Rabanus Maurus780-856
De clericorum institutione
Inst 4.50
Choose a text
More by Rabanus Maurus
—
8887 Declin
4.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. De officiis et orationibus canonicarum horarum.
4.1
Officium ergo missae, quod in superiori libro contexuimus, maxima ex parte ad solum pertinet sacerdotem, cui sacrificandi data licentia est, et veneranda mysteria consecrare. Sed quia istud pro sua reverentia et dignitate primo loco positum est, de caeteris officiis diurnalium sive nocturnalium horarum, quibus certis spatiorum terminis preces et orationes generaliter sine differentia universae Domino offerre decet Ecclesiae, consequenter exponamus. Oratio enim petitio dicitur, nam orare est petere, sicut exorare impetrare. Constat autem oratio loco et tempore. Loco, quoniam ubique et in publico sive in plateis more Pharisaeorum orare a Christo prohibemur, sed ubi opportunitas dederit, aut necessitas importaverit. Neque enim huic illud Apostoli contrarium est, quod dicit ad Timotheum scribens: Volo, inquit, viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione, et reliqua. Et neque illud Psalmistae quod dicit: In omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Dominum. Sed haec ad interna respectant, quibus semper Deum orare et benedicere oportet. Ille ergo in omni loco orat Deum, qui per charitatis officia et bona opera ubique manus cordis mundas elevare ad Deum satagit. Tempore autem, quoniam canonicas horas ad orandum a Patribus constitutas incessanter servat Ecclesia, quas quasi pro debito exorandi officio statuas nullo modo negligere fas est, ut sunt prima, tertia, sexta, nona, vespera, et caeterae quae similiter observantur. Nec enim illud hanc constitutionem confundit, quod Psalmista dicit: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Et Apostolus: Sine intermissione, inquit, orate, et reliqua. Benedicere enim Deum est in omni tempore, semper illum digna conversatione laudare; et sine intermissione orare, est omnia in gloriam Dei agere, sicut dicit idem Apostolus: Sive enim manaucatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Supradictae enim horae ideo specialiter ad orandum discretae sunt, ut si forte aliquo opere fuerimus detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat. Quae tempora in Scripturis divinis praestituta inveniuntur. Nam in Veteri Testamento praeceptum est quotidie, mane et vespere, Domino adolere incensum. Et David dicit: Vespere, mane, et meridie, narrabo et annuntiabo, et exaudiet vocem meam. Et item: Septies in die laudem dixi tibi. Sed et sanctus Daniel propheta tertia, et sexta, et nona, hora diei ad deprecandum Dominum ascendit in solarium suum, expansis manibus ad coelum Deum deprecatur pro se et pro populo Israel.
4.2
LIBER SECUNDUS. CAPUT II. De matutina celebratione
4.2
Primum ergo de matutinorum antiquitate David propheta testatus est dicens: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Et item: In matutinis meditabor in te. Et item: Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua. Diluculo autem proinde oratur, ut resurrectio Christi celebretur. In vigilia ergo matutina Dominus Israel ducens per mare Rubrum, Pharaonem et Aegyptios in ipso dimersit; et matutina hora Christus a morte resurgens, populum suum salvans, diabolum et satellites ejus aeterna captivitate damnavit. Matutina enim luce radiante, Dominus et Salvator noster ab inferis resurrexit, quando coepit oriri fidelibus lux, quae moriente Christo occiderat peccatoribus. Siquidem et eodem tempore cunctis spes futurae resurrectionis creditur, cum justi et omnes ab hac temporali morte, quasi a sopore somni resurgentes evigilabunt.
4.3
LIBER SECUNDUS. CAPUT III. De officio primae horae.
4.3
Primae autem horae celebratio proinde fit, quia in ortu diei quando sol ab occidente primum apparet, oportet ut Solem justitiae oriri postulemus, ut in illius lumine ambulantes peccatorum tenebras et laqueos mortis evadamus. Juxta illud quod ipsa Veritas nos admonet, dicens: Ambulate dum lucem habetis, ne forte tenebrae vos comprehendant. Et item: Qui ambulat in die, non offendit.
4.4
LIBER SECUNDUS. CAPUT IV. De tertiae horae celebratione.
4.4
Tertiae horae officium ideo fit, quia tertia hora Christi passio coepit, cum per Judaeorum linguas jam tunc Dominus crucifixus est, et post resurrectionem ejus in die Pentecostes, tertia hora, Spiritus sanctus super apostolos descendit. Suo utique loco et numero ad probationem venerabilis Trinitatis, Spiritus Paracletus descendit ad terras, impleturus gratiam quam Christus promisit.
4.5
LIBER SECUNDUS. CAPUT V. De officio sextae horae.
4.5
Sexta autem hora Christus in aram crucis ascendit, aeterno Patri seipsum offerens, ut nos a potestate inimici et a perpetua morte liberaret; atque ideo convenit ut ea nos hora orantes et deprecantes in laudibus ejus inveniat, qua ipse nos per suam passionem ad vitam aeternam restauravit.
4.6
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI. De officio nonae horae.
4.6
Nona utique hora inde consecratur, quia in ea Dominus pro inimicis postulans in manus Patris spiritum commendavit, qua videlicet fideles quosque oportet ut se Deo commendent cum devota oratione, qua caput suum cognoscunt propriam animam Patri suo commendasse, ut in ejus corpus coadunati, cum ipso regnum possint intrare perpetuum. Hocque consideratione dignum est, quod per cuncta haec temporum spatia ternarius numerus satis venerabilis emicat, nos admonens ut post trium horarum curricula unumquodque horum officiorum peragentes, sanctam Trinitatem sacris laudibus celebremus. Horum quoque officiorum statuta observasse ipsi apostoli leguntur, sicut in Actibus apostolorum legitur, quod Petrus qua die visionem communicationis in illo vasculo expertus est, sexta ora orandi gratia ascenderit. Et item: Petrus, inquit, et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
4.7
LIBER SECUNDUS. CAPUT VII. De vespertina celebratione.
4.7
Vespertinum officium in diurnae lucis occasu est, cujus ex Veteri Testamento solemnis est celebratio. Denique hoc tempore veterum sacrificia offerri adolerique altario aromata et thura( sicut supra diximus) mos erat, cujus rei testis est hymnidicus ille, regio ac sacerdotali functus officio, dicens: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. In Novo quoque Testamento eo tempore Dominus et Salvator noster coenantibus apostolis mysterium sui corporis et sanguinis in initio tradidit, ut tempus ipsum sacrificii vesperum ostenderet saeculi. Proinde in honorem ac memoriam tantorum sacramentorum in his temporibus adesse nos decet Dei conspectibus et personare, in ejus cultibus orationum nostrarum illi sacrificium offerentes, atque in ejus laudibus pariter exsultantes. Vesperum autem nominatur a sidere quod Vesper vocatur, et decidente sole exoritur, de quo propheta dicit: Et vesperum super filios hominum producere facit.
4.8
LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII. De completorio.
4.8
De completis autem celebrandis etiam in Patrum invenimus exemplis, David propheta dicente: Si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, aut requiem temporibus, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Quis non stupeat tantam in amore Dei devotionem animi, ni somnum sibi, sine quo utique corpora humana deficiunt, penitus interdixerit, donec locum ac templum Domino fabricandum in pectore suo rex et propheta reperiret? Quae res nos debet fortiter admonere, ut si ipsi locus Domini esse volumus, et tabernaculum ejus, ac templum cupimus haberi, in quantum possumus exempla sanctorum imitemur, ne de nobis dicatur quod legitur: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt, et reliqua. Circa undecimam autem horam, id est in fine diei, quando hujus officii tempus est, credimus Salvatoris corpus positum esse in sepulcro, ac perinde istius quoque cursus solemnis debet esse celebratio; atque magnopere postulare debemus, ut ipse qui hac hora quietem sepulcri intravit nobis aeternam requiem in coelis concedere dignetur.
4.9
LIBER SECUNDUS. CAPUT IX. De nocturna vigiliarum celebratione.
4.9
De vigiliarum quoque nocturnalium celebratione antiqua est institutio, vigiliarum devotio familiare bonum est omnibus sanctis. Isaias quoque exclamat ad Deum dicens: De nocte vigilat spiritus meus ad te, Domine, quia lux praecepta tua sunt super terram. Item David et regio et prophetico sanctificatus unguento ita canit: Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justitiae tuae. Hanc namque tempore vastator angelus transiens, primogenita Aegyptiorum percussit. Unde et nos evigilare oportet, ne periculo Aegyptiorum admisceamur. Eisdem etiam horis venturum se esse in Evangelio Salvator astruxit, unde et ad vigilandum auditores suos excitans, dixit: Beati servi illi, quos cum venerit Dominus invenerit vigilantes. Vigilate ergo, nescitis enim quando Dominus veniat, sero, an media nocte, ac galli cantu, an mane, ne cum venerit inveniat vos dormientes. Et ne solis apostolis illud praeceptum esse crederetur, mox subjunxit: Quod autem, inquit, vobis dico, omnibus dico, vigilate. Siquidem nec verbis solum docuit vigilias, sed etiam confirmavit exemplo, namque testatur Evangelium quia erat Jesus pernoctans in oratione Dei. Paulus quoque et Silas in custodia publica circa medium noctis orantes, hymnum( audientibus cunctis) vincti dixisse memorantur, ubi terraemotu repente facto, et concussis carceris fundamentis, et januae sponte apertae, et omnium vincula sunt soluta. Unde oportet his horis psallendi orandique frequentiam nos in sanctis habere officiis, finemque nostrum, vel si advenerit sub tali actu exspectare securos. Est autem quoddam genus haereticorum, superfluas existimantium sacras vigilias, et spiritali opere infructuosas, dicentes jura temerari divina, cum Deus noctem fecerit ad requiem, sicut diem ad laborem. Qui haeretici Graeco sermone nystages, νυσταγεῖς, hoc est somnicolosi, vocantur. Iste autem est catholicus ordo divinarum celebrationum, qui ab universa Ecclesia Christi incommutabiliter servatur.
4.10.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT X.
4.10.1
De caeteris legitimis orationibus.
4.10.2
Sunt et aliae orationes legitimae, quae sine ulla admonitione debentur, ut est illa quam dicimus ante inceptionem alicujus operis, Domini adjutorium postulantes. Nec enim decet Christianum aliquod opus sua praesumptione incipere, antequam studeat Dominum in auxilium advocare, quia ipse dixit: Sine me nihil potestis facere. Humiliter ergo advocatus dignatur nos adjuvare, sicut de ipso scriptum est: Invocabit me, inquit, et ego exaudiam eum: cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum, et reliqua. Sed et cibum non prius sumere licet quam interposita oratione, priora enim habenda sunt spiritus refrigeria quam carnis, quia priora sunt coelestia quam terrena. Similiter autem et post cibum orare convenit, ut Domino pro suis donis gratiae referantur, ut illud in hoc compleatur Psalmistae quod dicit: Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum.
4.11.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XI.
4.11.1
De peculiaribus orationibus.
4.11.2
Peculiares autem orationes pure frequenter facere, et bonum et laudabile est, quia multorum Patrum exempla id nos facere suadent, ipse Dominus etiam suo magisterio hoc docere nos dignatus est dicens: Tu autem cum oraveris intra in cubiculum, et clauso ostio ora Patrem tuum, et Pater tuus qui videt te in abscondito reddet tibi. Sed et hoc non in clamosa voce faciendum est, sed cum intentione cordis et compunctione lacrymarum, quia hoc modo nos exaudiri a Domino credimus, dicente Psalmista: Exaudivit Dominus vocem fletus mei, et reliqua. Et item: Sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Nam assidue et instanter orare ipsa Veritas nos docuit, cum dixit: Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis; omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. Et ut exemplo aliquo eamdem rem magis suaderet, parabolam de homine in medium posuit, qui amicum suum in conclavi positum de tribus panibus postulavit, et panis et lapidis, piscis et serpentis, ovi et scorpionis comparationem faciens, novissime ita narrationem conclusit. Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se.
4.12
LIBER SECUNDUS. CAPUT XII. De quadripartita specie orationum.
4.12
Orationum ergo speciem Apostolus quadripartita ratione distinxit, dicens: Deprecor itaque primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, quae non inaniter ab Apostolo ita fuisse divisa minime dubitandum est. Non enim credendum est aliquid transitorie ac sine ratione Spiritum sanctum per Apostolum protulisse, ac ideo primitus indagandum est quid obsecratione, quid oratione, quid postulatione, quid gratiarum actione signetur; deinde perquirendum utrum hae quatuor species ab unoquoque orante sint pariter assumendae, an alius quidem obsecrationes, alius orationes, alius vero postulationes, aliusque gratiarum actiones Deo debeat exhibere. Sed mensuram scilicet aetatis suae, in qua unaquaeque mens per intentionem proficit, et industriam unumquemque oportet intendere. Obsecrationes itaque sunt implorationes seu petitiones pro peccatis, quibus vel praesentibus vel praeteritis admissis suis unusquisque compunctus veniam deprecatur. Orationes sunt, quibus aliquid offerimus seu vovemus Deo, verbi gratia: Oramus, cum renuntiantes huic mundo et actibus, atque conversationi mundanae spondemus nos tanta intentione cordis Domino servituros. Oramus, cum promittimus nos purissimam corporis castitatem, seu immobilem patientiam exhibituros esse perpetuo, vel cum de corde nostro radices irae, sive tristitiae mortem operantis vovemus nos funditus eruere. Tertio loco ponuntur postulationes, quas pro aliis quoque, dum sumus in fervore spiritus constituti, solemus emittere, vel charis scilicet nostris, vel pro totius mundi pace poscentes, ut ipsius Apostoli verbis eloquar, cum pro omnibus hominibus, pro regibus et pro his qui in sublimitate sunt supplicamus. Quarto deinde loco, gratiarum actiones ponuntur, quas mens vel cum praeterita Dei recolit beneficia, vel cum praesentia complectitur, seu cum in futurum quae et quanta praeparaverit Deus his qui diligunt eum prospicit, per ineffabiles excessus Domino refert. Qua intentione nonnunquam preces uberiores emitti solent, dum illa quae posita sunt in futuro praemia, purissimis oculis intuendo, gratias cum immenso gaudio spiritus noster instigatur infundere.
4.13
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIII. Quomoao ex his speciebus compunctio nascatur.
4.13
Ex his quoque quatuor speciebus solent occasiones supplicationum pinguium generari. Nam et de obsecrationis specie, quae de compunctione nascitur peccatorum, et de orationis statu, quae de fiducia oblationum et consummatione futurorum pro conscientiae profluit puritate, et de postulatione quae de charitatis ardore procedit, et de gratiarum actione, quae beneficiorum ac magnitudinis ac pietatis ejus consideratione generatur, ferventissimas saepissime vovimus preces ignotasque prodire. Ita et constat omnes has quas praediximus species omnibus hominibus utiles ac necessarias inveniri, ut in uno eodemque viro, nunc quidem obsecrationum, nunc autem orationum, nunc postulationum, et nunc gratiarum actionum puros ac ferventissimos supplicationis variatos emittat affectus. Prima ad illos peculiarius videtur pertinere, qui adhuc vitiorum suorum aculeis ac memoria remordentur. Secunda ad illos qui in profectu jam spiritali appetitu virtutum quadam mentis sublimitate consistunt. Tertia ad eos qui perfectionem votorum suorum operibus adimplentes, intercedere pro aliis quoque consideratione fragilitatis eorum charitatis studio provocantur. Quarta ad illos qui, jam poenali conscientiae spina de cordibus pulsa, singulares jam munificentias Domini ac miserationes, quas vel in praeterito tribuit, vel in praesenti largitur, vel praeparat in futuro, mente purissima retractantes, ad illam ignitam, et quae ore hominum nec comprehendi nec exprimi potest, orationem ferventissimo corde raptantur. Nonnunquam tamen mens quae in illum verum puritatis proficit affectum, atque in eo coeperit radicari, solet haec omnia simul pariterque concipiens, atque in modum cujusdam incomprehensibilis ac rapacissimae flammae cuncta pervolitans, ineffabiliter ad Deum emittere: tanta scilicet in illius horae momento concipiens, et effabiliter in supplicatione profundens, quanta non dicam ore percurrere, sed ne ipsa quidem mente valeat alio tempore recordari.
4.14
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIV. De exomologesi, id est, confessione.
4.14
Exomologesis ἐξομολόγῆσις Graeco vocabulo dicitur, quod Latine confessio interpretatur. Cujus nominis duplex significatio est; aut enim in laude intelligitur confessio, sicut est: Confiteor tibi, Domine, Pater coeli et terrae, aut denudatione peccatorum, cum quisque Deo confitetur sua peccata ab eo indulgenda, cujus indeficiens est misericordia. Ex hoc igitur Graeco vocabulo exprimitur et frequentatur exomologesis, quod delictum nostrum Domino confitemur, non quidem ut ignaro, cujus cognitioni nihil occultum est. Unde per sapientiam dicitur: Qui abscondit scelera sua non dirigetur, qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Confessio est rei scilicet ejus quae ignoratur praefessa cognitio. Utile enim ac jucundum quisquam esse existimaverat apere, adulterari, furari, sic ubi haec aeternae damnationis obnoxia cognovit, cognitis his, confitetur errorem. Confessio autem erroris, professio est desinendi. Desinendum ergo est a peccatis; dum confessio est, confessio autem antecedit, remissio sequitur. Caeterum autem extra viam est qui peccatum cognoscit, nec cognitum confitetur, de quo instruxit nos Psalmista dicens: Revela Domino viam tuam, etc.. Nam idem et se fecisse testatur dicens: Dixi: pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino, etc. Apostolus vero Jacobus idem nos facere exhortatur, dicens: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, etc.. Itaque exomologesis, prosterni et humile faciendi hominibus disciplina est, habitu vili atque victu gracili, sacco et cinere corpus incurvare, ac sordibus obscurare, animum moeroribus dejicere, illa quae peccavit tristi tractatione mutare.
4.15
LIBER SECUNDUS. CAPUT XV. De litaniis.
4.15
Litaniae autem λιτανείαι Graeco nomine appellantur, quae Latine dicuntur rogationes. Inter litanias vero et exomologesin hoc differt, quod exomologesis ex sola confessione peccatorum agitur, litaniae vero quae indicuntur propter rogandum Dominum, et impetrandam aliquam ejus misericordiam. Supplicationis nomen quodammodo nunc ex gentilitate retinetur. Nam feriae, aut legitimae erant apud eos, aut indictae. Indictae autem quia paupertas antiqua Romanorum ex collatione sacrificabat, aut certi de bonis damnatorum. Unde supplicia dicuntur supplicationes, quae fiebant de bonis ex passorum supplicio. Sacrae enim res de rebus exsecrandorum fiebant.
4.16
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVI. De discretione orationis Dominicae.
4.16
Apud evangelistam Matthaeum septem petitiones Dominica continere videtur oratio, quarum tribus aeterna poscuntur, reliquis quatuor temporalia, quae tamen propter aeterna consequenda sunt necessaria. Nam quod dicimus: Sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, quod non absurde quidem intellexerunt, in spiritu et corpore omnino sine fine retinenda sunt, quae hic quidem inchoantur, et quantumcunque proficimus augentur in nobis, perfecte vero in alia vita, quod sperandum est, semper possidebuntur. Quod vero dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne inferas nos in tentationem, sed libera nos a malo, quis non videat ad praesentis vitae indigentiam pertinere? In illa utique vita aeterna, ubi nos speramus semper futuros, et nominis Dei sanctificatio, et regnum ejus et voluntas ejus in nostro spiritu et corpore perfecte atque immortaliter permanebunt. Panis vero quotidianus ideo dictus, quia hic est necessarius quantus animae carnique tribuendus est, sive spiritualiter, sive corporaliter, sive utroque intelligatur modo. Hic est etiam quam poscimus remissio, ubi est omnis commissio peccatorum. Hic tentationes quae nos ad peccandum vel alliciunt vel impellunt, hic denique malum unde cupimus liberari, illic autem nihil horum est. Evangelista vero Lucas in oratione Dominica petitiones non septem, sed quinque complexus est, nec ab ipso utique discrepavit, sed quomodo ista septem sunt intelligenda, ipse sua brevitate commonuit. Nomen quippe Dei sanctificatur in spiritu, Dei autem regnum in carnis resurrectione venturum est. Ostendens ergo Lucas tertiam petitionem duarum superiorum esse quodammodo repetitionem, magis eam praemittendo fecit intelligi; deinde tres alias adjungit de pane quotidiano, de remissione peccatorum, de tentatione vitanda. At vero quod ille in ultimo posuit: Sed libera nos a malo, iste non posuit, ut intelligeremus ad illud superius quod de tentatione dictum est pertinere. Ideo quippe ait, sed libera, non ait et libera, tanquam petitionem esse demonstrans, noli hoc, sed hoc, ut sciat unusquisque in eo se liberari a malo, quo non infertur in tentationem. Haec ergo oratio, licet omnem videatur perfectionis plenitudinem continere, utpote quae ipsius Domini auctoritate vel initiata sit vel statuta, provehit tamen domesticos suos ad illum praecelsiorem quem superius commemoravimus statum, eosque ad illam igneam ac perpaucis cognitam vel expertam, imo( ut prius dixeram) ineffabilem orationem gradu eminentiore perducit, quem statum Dominus quoque noster illorum supplicationum formula, quas vel solus in monte secedens, vel tacite fudisse describitur, similiter figuravit, cum in orationis agonia constitutus etiam guttas sanguinis inimitabili intentionis profudit exemplo. Qui enim vult orationem suam ad Dominum volare, faciat illi duas alas, jejunium et eleemosynam, et ascendet celeriter, et exaudietur. Jejunium ergo cum oratione omnem virtutem inimici superat, et cunctam protervitatem ejus expellit, quod ostendit in evangelio Dominus; cum apostoli conquesti fuerant quod lunaticum curare non poterant, ita respondet eis. Hoc autem genus non ejicietur nisi per orationem et jejunium. Eleemosynas autem orationem confirmat adjuvare liber Actus apostolorum, cum narrat angelum Cornelio centurioni ita dixisse: Corneli, orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in conspectum Domini. Sed prius de jejunio, postea de eleemosynis dicemus. Quis enim parcimoniam non laudet, qui recolit primi hominis lapsum per gulae appetitum accidisse? quis jejunium non praedicet, qui novit protoplastum parentem nostrum per esum victum, et Salvatorem per jejunium diabolum vicisse?
4.17
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVII. De jejunio.
4.17
Jejunium res est sancta, opus coeleste, janua regni, forma futuri. Quod qui sancte agit, Deo jungitur, alienatur mundo, spiritalis efficitur. Per hoc enim prosternuntur vitia, humiliatur caro, diaboli tentamenta vincuntur.
4.18
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVIII. Quid sit inter jejunium et stationem.
4.18
Jejunium est et parcimonia victus, abstinentiaque ciborum, cui nomen inditum est ex quadam parte viscerum tenui semper et vacua, quod vulgo jejunum vocatur. Unde jejunio nomen derivatum, quod sui inedia viscera vacua et exinanita existant. Jejunium autem et statio dicitur. Statio autem de militari exemplo nomen accepit, pro eo quod nulla laetitia obveniens castris stationem militum rescindit. Nam laetitia liberius, tristitia sollicitius administrat disciplinam. Discernunt autem quidam inter jejunium et stationem. Nam jejunium indifferenter cujuslibet diei est abstinentia, non per legem, sed secundum propriam voluntatem. Statio observatio statutorum dierum vel temporum: dierum, ut quartae feriae et sextae feriae jejunium ex vetere lege praeceptum, de qua statione in Evangelio dixit ille: Jejuno bis in sabbato, id est, in quarta et sexta sabbati; temporum autem quae legalibus aut propheticis institutionibus terminatis temporibus statuta sunt, ut jejunium quarti, jejunium quinti, jejunium septimi, et jejunium decimi; vel sicut in Evangelio dies illi in quibus ablatus est sponsus; vel sicut observatio Quadragesimae, quae in universo orbe institutione apostolica observatur circa confinium Dominicae passionis.
4.19
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIX. De jejunio quarti, quinti, septimi et decimi mensis.
4.19
Jejunium ergo quarti est in mense Julio, septima decima die mensis ejusdem, quando descendens Moyses de monte tabulas legis confregit; in eo etiam die Nabuchodonosor urbis Jerusalem primum muros destruxit. Dies jejunii quinti in mense Augusto est, quando pro speculatoribus ad terram sanctam missis, seditio in castris Hebraeorum exorta est, et factum est ut per desertum quadraginta annos discurrerent laboriose, et in annis quadraginta in eremo omnes perirent. Siquidem et in eo mense a Nabuchodonosor, et multo post tempore a Caesare Tito templum eversum est atque succensum, et in opprobrium gentis perditae exaratum. Dies jejunii septimi, in septimo mense est, qui appellatur Septembris, in quo occisus est Golias, et reliqui qui erant in Jerusalem interfecti sunt, juxta quod loquitur Jeremias. Dies jejunii decimi est in mense decimo, qui apud nos vocatur December, quando cognoverunt cuncti Babylonii capti quinto mense templum fuisse destructum, et fecerunt planctum atque jejunium. Haec beatissimus Hieronymus in commentariis Zachariae scripsit. Sed quia haec jejunia magis in Veteri Testamento quam in Novo celebrata sunt, ne penitus illa praetermisisse videremur( quia in propheta Zacharia commemorata sunt) breviter adnotavimus, ad Novi Testamenti jejunia exponenda transeuntes.
4.20
LIBER SECUNDUS. CAPUT XX. De quadragesimali jejunio.
4.20
Primum enim jejunium Quadragesimae est, quod a veteribus libris coepit ex jejunio Moysis et Eliae, et ex Evangelio, quia totidem diebus Dominus jejunavit, demonstrans Evangelium non dissentire a lege et prophetis. In persona quippe Moysi lex, in persona Eliae prophetae accipiuntur, inter quos in monte Christus gloriosus apparuit, ut evidentius emineret quod de illo dicit Apostolus: Testimonium habens a lege et prophetis. In qua ergo parte anni congruentius observatio Quadragesimae constitueretur, nisi confinis atque contigua Dominicae passionis, quia in ea significatur haec vita laboriosa? Cui etiam opus est continentia, ut ab ipsius mundi illecebris jejunemus, viventes in sola manna, id est in coelestibus spiritualibusque praeceptis. Numero autem quadragenario vita ista propterea figuratur, quia denarius est perfectio beatitudinis nostrae. Creatura autem septenario figuratur, quae adhaeret Creatori, in quo declaratur unitas Trinitatis per universum mundum temporaliter annuntiata. Et quia mundus quatuor ventis describitur, et a quatuor elementis erigitur, et a quatuor anni temporum vicibus variatur, decem quater ducta in quadraginta consummantur: quo numero ostenditur ab omni temporum delectatione abstinendum et jejunandum esse, et caste continenterque vivendum, licet et aliud sacramenti mysterium exprimitur in hoc, quod quadraginta diebus eadem jejunia celebrantur. Lege enim Mosaica generaliter universo populo est praeceptum, decimas et primitias offerre Domino Deo. Itaque cum in hac sententia principia voluptatum consummationesque operum nostrorum referre ad Dei gratiam admonemur, in supputatione tamen quadragesimae summa ista legalium decimarum expletur. Totum enim anni tempus triginta sex dierum numero decimatur, subtractis enim e Quadragesima diebus Dominicis, quibus jejunia resolvuntur, his diebus quasi pro totius anni decimis ad ecclesiam concurrimus, actuumque nostrorum operationem Deo in hostiam jubilationis offerimus, cujus quidem Quadragesimae lege( sicut ait noster Cassianus) quique perfecti sunt quodam modo non tenentur, nec exigui hujus canonis subjectione contenti sunt. Quem praesertim illis qui per totum anni spatium deliciis ac negotiis saecularibus implicantur ecclesiarum principes statuerunt, ut vel hoc legali quodam modo dierum vitae suae, quos totos quasi fructus quosdam fuerant voraturi, velut decimas Domino dedicarent.
4.21
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXI. De jejunio Pentecostes.
4.21
Secundum jejunium est, quod juxta canones post Pentecosten alia die inchoatur, secundum quod et Moyses ait: In initio mensis ordinarie facietis vobis hebdomadas septem. Hoc jejunium a plerisque ex auctoritate Evangelii post Domini ascensionem completur, testimonium illud Dominicum historialiter accipientes ubi dicit: Nunquid possunt filii sponsi lugere quandiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. Dicunt enim post resurrectionem Domini quadraginta illis diebus quibus cum discipulis postea legitur conversatus, non oportere nec jejunare nec lugere: quia in laetitia sumus. Postea vero quam tempus illud expletur, quo Christus advolans ad coelos, praesentia corporali recessit, tunc indicendum esse jejunium, ut per cordis humilitatem et abstinentiam carnis, mereamur e coelis promissum suscipere Spiritum sanctum. Sed sicut diximus, bene et regulariter hoc post Pentecosten a Patribus constitutum est inchoare, ut gaudia promissi Spiritus sancti exsultantes in laudibus Dei adventum ipsius exspectemus, et tunc per ejus gratiam innovati, ac coelo spirituali inflammati, abstinentiae et jejunio operam demus. Cujus rei concordant verba Lucae, quibus Dominum ascensurum in coelos discipulis praecepisse narravit. Vos autem, inquit, sedete in civitatem quoadusque induamini virtute ex alto. Tamen si qui monachorum vel clericorum jejunare cupiunt, non sunt prohibendi, quia et Antonius, et Paulus, et caeteri Patres antiqui his diebus in eremo leguntur abstinuisse, nec solvisse abstinentiam, nisi tantum Dominico die.
4.22
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXII. De jejunio ante nativitatem Domini, quod fit in nono et decimo mense.
4.22
Tertium jejunium est quod constat in mense Novembrio, quod divina auctoritate institutum vel initiatum Jeremiae prophetae testimonio declaratur, dicente ad eum Domino: Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi adversus Israel et Judam, et adversus omnem gentem; si forte revertatur unusquisque a via sua pessima, propitius ero iniquitati eorum. Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriae, et scripsit Baruch ex ore Jeremiae omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum in volumine libri. Et praecepit Jeremias Baruch dicens: Ingredere et lege de volumine quod scripsisti ex ore meo, verba Domini audiente populo in domo Domini in die jejunii leges, si forte cadat oratio eorum in conspectum Domini, et revertatur unusquisque a via sua mala, quoniam magnus furor et indignatio, quam locutus est Dominus adversum populum hunc. Et fecit Baruch filius Neriae juxta omnia quae praeceperat Jeremias propheta, legens ex volumine sermones in domo Domini. Et factum est in mense nono, praedicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Jerusalem. Hac ergo auctoritate divinae Scripturae Ecclesia morem obtinuit, et universale jejunium hac observatione celebrat: quod tamen jejunium incipiens in nono mense in decimum extenditur, id est, usque ad diem natalis Domini pertingit. Congrua itaque dispositione a magistris Ecclesiae hoc loco jejunium quadragesimale fieri constitutum est, ut ante diem natalis Domini jejunio et abstinentia nosmetipsos castigemus, quatenus venientem Redemptorem digna conversatione suscipere possimus, sicut ante tempus resurrectionis ejus carnem nostram affligimus, ut resurrectionis gratiam, quae per ipsum fit, consequi mereamur. Sed haec de tribus quadragesimis dicta sufficiant.
4.23
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIII. De caeteris legitimis jejuniis.
4.23
Praeter haec autem et legitima tempora jejuniorum sunt, sicut est omnis sexta feria, in qua propter passionem Domini a fidelibus jejunatur, et sabbati dies, qui a plerisque propter quod in eo Christus jacuit in sepulcro jejunio consecratus habetur, sicut in decretis Innocentii papae constitutum invenimus, scilicet ne Judaeis exsultando praebeatur quod Christus sustulit moriendo. Nam utique constat apostolos biduo isto et in moerore fuisse, et propter metum Judaeorum se occuluisse, quod utique non dubium est: et jejunasse eos biduo memorato, quae forma utique per singulas tenenda est hebdomadas, propter id quod commemoratio illius diei semper est celebranda. Quod si putant uno tamen sabbato jejunandum, ergo et Dominicum, et sexta feria semel in Pascha erit utique celebrandum.
4.24
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIV. De jejunio quatuor sabbatorum, in quibus duodecim lectiones fiunt, et sacrae ordinationes.
4.24
Sunt quoque et quatuor sabbata, in quatuor mensibus, singula per singulos, in quibus specialia jejunia sunt constituta, et officia his diebus majora orationum et lectionum in Ecclesia celebrantur, id est, in Martio mense, primo sabbato. Quarti mensis, id est, Junii. In septimi quoque mensis, id est Septembris, tertio sabbato, et in quarto sabbato decimi mensis, id est, Decembris. Quorum primum juxta observationem Quadragesimae verno tempore celebratur, quando mensis novorum apud Judaeos habebatur. Secundum autem in jejunio post Pentecosten aestatis tempore, quando apud Judaeos dies primitiarum ex legis praecepto custodiebantur, id est, de frugibus primi panes Deo offerebantur; et otium legitimum ipsius diei celebratur. Tertium est in septimo mense, autumni videlicet tempore, qui totus in lege variis solemnitatibus Deo dicatus erat, in quo dies expiationum erat, dicente Domino ad Moysen: Decima die mensis hujus septimi, dies expiationum erit ac celeberrimus, et vocabitur sanctus, affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. Omne opus non facietis in tempore diei hujus, quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester, etc. In quo et dies decem Scenopegiae fuerant, id est Tabernaculorum. Nam quinta decima die mensis hujus veteres solemnitates Tabernaculorum celebrabant, septem diebus eamdem solemnitatem exigentes, quo quidem jejunio usos fuisse antiquos Esdrae liber meminit. Postquam enim redierunt filii Israel in Jerusalem et fecerunt sibi tabernaculorum laetitiam magnam, dehinc convenerunt in jejunio in saccis, et humus super eos, et steterunt, et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum, et consurrexerunt ad standum, et legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die, et quater in nocte confitebantur, et adorabant Dominum Deum suum. Quartum vero est jejunium sabbati in decimo mense ante diem natalis Domini, quando venturi Salvatoris salubris in sacris lectionibus praedicatur adventus, ut fideles quique hac religione instructi, et medicamine sanctarum orationum simul cum sacro jejunio confirmati nativitatem Redemptoris laeti exspectent. Ante haec videlicet quatuor sabbata in eadem hebdomada semper quarta et sexta feria legitima jejunia fieri et canon orationum et lectionum in eisdem feriis ad missarum solemnia constitutus indicat, et exempla praecedentium Patrum confirmant. Sacras autem ordinationes his diebus oportere fieri, decreta Gelasii papae testantur, in quibus ita scriptum continetur: Ordinationes autem presbyterorum diaconorumque nisi certis temporibus et diebus exercere non debeant, id est, in quarti mensis jejunio, septimi et decimi, sed etiam quadragesimalis ac mediana initio Quadragesimae die sabbati jejunio circa vesperam noverint celebrandas. Officia autem horum quatuor sabbatorum vulgo duodecim lectiones vocantur, eo quod cum lectionibus quae leguntur, et cum psalmis qui leguntur, duodenarius numerus adimpletur, qui benedictiones possunt vocari, eo quod inter canonicas Scripturas annumerantur.
4.25
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXV. De privatis jejuniis.
4.25
Praeterea unicuique licet ut libet jejuniorum modum habere, seu inediam extendere, servata prae omnibus constitutione legitimorum jejuniorum quas supra memoravimus, quae generaliter sancta et apostolica servat Ecclesia. Nec non et illa omnimodo custodire oportet unumquemque, quae communiter omnibus facere sive pro tribulatione, sive pro gratiarum actione proprius Ecclesiae mandat episcopus, quia qui constituta atque demandata jejunia servare neglexerit peccat, qui autem expletis legitimis privata super expenderit, propriam mercedem habebit. Nam leguntur aliqui sanctorum per biduanas, sive per triduanas, sive etiam per totam hebdomadam jejunium extendere; plerique quod nec vinum nec siceram biberunt, nec aliquid manducaverint praeter panem siccum et olera; alii quod ab omni carne se abstinuerint, alii quod in tantum se abstinuerint, quod nec pane in cibo usi sunt, sed paucis caricis corpus suum sustentaverint. Et alia plurima sunt genera abstinentiae, sed ante omnia cavere debet qui se abstinere vult ab aliquo cibo vel potu, ne mens ejus occulta cogitatione polluatur, ita ut aliquam creaturam Dei damnet judiciaria superstitione seductus, dicens hoc licere, illud autem non; hoc mundum, illud autem immundum esse cogitet. Quem hujus mundi cogitatio pulsat, videat Apostolum dixisse: Omnis creatura Dei munda est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur, et malum est homini qui per offendiculum manducat.
4.26
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXVI. De origine biduanae sive triduanae.
4.26
Biduanum autem morem jejunii reor inde sumptum, quod apostoli jejunaverunt illo biduo quo Dominus passus ac sepultus est. Triduanis ergo jejunare ab exemplo ductum est Ninivitarum, qui damnatis pristinis vitiis totos se tribus diebus jejunio ac poenitentiae contulerunt. Sed illius solummodo jejunium Deo acceptabile est, qui sic jejunat a cibis, ut abstineat a peccatis, caeterum qui ventre tantum jejunat, reprobatum erit ejus jejunium coram Deo, qui dixit per prophetam: Ecce in diebus jejunii vestri invenietur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. Nolite jejunare sic usque ad hanc diem, ut audiatur in excelsis clamor vester. Nunquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam. Et deinde: Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus disrumpe. Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris, tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, etc.
4.27.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXVII. De esu carnium et potione vini.
4.27.1
Carnes autem et vinum post diluvium sunt hominibus in usum concessa, nam in initio permissum non fuerat, nisi tantum illud, ut scriptum est: Lignum fructiferum et herbam seminabilem dedi vobis in escam. Postea vero per Noe data sunt in esum cuncta animalia, vinique attributa licentia est. Sed postquam Christus( qui est principium et finis) apparuit, hoc quod in principio suspenderat, etiam in temporum fine retraxit, loquens per Apostolum suum: Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum. Et iterum: Qui infirmus est, olera manducet. Non ergo quia carnes malae sunt ideo prohibentur, sed quia earum epulae carnis luxuriam gignunt. Fomes enim ac nutrimentum est omnium vitiorum. Esca ventri et venter escis, Deus autem( ut scriptum est) et hunc et hanc destruet. Piscem sane( quia eum post resurrectionem accepit Dominus) possumus manducare. Hoc enim nec Salvator nec apostoli vetuerunt. Avium quoque esum credo inde a patribus permissum esse, eo quod ex eodem elemento de quo et pisces creatae sunt. Nam in regula monachorum non invenimus aliarum carnium esum eis contradictum esse, nisi quadrupedium.
4.27.2
Additio .
4.27.3
Sola quadrupedia non volatilia monachis interdicta. Hoc autem tempore Pii Ludovici sic immutatum esse dicitur, ut in omni eorum pulmento sanguine uti liceat, propter nimiam et aliis damnosam consumptionem volatilium quam faciebant.
4.28
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXVIII. De eleemosynarum differentia.
4.28
Eleemosyna ergo, ἐλεημοσύνη, Graecum vocabulum, Latine interpretatur opus misericordiae, inde, ut reor dicta, quod miseria humanae infirmitatis cor sive animum pulset. Sed haec apud homines, quibus varii animo accidunt affectus; caeterum apud Deum, qui secundum naturam semper est benignus et misericors, non est hujuscemodi credenda affectio. Neque enim temporaliter illic aliquid accidere valet, ubi aeternitas sine ulla sui mutatione fixa manet, sed cum dicitur misericors, intelligi debet esse pius et clemens, quae magis nomina proprietatem ipsius naturae videntur ostendere. Sunt et eleemosynarum species plurimae, quanquam in dispensationibus pauperum hoc vocabulum quidam haberi debere arbitrentur. Eleemosynam facit, qui peccantem et pravis operibus insistentem aliquo modo, sive per admonitionem, sive per disciplinam corrigit. Nec enim sine misericordia esse credendus est, qui regulariter, sive per excommunicationem, seu per verbera, hominem a peccatis et vitiis coercere studet, quia non secundum ejus voluntatem, sed secundum utilitatem ipsius miseretur. Eleemosynam facit, qui errantem in viam veritatis deducit. Eleemosynam facit, qui indoctum docet, qui verbum Dei proximis suis praedicat. Eleemosynam facit, qui bona temporalia cum fratribus suis, id est, caeteris hominibus participare non desinit. Eleemosynam facit, qui victum et vestitum indigentibus praebet, qui hospitio suscipit, qui infirmos visitat, qui in carcere et in tribulationibus constitutis, de bonis suis subministrat, qui ad mortem et ad supplicia destinatos eruere non cessat. Omnia enim bona quae in hac praesenti vita justus quisque operatur hoc uno nomine comprehendi possunt, nec solum utique in aliis hominibus, sed etiam in nobismetipsis eleemosynas facere possumus, sicut scriptum est: Miserere animae tuae placens Deo. Cum ergo nos a peccatis ad bona opera convertimus, a superbia ad humilitatem, a luxuria ad continentiam, a livore et invidia ad charitatem et dilectionem, ab ira et disceptatione ad mansuetudinem et patientiam, a gula ad sobrietatem, ab avaritia ad largitatem, a tristitia saeculari ad spiritualem laetitiam, ab accidia temporali ad studium bonum, quid aliud facimus quam eleemosynas in nosmetipsos impendimus, cum nostrimet miseremur, ne per inobedientiam mandatorum Dei suppliciis aeternis deputemur? Quid enim( ait ipse Salvator) proderit homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? aut quam commutationem dabit homo pro anima sua? etc. Bene ergo et ordinate artem misericordiae exercet, qui primum semetipsum bonis operibus et sancta conversatione ac virtutum fructibus egere non sinit, et deinde in quocunque potest, sive in spiritualibus rebus, sive in corporalibus, proximos suos adjuvare non desistit.
4.29
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIX. De poenitentia.
4.29
Poenitentibus exemplum Job primus exhibuit, quando post funera vel flagella adhuc in sui redargutione, etiam in cilicio et cinere lamenta poenitudinis sumpsit dicens: Idcirco ago poenitentiam in favilla et cinere. Post hunc David nobis poenitentiae magisterium praebuit, quando gravi vulnere lapsus, dum audisset a propheta, peccatum suum confestim poenituit, et culpam suae poenitentiae confessione sanavit. Sic Ninivitae et alii multa peccata sua confessi sunt, poenitentiam egerunt, displicuere sibi quales fuerunt, et quales per Deum facti sunt, illi placuerunt. Est autem poenitentia medicamentum vulneris, spes salutis, per quam peccatores salvantur, per quam Dominus ad misericordiam provocatur, quae non tempore pensatur, sed profunditate luctus et lacrymarum. Poenitentia autem nomen sumpsit a poena, qua anima cruciatur et mortificatur caro. Dicta est autem poenitentia quasi punientia, eo quod ipse homo puniendo puniat quod male admisit. Hi vero qui poenitentiam gerunt, proinde capillos et barbam nutriunt, ut demonstrent abundantiam criminum quibus caput peccatoris gravatur. Capilli enim pro vitiis accipiuntur, sicut scriptum est: Et criminibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. Vir quippe si comam nutriat, ut ait Apostolus, ignominia est illi. Ipsam ergo ignominiam suscipiunt poenitentes pro merito peccatorum. Quod vero in cilicio prosternuntur, memoriam peccatorum suorum eos habere significat. Per cilicium quippe est recordatio peccatorum, propter haedos ad sinistram futuros. Inde ergo poenitentes in cilicio prosternimur, tanquam dicentes: Et peccatum meum coram me est semper. Quod autem cinere asperguntur, vel ut sint memores, quia cinis et pulvis sunt, vel quia pulvis facti sunt, id est impii facti sunt, unde et illi praevaricatores, primi hominis recedentes a Deo, malisque factis offendentes Creatorem, in pulverem unde sumpti sunt redierunt. Bene ergo in cilicio et in cinere poenitens deplorat peccatum, quia in cilicio asperitas et punctio peccatorum, in cinere autem pulvis ostenditur mortuorum, et idcirco in utroque poenitentiam agimus, ut et in punctione cilicii, cognoscamus vitia quae per culpam commisimus, et per favillam cineris perpendamus mortis sententiam, ad quam peccando pervenimus. Poenitentiae autem remedium Ecclesia catholica in spe indulgentiae fideliter alligat exercendum, et post unum baptismi sacramentum, quod singulari traditione commendatum, sollicite prohibet iterandum, medicinali remedio poenitentiae subrogat adjumentum, cujus remedio egere se cuncti agnoscere debent, pro quotidianis humanae fragilitatis excessibus, sine quibus in hac vita esse non possumus, horum duntaxat dignitate servata, ita ut a sacerdotibus et Levitis Deo teste fiat, a caeteris vero astante coram Deo solemniter sacerdote, ut hic tegat fructuosa confessio, quod temerarius appetitus, aut ignorantiae notatur contraxisse neglectus, aut sicut in baptismo omnes iniquitates remitti, vel per martyrium nulli peccatum credimus imputari, ita poenitentiae compunctione fructuosa, universa fateamur deleri peccata. Lacrymae enim poenitentium apud Deum pro baptismo reputantur: unde et quamlibet sint magna delicta, quamvis gravia, non est tamen in illis Dei misericordia desperanda. In actione autem poenitudinis( ut supra dictum est) non tam consideranda est mensura temporis, quam doloris. Cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit. Verumtamen quanta in peccato fuit ad malum abruptae mentis intentio, tanta necesse est in intentione devotio. Duplex autem est poenitentiae gemitus, vel dum plangimus quod male gessimus, vel dum non agimus quod agere debebamus. Ille autem vere poenitentiam agit, qui nec poenitere praeterita negligit, nec adhuc poenitenda committit. Qui vero lacrymas indesinenter fundit, et tamen peccare non desinit, hic lamentum habet, sed mundationem non habet. Si qui autem per gratiam Dei ad poenitentiam convertuntur, perturbari non debent, si rursus post emendationem relicta vitia cor pulsent, dum non possunt boni conversationi nocere, si talis cogitatio non erumpat in consensu vel opere. Ferre enim sine perfectione vitiorum cogitationes, non est ad damnationem, sed ad probationem, nec est occasio subeundi discriminis, sed potius augendae virtutis. Nam et si quis circa finem suum per poenitentiam desinet esse malus, non ideo debet desperare, quia in termino est ultimo vitae, quoniam non Deus respicit quales antea fuimus, sed quales circa finem vitae existimus. Ex fine enim suo unumquemque aut justificat aut condemnat, sicut scriptum est: Ipse judicat extrema terrae. Et alibi: Universorum finem ipse considerat. Proinde non dubitamus circa finem justificari hominem per poenitentiae compunctionem; sed quia raro id fieri solet, metuendum est ne dum ad finem differtur confessio sperata, anticipet mors quam veniat poenitentia. Pro qua re et si bona est ad extremum conversio, melior tamen est quae longe ante finem agitur, ut ab hac vita securius transeamus.
4.30
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXX. De satisfactione et reconciliatione.
4.30
Satisfactio autem est causas peccatorum et suggestionum excludere, et ultra peccatum non iterare. Reconciliatio vero est, quae post complementum poenitentiae adhibetur. Nam sicut conciliamur Deo, quando primum a gentilitate convertimur, ita reconciliamur, quando post peccatum poenitendo regredimur. Quorum autem peccata in publico sunt, in publico debet esse poenitentia, per tempora quae episcopi arbitrio poenitentibus secundum differentiam peccatorum decernuntur; eorumque reconciliatio in publico esse debet ab episcopo, sive a presbyteris, jussu tamen episcoporum, sicut canones Africani concilii testantur, ubi ita scriptum est: Cujuscunque autem poenitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam Ecclesiam commoverit, ante absidam manus ei imponatur. Quorum ergo peccata occulta sunt, et spontanea confessione soli tantummodo presbytero, sive episcopo ab eis fuerint revelata, horum occulta debet esse poenitentia, secundum judicium presbyteri, sive episcopi cui confessi sunt, ne infirmi in Ecclesia scandalizentur, videntes eorum poenas, quorum penitus ignorant causas. Quali autem tempore post poenitentiam reconciliatio fieri debeat, ostendunt decreta Innocentii papae, ubi ita scriptum reperitur:« De poenitentibus autem qui sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus poenitentiam gerunt, si nulla intervenit aegritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum, Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat.» Caeterum de pondere aestimando delictorum, sacerdotis est judicare, ut attendat ad confessionem poenitentis, et ad fletus atque ad lacrymas corrigendas; ac tum jubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis aegritudinem inciderit, atque usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus paschae relaxandum, ne de saeculo absque communione discedat. Hoc ergo ante omnia cavendum est, ne in extremis poenitentia et reconciliatio denegetur, ne in desperatione pereat, quia pietas omnipotentis Dei ad se quovis tempore concurrenti succurrere valet, et periclitantem sub onere peccatorum potest sublevare. Perdidisse latro in cruce praemium ad Christi dexteram pendens, si illum unius horae poenitentia non juvisset, cum esset in poena poenituit, et per unius sermonis professionem, habitaculum paradisi( Deo promittente) promeruit. Vera ergo ad Deum conversio in ultimis positorum mente potius est aestimanda quam tempore, propheta hoc aliter asserente: Cum conversus, inquit, ingemueris, tunc salvus eris.
4.31
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXI. De Nativitate Domini.
4.31
Natalis Domini dies ea de causa a Patribus votivae solemnitatis institutus est, quia in eo Christus pro redemptione mundi nasci corporaliter voluit, prodiens ex Virginis utero, qui erat in Patris imperio: cujus susceptae carnis causa haec est: Postquam enim invidia diaboli parens ille primus spe seductus inani cecidit, confestim exsul et perditus in omni genere suo, radicem malitiae et peccati transduxit: crescebatque in malum vehementius omne genus mortalium, diffusis ubique sceleribus, et, quod est nequius, omnium cultibus idolorum. Volens ergo Deus terminare peccatum, consuluit verbo, lege, prophetis, signis, plagis, prodigiis. Sed cum nec sic quidem errores suos admonitus agnosceret mundus, misit Deus Filium suum, ut carnem indueret, et omnibus appareret, et peccatores sanaret. Qui ideo in homine venit, quia per seipsum ab hominibus cognosci non potuit. Ut autem videretur, Verbum caro factum est, assumendo carnem, non mutatum in carnem. Assumpsit enim humanitatem, non amisit divinitatem; ita idem Deus et idem homo, in natura Dei aequalis Patri, in natura hominis factus mortalis, in nobis, pro nobis, de nobis, manens quod erat, suscipiens quod non erat, ut liberaret quod fecerat. Haec est ergo Dominicae Nativitatis magna solemnitas. Haec est diei hujus nova et gloriosa festivitas, adventus Dei factus ad homines. Itaque dies iste pro eo quod in eo Christus natus est, natalis dicitur: quemque ideo observare per revolutum circulum anni festiva solemnitate solemus, ut in memoriam revocetur Christus quod natus est. In Bethlehem quoque Christus natus est, et in Nazareth nutritus, ut ex locorum vocabulis, rerum ipsarum appareret eventus. Ergo quod in Bethlehem nasceretur, oportuit, quia cibus coelestis, de coelis ad terras venit. Bethlehem quippe domus panis dicitur. Et Salvator de se ipso dixit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Ergo Bethlehem vere domus panis est, quia Christus homo in ea nasci dignatus est: panis videlicet vitae, de quo qui manducaverit, vivet in aeternum. Ex hac etiam causa credimus in Ecclesia hunc morem inolevisse, ut in ea nocte qua Christus creditur esse natus, sacra missarum solemnia celebrantur, ut ea hora fideles quique sacramentum corporis et sanguinis Christi perciperent, qua eum inter homines misericorditer natum scirent. Cujus tamen celebrationis, Telesphorus papa apud Romanos primus auctor legitur exstitisse. Nam quod in Nazareth nutritus erat, ea causa fuit, ut quia Nazareth flos sive munditia interpretatur, aeternae puritatis ejus index exsisteret, cum floret floris ipsius nutrix, qui de virga radicis Jesse ascendens, septiformem Spiritum haberet, et perpetua puritate insignis, merito Nazaraeus, quod est mundus, vocaretur.
4.32
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXII. De epiphania Domini.
4.32
Epiphaniarum proinde festa solemnitate viri apostolici signaverunt, quia in eo est proditus stella Salvator, quando magi Christum in praesepe jacentem adoraverunt eum, offerentes ei competentia munera Trinitatis, aurum, thus, et myrrham, regi Deo atque passuro. Ideo ergo diem hunc annua celebritate sacraverunt, ut mundus agnoscat Dominum, quem elementa coelitus prodiderunt. Siquidem eodem die idem Jesus etiam Jordanis lavacro tingitur; divisoque coelo Spiritus sancti descendentis testimonio Dei esse Filius declaratur. Cujus diei nomen ex eo quod apparuit gentibus, Epiphania nuncupatur. Epiphania enim, Graece ἐπιφάνεια, apparitio vel ostensio dicitur. Tribus ergo ex causis hic dies hoc vocabulum sumpsit. Sive quod tunc in baptismo suo Christus populis fuerit ostensus, sive quod ea die sideris ortu magis est proditus; sive quod primo signo per aquam in vinum conversam, multis est manifestatus. Illud tamen sciendum, quod licet ea die baptismus Christi, a Joanne fieri credatur, universale tamen baptisma celebrari in ea, canonica contradicit auctoritas. Paschae ergo tempus tantummodo et Pentecostes, ad hoc ab apostolis et apostolicis viris decretum, Romana custodit Ecclesia: quae videlicet duo tempora ad hoc opportuna esse, Christi Domini nostri a mortuis resurrectio, et Spiritus sancti super primitivam Ecclesiam declarat adventus. Quicunque ergo( ait Apostolus) baptizati sumus in Christo Jesu in morte ipsius baptizati sumus, etc.. Et Salvator ascensurus in coelum, Apostolis dixit: Joannes quidem baptizavit aqua; vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies.
4.33
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXIII. De Purificatione.
4.33
Purificationis ergo matris Domini tempus, post dies quadraginta a nativitate ejus celebratur, quia ex legis praecepto hoc tempus statutum est parientibus feminis, quo purificari deberent. Scriptum est enim in libro Levitico, quod Dominus per Moysen mandaverit Israel, ut mulier quae in suscepto semine pareret masculum, immunda esset septem diebus, et die octava circumcideretur infantulus; ipsa vero triginta quatuor diebus maneret in sanguine purificationis suae. Omne sanctum non tangeret, nec ingrederetur sanctuarium, donec implerentur dies purgationis ejus. Sin autem feminam pareret, immunda esset duabus hebdomadibus, et quadraginta ac tribus diebus maneret in sanguine purificationis suae. Cumque impleti essent dies purgationis ejus, pro filio sive filia deferret agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbae, sive turturem pro peccato. Quod si non potuerit agnum offerre, sumeret duos turtures vel duos pullos columbae, unum in holocaustum, et alterum pro peccato, oraretque pro ea sacerdos, et sic mundaretur. Hac ergo de causa statuta in Ecclesia festivitas haec, quia matrem Domini secundum legem in hac die constabat purgari; sed non ideo, quod aliqua legali purgatione indiguerit, quae Dominum gestabat legis, sed quia Jesus non venit legem solvere, sed adimplere. Venit ergo mater Domini ad templum secundum legem, ducens secum puerum, ac deferens hostias quae lex praecepit, ut in nullo patribus fieret dissimilis, ac illud in se primo ostenderet, quod scriptum est: Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Obvios habuit grandaevum Simeonem, et Annam multorum annorum viduam, et caeteras personas in hoc sacro ministerio affuisse, quae benedixerunt et glorificaverunt Deum, et multa de eo vaticinavere, sacer Evangelii textus luculento sermone demonstrat. Ob hanc quippe causam eadem festivitas Hypante, ὑπαντὴ nuncupatur, quia praedictae personae ad templum obviam Christo advenerunt, devoto corde et obsequio, hypantao enim Graeco sermone ὑπαντάω dicitur, quod obvio Latine interpretatur. Est quoque festivitas haec Purificationis incipiente Februario mense, qui a Februo, id est, Plutone, qui lustrationum potens a gentibus credebatur, ita vocatus est, lustrarique eo mense apud Romanos civitatem consuetudo erat, ut justa diis Manibus solverentur. Sed hanc lustrandi consuetudinem bene mutavit Christiana religio, cum in mense eodem, die sanctae Mariae, plebs universa cum sacerdotibus ac ministris, hymnis, modulationibus devotis, per ecclesias, perque congrua urbis loca procedit, datosque a pontifice cuncti cereos in manibus gestant ardentes: non utique in lustrationem terrestris imperii quinquennem, sed in perennem regni coelestis memoriam, quando juxta parabolam virginum prudentium, omnes electi lucentibus bonorum operum lampadibus, obviam sponso ac regi suo venientes, mox cum eo ad nuptias supernae civitatis intrabunt.
4.34
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXIV. De Septuagesima, et Sexagesima, et Quinquagesima.
4.34
De Septuagesima quoque et Sexagesima, Quinquagesima atque Quadragesima, cur Dominici dies ante quadragesimale jejunium sic appellentur, diversa multorum opinio est; et ideo maxime, quia ipsa Dominica quae Septuagesima dicitur, septuagesima dies ante Pascha reperitur: nec ea quae Sexagesima, sexagenarium numerum plenum habet usque in Pascha. Nam alii simpliciter narrant hanc Ecclesiae esse consuetudinem, et Romana auctoritate ritum hujus religionis esse firmatum. Alii dicunt quod synecdochice totum habendum sit dictum, id est ubi major de minori numero dierum invenitur, ut est Septuagesima ac Sexagesima, id est a toto partem intelligi debere. Ubi vero minor, ut est Quadragesima, a parte totum intelligi oportere. Alii quoque nescio quorum ore ducti asseverant, quod Orientales populi novem hebdomadas, et Graeci octo, et Latini septem jejunare soleant, et ob hoc his omnibus Alleluia minime in Ecclesia deberi cantari. Alii etiam quorum ratio prae caeteris laudabilior mihi esse videtur, dicunt Septuagesimam dictam esse propter decem hebdomadas, quae sunt ab ipso die usque ad clausum Paschae, quo die alba tolluntur vestimenta a nuper baptizatis. Igitur in Apostolo legimus: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, et sic usque ad ultima legis quae per Moysen data, decurrit in Christi Dei nostri tempora. Porro Sexagesimam inde dici posse, quia sexaginta dies sunt usque ad medium Paschae, quod erit feria quarta paschalis hebdomadis. Quinquagesimam vero rite dictam esse, eo quod tali numero pervenit usque in diem sanctum resurrectionis. Quadragenarium etiam numerum ita ibi positum, quod cum Dominica sua concurrat ad mysticum Pascha Hebraeorum, quod Dominus noster Jesus Christus cum discipulis suis celebravit, et nos dicimus Coenam Domini. Sed haec omnia nos ita hic posuimus, sicut in aliorum dictis vel scriptis comperimus, lectori viam dantes, si quae veracius et rationabilius exquisita invenerit, obtinere. Notandum tamen est, quod a Quinquagesima jejunium incipere apud Romanos Telesphorus saepe memoratus papa constituit: ut per septem hebdomadas ante Pascha corpus jejuniis castigemus, quia alias septem post Pascha usque in Pentecosten, in laetitia a jejuniis relaxare volumus, ut priorem quinquagesimam in plenitudine peccatorum nostrorum exigamus ad promerendam misericordiam, et in secunda laudibus et orationibus operam dantes, studeamus pervenire ad promissam Spiritus sancti gratiam.
4.35
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXV. De die Palmarum.
4.35
Dies palmarum ideo celebratur, quia in eo Dominus et Salvator noster, sicut propheta cecinit, Jerusalem tendens, super asellum sedisse perhibetur. Tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo plebium obviam ei, clamaverunt: Hosanna! benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel. In ramis enim palmarum significabatur victoria, qua erat Dominus mortem moriendo superaturus: et tropaeo crucis, de diabolo mortis principe triumphaturus. In asello autem super quem sedendo Jerosolymam venit, indicabat simplicia corda gentilitatis, quam praesidendo atque regendo, perducebat ad visionem pacis. Hoc autem die Symbolum competentibus traditur, propter confinem Dominicae Paschae solemnitatem, ut qui ad Dei gratiam percipiendam festinant, fidem quam confitentur agnoscant. Vulgus autem ideo eum diem capitularium vocat, quia tunc moris est lavandi capita infantium qui ungendi sunt, ne forte observatione Quadragesimae sordidata ad unctionem accederent.
4.36
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXVI. De Coena Domini.
4.36
Coena Domini haec est feria quinta ultimae hebdomadis Quadragesimae quando Dominus et Salvator noster post typicum illud Pascha completum, ad verum Pascha transiens, mysterium corporis et sanguinis sui primum apostolis tradidit, quando post sacramenta coelestia discipulus fallax et proditor pretium a Judaeis accepit, et Christi sanguinem vendidit. Eo etiam die Salvator surgens a coena, pedes discipulorum lavit, propter humilitatis formam commendandam, quam docendam venerat, sicut et ipse consequenter exposuit: quod etiam dicebat potissimum ut facto doceret quod observare discipulos praemoneret. Hinc est quod eodem die altaria templi, parietes et pavimenta lavantur, vasaque purificantur, quae sunt Domino consecrata. Quo die proinde etiam sanctum chrisma conficitur, quia ante biduum Paschae, Maria caput ac pedes Domini unguento perfudisse perhibetur. Unde et Dominus discipulis suis dixit: Scitis quia post biduum Pascha fiet, et filius hominis tradetur ut crucifigatur. Eodem etiam die( sicut supra ostendimus) poenitentes reconciliantur, quia scilicet ipsa die qua sacramenta corporis et sanguinis sui Dominus primum confecit, ac discipulis suis percipienda tradidit, oportebat ad haec resumenda poenitentes restaurentur: eo videlicet tempore, quo sanguis Christi in remissionem omnium fusus est peccatorum.
4.37
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXVII. De Parasceve.
4.37
Parasceve, id est, sexta sabbati, ideo in solemnitate habetur, quia in eo die Christus mysterium crucis explevit, propter quod venerat in hunc mundum, ut qui ligno percussi fueramus in Adam, rursus per ligni mysterium sanaremur. Hujus enim causa triumphi, humana pusillitas Christo per omnem mundum celebritatem annuam praebet, pro eo quod dignatus est sanguine passionis suae saeculum redimere, et peccatum mundi per crucem morte devicta absolvere, cujus quidem crucis injuriam non pertulit illa divinitatis substantia, sed sola susceptae humanitatis natura. Passio enim corporis fuit; divinitas vero exsors injuriae mansit. Tripartita autem ratio Dominicae passionis ostenditur. Prima itaque causa est, ut Christus pro reatu mundi redemptio daretur, scilicet ut quos serpens absorbuerat evomeret, et praedam quam tenebat amitteret, non potentia victus, sed justitia: non dominatione, sed ratione. Secunda causa est, ut secuturis hominibus vitae magisterium praeberetur. Ascendit enim in crucem Christus, ut nobis passionis et resurrectionis praeberet exemplum: passionis ad firmandam patientiam; resurrectionis, ad excitandam spem; ut duas vitas nobis ostenderet in carne: unam laboriosam, alteram beatam. Laboriosam quam tolerare debemus, beatam quam sperare debemus. Tertia causa est susceptae crucis, ut superba saeculi et inflata sapientia per crucis stultam, ut putatur, praedicationem humiliata corrueret, ut pateret id quod stultum Dei est quanto sit hominibus sapientius et quod infirmum Dei est, quanto sit fortius tota hominum fortitudine. Docet autem apostolus Paulus illuminatos nos debere oculos cordis habere, ad intelligendum quae sit latitudo crucis, et longitudo, et altitudo et profundum. Crucis latitudo est transversum lignum quo extenduntur manus. Longitudo a latitudine deorsum usque ad terram. Altitudo, ab altitudine sursum ad caput. Profundum vero quod terrae infixum absconditur. Dicitur homini: Tolle crucem tuam et sequere me. Dum enim cruciatur caro, cum mortificantur membra nostra super terram, fornicatio, immunditia, luxuria et caetera, dumque exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur de die in diem, passio est crucis. Et haec quidem dum sint bona opera, tamen adhuc laboriosa, quorum merces requies est. Ideoque dicitur spe gaudentes, ut cogitantes scilicet requiem futuram, cum hilaritate et laboribus operemur. Hanc hilaritatem significat crucis latitudo in transverso ligno, ubi figuntur manus; per manus enim opus intelligitur; per latitudinem, hilaritas operantis, quia tristitia facit angustias. Porro per altitudinem crucis cui caput adjungitur, exspectatio supernae retributionis de sublimi justitia Dei sanctificatur, ut et ipsa opera bona non propter beneficia Dei terrena ac temporalia facienda credantur, sed potius propter illud quod desuper sperat fides, quae per dilectionem operatur. Jam vero per longitudinem qua totum corpus extenditur, ipsa tolerantia significatur, ut longanimes permaneamus. Unde longanimes dicuntur qui tolerant. Per profundum autem, hoc est partem illam ligni quae in terrae abdito defixa latet, sed unde consurgit omne quod eminet, inscrutabilia indicantur judicia Dei, de quibus occulta cum voluntate vocatur homo ad participationem tantae gratiae Dei. Hac ergo die Ecclesiae altaria indumentis suis spoliata denudantur, quia in ea Christus suis vestimentis exutus esse legitur, et velum templi scissum esse occiso Christo, per Evangelium praedicatur. Hac die in Ecclesia luminaria non accenduntur, quia in ipso Redemptore crucifixo sidera obscurabantur. In hac die sanctarum plebium praesules, quia mandata sibimet legatione funguntur, apud divinam clementiam humani generis agunt causam, et tota secum Ecclesia congemiscente, postulant et precantur: primum pro statu totius Ecclesiae Christi; deinde ut infidelibus dominetur fides, et idololatrae ab impietatis suae liberentur erroribus; ut Judaeis ablato cordis velamine, lux veritatis appareat; ut haeretici catholicae fidei receptione resipiscant; ut schismatici spiritum redivivae charitatis accipiant; ut lapsis poenitentiae remedia conferantur; ut denique catechumenis ad regenerationis sacramenta perductis, coelestis misericordiae aula reseretur, quia pro horum omnium redemptione, in hac die sanguis effusus est Christi. Haec autem non inaniter a Domino peti, rerum ipsarum monstrat affectus: quomodo quidem ex omni errorum genere plurimos Deus dignatur attrahere, quos erutos de potestate tenebrarum transferat in regnum Filii charitatis, ex vasis irae faciat vasa misericordiae. Quod a Deo totum divini operis esse sentitur, ut haec efficienti Deo semper gratiarum actio laudisque confessio, pro illuminatione talium vel correctione, referatur. Ipsa die a pontifice et a clero et ab omni populo species crucis salutatur, quia passio Redemptoris a fidelibus in hora redemptionis suae digna laude veneratur. In hac die sacramenta penitus non celebrantur; sed Eucharistiam in coena Domini consecratam, peracto officio lectionum et orationum, et sanctae crucis salutatione, resumunt, quia, ut Innocentius papa testis est, ex eo quod apostoli et amatores Christi eo biduo quo crucifixus et sepultus Salvator est, in moerore constituti, ab omni cibo abstinuerunt se, hinc traditio Ecclesiae habet biduo memorato sacramenta non celebrari, sed magis sanctam resurrectionis noctem exspectari, et in ipsa cum laetitia et gaudio speciali sacrificium offerri. In hac die vespera cum silentio celebratur, ut quieti Dominicae sepulturae veneratio exhibeatur.
4.38
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXVIII. De sabbato sancto Paschae.
4.38
Sabbati paschalis veneratio hinc celebratur, pro eo quod eadem die Dominus in sepulcro quievit: unde et bene in Hebraeo sermone sabbatum requies interpretatur, sive quod Deus in eo requievit die, mundo perfecto; sive quod in eo Dominus et Redemptor noster requievit in sepulcro. Hic autem dies inter mortem Domini et resurrectionem medius est, significans requiem quamdam animarum ab omni labore omnium molestiarum post mortem, per quam fit transitus per resurrectionem carnis ad illam vitam quam Dominus noster sua resurrectione praemonstrasse dignatus est. In hac die cum omni silentio et tranquillitate oportet nos manere, et cum oratione et psalmodia sanctam resurrectionis horam exspectare, ne nos magis cura saecularis infestet, et terrena negotia inquietent, quam spiritalia studia et cura salutaris animarum nostrarum occupent. Hac autem die inclinante ad vesperam, statuta celebratio noctis Dominicae in Ecclesia incipitur, et primum secundum institutionem Zosimi papae, archidiacono cereum benedicente, apte quidem fit, ut in consecratione luminis paschalis celebratio incipiat, quae aeternae lucis nobis contulit claritatem. Deinde lectionum Veteris Testamenti et orationum ordo peragitur, ut innotescat quanta exspectatione a primordio mundi per patriarchas et prophetas salus nostra praesagiebatur, quae in Salvatoris nostri passione et resurrectione completa est. Deinde litaniae aguntur, ut communicatio et memoria et oratio sanctorum nos ad ventura gaudia consequenda adjuvet: quas sequitur baptismi sacramentum, et ascendit grex dealbatorum de lavacro. Quicunque autem scire desiderat quanta auctoritate et ratione baptismum istius temporis nobis commendatur, legat decreta Leonis papae, et inveniet. Post baptismum vero et litanias, sequitur sancta missarum celebratio, et communicatio corporis et sanguinis Domini, cujus participatione quicunque fidelium se hac nocte abstinuerit, nescio quomodo dicam illum Christianum, exceptis his qui, pro capitalibus criminibus excommunicati, poenitentiam gerunt. Notandum vero quod apud Hieronymum legimus, quod in Orientalibus Ecclesiis mos sit in hac nocte, ante mediam noctem, fideles ab ecclesia non recedere, horam illam exspectantes in sacris vigiliis, de qua scriptum est: Media nocte clamor factus est, etc..
4.39
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXIX. De Pascha Domini.
4.39
Jam vero paschale sacramentum quod nunc in Salvatoris nostri mysterium manifestissime celebratur, in Veteri Testamento figuraliter primum gestum est, quando agno occiso, Pascha celebravit populus Dei in Aegypto: cujus figura in veritate completa est in Christo, qui sicut ovis ad immolandum ductus est; cujus sanguine illinitis postibus nostris, id est, cujus signo crucis signatis frontibus nostris, a periclitatione hujus saeculi, tanquam a captivitate Aegyptia, liberamur. Cujus quidem diem paschalis resurrectionis non solum pro eo celebramus, quod in eodem a mortuis resurrexit, sed etiam et pro aliis sacramentis quae per eumdem significantur. Quia enim, sicut dicit Apostolus: Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram, transitus quidem de morte ad vitam in illa passione Domini et resurrectione sacratus est. Nam et vocabulum ipsum quod Paseha dicitur, non Graecum, sed Hebraeum est. Neque enim a passione, quoniam paschien, πάσχειν Graece, pati dicitur, sed a transitu Hebraeo verbo Pascha appellatum est: quod et maxime evangelista expressit, cum celebraretur a Domino Pascha cum discipulis: Cum vidisset, inquit, Jesus, quia venit hora ut transiret de mundo ad Patrem. Transitus ergo de hac vita mortali in aliam vitam immortalem, hoc est de morte ad vitam, in passione et resurrectione Domini commendatur. Hic transitus a nobis modo agitur per fidem, quae nobis datur in remissionem peccatorum, quando consepelimur cum Christo per baptismum, quasi a mortuis transeuntes de pejoribus ad meliora, de corporalibus ad spiritualia, de conversatione hujus vitae ad spem futurae resurrectionis et gloriae. Propter ipsum ergo initium novae vitae ad quam transimus, et propter novum hominem quem jubemur induere et exuere veterem, expurgantes vetus fermentum, ut simus nova conspersio, quoniam Pascha nostrum immolatus est Christus, propter hanc vitae novitatem, primus mensis in anni mensibus celebrationi attributus est; nam ipse dicitur et mensis novorum. Quod vero in toto tempore saeculi nunc tertium tempus apparuit, ideo resurrectio Domini triduana est. Primum enim tempus est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, ubi jam manifestatum est sacramentum quod erat in prophetico aenigmate occultum. Hoc ergo et in lunari numero significatur. Quia enim numerus septenarius solet in Scripturis ad quamdam perfectionem mysticus apparere, in tertia hebdomada lunae Pascha celebratur, id est, qui dies occurrerit a 15 in 21, sed non solum propter tempus tertium, quia incipit hebdomada tertia, sed etiam propter illam conversionem lunae. Tunc enim illa ab inferioribus ad superiora convertitur; et haec nobis de luna similitudo assumitur, de visibilibus ad invisibilia, de corporalibus ad spiritualia sacramenta transire, ut magis magisque huic saeculo moriamur, et vita nostra abscondatur cum Christo, omnemque lucem studii nostri quae ad inferiora vergebat, ad superiora convertamus, ad illam scilicet aeternam contemplationem immutabilis veritatis. Usque ad vicesimam primam ideo Pascha observatur, propter numerum septenarium quo universitatis significatio saepe figuratur, qui etiam ipsi Ecclesiae tribuitur, propter instar universitatis; ideoque et Joannes apostolus in Apocalypsi septem scribit Ecclesiis. Ecclesia vero adhuc in ista mortalitatis carne constituta, propter istam mutabilitatem, lunae nomine in Scripturis saepe vocatur. Quod vero anniversarius dies paschalis non ad eumdem redit anni diem, sic ut puta dies quo creditur Dominus natus, hoc fit propter Dominicum diem et lunam. Manifestum est enim quo die Dominus crucifixus sit, et in sepulcro fuerit et resurrexerit. Adjuncta est enim ipsorum dierum observatio per Nicaenum concilium, et orbi universo Christiano persuasum eo modo Pascha celebrari oportere, ut non solum lunam paschalem, sed et diem Dominicum in qua resurrexit a mortuis, exspectare debeamus. Inde est quod ad eumdem anni[ diem] non revertetur Pascha. Nam Judaei tantumdem mensem novorum et lunam observant: diem autem addendum patres nostri censuerunt, ut et nostra festivitas a Judaeorum festivitate distingueretur. Initium videlicet primi mensis observandum est, ab octavo Iduum Martiarum usque in Nonarum Aprilium diem. Quarta decima vero luna Paschae a duodecima Kalend. Aprilis usque in decimam quartam Kalendas Maii, quaerenda est. Porro dies Paschae Dominica, ab undecima Kalendis Aprilis usque in septimam Kalendas Maii, et hoc a luna quindecima usque ad vicesimam primam. Nunquam ergo contingere potest, ut luna decima quarta primi mensis ante vernale aequinoctium, quod fit in XII Kalendis Aprilis, eveniat, quia luminare minus luminare majus sequi in plenitudine sua non praecedere debet. Nam cum in Veteri Testamento tribus argumentorum indiciis paschale tempus observari sit praeceptum, videlicet ut post aequinoctium, et mense primo, ut tertia ejus septimana, id est, a vespera decimae quartae lunae quod est initium decimae quintae usque in vesperam, id est, terminum vigesimae primae, celebretur, quarta in ejusdem observatione regula est nobis a tempore Dominicae resurrectionis imposita, ut cum aequinoctio transcenso lunam primi mensis quartam decimam vespere ortum facere viderimus, non statim ad faciendum Pascha prosiliamus, sed Dominicum exspectantes in ipso congrue Pascha celebremus. Et si fieri posset ut eadem omnibus annis sabbati die luna quarta decima contigisset, nihil nostrae paschalis observantiae tempus a legali discreparet. Nam et nos ipsi juxta legis edicta, semper quarta decima luna primi mensis ad vesperam, immolantes et comedentes agni immaculati carnem, sanguinemque illius, ad repellendum exterminatorem, nostris postibus aspergentes, id est, baptismi et paschalium celebrantes solemnia missarum, spiritalem superaremus Aegyptum, atque illucescente mane in luna decima quinta mensis ejusdem, primum Azymorum diem intraremus, septemque dies ejusdem celebritatis legitimos, a mane decimi quinti diei, usque in vesperam vicesimi primi mensis ipsius, id est, a Dominico Paschae, usque in Dominicum octavum Paschae, debita veneratione compleremus. Sed quoniam lunae dies idem diversas septimanae devolvitur in ferias, inde fit ut qui propter resurrectionem Redemptoris nostri Dominicum diem Paschae initium servare docemur, aliquoties nostra festivitas septimo post legalium Azymorum exordium sumat ingressum, nonnunquam tamen contingat, ut nostra solemnitas paschalis aliquem legalium paschae dierum, saepe autem omnes intra se complectatur. Notan dum tamen quod inter pascha et azyma legis hoc distat, quod illa una dies qua agnum occidi necesse erat, et nocte sequenti transiens Dominus primogenita Aegyptiorum percussit, liberans domus filiorum Israel signatas agni sanguine, pascha dicebatur, sequentes vero dies septem, id est, a decimo quinto usque ad vicesimum primum mensis ejusdem, azymorum proprie vocabantur. Quem legalium morem Ecclesia non ignobiliter etiam imitatur, unam videlicet noctem transitus Dominicae resurrectionis a mortuis, qua, impios triumphando, fideles salvare dignatus est, principaliter observans, ac deinde alios septem dies in memoriam ejusdem dominicae resurrectionis congrua festivitate subjungens quos septem dies Albas vocitamus, propter eos qui in sancta nocte baptizati, albis per totam hebdomadam utuntur vestibus; et tunc maxime dum alba tolluntur a baptizatis vestimenta, per manus impositionem a pontifice Spiritum sanctum accipere conveniens est, qui in baptismo omnium receperunt remissionem peccatorum, et per septem dies evangelico castitatis habitu et luminibus coelestis claritatis sanctis assistere sacrificiis solent.
4.40
LIBER SECUNDUS. CAPUT XL. De Ascensione Domini.
4.40
Ascensionis Dominicae solemnitas ideo celebratur, quia eodem die post mundi victoriam, post inferni regressum, ascendere Christus memoratur ad coelos, sicut scriptum est: Ascendens in altum, cepit captivitatem, dedit dona hominibus. Quae festivitas ideo per revolutum circulum annorum celebratur, ut humanitas assumptae carnis ascendens ad dexteram Patris in memoriam revocetur: cujus corpus ita in coelo esse credimus, ut erat quando ascendit, quod et vox angelica protestatur dicens: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum, id est, eadem carnis specie atque substantia, cui profecto carni immortalitatem dedit, naturam non abstulit. Dextera autem Patris ad quam idem Filius sedere creditur, non est corporea, quod nefas est de Deo sentire, sed dextera Patris, est beatitudo perpetua, quae sanctis in resurrectione promittitur, id est universae Ecclesiae quae est corpus Christi; sicut et sinistra ejus intelligitur miseria et poena perpetua, quae impiis dabitur. Ante hanc ergo diem Ascensionis Domini, mos est Ecclesiarum Occidentis per tres dies proximos jejunium exercere, et litanias agere, et hoc congrue. Nam si credimus Christum in hoc tempore ad coelos ascendisse, dignum est etiam ut ante Ascensionis ejus diem operam demus jejuniis et orationibus, castigantes carnem nostram, et crucem ejus in nobismetipsis gestantes, quatenus illum sequi mereamur. Qui enim, inquit, vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Sicut ergo portamus in manibus nostris speciem crucis ejus, ita portemus et in carne nostra similitudinem passionis ejus. Qui autem sunt Christi, dixit Apostolus, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Et ita fiet, ut ubi Christus post resurrectionem suam cum gloria ascendit, illuc et nos resurgentes a mortuis, in carne incorruptibili per ejus gratiam ascendere valeamus, sicut dicit idem Apostolus: Si enim, inquit, complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus.
4.41
LIBER SECUNDUS. CAPUT XLI. De Pentecoste.
4.41
Initium sane et causa festivitatis Pentecostes, id est, quinquagesimae, paulo altius repetenda est. Pentecostes enim dies hinc cepit exordium, quando Dei vox in Sina monte desuper intonans audita est, et lex data est Moysi. In Novo autem Testamento Pentecostes coepit, quando adventum sancti Spiritus quem Christus promisit, exhibuit, quem ait non esse venturum, nisi ipse ascendisset in coelum. Denique dum portam coeli Christus intrasset, decem diebus interpositis, intremuit subito orantibus apostolis locus, et descendente Spiritu sancto super eos, conflammati sunt, ita ut linguis omnium gentium Dei magnalia loquerentur. Adventus itaque Spiritus sancti de coelo super apostolos in varietate linguarum diffusam solemnitatem transmisit in posteros, eaque de causa Pentecoste celebratur, et dies ipse proinde insignis habetur. Concordat autem haec festivitas Evangelii, cum festivitate legis. Illic enim posteaquam agnus immolatus est, interpositis quinquaginta diebus, data est lex Moysi scripta digito Dei. Hic postquam occisus est Christus, qui tanquam ovis ad immolandum ductus est, celebratur verum Pascha, et interpositis quinquaginta diebus, Spiritus sanctus datur, qui est digitus Dei, super centum et viginti discipulos Mosaicae aetatis numero constitutos. Siquidem et haec festivitas aliud obtinet sacramentum. Constat enim ex septem septimanis. Sed dierum quidem septimanae generant eamdem Pentecosten in quo fit peccati remissio per Spiritum sanctum. Annorum vero septimanae quinquagesimum annum faciunt, qui apud Hebraeos jubilaeus nominatur, in quo similiter terrae fit remissio, et servorum libertas, et possessionum restitutio, quae pretio fuerant comparata. Septem etenim septies multiplicati quinquagenarium ex se generant numerum, assumpta monade quam ex futuri saeculi figura praesumptam esse majorum auctoritas tradit. Fit enim ipsa et octava semper et prima, imo ipsa est semper una, quae est omnis dies. Necesse est enim sabbatismum animarum populi illuc occurrere atque ibi compleri ubi datur pars his qui octo, sicut quidam disserens Salomonis dicta sapienter exposuit. Idcirco autem totius quinquagesimae dies post Domini resurrectionem resoluta abstinentia in sola laetitia celebrantur, propter figuram futurae resurrectionis, ubi jam non labor, sed requies erit laetitiae. Ideo his diebus nec genua in oratione flectuntur, quia sicut quidam sapientum ait, in flexu genuum poenitentiae et luctus indicium est. Unde etiam per omnia eamdem in illis solemnitatem quam Dominico die custodimus, in qua majores nostri nec jejunium agendum, nec genua esse flectenda, ob reverentiam Dominicae resurrectionis, tradiderunt. His diebus sanctis alleluia propter gaudium resurrectionis assidue esse cantandum in Ecclesia magistri sanciverunt Ecclesiae. Quia vero a Dominica Septuagesimae toto tempore jejunii, usque in Pascha, quo poenitentiae et corporis nostri mortificationi instare debemus, ab ista laude abstinendum est, licet nullo tempore in Ecclesia laus Dei desit, ita in diebus solemnitatis paschalis, imo per totam Quinquagesimam usque in Pentecosten, atque in Dominicis diebus, quando laetari nos convenit, et jejunio relaxari, sine cessatione illam in cantu frequentare debemus. Ante pascha ergo tempus jejunii praesentis vitae significationem tenet, quia propter peccata nostra poenis aerumnisque quotidie affligimur. Tempus vero quinquagesimae paschalis futuram resurrectionem corporum nostrorum, id est, aeternam in coelis vitam, eo quod caput nostrum eo tempore resurrexerit, demonstrat, ac ideo coeleste canticum alleluia, quod Joannes apostolus in coelis sanctorum turbam multam canere in Apocalypsi commemorat, eo tempore frequentandum esse, quo immortalitatem nostram desideramus, Salvatoris nostri glorificationem celebrantes; et hoc optandum, ut qui in terra aliena positi canticum Domini cantare digne non possumus, ad terram viventium perveniamus, qua sine fine gaudentes canticum novum Domino sine cessatione in aeternum decantemus. In sabbato autem sancto Pentecostes, sicut in sabbato sancto Paschae, baptismum celebratur, lectionibus Veteris Testamenti ante recitatis, et orationibus atque litaniis ante peractis, subsequente sancta missarum celebratione. Bene quoque sabbatum sanctum Pentecostes simili celebratione sabbato sancto Paschae veneratur, quia ipse unigenitus Dei Filius in fide credentium, et in virtute operum, nullam inter se et Spiritum sanctum voluit esse distantiam, quia nulla est diversitas in natura, dicens: Ego rogabo Patrem meum, et alium paracletum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, Spiritum veritatis. Et iterum: Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater meus in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret universa quaecunque dixero vobis( Ibidem). Et iterum: Cum venerit ille Spiritus veritatis, diriget vos in omnem veritatem. Cum utique veritas Christus sit et Spiritus sanctus veritas, nomenque paracleti utrique sit proprium, non dissimile est festum, ubi semper unum est sacramentum.
4.42
LIBER SECUNDUS. CAPUT XLII. De die Dominico.
4.42
Dominicum diem apostoli ideo religiosa solemnitate sanxerunt, quia in eodem Redemptor noster a mortuis resurrexit, ideo Dominicus appellatur, ut in eo a terrenis operibus vel mundi illecebris abstinentes, tantum divinis cultibus serviamus, dantes scilicet diei huic honorem et reverentiam, propter spem resurrectionis nostrae, quam habemus in illa. Nam sicut ipse Dominus Jesus Christus et Salvator noster tertia die resurrexit a mortuis, ita et nos resurrecturos in novissimo die speramus. Unde etiam in Dominico die stantes oramus, quod est signum futurae resurrectionis. Hoc agit Ecclesia universa, quae in peregrinatione mortalitatis inventa est, exspectans in fine saeculi, quod in Domini nostri Jesu Christi corpore praemonstratum est, qui est primogenitus a mortuis. Sabbatum autem a priore populo in otio corporaliter celebratum legimus, ut figura esset in requiem, unde et sabbatum requies interpretatur. Dies autem Dominicus, non Judaeis sed Christianis per resurrectionem Domini declaratus est, et ex illo coepit habere festivitatem suam. Ipse est enim dies primus, qui post septimum reperitur octavus, unde et in Ecclesiaste ad duorum Testamentorum significationem dicitur: Illi septem, idem illi octo. Primo enim solum celebrandum sabbatum traditum est, quia erat antea requies mortuorum, resurrectio autem nullius erat usque ad Christum Dominum, qui resurgens a mortuis, non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Jam postquam facta est talis resurrectio in corpore Domini, ut praeiret in capite Ecclesiae, quod corpus Ecclesiae speraret in fine, dies Dominicus octavus, qui et primus, in festivitate successit. Apparet autem hunc diem etiam in Scripturis sanctis esse solemnem. Ipse enim est dies primus saeculi, in ipso formata sunt elementa mundi, in ipso creati sunt Angeli, in ipso quoque a mortuis resurrexit Christus, in ipso de coelis Spiritus sanctus super apostolos descendit, manna in eo die in eremo primo de coelo datum est. Sic enim dicit Dominus: Sex diebus colligetis manna, in die autem sexto duplum colligetis. Sextus enim dies est parasceve, qui ante sabbatum ponitur, sabbatum autem octavus dies est, quem sequitur Dominicus in quo primum manna de coelo venit. Unde intelligant Judaei jam tunc praelatam esse Judaico sabbato Dominicam nostram, jam tunc indicatum quod in sabbato ipsorum gratia Dei de coelo ad eos nulla descenderit, sed in nostra Dominica in qua primum Dominus eam pluit.
4.43
LIBER SECUNDUS. CAPUT XLIII. De festivitatibus sanctorum.
4.43
Festivitates apostolorum sive in honorem martyrum solemnitates, antiqui patres in venerationis mysterio celebrare sanxerunt, vel ad excitandam imitationem, vel ut meritis eorum consociemur, atque orationibus adjuvemur, ita tamen, ut nulli martyrum, sed ipsi Deo martyrum, quamvis in memoriis martyrum, constituamus altaria. Quis enim antistitum in locis sanctorum corporum assistens altari aliquando dixit: Offerimus tibi, Petre, aut Paule, aut Cypriane? Sed quod offertur, Deo offertur, qui martyres coronavit, apud memorias eorum quos coronavit, quod ex ipsorum amore major affectus exsurgat ad acuendam charitatem, et in illos quos imitari possemus, et in illo quo adjuvante possimus. Colimus ergo martyres eo cultu dilectionis et societatis, quo et in hac vita coluntur sancti homines Dei, quorum cor ad talem pro evangelica veritate passionem paratum sentimus, sed illos tanto devotius, quanto securius post incerta omnia superata, quanto etiam fidentiori laude praedicamus, jam in vita feliciore victores, quam in ista adhuc usque pugnantes. At vero illo cultu qui Graece latreia, λατρεία dicitur, Latine uno verbo dici non potest, cum proprie sit quaedam divinitati debita servitus, nec colimus, nec colendum docemus, nisi unum Deum. Cum autem ad hunc cultum pertineat oblatio sacrificii, unde idololatria dicitur eorum, qui hoc etiam idolis exhibent, nullo modo aliquid tale offerimus aut offerendum praecipimus, vel cuiquam martyri, vel cuiquam sanctae animae, vel cuiquam angelo, et quisquis in hunc errorem dilabitur, corripiatur per sanam doctrinam, sive ut corrigatur, sive ut caveatur dum etiam ipsi sancti vel homines vel angeli exhiberi sibi nolint, quod uni Deo deberi norint. Apparuit hoc in Paulo et Barnaba cum, commoti miraculis, quae per eos facta sunt, Lycaonii, tanquam diis immolare voluerunt. Conscissis enim vestimentis suis, confitentes et persuadentes se deos non esse, ista sibi vetuerunt. Apparuit et in angelis, sicut et in Apocalypsi legimus angelum se adorare prohibentem ac dicentem adoratori suo: Conservus tuus sum et fratrum tuorum, Deum adora. Recte itaque scribitur homini ab angelo prohibitum esse adorare se, sed unum Deum sub quo ei esset et ille conservus. Non ergo sit nobis ille divinae religionis cultus in angelos aut martyres, quia non sic habentur ut tales quaerant honores ut Deus, quia nec ipsi volunt se coli pro Deo, sed illum a nobis coli volunt quo illuminante laetantur. Honorandi ergo sunt martyres, propter imitationem, non adorandi propter religionem, honorandi charitate non servitute. Notandum vero quod Felix, papa Romanus, vigesimus septimus post sanctum Petrum, legitur constituisse supra memorias martyrum missas celebrari. Attamen beatus Gregorius papa sexagesimus sextus Romanae urbis constituit supra corpus missas celebrari. Dicuntur quaedam festivitates natalitia, et merito. Quomodo enim consuete nasci dicitur, cum quis, de utero matris procedens, hanc in lucem egreditur, ita rectissime potest natus dici, quia vinculis carnis solutus, ad lucem sublimatur aeternam, et inde mos obtinuit ecclesiasticus, ut dies beatorum martyrum, sive confessorum Christi, qui de saeculo transierunt, natales vocitemus, eorumque solemnia, non funebria, sed natalitia dicantur.
4.44
LIBER SECUNDUS. CAPUT XLIV. De sacrificiis pro defunctis offerendis.
4.44
Sacrificium pro defunctorum fidelium requie offerre, vel pro eis orare, quia per totum orbem hoc custoditur, credimus quod ab ipsis apostolis traditum sit. Hoc enim ubique catholica tenet Ecclesia, quae nisi crederet fidelibus defunctis dimitti peccata, non pro eorum specialibus vel eleemosynam faceret, vel sacrificium offerret. Nam et cum dicit, qui peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei in hoc saeculo, neque in futuro, demonstrat quibusdam illic dimittenda peccata, et quaedam purgatorio igne purganda. Ergo ut in libris dialogi sanctus Gregorius narrat, et Beda magister in Gestis angelorum, frequenter exemplo ostensum seu visione revelatum est, animabus defunctorum multum prodesse pro eis sacrificia. Et in quodam loco dictum est a sancto Augustino, defunctorum animas sine dubio pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium offertur, vel eleemosynae fiunt si tamen aliquod quisque sibi meritum praeparavit, dum adhuc in corpore viveret, pro qua ista prosint, quaecunque pro illo fiunt. Nam non omnibus prosunt, nisi pro differentia vitae, quae quisque gessit in corpore. Nam pro valde bonis gratiarum actiones sunt, pro non valde bonis, et non valde malis, propitiationes sunt, pro valde malis, si etiam nulla sunt adjumenta mortuorum, qualescunque tamen vivorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio.
4.45
LIBER SECUNDUS. CAPUT XLV. De Encaeniis, et unde omnis ordo ille originem duxerit.
4.45
Festivitates annuas dedicationis ecclesiarum, ex more veterum celebrari, in Evangelio legimus, ubi dicitur: Facta sunt autem encaenia Jerosolymis. Encaenia quippe festivitates erant dedicationes templi. Graece enim καινὸν dicitur novum. Quodcunque enim aliquid novum fuerit dedicatum, encaenia vocatur. Illum enim diem quo dedicatum est templum a Salomone, sicut Regum liber et Paralipomenon narrat, Judaei solemniter celebrabant, et ipse dies apud eos festus habebatur; qui usus videlicet in illis exolevit qui caruerunt et cultu et templo. Christiani autem servant morem illum patrum, in quibus gloria translata videtur. Nam quod in dedicatione templi, in nocte praecedente diem dedicationis, reliquiae sanctorum feretro conditae in tentorio vigiliis custodiuntur, quid aliud demonstrat, quam quod arca testamenti cum sanctis quae in ea erant, in tabernaculo Mosaico ante aedificationem templi per excubias Levitarum servabatur. Et quod in tempore dedicationis multitudine undique convocata, feretrum cum reliquiis sanctorum per sacerdotes de tentorio ad templum fertur, quid aliud intimat, quam quod liber Paralipomenon narrat, quod venerunt omnes viri Israel ad regem Salomonem in die solemni, et portaverunt Levitae arcam foederis Domini cum omni apparatu tabernaculi, et intulerunt eam sacerdotes in locum suum, id est, oraculum templi in sancta sanctorum? Quod vero pontifex simul cum sacerdotibus feretrum portantibus, et omni clero ac caetero populo laudem et litanias canendo antequam ingrediatur in templum, ter foris illud circuit, quid aliud significat, quam quod in adventu Domini et sanctorum ejus, qui fit per invocationem ejus sicut ipse dixit: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum sum, omnis superbia et virtus diaboli, si quae in domo latitaverit, corruat et dissipetur, et quod secundum prophetam: Exaltabitur Dominus solus in die illa, et vocabitur deinceps nomen loci illius Dominus. Legimus etiam in Jesu Nave, quod sacerdotes et Levitae, atque universus Israel simul cum arca Domini circumirent urbem Jericho, et sacerdotibus clangentibus buccinis et conclamante universo populo, subito corruerunt muri civitatis, quod utique significat ad vocem praedicationis et laudis Domini post Salvatoris adventum, superbiam mundanam corruisse, et regnum diaboli destructum esse. Quod vero duodecim lucernae intus juxta parietes templi ponuntur, duodenarium numerum exprimit apostolorum et patriarcharum, quem etiam Joannes apostolus in Apocalypsi commemorat in aedificio coelestis Jerusalem esse insignem. Quod vero altare post aspersionem aquae chrismate perungitur, ad imitationem patriarchae Jacob factum est: qui post visionem illam terribilem, erexit lapidem in titulum, fundens oleum desuper, vocans locum, domus Dei. Legiturque in Exodo, quod Moyses faceret sanctum unctionis oleum, ungeretque ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti, mensamque cum vasis suis, candelabrum et utensilia ejus, altare thymiamatis et holocausti, et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinet. Aaron quoque et filios ejus, ut sacerdotio Domini fungerentur. Benedicit, ut res sacrificandae sacro chrismatis liniantur unguento, ut demonstretur quod omnis sanctificatio constat in Spiritu sancto, cujus virtus invisibilis sancto chrismate ad sanctificationem praebendam permista est. Quod vero tunc incensum a pontifice super altare ponitur, significat sacerdotis puram super illud orationem esse debere, ut possit dicere Domino cum Propheta: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Quod autem subtus tabulam altaris reliquiae sanctorum ponuntur, significat sanctos sub throno Dei sedes et requiem habere. Testatur etiam hoc Joannes in Apocalypsi, cum dicit: Vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium quod habebant, et clamabant voce magna dicentes: Usquequo Domine sanctus verus, non vindicas et judicas sanguinem de his qui habitant in terra? Et datae sunt his singulae stolae albae, et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleantur conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. Perfecta vero dedicatione templi et altaris, induit se pontifex et clerus vestimentis aliis, et celebrant solemniter sanctarum missarum celebrationem. Et hoc ex veteri usu servatum est, quia legitur in Paralipomenon, quod postquam collata sit arca in loco suo, id est, in sanctis sanctorum, et egressis sacerdotibus de sanctuario, omnes sacerdotes sanctificati sint, et tam Levitae quam cantores, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii et fratres vestiti byssinis, cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris, et reliqua. Et item: Rex autem et omnis populus, immolabant victimas coram Domino. Et paulo post: Et dedicavit domum Dei rex et universus populus. Sacerdotes autem stabant in officiis suis, etc.. In hoc autem istud praestantius est veteri illi dedicationi, quod illic mactabantur boum et ovium multa millia, hic vero immolatur agni illius corpus, qui abstulit peccata mundi; illic concrepabat multitudo tubarum et cymbalorum, et caetera instrumenta musicorum, hic autem jubilus ex devoto pectore prolatus, suaviter sonat per voces hominum. Quantum autem distat ab umbra veritas, tantum distat a legali victima nostrum sacrificium, et quantum praestat insensibili sensibile, tantum praestat laus vocis humanae ex puro corde prolata, inani flatu tubarum, et percussione cymbalorum. Sed quia omnia in figuram contingebant illis, et nos revelata facie gloriam Domini contemplamur, morem illum veterum translatum in nostra religione tanto congruentius quanto verius observamus. Omnes autem festivitates pro varietate religionum, diversaque in honorem martyrum tempora, ideo a viris prudentibus instituta sunt, ne forte rara congregatio populi fidem minueret in Christo. Propterea ergo dies aliqui constituti sunt, ut in unum omnes pariter convenirent, et ex conspectu mutuo, et fides crescat, et laetitia major oriatur.
4.46
LIBER SECUNDUS. CAPUT XLVI. De festivitate veterum, et unde et festa vel feriae sint dictae.
4.46
Festi autem dies in veteri lege isti fuerunt: dies Azymorum et Phase, quando, luna plenissima, abjecto fermento, agnus immolabatur. Dies Pentecostes, qua in vertice montis, Sina lex data est Moysi, in quo de frugibus primi panes offerebantur propositionis. Dies sabbatorum, in quo otia celebrabantur, et in quo manna in deserto non licebat colligere. Dies Neomeniarum, celebratio novae lunae. Semper autem Judaei in mensium principio, hoc est prima luna, diem festum agebant. Sed idcirco in principio mensis hoc faciebant, quia deficiente luna, tempus finitur, et iterum nascente, incipitur. Dies autem tubarum septimi mensis principium est, quando Judaei solemnitatem agentes amplius tuba canebant, et plura offerebant in eo sacrificia quam per singulos menses. In hoc mense primo, decimo die mensis hujus, dies propitiationum sive expiationum erat, quando pontifex semel in anno introibat in sancta sanctorum, et populo foris orante, ipse solus intus orabat, tam pro sua quam populi ignorantia offerens incensum Domino super altare thymiamatis. In quo mense et dies erant celeberrimi Scenopegiae, id est, Tabernaculorum, quando a quindecimo die mensis hujus, per septem dies in umbraculis habitabant, sumentes sibi spatulas palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et laetabantur coram Domino Deo suo, in commemorationem exitus illorum de Aegypto, quod Dominus eos in tabernaculis habitare fecerit, cum eduxerit eos de terra Aegypti. Dies jejunii, primi, quarti, septimi et decimi mensis, ob eas causas celebres apud eos fuerunt ob quas supra commemoravimus, cum de jejunio disputabamus. Festi autem inde vocantur, quod jus in eis fatur, id est, dicitur, et nefasti, quibus non dicitur. Similiter et feriae a fando dicuntur, ob quam causam Silvester papa primus apud Romanos constituit ut dierum nomina quae antea secundum nomina deorum suorum vocabant, id est, Solis, Lunae, Martis, Mercurii, Veneris, Saturni, feria deinceps vocarent, id est, prima feria, secunda feria, tertia feria, quarta feria, quinta feria, sexta feria, quia in principio Genesis scriptum est quod Deus per singulos dies dixerit: prima, Fiat lux; secunda, Fiat firmamentum; tertia, Producat terra herbam virentem, similiter, etc. Sabbatum autem antiquo legis vocabulo vocare praecepit, et primam feriam diem Dominicam, eo quod Dominus in illa resurrexit. Statuit autem idem papa ut otium sabbati magis in diem Dominicam transferretur, ut ea die a terrenis operibus ad laudandum Deum vacaremus, juxta illud quod scriptum est: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus. Secundum hunc autem morem in natalitiis sanctorum vacare, id est, ad laudes Dei celebrandas, sancta nos jubet Ecclesia. Caeterum qui his diebus ad hoc vacare vult ab agri cultura, ut crapulae et ebrietati deserviat, vel jocis inanibus operam det, agnoscat se magis peccare per tale otium quam si alicui utili operi insisteret, Salomone teste, qui ait: Vae illis qui morantur in vino, et student calicibus epotandis, et item: Acceptus, inquit, regi, minister est intelligens, iracundiam inutilis sustinebit. Sed quia de festivitatibus celebrioribus, ad instructionem eorum qui in Ecclesia Deo serviunt, et populo praesunt, secundum sensum majorum jam supra diximus, de origine quoque cantus, et lectionum, et auctoritate Symboli, adhuc in praesenti dicamus.
4.47
LIBER SECUNDUS. CAPUT XLVII. De cantico.
4.47
Canticum enim primus omnium Moyses legitur instituisse, quando percussa Aegypto decem plagis, et Pharaone submerso, cum populo per insueta maris itinera, ad desertum gratulabundus egressus est, dicens: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est. Item, idem auctor in Deuteronomio canticum praesagium futurorum conscripsit. Deinde quoque Debbora non ignobilis femina, in libro Judicum hoc mysterio functa reperitur; postea multos non solum viros, sed etiam feminas spiritu divino completas, Dei cecinisse mysteria. Canticum autem vox humana est; psalmus autem, qui canitur ad psalterium.
4.48
LIBER SECUNDUS. CAPUT XLVIII. De psalmis.
4.48
Psallere autem usum esse primum Moysen, David prophetam in magno mysterio, prodit Ecclesia. Hic enim a pueritia in hoc munus a Domino specialiter electus, et cantorum princeps, psalmorumque thesaurus esse promeruit. Cujus psalterium idcirco cum melodia cantilenarum suavium ab Ecclesia frequentatur, quo facilius animi ad compunctionem flectantur. Primitiva autem Ecclesia ita psallebat, ut modico flexu vocis faceret resonare psallentem, ita ut pronuntianti vicinior esset quam canenti. Propter carnales autem in Ecclesia non propter spiritales, consuetudo cantandi est instituta, ut quia verbis non compunguntur, suavitate modulaminis moveantur. Sic namque et beatissimus Augustinus in libro Confessionum suarum, consuetudinem canendi approbat in Ecclesia, ut per oblectamenta, inquit, aurium, infirmior animus ad effectum pietatis exsurgat. Nam idipsis sanctis dictis, religiosius et ardentius moventur animi nostri ad flammam pietatis cum cantatur, quam si non cantetur. Omnes enim affectus nostri prae sonorum diversitate vel novitate, nescio qua occulta familiaritate excitantur magis, cum suavi et artificiosa voce cantatur. Psalmistam autem et voce et arte praeclarum illustremque esse oportet, ita ut oblectamento dulcedinis animos incitet auditorum. Vox autem ejus non asper vel rauca, vel dissona, sed canora erit, suavis, liquida, atque acuta, habens sonum et melodiam sanctae religionis congruentem, non quae tragicam exclamet artem, sed quae Christianam simplicitatem in ipsa modulatione demonstret, neque quae musico gestu, vel theatrali arte redoleat, sed quae compunctionem magis audientibus faciat. Perfecta autem vox est, alta, clara et suavis: alta, ut in sublime sufficiat; clara, ut aures adimpleat; suavis, ut animis audientium blandiatur. Si autem ex his aliquid defuerit, perfecta vox non erit. Antiqui enim pridie quam cantandum erat, cibis abstinebant, pallentia tantum legumina causa vocis sumebant, unde et vulgo cantores fabarii dicti sunt. Si ergo hoc apud gentiles tantum servandae vocis causa agebatur, quanto magis apud Christianos, quos non tam vocis quam virtutis ipsius tenet cura, ab omni illecebra voluptatum abstinere oportet.
4.49
LIBER SECUNDUS. CAPUT XLIX. De hymnis.
4.49
Hymnos primum eumdem David prophetam condidisse ac cecinisse, manifestum est, deinde et alios prophetas. Postea quidem et tres pueri in fornace positi, convocata omnium creatura, creatori omnium hymnum canentes dixerunt. Itaque et in hymnis et psalmis canendis, non solum prophetarum, sed etiam ipsius Domini et apostolorum habemus exemplum, et praecepta de hac re utilia ad movendum pie animum et inflammandum divinae dilectionis affectum. Sunt autem divini hymni, sunt et ingenio humano compositi. Hilarius autem Gallus episcopus, Pictavis genitus, eloquentia conspicuus, hymnorum carmine floruit primus, post quem Ambrosius episcopus vir magnae gloriae in Christo, et in Ecclesia clarissimus doctor, copiosus in hujusmodi carmine floruisse cognoscitur, atque inde hymni ex ejus nomine Ambrosiani vocantur, quia ejus tempore primum in Ecclesia Mediolanensi celebrari coeperunt, cujus celebritatis devotio dehinc per totius Occidentis Ecclesias observatur. Carmina autem quaecunque in laudem Dei dicuntur, hymni vocantur.
4.50
LIBER SECUNDUS. CAPUT L. De antiphonis.
4.50
Antiphonas Graeci primi composuerunt, duobus thoris alternatim concinentibus, quasi duo seraphim, duoque Testamenta invicem sibi conclamantia. Apud Latinos autem primus idem beatissimus Ambrosius antiphonas instituit, Graecorum exemplum imitatus; ex hinc in cunctis Occiduis regionibus earum usus increbuit.
4.51
LIBER SECUNDUS. CAPUT LI. De responsoriis.
4.51
Responsotia ab Italis longo tempore ante sunt reperta, et vocata hoc nomine, quod uno canente chorus reconsonando respondeat. Antea autem id solus quisque agebat, nunc interdum unus, interdum duo vel tres communiter canent, choro in plurimis respondente.
4.52
LIBER SECUNDUS. CAPUT LII. De lectionibus.
4.52
Lectiones pronuntiare, antiquae institutionis esse, Judaeorum traditio habet. Nam et ipsi legitimis praefinitisque diebus, ex lege et prophetis, lectionibus utuntur, et hoc de veteri Patrum institutione servantes. Est autem lectio non parva audientium aedificatio: unde oportet ut quando psallitur, psallatur ab omnibus; cum oratur, oretur ab omnibus; cum lectio legitur, facto silentio aeque audiatur a cunctis. Nam et si tunc superveniat quisque cum lectio celebratur, adoret tantum Deum, et, praesignata fronte, aurem sollicite accommodet. Patet tempus orandi, cum omnes oramus; patet cum voluerit orare privatim, obtentu orationis. Ne perdideris lectionem, quia non semper quilibet paratam eam potest habere, cum orandi potestas in promptu sit; nec putes parvam nasci utilitatem ex lectionis auditu: siquidem oratio ipsa fit pinguior, dum mens recenti lectione signata, per divinarum rerum( quas nuper audivit) imagines currit. Nam et Maria soror Marthae, quae sedens ad pedes Jesu, sorore neglecta, verbum intentius audiebat, bonam partem sibi elegisse Domini voce firmatur. Ideo et diaconus clara voce silentium admonet, ut sive dum psallitur, sive dum lectio pronuntiatur, ab omnibus unitas conservetur, ut quod omnibus praedicatur, aequaliter ab omnibus audiatur. Quicunque enim officium decenter et rite peragere vult, doctrina et libris debet esse imbutus, sensuumque ac verborum scientia perornatus, ita ut in distinctionibus sententiarum intelligat ubi finiatur junctura, ubi adhuc pendeat oratio, usque ubi sententia extrema claudatur, sicque expeditus, vim pronuntiationis obtinebit, ut ad intellectum mentes omnium sensusque permoveat. Discernendo genera pronuntiationum, atque exprimendo proprios sententiarum affectus, modo voce indicantis simpliciter, modo dolentis, modo indignantis, modo increpantis, modo exhortantis, modo miserantis, modo percontantis, et his similia secundum genus propriae pronuntiationis, expromenda sunt. Multa sunt enim in scripturis, quae nisi proprio modo pronuntientur, in contrariam recedunt sententiam, sicut est illud Apostoli: Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat. Quod si quasi infirmitative, non servato genere pronuntiationis suae, dicatur, magna perversitas oritur. Sic ergo pronuntiandum est, ut praecedat percontatio, sequatur interrogatio. Inter percontationem autem et interrogationem, hoc veteres interesse dixerunt, quod ad percontationem multa responderi possunt, ad interrogationem vero, aut non, aut etiam. Pronuntiabitur ergo ita, ut post percontationem qua dicimus: Quis accusabit adversus electos Dei? Illud quod sequitur, sono interrogantis enuntietur: Deus qui justificat, ut tacite respondeatur, non. Et per item percontemur: Quis est qui condemnat, rursusque interrogemus, Christus Jesus qui mortuus est, magis autem qui resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis? ut ubique tacite respondeatur, non. At vero in illo loco ubi ait: Quid ergo dicemus? quia gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam, nisi post percontationem qua dictum est: Quid ergo dicemus? Item responsio subjiciatur, quia gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam, textus consequens non cohaerebit. Et alia multa sunt, quae propriam similiter vim pronuntiationis quaerunt. Praeterea et accentuum vim oportet lectorem scire, ut noverit in qua syllaba vox protendatur pronuntiantis, quia multae sunt dictiones quae solummodo accentu discerni debent a pronuntiante, ne in sensu earum erretur. Sed haec a grammaticis discere oportet. Porro vox lectoris simplex esse debet et clara, et ad omne pronuntiationis genus accommodata, plena succo virili, agrestem et subrusticum effugiens sonum, non humilis, nec adeo sublimis; non fracta, non tenera, nihilque femineum sonans; non habens inflata vel anhelantia verba, non in faucibus frendentia, nec oris inanitate resonantia, nec aspera frendentibus, non hiantibus labris prolata, sed pressim, et aequaliter, et leniter, et clare pronuntiata, ut suis quaeque litterae sonis enuntientur, et unumquodque verbum legitimo accentu decoretur, nec ostentationis causa frangatur oratio. Corporis quoque motum impudentem habere non debet, sed gravitatis speciem, auribus enim et cordi consulere debet lector, non oculis, ne potius ex seipso spectatores magis quam auditores faciat. Vetus opinio est, lectores pronuntiandi causa, praecipuam curam vocis habuisse, ut exaudiri in tumultu possint, unde et dudum lectores praecones vel proclamatores vocabantur.
4.53.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT LIII. De libris duorum Testamentorum.
4.53.1
Pronuntiantur autem lectiones in Christi ecclesiis, de Scripturis sanctis. Constat autem eadem sacra Scriptura ex veteri lege et nova. Vetus lex illa est quae data est primum Judaeis per Moysen et prophetas, quae dicitur Vetus Testamentum. Testamentum autem dicitur, quia idoneis testibus utique a prophetis scriptum est atque signatum. Nova vero lex est Evangelium, quod dicitur Novum Testamentum, quod per ipsum Filium Dei Christum et suos apostolos dedit. Illa lex vetus velut radix est, haec nova velut fructus ex radice. Ex lege enim venitur ad Evangelium. Si quidem Christus qui hic manifestatus est, ante in lege praedictus est. Imo ipse locutus in prophetis, sicut scriptum est: Qui loquebar, ecce adsum, legem praemittens velut infantibus paedagogum, Evangelium vero, perfectum vitae magisterium, jam adultis omnibus praestans. Ideo in illa operantibus bona terrae promittebantur, hic vero sub gratia ex fide viventibus regnum coeleste tribuitur. Evangelium autem dicitur bonum nuntium, et revera bonum nuntium, ut qui susceperint, filii Dei vocentur.
4.53.2
Hi sunt ergo libri Veteris Testamenti quos sub amore doctrinae et pietatis legendos recipiendosque, Ecclesiarum principes tradiderunt. Primi namque legis, id est, Moysi libri quinque sunt, Genesis, Exodi, Levitici, Numeri, Deuteronomii. Hos sequuntur historici libri quindecim, Jesu Nave scilicet, et Judicum libri singuli, sive Ruth. Regum etiam libri quatuor. Paralipomenon duo. Tobiae quoque et Esther, et Judith singuli. Esdrae duo, et duo Machabaeorum. Super hos prophetici libri sedecim sunt, Isaias, Jeremias, Ezechiel et Daniel, libri singuli. Duodecim quoque prophetarum libri singuli, et haec quidem prophetica sunt. Post haec versuum octo libri habentur, qui diverso apud Hebraeos metro scribuntur: id est, Job liber, et liber Psalmorum, et Proverbiorum, et Ecclesiastes, et Cantica canticorum, Sapientia et Ecclesiasticus, Lamentationesque Jeremiae. Sic complentur libri Veteris Testamenti quadraginta quinque. Novi autem Testamenti primum, quatuor Evangelia sunt, Matthaei, Marci, Lucae, Joannis. Hos quatuordecim Pauli apostoli Epistolae sequuntur: quibus etiam subjunctae sunt septem canonicae Epistolae, Jacobi, Petri, Joannis et Judae. Actus quoque duodecim apostolorum: quorum omnium signaculum est Apocalypsis Joannis, quod est revelatio Jesu Christi, qui omnes libros et tempore concludit et ordine. Hi sunt libri canonici septuaginta duo, et ob hoc Moyses septuaginta elegit presbyteros qui prophetizarent; ob hoc et Jesus Dominus noster septuaginta duos discipulos praedicare mandavit. Et quomodo septuaginta duae linguae in hoc mundo erant diffusae, congrue providit Spiritus sanctus ut tot libri essent quot nationes, quibus populi et gentes ad perficiendam fidei gratiam aedificarentur.
4.54.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT LIV. De scriptoribus sacrorum librorum.
4.54.1
Veteris autem Testamenti secundum Hebraeorum traditionem hi scriptores habentur. Primum Moyses scripsit Pentateuchum. Jesu Nave edidit librum suum. Judicum autem, et Ruth, et Samuelis primam partem scripsit Samuel; sequentia Samuelis usque ad calcem, scripsit David. Malachim totum edidit Jeremias: nam ante sparsus erat per singulorum regum historias. Job librum Hebraei Moysen scripsisse putant, alii unum ex prophetis. Psalterium vero scripserunt decem prophetae, id est, Moyses, David, Salomon, Asaph, Ethan, Idithun, Eman et filii Core, id est, Asir, Elcana, Ephiasab. Sunt qui et Esdram, et Aggaeum, et Zachariam scripsisse dicant. Salomon scripsit Proverbia, et Ecclesiasten, et Cantica canticorum. Isaias scripsit librum suum, similiter et Jeremias cum Lamentationibus ejus. Viri Synagogae sapientes scripserunt Ezechielem, Danielem, et Paralipomenon, et Esther. Esdra scripsit librum suum. Omnes autem hos libros idem Esdra post incensam legem a Chaldaeis, dum Judaei ingressi fuissent in Jerusalem, divino afflatus Spiritu reparavit, cunctaque prophetarum volumina, quae fuerant a gentibus corrupta, correxit; totumque Testamentum in viginti duos libros constituit, ut tot libri essent in lege quot habentur et litterae. Primum post Esdram editionem de Hebraeo in Graecum Septuaginta interpretes ediderunt, sub Ptolemaeo Aegyptiorum rege, successore Alexandri, qui in legendo studiosus fuit, omniumque libros gentium congregavit. Iste enim ab Eleazaro, qui erat princeps sacerdotum, multa dona mittens ad templum, petit ut senes de duodecim tribubus Israel transmitterentur, qui interpretarentur omnes libros eorum, et ut fidem interpretationis adverteret, singulis eorum qui fuerunt destinati singulas cellulas dedit, et assignans omnibus, omnes Scripturas jussit interpretari. Qui cum per septuaginta dies istius rei negotium adimplessent, omnium simul interpretationes, quas per diversas cellas segregati nullo ad nullum propinquante fecerunt, congregavit in unum, atque ita omnes libri interpretati per Spiritum sanctum inventi sunt, ut non solum intellectu, verum etiam et in sermonibus consonantes invenirentur. Haec fuit prima interpretatio vera ac divina. Hos libros meditari omnium gentium Ecclesiae primum coeperunt, eosdemque de Graeco in Latinum interpretantes, primi Ecclesiarum provisores tradiderunt. Post haec secundam editionem Aquila, tertiam et quartam Theodotion et Symmachus ediderunt, ambo Judaei proselyti; quintam vero et sextam editionem Origenes reperit, et cum caeteris supradictis editionibus comparavit. Hi sunt itaque tantum, qui Scripturas sacras de Hebraeo in Graecum sermonem verterunt, quinque etiam et numerantur. Nam Latinorum interpretum qui de Graeco in nostrum eloquium transtulerunt, ut meminit sanctus Augustinus, infinitus numerus est. Si cui enim, inquit, primis fidei temporibus ad manus venit codex Graecus, atque aliquantulum esse sibi utriusque linguae peritiam sensit, ausus est statim interpretari, atque inde accidit tam innumerabiles apud Latinos exstitisse interpretes. De Hebraeo autem in Latinum eloquium, tantummodo Hieronymus presbyter sacras Scripturas convertit: cujus editione generaliter omnes Ecclesiae usquequaque utuntur, pro eo quod veneratior sit in sententiis, et clarior in verbis. Librum Sapientiae Salomon scripsisse probatur, testimoniis illis quibus legitur: Tu me, inquit, elegisti regem populo tuo, et dixisti aedificare templum nomini sancto tuo, in civitate sanctae habitationis tuae. Hoc opus Hebraei( ut quidam sapientum meminit), inter canonicas Scripturas recipiebant. Sed postquam comprehendentes Christum interfecerunt, memorantes in eodem libro tam evidentissima de Christo testimonia quibus dicitur: Dixerunt inter se impii: Comprehendamus justum quia inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et promittit se scientiam Dei habere, et Filium Dei se nominat. Et infra: Si enim est vere Filius Dei, suscipiet illum et liberabit illum de manu contrariorum. Ac deinde: Ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam ejus, morte turpissima condemnemus eum; collatione facta, ne nostri eos pro tam aperto sacrilegio derogarent, a propheticis eum voluminibus reciderunt, legendumque suis prohibuerunt. Librum autem Ecclesiasticum composuit Jesus filius Sirach Hierosolymitanus, nepos Jesu sacerdotis, de quo meminit Zacharias. Qui liber apud Latinos, propter eloquii similitudinem, Salomonis titulo praenotatur. Praeterea Judith et Tobiae sive Machabaeorum libros, qui auctores scripserint, minime constat.
4.54.2
Novum autem Testamentum, quatuor libros Evangeliorum quatuor evangelistae singulos scripserunt: quorum solus Matthaeus Hebraeo scripsisse perhibetur eloquio, caeteri Graeco. Paulus apostolus suas scripsit Epistolas, ex quibus novem septem ecclesiis scripsit, reliquas discipulis suis, Timotheo, Tito et Philemoni. Ad Hebraeos autem Epistola plerisque Latinis ejus esse incerta est, propter dissonantiam sermonis, camdemque alii Barnabam conscripsisse, alii a Clemente scriptam fuisse suspicantur. Petrus scripsit duas nomine suo Epistolas, quae Catholicae nominantur, quarum secunda a quibusdam ejus esse non creditur, propter styli sermonisque distantiam. Jacobus suam scripsit Epistolam, quae et ipsa a nonnullis ejus esse negatur, sed sub nomine ejus ab alio dictata existimatur. Joannes Epistolas tres edidit: quarum tantum prima a quibusdam ejus esse asseritur, reliquae duae Joannis cujusdam presbyteri existimantur, cujus, juxta Hieronymi sententiam, alterum sepulcrum apud Ephesum demonstratur. Judas suam edidit Epistolam. Actus apostolorum Lucas composuit, sicut audivit vel vidit. Apocalypsin Joannes evangelista scripsit, eodem tempore quo ob Evangelii praedicationem in insulam Pathmos traditur relegatus. Hi sunt scriptores sacrorum librorum, divina inspiratione loquentes, ad eruditionem nostram praecepta coelestia in Ecclesia dispensantes. Auctor autem earumdem Scripturarum Spiritus sanctus esse creditur. Ipse enim scripsit, qui per prophetas suos scribenda dictavit.
4.55
LIBER SECUNDUS. CAPUT LV. De benedictionibus.
4.55
Benedictionem autem dari a sacerdotibus populo, antiqua per Moysen benedictio pandit et comprobat, qua benedicere populo suo, sub sacramento trinae invocationis jubetur. Ait enim ad Moysen Dominus: Sic benedices populum meum, et ego benedicam illos. Benedicat te Dominus et custodiat te; illuminet Dominus faciem suam super te, et misereatur tui; convertatque Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. Hinc quoque usus Ecclesiae multiplices benedictiones in diversis rebus habet. Benedicitur oleum ex apostolica auctoritate, ad infirmorum medicamentum, Jacobo apostolo hoc ita praecipiente: Infirmatur, inquit, quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiae, ut orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini nostri Jesu Christi. Benedicitur sal et aqua in diversos usus fidelium, ad homines infirmos, contra phantasiam inimici, ad pecorum sanitatem, ad morbos auferendos, etc., sicut legitur Alexander, septimus post Petrum, Romanae urbis episcopus, et martyr, constituisse aquam sparsionis cum sale benedici in habitaculis hominum. Nam nullum est aliud elementum quod in hoc mundo purget universa quam aqua, quodque vivificet cuncta: ideoque cum baptizamur in Christo, per ipsum renascimur, ut purificati vivificemur; quod in tempore passionis una cum sanguine de latere Christi profluxit, ad ostendendum utique omnis sanctificationis et munditiae validum se inde habere sacramentum. Quod autem sal sanctificatum aquae immiscetur, ex divina auctoritate processit, quia illud per Elisaeum in fontem mitti jussit, ut sanaretur sterilitas aquarum Jericho. Ergo natura salis naturae aquae vicina et conjunctissima est, quia ejusdem clementiae ambo sunt, et idem officium et significationem habent. Nam aqua a sordibus mundat, sal putredinem fugat; aqua nitorem praebet, sal sinceritatem adhibet; aqua potum sapientiae significat, et sal gustum prudentiae indicat, quod scilicet sacrorum librorum satis testatur auctoritas, et multiplicia eorum produnt testimonia. Fit enim hic mirabilis operationis divinae effectus, ut per sacerdotum ora Deus ipse benedicat, et per sensibile eorum ministerium virtus divina invisibiliter efficiat sacramentum. Deprecatur quidem pro salute hominum pia sacerdotis intentio, et praestat eam divinae pietatis devotio; sicque fit ut charitas quae exhibet in sacerdote depreciationem, ipsa praestet a Domino integram sanitatem.
4.56
LIBER SECUNDUS. CAPUT LVI. De symbolo.
4.56
Symbolum tali ratione institutum majores nostri tradunt, quod post ascensionem Domini et Salvatoris nostri ad Patrem, cum post adventum sancti Spiritus discipuli ejus inflammati, linguis omnium gentium loquerentur, ut nulla illis gens extera, nulla lingua barbaris inaccessa vel invia videretur, praeceptum eis est a Domino datum, ad praedicandum Dei verbum, ad singulas quasque nationes adire. Discessuri itaque ab invicem, normam prius sibi futurae praedicationis in communi constituunt, ne velociter ab invicem discedentes, diversum aliquod vel dissonum praedicaretur his qui ad fidem Christi invitabantur. Omnes ergo in uno positi, et Spiritu sancto repleti, breve sibi praedicationis indicium conferendo, in unum quod sentiebant componunt, atque hanc credentibus dandam esse regulam statuunt. Symbolum autem hoc multis et justissimis causis appellare voluerunt. Symbolum enim, Graece σύμβολον et indicium dici potest et collatio, hoc est, quod plures in unum conferunt. Id enim fecerunt apostoli, in his sermonibus in unum conferendo unusquisque quod sensit. Indicium autem vel signum idcirco dicitur, quod illo in tempore sicut Paulus apostolus dicit, et in Actibus apostolorum refertur: Multi simulabant se esse apostolos Christi, nominantes quidem Christum, sed non integris traditionum lineis nuntiantes. Idcirco ergo istud indicium posuere, per quod cognosceretur is qui Christum verum secundum apostolicas litteras praedicaret. Est autem Symbolum signum, per quod agnoscitur Deus; quodque proinde credentes accipiunt, ut noverint qualiter contra diabolum fidei certamina praeparent; in quo quidem pauca sunt verba, sed omnia continentur sacramenta. De totis enim Scripturis, haec breviatim collata sunt ab apostolis: ut quoniam plures credentium litteras nesciunt, vel qui sciunt, praeoccupatione saeculi, Scripturas legere non possunt, haec corde retinentes, habeant sufficientem sibi scientiam salutarem. Est enim breve fidei verbum, et olim a propheta praedictum: Quoniam verbum breviatum faciet Dominus super terram.
4.57
LIBER SECUNDUS. CAPUT LVII. De regula fidei.
4.57
Haec est autem post apostolicum Symbolum certissima fides, quam doctores nostri tradiderunt, ut profiteamur Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius essentiae, ejusdem potestatis et sempiternitatis, unum invisibilem, ita ut in singulis personarum proprietate servata, nec substantialiter trinitas dividi, nec personaliter debeat omnino confundi; Patrem quoque confiteri ingenitum, Filium unigenitum, Spiritum autem sanctum nec genitum nec ingenitum, sed ex Patre et Filio procedentem; Filium a Patre nascendo procedere, Spiritum vero sanctum procedendo non nasci; ipsum quoque Filium perfectum ex Virgine, sine peccato, hominem suscepisse, ut quem sola bonitate creaverat, sponte lapsum misericorditer repararet; quem veraciter crucifixum, et tertia die resurrexisse, et cum eadem ipsa carne glorificata ascendisse in coelum, in qua et ad judicium vivorum et mortuorum exspectatur venturus; et quod divinam humanamque substantiam in utroque perfectus una Christus persona gestaverat, quia nec geminavit utriusque substantiae integritas personam, nec confudit geminam unitas personae substantiam: altero quippe neutrum exclusit, quia utrumque unusquisque intemerato jure servavit. Quod Novi et Veteris Testamenti salubris commendat auctoritas, illa per prophetiam, ista per historiam veraciter persoluta; et quod neque de Deo, neque de creatura saeculi sit cum paganis aut cum haereticis aliquid sentiendum in his rebus, in quibus a veritate dissentiunt. Sed in utroque Testamento divina protestantur eloquia, hoc tantummodo sentiendum, quod sive hominem, sive universa, nulla Deus necessitate creaverit, nec ullam esse omnino visibilem invisibilemque substantiam, nisi aut quae Deus sit, aut a bono Deo bona creata sit; sed Deus summe et incommutabiliter bonus, creatura vero inferius et mutabiliter bona; et quod animae origo incerta sit; et quod angelorum natura, vel animae, non sit pars divinae substantiae, sed Dei creatura ex nihilo condita, ideoque incorporea, quia ad imaginem Dei creata est. De pietate morum sine qua fides divini cultus otiosa torpescit, et cum qua integritas divini cultus perficitur; et ut unusquisque Deum propter Deum, et proximum in Deo diligat, ut perficiendo perveniat. Alterum quoque alterius non pollui posse peccato, ubi par voluntatis non tenetur consensio. Legitimas nuptias non credi damnandas, licet ex eis quoque originali peccato obnoxia credatur nasci posteritas; eisque jure fidelium virginum et continentium praeferenda doceatur integritas. Ne unum baptismum Trinitatis( quod nefas est) iteretur; neque pro diversitate tradentium ministrorum singulis putetur quibusque confiteri, sed ab eo singulari potestate donari, de quo dictum legimus: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto; et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. Et ne poenitentiae remediis non egere putemus, pro quotidianis humanae fragilitatis excessibus, sine quibus in hac vita esse non possumus, ita ut poenitentiae compunctione fructuosa universa fateamur deleri peccata, sicut scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum. Nullum quoque suis viribus, sed per divinam gratiam capiti Christo subjungi, atque indiruptae pacis perseverantia in unitate Ecclesiae ipsius solidari. Nec humanae voluntatis arbitrio boni quiddam deputandam existimari, sed secundum propositum voluntatis Dei omnem numerum electorum acquiri. Bona quoque temporalia bonis malisque communia a Deo creari, ejusque dispensatione singulis quibusque vel tribui vel negari: quorum bonorum in unoquoque fidelium non habitus, sed usus aut improbandus, aut probandus. Certa vero aeternaque bona, solos posse bonos in futuro consequi, quorum pignore Ecclesiam nunc informatam credimus detineri, hic habentem primitias Spiritus, in futuro perfectionem; hic sustentari in spe, postea pasci in re; hic videri per speculum in aenigmate, in futuro autem facie ad faciem, cum ad speciem fuerit perducta per fidem. Quod donec perficiatur, ut summi Dei bonis fruamur aeternis, fruendum, inde non oberimus et proximis. Eam quoque nos spem resurrectionis habere, ut eodem ordine eademque forma qua ipse Dominus resurrexit a mortuis, nos quoque resurrecturos esse credamus, in eodem corpore in quo sumus vel vivimus, non naturam aut sexum mutantes, sed tantum fragilitatem et vitia deponentes. Ipsum quoque Satanam cum angelis suis atque cultoribus aeterno incendio condemnandum, neque, secundum quorumdam sacrilegam dispensationem, ad pristinam, id est angelicam dignitatem, ex qua propria malignitate cecidit, reducendum. Haec est catholicae traditionis fidei integritas, de qua si unum quodlibet respuatur, tota fidei credulitas amittitur.
4.58.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT LVIII. De haeresibus variis.
4.58.1
Hoc ergo cavendum est omni animae timenti Deum, ut non a fide catholica decidens, et relinquens doctrinam veritatis, in errores haereticorum cadat, quia hoc certissimum mortis est genus. Sed ut hoc facilius possit praecavere, quascunque sectas de erroribus haereticorum atque schismaticorum, denotatas a catholicis doctoribus invenimus, simul cum earum auctoribus, sive sectatoribus, in hoc libro determinamus.
4.58.2
Haeresis, αἴρεσις Graece, ab electione vocatur, quod scilicet unusquisque id sibi eligat quod melius illi esse videtur, ut philosophi, Peripatetici, Academici, Epicurei, et Stoici, vel sicut alii, qui perversum dogma cogitantes, arbitrio suo de Ecclesia recesserunt. Inde ergo haereses sunt dictae Graeca voce ex interpretatione electionis, quas quisque arbitrio suo, ad instituenda sive ad suscipienda quaelibet, ipse elegit. Nobis vero nihil ex nostro arbitrio inducere licet, sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit. Apostolos Dei habemus auctores: qui nec ipsi quidquam ex suo arbitrio quod inducerent elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt. Secta a sectando et tenendo nominata; nam sectas dicimus habitus animorum ac instituta, circa disciplinam fideliter propositam, quae tenendo sequuntur, longe alia in religionis cultu opinantes quam caeteri. Schisma a scissura animorum nomen accepit; eodem enim cultu, eodemque ritu credit ut caeteri, solo congregationis delectatur dissidio. Fit autem schisma cum dicunt: Homines nos justi sumus, nos sanctificamus immundos, et caetera similia. Superstitio dicta, eo quod sit superflua aut superinstituta observatio. Alii dicunt a senibus, quia multis annis superstites, per aetatem delirant et errant.
4.58.3
Apud Judaeos autem hae fuerunt haereses: Pharisaeorum, Sadducaeorum, Esnaeistarum, Marbonensium, Genistarum, Meristaeorum.
4.58.4
Pharisaei ergo et Sadducaei inter se contrarii sunt. Nam Pharisaei ex Hebraeo in Latinum interpretantur divisi, eo quod traditionum et observationum quas illi deuteras vocant justitiam praeferunt. Unde et divisi vocantur a populo quasi per justitiam.
4.58.5
Sadducaei interpretantur justi, vindicant enim sibi quod non sunt, corporis resurrectionem negant, et animam interire cum corpore praedicant. Sed nec spiritus esse, nec angelos credunt. Hi quinque tantum libros legis recipiunt, prophetarum vaticinia respuunt.
4.58.6
Esnaeistae dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos omnem abstinentiam.
4.58.7
Marbonaei dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos in omni re sabbatizare.
4.58.8
Genistae dicti, eo quod de genere Abranae esse gloriantur. Nam cum in Babyloniam venisset populus Dei, plerique relinquentes uxores suas, Babylonicis mulieribus adhaeserunt; quidam Israeliticis tantum conjugibus contenti, vel ex eis geniti, dum reversi essent de Babylonia, diviserunt se ab orani populo et assumpserunt sibi hoc nomen jactantiae.
4.58.9
Meristaei appellati, eo quod separant Scripturas, non credentes omnibus prophetis, dicentes aliis et aliis spiritibus prophetasse. Meros enim, μέρος Graece, Latine pars dicitur.
4.58.10
Samaritae dicti, quod legem solam custodiunt, nam prophetas non recipiunt.
4.58.11
Hemerobaptistae, eo quod quotidie vestimenta sua et corpora lavent.
4.58.12
Quidam haeretici qui de Ecclesia recesserunt, ex nominibus suorum auctorum nuncupantur, quidam vero ex causis quas eligentes instituerunt.
4.58.13
Simoniani dicti a Simone, magicae disciplinae perito, cui Petrus in Actibus apostolorum maledixit, pro eo quod ab apostolis Spiritus sancti gratiam pecunia emere voluisset. Hi dicunt creaturam non a Deo, sed a virtute quadam superna creatam.
4.58.14
Menandriani a Menandro mago, discipulo Simonis nuncupati, qui mundum non a Deo, sed ab angelis factum esse asserunt.
4.58.15
Basilidiani a Basilide appellati, qui inter reliquas blasphemias, passum Jesum abnegant.
4.58.16
Nicolaitae dicti a Nicolao diacono Ecclesiae Hierosolymorum, qui cum Stephano et caeteris constitutus est a Petro: qui propter pulchritudinem relinquens uxorem, dixerat ut qui vellet, ea uteretur. Versaque est in stuprum talis consuetudo, ut invicem conjugia commutarentur.
4.58.17
Gnostici propter excellentiam scientiae se ita appellare voluerunt; animam naturam Dei esse dicunt; bonum et malum Deum suis dogmatibus fingunt.
4.58.18
Carpocratiani a Carpocrate quodam vocantur, qui dixit Christum hominem fuisse tantum, et de utroque sexu progenitum.
4.58.19
Cerinthiani a Cerintho quodam nuncupati. Hi inter caetera circumcisionem observant, mille annos post resurrectionem in voluptate carnis futuros praedicant. Unde et Graece chiliastae χιλιασταί Latine milliasti sunt appellati.
4.58.20
Nazaraei dicti, qui dum Christum, qui a vico Nazaraeus est appellatus, Filium Dei confiteantur, omnia tamen veteris legis custodiunt.
4.58.21
Ophitae a colubro nominati sunt. Coluber enim Graece ὅφις dicitur. Colunt enim serpentem, dicentes ipsum in paradiso induxisse virtutis cognitionem.
4.58.22
Valentiani a Valentino quodam Platonico sectatore vocati: qui αἴωνας id est saecula quaedam in originem Dei creatoris induxit. Christum quoque de Virgine nihil corporis assumpsisse, sed per eam quasi per fistulam transisse asseruit.
4.58.23
Apellitarum quoque Apelles princeps fuit: qui creatorem, angelum nescio quem gloriosum superioris Dei faciens, Deum legis Israel, illum igneum affirmans. Apellitae quorum auctor Apelles, qui dixit Christum non Deum in veritate, sed hominem in phantasia apparuisse.
4.58.24
Archontiaci a principibus appellantur: qui universitatem quam Deus condidit, opera esse archangelorum defendunt.
4.58.25
Adamiani vocati, quod Adae imitantur nuditatem, unde et nudi erant, et nudi in se mares feminaeque conveniunt.
4.58.26
Cainani proinde sic appellati, quoniam Cain adorant.
4.58.27
Sethiani nomen acceperunt a filio Adam, qui vocatus est Seth, dicentes eum esse Christum.
4.58.28
Melchisedechiani vocati pro eo quod Melchisedech sacerdotem Dei, non hominem fuisse, sed virtutem Dei arbitrantur.
4.58.29
Angeli vocantur qui angelos colunt.
4.58.30
Apostolici hoc sibi nomen ideo sumpserunt, quod nihil possidentes proprium, nequaquam recipiunt eos qui aliquo in hoc mundo utuntur.
4.58.31
Cerdoniani a Cerdone quodam nominati: qui duo contraria principia asseruit.
4.58.32
Marcionistae a Marcione Stoico philosopho appellati: qui Cerdonis dogma secutus, alterum bonum, alterum justum Deum asseruit; tanquam duo principia creatoris et bonitatis.
4.58.33
Arroteritae ab oblatione vocati; panem enim et caseum offerunt dicentes primis hominibus oblationem a fructibus terrae et a fructibus ovium fuisse celebratam.
4.58.34
Aquarii appellati, eo quod aquam solam offerunt in calice sacramenti.
4.58.35
Severiani, a Severo exorti, vinum non bibunt, et Vetus Testamentum, et resurrectionem non recipiunt.
4.58.36
Tatiani, a Tatiano quodam vocati, qui et Encratitae dicti, quia carnes abominantur.
4.58.37
Alogii vocantur tanquam sine verbo; logos enim, λόγος Graece, verbum dicitur; Deum enim verbum non credunt, respuentes Joannis Evangelium et Apocalypsin.
4.58.38
Cataphrygis nomen provincia Phrygis dedit, quia ibi exstiterunt auctores eorum.
4.58.39
Montanus, Prisca et Maximilla fuerunt: ii adventum Spiritus sancti non in apostolos, sed in se traditum asserunt.
4.58.40
Cathari propter munditiam ita se nominaverunt; gloriantes enim de suis meritis, negant poenitentibus veniam peccatorum; viduas si nupserint, tanquam adulteras damnant; mundiores se caeteris praedicant; qui nomen suum si cognoscere vellent, mundanos se potius quam mundos vocarent.
4.58.41
Pauliani, a Paulo Samosateno exorti sunt, qui dixit non semper fuisse Christum, sed a Maria sumpsisse initium.
4.58.42
Hermogeniani, ab Hermogene quodam vocati: qui materiam non natam introducens, Deo non nato eam comparavit, matremque elementorum et deam asseruit, quos Apostolus improbat elementis servientes.
4.58.43
Manichaei a quodam Persa exstiterunt, qui vocatus est Manes. Hic duas naturas et substantias introduxit, id est bonam et malam, et animas ex Deo quasi ex aliquo fonte manare asseruit; Vetus Testamentum respuit, Novum ex parte recipit.
4.58.44
Canoniani Latine sine lege dicuntur.
4.58.45
Anthropomorphitae dicti, pro eo quod simplicitate rustica Deum humana membra habere, quae in divinis scripta sunt, arbitrantur; anthropos enim, Graece ἄνθρωπος Latine homo interpretatur; ignorantes vocem Domini, qui ait: Spiritus Deus est. Incorporeus est enim, nec membris distinguitur, nec corporis mole censetur.
4.58.46
Heraclitae ab Heraclito auctore exorti, monachos tantum recipiunt, conjugia respuunt, regna coelorum parvulos habere non credunt.
4.58.47
Novatiani a Novato Romae urbis presbytero exorti, qui adversus Cornelium cathedram sacerdotalem conatus invadere haeresim instituit, nolens apostatas suscipere, et rebaptizans baptizatos.
4.58.48
Montani haeretici dicti, quod tempore persecutionis in montibus latuerunt, qua occasione se a corpore catholicae Ecclesiae diviserunt.
4.58.49
Ebionitae ab Ebione dicti, sive a paupertate. Christum enim per provectum solum justum putant effectum. Unde competenter Ebionei pro paupertate intelligentiae appellati sunt. Hi semijudaei sunt, et ita tenent Evangelium, ut legem carnaliter servent, adversus quos ad Galatas Apostolus scribens invenitur.
4.58.50
Photiniani a Photino Gallo- Graeciae Syrmiae episcopo nuncupati, qui Ebionitarum haeresim suscitans, asseruit Christum a Maria per Joseph nuptiali coitu fuisse conceptum.
4.58.51
Aeriani ab Aerio quodam nuncupati sunt: hi offerre sacrificium pro defunctis spernunt.
4.58.52
Ethiani ab Ethio sunt vocati, idemque Eunomiani ab Eunomio quodam dialectico, Ethii discipulo, ex cujus nomine magis innotuerunt, dissimilem Patri asserentes Filium, et Filio Spiritum sanctum, dicunt etiam nullum imputari peccatum in fide manentium.
4.58.53
Origeniani ab Origene auctore exorti sunt, dicentes quod non possit Filius videre Patrem, nec Spiritus sanctus Filium; animas quoque in mundi principio dicunt peccasse, et pro diversitate peccatorum e coelis usque ad terram diversa corpora quasi vincula meruisse, eaque de causa factum fuisse mundum.
4.58.54
Noetiani a quodam Noetio vocati, qui dicebant Christum eumdem esse Patrem et Spiritum sanctum. ipsamque Trinitatem in officiorum nominibus, non in personis, accipiunt: unde et Patripassiani vocantur, quia Patrem passum dicunt.
4.58.55
Sabelliani ab eodem Noetio pullulasse dicuntur, cujus discipulum perhibent fuisse Sabellium, ex cujus nomine maxime innotuerunt, unde et Sabelliani vocati sunt: hi unam personam Patris et Filii et Spiritus sancti astruunt.
4.58.56
Ariani ab Ario Alexandrino presbytero orti sunt, qui coaeternum Patri Filium non agnoscens, diversas in Trinitate substantias asseruit, contra illud quod ait Dominus: Ego et Pater unum sumus.
4.58.57
Macedoniani a Macedonio Constantinopolitano episcopo dicti sunt, negantes Deum esse Spiritum sanctum.
4.58.58
Apollinaristae ab Apollinari vocati sunt, dicentes Christum corpus tantummodo sine anima suscepisse.
4.58.59
Antidicomaritae appellati sunt, pro eo quod Mariae virginitati contradicunt, asserentes eam post Christum natum viro suo fuisse commistam
4.58.60
Metangismonitae ideo tale nomen acceperunt, quia angos, ἄγγος Graece, vas dicitur. Asserunt enim sic esse in patre Filium, tanquam vas minus intra vas majus.
4.58.61
Patriciani a quodam Patricio nuncupati sunt, qui substantiam humanae carnis a diabolo conditam esse dicunt.
4.58.62
Colinthiani a quodam Colintho nominati, qui dicunt Deum non facere malum, contra illud quod scriptum est: Ego Dominus creans malum.
4.58.63
Floriani a Florino, qui e contrario dicunt Deum creasse mala, contra id quod scriptum est: Fecit Deus omnia bona.
4.58.64
Donatistae a Donato quodam Afro nuncupati, qui de Numidia veniens, totam pene Africam sua persuasione decepit: asserens minorem Patre Filium, et minorem Filio Spiritum sanctum, et rebaptizans catholicos.
4.58.65
Bonosaici a Bonoso quodam episcopo exorti produntur, qui Christum Filium Dei adoptivum, non proprium, asserunt.
4.58.66
Circumcelliones, dicti eo quod agrestes sunt, quos Cothopitas vocant, supradictae haeresis habentes doctrinam. Hi amore martyrii semetipsos perimunt, ut violenter de hac vita discedentes, martyres nominentur.
4.58.67
Priscillianistae a Priscilliano vocati, qui in Hispania ex errore Gnosticorum et Manichaeorum permistum dogma composuit.
4.58.68
Luciferiani a Lucifero Syrmiae episcopo orti. Episcopos catholicos, qui Constantii persecutione perfidiae Arianorum consentientes erant, et postea correcti, redire in Ecclesiam catholicam delegerunt, damnantes sive quod crediderant, sive quod credidisse se simulaverant, Ecclesia catholica materno recepit sinu, tanquam Petrum post fletum negationis. Hanc illi matris charitatem superbe accipientes, eosque recipere nolentes, ab Ecclesiae communione recesserunt, et cum ipso Lucifero auctore suo, qui mane oriebatur, cadere meruerunt.
4.58.69
Jovinianistae a Joviniano quodam monacho dicti, asserentes nullam nuptiarum et virginum esse distantiam, nullumque inter abstinentes et simpliciter epulantes esse discrimen.
4.58.70
Elvidiani ab Elvidio nominati, qui dicunt post natum Christum alios Mariam filios de viro Joseph peperisse.
4.58.71
Paterniani a Paterno quodam exorti, qui inferiores corporis partes a diabolo factas opinantur.
4.58.72
Arabici nuncupati, eo quod in Arabia exorti sunt, dicentes animam cum corpore mori, atque in novissimo utrumque resurgere.
4.58.73
Tertullianistae dicti a Tertulliano, presbytero Africanae provinciae et civitatis Carthaginensis, animam immortalem esse, sed corpoream praedicantes, et animas hominum peccatorum, post mortem in daemones converti putantes.
4.58.74
Tessarodecaditae dicti, quod quarta decima luna pascha cum Judaeis observandum contendunt; nam tessara quatuor, deca decem significat.
4.58.75
Nyctares a somno nuncupati, quod vigilias noctis respuant, superstitionem esse dicentes, jura temerari Dei, qui noctem ad requiem tribuit.
4.58.76
Pelagiani a Pelagio monacho exorti. Hi liberum arbitrium divinae gratiae anteponunt, dicentes sufficere voluntatem ad implenda divina jussa.
4.58.77
Nestoriani a Nestorio Constantinopolitano episcopo nuncupati, qui beatam virginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo asseruit genitricem, ut aliam personam carnis, aliam faceret deitatis; nec unum Christum in Verbo Dei et carne credidit, sed separatim atque sejunctim, alterum Filium Dei, alterum filium hominis praedicavit.
4.58.78
Eutychiani ab Eutyche Constantinopolitano abbate, qui Christum post humanam assumptionem negavit existere de duabus naturis, sed solum in eo divinam asseruit esse naturam.
4.58.79
Acephali dicti, id est sine capite quod sequantur, haeretici; nullus enim eorum reperitur auctor a quo exorti sint: hi trium Chalcedonensium capitulorum impugnatores, duarum in Christo substantiarum proprietatem negant, et unam in ejus persona naturam praedicant.
4.58.80
Theodosiani et Gaianitae appellati a Theodosio et Gaiano, qui temporibus Justiniani principis in Alexandria, populi perversi electione uno die sunt ordinati episcopi. Hi errores Eutychetis et Dioscori sequentes, Chalcedonense concilium respuunt; ex duabus unam in Christo naturam asserunt, quam Theodosiani corruptam, Gaianitae incorruptam contendunt.
4.58.81
Gnoitae et Tritoitae a Theodosianis exorti sunt, ex quibus Gnoitae ab ignorantia dicti, quia perversitati a qua exorti sunt, id adjiciunt, quod Christi divinitas ignoret futura quae sunt scripta de die et hora novissima; non recordantes Christi personam in Isaia loquentis: Dies judicii in corde meo.
4.58.82
Tritoitae vero vocati, quod sicut tres personas in Trinitate, ita quoque tres astruunt deos esse, contra illud quod scriptum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est. Sunt et aliae haereses sine auctore, et sine nominibus, ex quibus aliae triformem putant Deum esse, aliae Christi divinitatem passibilem esse dicunt, aliae Christi de Patre nativitati initium temporis dant, aliae liberationem hominum apud inferos factam Christi descensione non credunt, aliae animam imaginem Dei negant, aliae animas converti in daemones, et in quaecunque animalia existimant, aliae de mundi statu dissentiunt, aliae innumerabiles mundos opinantur, aliae aquam Deo coaeternam faciunt, aliae nudis pedibus ambulant, aliae cum hominibus non manducant.
4.58.83
Hae sunt haereses adversus catholicam fidem exortae, et ab apostolis et sanctis Patribus, vel conciliis praedamnatae, quaedam in multis erroribus diversae invicem sibi dissentiunt, communi tamen nomine adversus Ecclesiam Dei conspirant. Sed et quicunque aliter Scripturam sacram intelligit, quam sensus Spiritus sancti flagitat, a quo conscripta est, licet de Ecclesia non recesserit, tamen haereticus appellari potest.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).