunt. Illuc nos praecessit unde ad nos veniens non recessit, et quo nos praecedens non deseruit. Illa erit revelatio tanquam vera Galilaea, cum similes ei erimus, ibi eum videbimus sicuti est. Ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si ejus praecepta sic amplectamur, ut ad ejus dexteram segregari mereamur. Tunc enim ibunt sinistri in combustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam. Hinc illuc transmigrabunt, et ibi eum videbunt, quomodo non vident impii. Tolletur enim impius, ut non videat claritatem Domini, et impii lumen non videbunt. Haec est autem, inquit, vita aeterna ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Sicut in illa aeternitate cognoscitur, quo servos perducet per formam servi, ut liberi contemplentur formam Domini.
9.2.60
Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant. Simplex animi qualitas, et indocta hominum rusticitas, saepe veritatem rei, ut est, sine fraude manifestat. At contra versuta malignitas, et exercitata pravae mentis nequitia, dolos versando falsitatem verisimilibus verbis, pro ipso vero commendare decertat, sibique in assensum plures convertere et coadunare festinat. Quod sequens sententia ita ostendit.
9.2.61
[ III.] Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum vobis dormientibus. Miracula facta sunt talia circa sepulcrum ut ea ipsi milites, qui custodes advenerant, testes fierent si vellent vera nuntiare, sed avaritia illa, quae captivavit discipulum comitem Christi, captivavit et milites custodes sepulcri. Damus vobis, inquiunt, pecuniam, et dicite quia vobis dormientibus venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum. Quid est quod dixisti, o infelix astutia, tantumne deseris lucem consilii pietatis, et in profunda versutia demergeris, ut hoc dicas: Dicite quia vobis dormientibus venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum! Dormientes testes adhibes, vere tu ipse obdormisti non sacerdos, sed parricida qui scrutando talia defecisti. Si dormiebant, quomodo videre potuerunt? si nihil viderunt, quomodo testes erunt? Defecerunt in ipso effectu consiliorum suorum, quando quod voluerunt implere non potuerunt. Sequitur:
9.2.62
Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. Custodes miraculum confitentur, ad urbem conciti redeunt, nuntiant principibus sacerdotum quae viderant, quae facta conspexerant. Illi qui debuerant converti ad poenitentiam et Jesum quaerere surgentem, perseverant in malitia, et pecunias quae ad usus templi datae fuerant, vertunt in redemptionem mendacii, sicut ante triginta argenteos Judae dederant proditori, Omnes igitur qui stipe templi, et his quae conferuntur ad usus ecclesiae abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluptatem, similes sunt scribarum et sacerdotum redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris.
9.2.63
At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant docti. O pestis maligna, et semper bonis animis detestanda avaritia, quid illaesum, quid inconcussum dimittis? Tu primum hominem perdidisti; tu genus humanum confudisti; tu fratres unanimes in praelia armasti; tu pacificos discordes fecisti; tu discipulum comitem Christi de apostolatu praecipitasti; tu militem custodem sepulcri captivasti, et errorem nequissimum introduxisti, et gentem antiquam, et quondam nobilissimam seduxisti. Unde et sequitur:
9.2.64
Et divulgatum est verbum istud apud Judaeos usque in hodiernum diem. Hactenus quidem error iste manet apud Judaeos. Et sicut sanguis reatus, quem sibi posterisque suis ipsi imprecabantur, gravi sarcina peccatorum illos premit, ita emptio mendacii, per quod resurrectionis denegant veritatem, reatu eos constringit perpetuo, respuentes Christum et exspectantes Antichristum, ut qui vili pretio vendiderunt veritatem, erroris in capite suo apprehendant universitatem.
9.2.65
Undecim vero discipuli in Galilaeam abierunt, in montem ubi constituerat illis Jesus. Non vacat a mysterio quod Dominus in Galilaea post resurrectionem, vel quod in monte discipulis apparuit, ut significaret quia corpus quod de communi humani generis terra nascendo susceperat, resurgendo jam super terrena omnia sublevatum, coelesti virtute induerit. In monte apparuit ut admoneret fideles, si illic celsitudinem resurrectionis ejus cupiunt videre, hic ab infirmis cupiditatibus ad superna desideria transire. Nomen vero Galilaeae, quid mysterii salutaris contineat, crebra Patrum expositione notissimum est. Sed non abs re est saepius verbo repetere, quod semper necesse est animo retinere. Galilaea quippe transmigratio facta, vel revelatio dicitur. Utraque autem interpretatio nominis ad unum finem respicit, siquidem supra jam legimus dixisse angelum mulieribus: Ite, dicite discipulis ejus quia surrexit; et ecce praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis. Et nunc evangelista narrante cognovimus quod abierunt discipuli Salvatoris in Galilaeam, et videntes eum adoraverunt. Quid est ergo quod Jesus praecedit discipulos in Galilaeam, ut videatur ab eis, sequuntur illi et videntes eum adorant? nisi quia surrexit Christus a mortuis, primitiae dormientium. Sequuntur autem hi qui sunt Christi, et ipsi in suo ordine ad vitam de morte transmigrant, ibique eum videntes adorant, quia in specie suae divinitatis contemplantes, sine fine collaudant. Cui visioni congruit illud quod Galilaea etiam revelatio interpretatur. Tunc enim revelata facie sicut Apostolus testatur, gloriam Domini speculantes in eamdem imaginem transformamur, quicunque modo revelamus ad eum viam nostram, ejusque vestigia sequimur fide non ficta. Sequitur:
9.2.66
Et videntes eum adnoraverunt. Quidam autem dubitaverunt. Si quaerimus unde dubitaverunt, qui videntes Dominum adoraverunt, nulla magis causa occurrit, quam ea cujus Lucas meminit, cum ipso resurrectionis suae die discipulis eum apparuisse narrat: Conturbati vero, inquit, et conterriti existimabant se spiritum videre. Videntes ergo Dominum cognoscunt. Et quia hunc esse Deum didicerant, dimissis in terram vultibus adorant. Sed inerat mentibus eorum non contemnenda dubietas, quia se non corpus in quo passus est resuscitatum, sed spiritum quem finita passione tradidit solum videre putabant. Unde confestim magister pius, et eos qui jam crediderunt in fide confortat, et illos qui adhuc dubitaverunt ad fidei gratiam convocat, omnibus scilicet intimans ad quantam gloriae magnificentiam assumpta pro hominibus et morti data humanitas resurgendo pervenerit.
9.2.67
Et accedens Jesus locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Non enim haec de coaeterna Patri divinitate, sed de assumpta loquitur humanitate. Quam suscipiendo minoratus est paulo minus ab angelis, et in qua resurgendo a mortuis gloria et honore coronatus est, et constitutus super opera manuum Patris, omniaque subjecta sub pedibus ejus. Inter quae omnia etiam mors ipsa, quae ei ad tempus praevalere visa est, ejus pedibus substrata est. Quod ergo Psalmista de Domino resurgente a mortuis ait Patri, Omnia subjecisti sub pedibus ejus, hoc est utique, quod resurgens ipse Dominus ait discipulis: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Et quidem etiam priusquam a morte resurgeret, noverant angelicae in coelo virtutes jure se subditas homini, quem a suo conditore specialiter assumptum esse videbant. Sed caeci in terra homines dedignabantur ei subjici, quem communi secum mortalitate cognoverant indutum. Contemnebant ejus virtutem in miraculis intelligere divinam, cui infirmitatem in passionibus inesse cernebant humanam. Propter quod benigne mediator ipse Dei et hominum, etiam hominibus in terra notum fieri volens, quia data sit ei omnis potestas in coelo et in terra, quatenus et ipsi cum angelis in coelo vitam possent habere perennem, misit et doctores qui cunctis per orbem nationibus suum Evangelium praedicarent.
9.2.68
Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Rectissimus autem ordo praedicandi, et modernis quoque praedicatoribus Ecclesiae diligentissime sectandus, ut primo quidem doceatur auditor, deinde fidei sacramentis imbuatur, deinde ad servanda Dei mandata ex tempore liberius instituatur. Quia non potest fieri ut corpus baptismi recipiat sacramentum, nisi ante anima fidei susceperit veritatem. Cum neque indoctus quisque et ignarus Christianae fidei potest ejusdem sacramentis ablui, neque lavacro baptismi a peccatis emundari sufficit, si non post baptisma studeat quisque bonis operibus insistere. Prius ergo docere gentes, id est, scientia veritatis instituere, ac sic baptizare praecipit, quia et sine fide impossibile est placere Deo; et nisi quis renatus fuerit ex agua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Ad extremum vero subjungit, Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Ac ne putemus levia esse quae jussa sunt, et pauca addidit: Omnia quaecunque mandavi vobis, ut quicunque crediderint, qui in Trinitate fuerunt baptizati, omnia faciant quae praecepta sunt: quia sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. Quanta autem merces piae conversationis, quale pignus futurae beatitudinis, etiam in praesenti fideles maneat, subsequenter insinuat dicens:
9.2.69
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Libet autem conferre huic testimonio quod Marcus ait: Et Dominus quidem postquam locutus est assumptus est in coelum, et sedit ad dexteram Dei. Quia enim ipse Deus et homo est, assumptus est in coelum humanitate, quam de terra susceperat, manet cum sanctis in terra divinitate, qua terram pariter implet et coelum. Manet autem omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Ex quo intelligitur quod usque ad finem saeculi non sunt defuturi in mundo, qui divina mansione et inhabitatione sint digni. Nec dubitandum eos post hujus saeculi certamina manere cum Christo in regno, qui in saeculo certantes Christum in sui cordis hospitio meruerunt habere mansorem. Notandum interea, quod praesens ubique divina majestas aliter adest electis suis, aliter adest reprobis. Adest enim reprobis potentia naturae incomprehensibilis, qua omnia cognoscit novissima et antiqua, intelligit cogitationes a longe, et omnes vias singulorum praevidet. Adest electis gratia piae protectionis, qua illos specialiter per praesentia dona, vel flagella quasi filios pater erudit, atque ad possessionem futurae haereditatis erudiendo provehit. Adest electis ut scriptum est: Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit. Adest reprobis, ut promissum est: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Unde necesse est ut semper operibus nequam paveant mali, quorum etiam cogitationes singulae conspectui districti judicis patent. Semper in operatione justitiae, et in his quae propter justitiam patiuntur gaudeant boni, quibus Deum diligentibus omnia cooperantur in bonum, et in quacunque tribulatione positis nunquam ejus pietas abest: cui canitur in psalmo: Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor: contere brachium peccatoris et maligni. Quam pietatis suae praesentiam non tantum nobis verbo promisit, sed et evidentibus designavit indiciis, cum post resurrectionem suam discipulis, saepius usque ad diem qua coelos petit apparuit, eorumque animos admonendo, increpando, Spiritus sancti donum tribuendo, roboravit. E quibus quidem apparitionibus decem solummodo in evangelistarum scriptis invenimus, sed plures fuisse docet Apostolus dicens: Et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et visus est Cephae, et post haec undecim, deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, deinde visus est Jacobo, deinde apostolis omnibus, novissime autem omnium tanquam abortivo visus est et mihi. Quibus enim locis vel temporibus factae sunt visiones, quas commemorat, ignoramus. Tamen scimus quia quod sibi novissime visum esse Dominum confirmat, post ascensionem ejus factum est: vel quando illum de coelo alloquens, de persecutore Ecclesiae doctorem fecit; vel quando in paradisum et tertium coelum raptus, audivit arcana verba, quae non licet homini loqui, et sicut alibi dicit mysterium Evangelii, quod ab homine non accepit, per revelationem Jesu Christi didicit. Decies vero visum, ut diximus, post resurrectionem Dominum, Evangeliorum nobis et Actuum apostolorum prodit historia. Ubi ipso resurrectionis suae die quinquies apparuisse legitur. Primo quidem Mariae Magdalenae flenti ad monumentum. Deinde eidem Mariae, et alteri ejusdem nominis feminae, regredientibus a monumento nuntiare discipulis, quae ibi compererant occurrens apparuit. Tertio Simoni Petro. Quarto Cleophae et socio ejus, cum quibus ipse gradiens in Emmaus ibidem in panis fractione cognitus est; qui mox reversi Hierosolymam invenerunt discipulos loquentes: Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Nam plenius alibi quando Simoni apparuerit non legitur. Quinto apparuit eis in eodem loco januis clausis, ubi abierat Thomas. Sexto post dies octo quando erat et cum eis Thomas. Septimo piscantibus ad mare Tiberiadis. Octavo in monte Galileae, quod hodierna lectione audivimus. Nono recumbentibus illis undecim apparuit, die quo ascendit in coelum. Decimo viderunt eum ipsa die non jam in terra positum, sed elevatum in aera, coelosque petentem, dicentibus sibi angelis: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Hac ergo frequentia corporalis suae manifestationis ostendere voluit Dominus, ut diximus, in omni loco se bonorum desideriis divinitus esse praesentem. Apparuit namque ad monumentum lugentibus: aderit et nobis absentiae ejus recordatione salubriter contristatis. Occurrit revertentibus a monumento, ut agnita resurrectionis gaudia praedicarent: aderit et nobis dum dona quae novimus proximis fideliter annuntiare gaudemus. Apparuit in fractione panis his qui eum peregrinum esse putantes, ad hospitium vocaverunt. Aderit et nobis et cum peregrinis et pauperibus quaecunque possumus bona libenter impendimus; in fractione panis, cum sacramenta corporis ejus, videlicet panis, vivificata ac simplici conscientia sumimus. Apparuit in abdito de sua resurrectione loquentibus: adest et nobis modo ejus dono idem agentibus, aderit nobis semper, cum ab extrinsecis operibus ad tempus vacantes, de ejus gratia locuturi convenimus. Apparuit, cum foribus clausis intus Judaeorum metu residerent. Apparuit cum minorato eodem metu apertis eum gressibus in montis vertice quaererent. Adfuit quondam confortaturus suo Spiritu Ecclesiam, cum ab infidelibus premeretur, et ad publicum venire ac dilatari prohiberetur: adest eidem et nunc cum inclinato ad fidem culmine regali terror quievit persecutionis, et omnis mundi sublimitas apostolicis est subdita vestigiis. Apparuit piscantibus, eosque apparens divinis adjuvit beneficiis: aderit et nobis, cum necessaria vitae temporalis recta intentione curamus, justisque nostris laboribus subsidium suae pietatis subjungit. Apparuit recumbentibus; aderit et nobis cum juxta apostoli monita sive manducamus, sive bibimus, sive aliud quid agimus, omnia in gloriam Dei facimus. Apparuit primo in Judaea, deinde in Galilaea, post haec rursum in Judaea, die quo ascendit in coelum: aderat Ecclesiae cum primum solius Judeae terminis clauderetur; adest modo cum, Judaeis ob culpam perfidiae derelictis, transmigravit ad gentes, aderit in futuro, cum ante finem saeculi revertetur ad Judaeam, et sicut Apostolus ait: Intrante gentium multitudine, sic omnis Israel salvus erit. Novissime illis apparuit ascendens in coelum: aderit et nobis ut eum post mortem sequi mereamur in coelos, si ante mortem eum in Bethaniam, unde ascendit, id est, in domum obedientiae, sequi curamus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).