Rabanus Maurus780-856
De universo
Univ 12.11
Choose a text
More by Rabanus Maurus
—
8922 Deuni
12.1
LIBER DECIMUS. CAPUT PRIMUM. De temporibus.
12.1
Tempora igitur a temperamento nomen accipiunt: sive quod unumquodque illorum spatium separatim temperatum sit: seu quod momentis, horis, diebus, mensibus, annis, lustris, saeculisque et aetatibus omnia mortalis vitae curricula temperentur. Constat ergo trimoda ratione computum temporis esse discretum. Aut enim natura, aut consuetudine, aut certe auctoritate decurrit. Et ipsa quidem auctoritate bifarie divisa, humana videlicet, ut olympiades quatuor annorum, nundinas octo dierum, indictiones 14 annorum ambitu celebrari. Diem quoque qui ex quadrantibus conficitur, mense Februario vel Augusto intercalari Graeci, Aegyptii, Romani pro suo quique captu jusserunt. Divina autem, ut septima die Sabbatum agi, septimo anno a rurali opere vacari, quinquagesimum jubilaeum vocari Dominus in lege praecepit. Porro natura duce repertum est, solis annum trecentis sexaginta quinque diebus et quadrante confici, lunae vero annum, si communis sit, trecentis quinquaginta quatuor, si embolismus, 384 diebus terminari, totumque lunae cursum decennovali circulo comprehendi. Sed et errantia sidera suisque spatiis zodiaco circumferri, quae natura non juxta ethnicorum dementiam dea creatrix, una de pluribus, sed ab uno vero Deo creata est, quando sideribus coelo inditis praecepit ut sint in signa et tempora et dies et annos. Tempus autem, quod Graece chronos dicitur, ab initio mundi usque ad finem saeculi decurrit: ita ut momentis, horis, diebus, mensibus, annis, lustris, saeculis, aetatibus( ut supra diximus) dividatur. Significat autem opportunam distributionem divinae voluntatis. Unde est illud: Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illis in tempore opportuno, nec non et illud: Tempus faciendi, Domine, dissipaverunt iniqui legem tuam. Sprevit ergo populus devotus temporibus Antiochi a plebe Judaica legem Domini cultu daemonum polluendam: velut ad medicum clamat aegrotus, tempus esse subveniendi, ne, morbis ingravantibus, salus populi potuisset adsumi: tempus est faciendi, non differendi, quod expedit. Jusserat enim per legem et prophetas, ut verus Dominus, quatenus eum homo reverentissima devotione coleret, sed quoniam hoc in suam perniciem contempsit obstinatio Judaeorum, clamat populus fidelis tempus faciendi, id est, ut mundo salutaris appareas, peccata dissolvas, mortem vincas, ipsumque diabolum cum sua cohorte prosternas. Hoc est enim Domini facere, praedictis temporibus advenire. Unde et per prophetam dictum est: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Et Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Omnia enim, quae Dominus facit, aptissima dispositione complentur: ut ante fieri non debeant, nisi quando ille miserator indulserit. Hinc est, quod nobis semper expedit habere patientiam, exspectare quae jussa sunt, rogare quae prosunt: tempus autem faciendi novit ille, qui rector est.
12.2
LIBER DECIMUS. CAPUT II. De momentis.
12.2
Momentum est minimum atque angustissimum tempus a motu siderum dictum. Est enim extremitas horae in brevibus intervallis, cum aliquid sibi cedit atque succedit. Momentum ergo significat brevissimum temporis decursum, ut est illud Apostoli: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur, in momento, in ictu oculi. Per ictum oculi nimiam brevitatem vult significare momenti: ut quanta sit Dei potentia, ex resurrectionis celeritate cognoscas. De quo alia editio habet: in atomo et in ictu oculi. Minimum autem omnium, et quod nulla ratione dividi queat, tempus atomum Graece, hoc est, indivisibile sive insectibile nominant, quod ob sui pusillitatem grammaticis potius quam calculatoribus visibile est, quibus cum versum per verba, verbum per pedes, pedes per syllabas, syllabas per tempora dividant, et longae quidem duo tempora, unum brevi tribuant, ultra in quod dividant, non habentibus, hanc atomum nuncupari complacuit.
12.3
LIBER DECIMUS. CAPUT III. De horis.
12.3
Hora Graecum nomen est et tamen Latinum sonat. Hora enim finis est temporis, sicut et horae sunt fines maris, fluviorum, vestimentorum. Hora, duodecima pars diei est, scilicet articularis[ artificialis], hoc est, a solis ortu usque ad occasum: non naturalis, qui constat a solis ortu usque ad alium solis ortum, et viginti quatuor horis completur. Siquidem duodecim horae diem complent, Domino attestante, qui ait: Nonne duodecim horae sunt diei? si quis ambulaverit in die, non offendit. Ubi quamvis allegorice se diem, discipulos vero, qui a se illustrandi fuerant, horas appellaverit: solito tamen humanae computationis ordine numerum definivit horarum. Scilicet sciendum, quod hora aliquando pro tempore, pro aetate saeculi ponitur. Nam pro tempore posita est hora in illa Pauli sententia, qua dicit: Hora est jam nos de somno surgere. Quod ad illud spectat, ubi dictum est: Ecce nunc tempus acceptum, ecce nunc dies salutis. Tempus enim Evangelii in hoc significatur, quod ad meritum proficere debeamus, hoc est, de somno surgere, operari bonum, quasi in die, hoc est, palam, et dari operam, ut pure viventes ad promissum praemium veniamus excusso somno ignorantiae sive negligentiae. Hora ergo pro aetate saeculi posita est in epistola Joannis, ubi ait: Filioli, novissima hora est. Novissimam horam novissimum saeculi tempus quod nunc agitur dicit juxta illam parabolam Domini, ubi operarios in vineam conductos narrat. Prima hora est usque ad tempora Noe, a temporibus Noe hora tertia, a temporibus Abraham hora sexta, a data lege hora nona, a Christo in finem saeculi hora undecima, in qua Antichristus futurus est prophetatus. Item hora prima infantia sive pueritia, hora tertia adolescentia, hora sexta juventus, hora nona senectus, hora undecima extremum senium: unde et supra exemplum datum est.
12.4
LIBER DECIMUS. CAPUT IV. De diebus.
12.4
Dies est aer sole illustratus, nomen inde sumens, quod tenebras disjungat ac dividat. Nam cum in primordio creaturarum tenebrae essent super faciem abyssi: Dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Et vocavit Deus lucem diem; quae definitio bifarie dividitur, hoc est, vulgariter et proprie. Vulgus enim omnem diem solis praesentiam supra terras appellat: proprie autem dies viginti quatuor horis, id est, circuitu solis totum orbem lustrantis impletur, qui secum semper et ubique lumen diurnum circumferens non minore aerum spatio noctu sub terras quam supra terras interdiu creditur exaltari. Ante vero solis creationem, primitivae lucis circuitu, quod nunc per solem fit, agebatur, primo quidem secundoque die aquas abyssi, quae omnem terram texerant, tertia vero aera vacuum sua circumvagatione lustrantis. Quantum ergo nobis vestigia patrum sequentibus conjicere datur, cum diceret Deus: Fiat lux: mox tenebrae, quae abyssum texerant, abierunt; et lux ab Oriente medias inter undas emergens, cunctam terrae superficiem operuit latitudine sui fulgoris, boreales simul australesque, nec non et occiduas oras attingens paulatimque se completo diei unius spatio subducens, inferiora terrae gyrando subiit, atque aurora praecedente diem secundum tertiumque simili ordine complevit: hoc tantum a solari luce differens, quod caloris fotu carebat, et quia sidera nondum erant, priscis adhuc tenebris noctes illas relinquebat obscuras. Dies autem juxta allegoriam plures significationes habet. Aliquando significat Dominum Salvatorem, aliquando sanctos ejus, aliquando scientiam sanctarum Scripturarum, aliquando charitatem, aliquando virtutum fulgorem, aliquando prosperitatem temporalem, aliquando diem judicii, aliquando aeternam beatitudinem. Dies autem Dominum significat in illa sententia Evangelii: Qui ambulat in die, non offendit; quia quisquis doctrinam sequitur Salvatoris, peccatorum offendicula non timebit. Item dies Dominum Jesum Christum significat, ut est illud Psalmi: Haec est dies, quam fecit Dominus. Item dies Apostolos et sanctos Dei significare in illo Psalmistae versu intelligitur: Dies eructat verbum, id est, Dominus apostolis divina claritate irradians verba coelestis luminis intimabat; sicut e contrario in illo, quod sequitur: Nox nocti indicat scientiam, Judas Judaeis Christum prodidisse cognoscitur. Item diem scientiam sanctarum Scripturarum in hoc intelligi possumus, quia ibi lumen justitiae et verae sapientiae bene intelligentibus lucet. Unde Apostolus admonet, ut intenti simus ad meditandam legem Dei, donec dies illucescat, et lucifer in cordibus nostris oriatur. Quod autem lux diurna charitatem significet, ostendit Joannes in Epistola sua dicens: Qui diligit fratrem suum, in lumine manet. Item et dies Evangelium demonstrat: ut est illud in Cantico canticorum: Donec aspiret dies et amoveantur umbrae. Item dies vita praesens, ut est illud Evangelii: Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est. Rursum dies futura vita justis, ut in Isaia: Non est tibi amplius sol ad lucendum per diem. Dies et nox justi et peccatores, justitia et iniquitas in Apostolo: Non sumus noctis neque tenebrarum. Omnes enim vos filii lucis estis et filii Dei. Dies et nox prosperitas est et adversitas, ut in psalmo: In die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte declaravit. Item ibi: Deus meus, clamabo per diem, nec exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi. Nam virtutum fulgorem et honestatem conversationis bonae dies significat in illa Pauli sententia, ubi ait: Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus; quia si ignorantias nostras scientiae ratio fugat, et indignos actus declinantes pia quaeque et honesta sectemur, in luce sumus positi, et quasi in die honeste ambulamus. In eo ergo, quod scriptum est: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declaravit; diem otium debemus accipere, in quo Domini praecepta discuntur. Nam lex ejus in spatio tranquillitatis ebibitur. Tunc enim vacat discere, quando non est, quod debeat impedire. Sequitur: Et nocte declaravit: illud utique, quod dicitur in nocte, in tribulatione declaratur, prius enim otioso tempore legis verba discuntur: sed eorum fructus in afflictione monstratur. Quod autem diei vocabulum tempus judicii significet, ostendit illa sententia Evangelii, qua dicitur: Dies Domini, sicut fur in nocte, ita venit; et illud Apostoli: Dies, inquit, Domini declarabit. Diem autem pro aeternitate positum ostendit Propheta, ad Dominum dicens: Quia melior est dies una in atriis tuis super millia; ita sunt atria Domini, in quibus superius concupisse se et defecisse testatus est. In quibus una dies juste desideratur: quia semper aeterna, quae solis adventu non oritur, nec ejus finitur occasu, quam non sequitur crastina, nec praecedit hesterna: sed immutabilis manens, constat unitate perpetua. Super millia mundum istum significat, ubi millia dierum sustinent finem. Dies unus mille anni, ut in psalmo: Quomodo mille anni ante oculos tuos tanquam dies una. Dies duo Vetus et Novum Testamentum quibusdam figurare videntur, ut in psalmo: Bene nuntiare de die in diem salutare ejus. Dies cognitio Trinitatis, ut in Exodo: Ibimus viam trium dierum, et sacrificemus Domino Deo nostro. Item dies tres passionis sepulturae et resurrectionis Salvatoris typum continent, ut in Osee: Vivificabit nos Dominus post duos dies, die tertio suscitabit nos, et vivemus. Dies sextus, praesens mundus, qui in his sex diebus factus perhibetur. Unde dies sex, sex millium annorum figuram habere dicuntur, sicut est illud in Apostolo: Quoniam dies unus apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies una. Septimus vero dies, qui in requiem Dei sanctificatus scribitur, requiem significat omnium sanctorum post excursum vitae praesentis. Dies septem omne tempus et opus vitae praesentis, quod in his septem diebus volvitur, continentque sacramentum, in quibus praecipitur pascha celebrari, id est, de pejoribus ad meliora per emendationem vitae transire, et fermentum, quod est corruptio peccati, non comedere, sed in azymis sinceritatis et veritatis ambulare. Dies octava resurrectionis Dominicae obtinet sacramentum. Item dies octava futuram omnium resurrectionem et diem judicii, cujus mysterio sexta psalmi titulatio praesignatur, hoc est, Pro octava. Hodie aeternitas divinitatis intelligitur, nec initio coepta, nec fine claudenda. Unde in psalmo Pater ad Filium loquitur dicens: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Apud Dominum enim nec heri nec cras, sed semper est hodie. Hodie omne praesens tempus significat, ut in psalmo: Hodie si vocem ejus audieritis; velut si dicatur: Quocunque in tempore. Cras futurum tempus, ut in Evangelio: Nolite cogitare de crastino, quid manducetis aut quid bibatis. Item ibi: Si enim fenum, id est, peccatores, quod hodie in agro est, et cras in clibanum, hoc est in combustionem perpetuam mittitur, Deus sic vestit; et alibi: ne forte dicant filii vestri filiis nostris cras: Non est vobis pars in Israele.
12.5
LIBER DECIMUS. CAPUT V. De partibus diei.
12.5
Partes diei tres sunt: mane, meridies, suprema. Mane, lux matura et plena, nec jam crepusculum: et dictum mane a manu. Manu enim antiqui bonum dixerunt. Quid enim melius luce? Mane autem significat tempus regenerationis in baptismate, quo incipit homo esse filius lucis; vel lumen bonorum actuum, vel tempus resurrectionis. Unde est illud: Quoniam ad te orabo, Domine, mane, et exaudies vocem meam. Ecclesia enim, quae se cognoscit habuisse tenebras peccatorum, et de nocte mundi istius congregata, tunc se merito exaudiri credit, cum in lucem verae resurrectionis erumpit. Tempus autem resurrectionis significat, ut est illud, quod sequitur: Mane astabo tibi, et videbo quoniam non volens Deus iniquitatem tu es. In die judicii quando resurgunt omnes homines a sopore mortis, tunc apparebit aequitas judicii Dei, quando unicuique reddet secundum opera sua. Meridies dicta, quasi medidies, hoc est, medius dies: vel quia tunc purior dies est. Merum enim purum dicitur. Significat autem planam doctrinam cum claritate bonorum actuum, ut est illud in Cantico canticorum, ubi sponsa dicit ad sponsum: Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Et alibi meridies in contrariam ponitur, ut est illud in psalmo: A ruina et daemonio meridiano. Daemonium meridianum est immane periculum fervore persecutionis accensum, ubi ruina plerumque metuitur, quando infirmitas humana superatur. Item a daemonio meridiano accipitur pro manifesto, non occulto. Suprema est postrema pars diei, quando sol cursum suum in occasum vertit, dicta, quod superest ad partem ultimam diei, quod declinat ad vesperum. Vespera ergo vel finem vitae humanae vel saeculi terminum vel poenitentiam futuram significat. Nam quod vespera significet occubitum mortis Christi, illud Psalmista declarat: Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Fletus demoratus est vespere quando Christus Dominus noster peremptus est: tunc enim vere demoratus est fletus, dum per triduum fidelium turba congemuit, et mundi per ipsius occubitum natura concussa est. In matutino quoque orta est laetitia, quando tempore matutino resurrectio Domini, Evangelio testante, vulgata est, et discipuli praesentia Domini sui immortalitatem cernere meruerunt. Vespere ergo finem mundi significat, quando jam tempus operandi finitum est. Unde dicitur: Venit nox, quando jam nemini licet operari. Poenitentiam futuram significat, ubi peccatores in tenebras exteriores projiciendi describuntur. Haec tria tempora in uno versu Psalmista comprehendit, dicens: Vespere, mane et meridie narrabo et annuntiabo, et exaudiet vocem meam. Haec verba magna nobis Sacramenta denuntiant. Vespere significat tempus traditionis, quando eum Judas cohortibus noscitur prodidisse se quaerentibus. Mane, cum ad Pontium Pilatum productus est audiendus. Meridie, quia hora sexta, ut Evangelista dicit, in cruce suspensus est. Narrabo, pertinet ad vesperam, quia tunc omnia locuta esse constat, quae Judas nequissimus facere disponebat. Annuntiabo ad mane respondit, quando, dicente Pilato, Tu es rex Judaeorum, annuntiavit: In hoc natus sum, et caetera, quae ibi dicuntur a Domino. Junxit etiam, et exaudiet vocem meam. Ad meridiem pertinet, quando in cruce dixit, Consummatum est, et emisit spiritum. Item vespere passionem significat, mane resurrectionem, meridies ascensionem ejus in coelum.
12.6
LIBER DECIMUS. CAPUT VI. De nocte.
12.6
Nox dicta, quod noceat aspectibus vel negotiis humanis: sive quod in ea fures latronesque nocendi aliis occasionem nanciscantur. Est autem nox solis absentia terrarum umbra condita, donec ab occasu redeat ad exortum: juxta quod naturam ejus et poeta describens innuit, inquiens, Oceano nox Involvens umbra magna terramque polumque. Et Salomon sacris litteris expressit: Qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies et inclinentur umbrae; eleganti utique sensu decessionem noctis, inclinationem appellans umbrarum. Nam quoniam pro conditionibus plagarum, quibus solis cursus intenditur, et splendorem ejus a nobis objectio terrenae molis excludit, inumbratio illa, quae noctis natura est, ita erigitur, ut ad sidera usque videatur extendi: merito contraria vicissitudine, id est, lucis exortu umbras inclinari, noctem videlicet deprimi pellique signavit. Quam videlicet umbram noctis ad aeris usque et aetheris confinium philosophi dicunt exaltari, et acuminatis instar pyramidum tenebris lunam, quae infima planetarum currit, aliquando contingi atque obscurari, nullumque aliud sidus taliter eclipsin, hoc est, defectum sui luminis pati, eo quod circa fines telluris solis splendor utique diffusus ea libere, quae telluri procul absunt, aspiciat: ideoque aetheris quae ultra lunam sunt spatia, diurnae lucis plena semper efficiat, vel suo videlicet, vel siderum radiata fulgore. Est autem noctis umbra mortalibus ad requiem corporis data, ne operis avida continuato labore deficeret ac periret humanitas: et ut animantibus quibusdam, quae lucem solis ferre nequeunt, ipsis etiam bestiis, quae praesentiam verentur humanam, discurrendique ubi ac victum quaeritandi copia suppeteretur, juxta quod in Dei laudibus Psalmista decantat: Sol cognovit occasum suum: posuisti tenebras, et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvarum, etc.. Sicut enim dies lucem fidei et justitiae aequitatem et prospera atque felicia in Scripturis mystice significat, ita et nox injustitiam et infidelitatem atque adversa quaeque designat. Nam nox infidelitatem significat in illo Apostoli testimonio, quo ait: Non sumus noctis filii neque tenebrarum. Iniquitas autem in noctis significatione exprimitur in illa sententia beati Job: Pereat dies, in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo( Job. III). Unde Psalmista in iniquitatibus conceptum se esse et in delictis natum testatur. Perire ergo optat beatus Job spem ab apostata angelo illatam, qui diem simulans et promissione divinitatis emicuit, sed noctem se exhibens lucem nobis nostrae immortalitatis obscuravit. Pereat antiquus hostis, qui lucem promissionis ostendit: sed peccati tenebras contulit, qui quasi diem subblandiendo innotuit, sed usque ad tenebrosam noctem ex impressa commodis caecitate perduxit. Adversa ergo in noctis nomine exprimuntur, ubi Psalmista se in nocte clamare testatur, hoc est, in tribulatione, nec tamen exauditum esse. Item Psalmista dicit: In die tribulationis meae Dominum exquisivi manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus. In noctis nomine mundi istius significat vitam, quae quamvis lucem habere videatur, peccatorum tamen obscuritate fuscata est. Item per noctem significavit inferni claustrum, cum dicit: Forsitan tenebrae conculcabunt me, et nox illuminatio mea in deliciis meis. Quomodo ergo poterat a tenebris conculcari, cui erat nox illuminatio in deliciis suis? ostendit enim tunc inferni claustrum revera illuminatum, quando potestatem diaboli contrivit, et hominem sua miseratione liberavit. Nox vita praesens, ut in psalmo: In noctibus extollite manus vestras in sancta. Item ibi: Nocte coram eo, et non sum deceptus. Nox futurum saeculum de peccatoribus significat, ut in Evangelio: Veniet nox, quando nemo potest operari. Nox est vita peccatorum, ut in Apostolo: Qui dormiunt, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii. Nox caecitas cordis, vel vana securitas, est sicut in Job pro impio dicitur: Nocte opprimet eum tempestas. Et in Evangelio: Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te, quae autem parasti, cujus erunt? Nox futura tribulatio, ut in Evangelio: In illa nocte duo erunt in agro; unus assumetur, et unus relinquetur. Nox tribulatio vitae praesentis in tempore, ut in Evangelio: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, dicit illi: Amice, commoda mihi tres panes, hoc est, scientiam Trinitatis. Media nox occultum Domini judicium significat, ut in Evangelio: Media nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit. Media nox mors ex improviso adveniens, sicut in Job de reprobis: Et in media nocte auferentur. Prima vigilia, prima hominum aetas, id est, infantia sive pueritia; secunda vigilia adolescentia et juventus; tertia vigilia senectus, ut in Evangelio: Et si in tertia vigilia venerit et ita eos invenerit, beati sunt servi illi.
12.7
LIBER DECIMUS. CAPUT VII. De septem partibus noctis.
12.7
Noctis autem partes septem sunt: crepusculum, conticinium, intempestum, gallicinium, matutinum, diluculum. Crepusculum est dubia lux. Nam creperum dubium dicimus, hoc est, inter lucem et tenebras. Vesperum a stella occidentali vocatum, quae solem occiduum sequitur, et tenebras sequentes praecedit. De qua Virgilius: Ante diem clauso componet vesper Olympo. Conticinium est, quando omnes silent. Conticescere enim silere est. Intempestum est medium et inactuosum noctis tempus quando agi nihil potest, et omnia sopore quieta sunt. Nam tempus per se non intelligitur, nisi per actus humanos. Medium autem noctis actu caret: ergo tempestas inactuosa, quasi sine tempore, hoc est, sine actu, per quem dignoscitur. Unde est: intempestive venisti: ergo intempesta dicitur, quia caret tempore, id est, actu. Gallicinium propter gallos lucis praenuntios dictum. Matutinum est, inter abscessum tenebrarum et aurorae adventum: et dictum matutinum, quod hoc tempore inchoante mane sit. Diluculum, quasi jam incipiens parva diei lux: haec et aurora, quae solem praecedit. Est autem aurora diei clarescentis exordium, et primus splendor aeris, qui Graece eos dicitur, quam nos per derivationem auroram vocamus, quasi euroram. Unde est illud:.... Laetus Eois Eurus equis.... Et: Eoasque acies.... Vespera ergo et initium noctis significat vel initium tribulationis quae post prosperitatem saeculi sequitur: vel exordium aversionis iniquorum, qui aversi a luce vera mandatorum Dei, incidunt in tenebras peccatorum. Quando enim quis a veritate et justitia recedit, et in tenebras errorum atque peccatorum corruit, merito vesperi nomine vocatur, quia Antichristi, qui Vesper in Scripturis appellatur, consors efficitur. Intempestum autem, hoc est medium noctis vel profunditatem peccatorum significat, vel recessum a mundanis et ad laudandum Dominum bonorum hominum studium. Unde Propheta ait in psalmo: Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justitiae tuae. Non vacat quod dicitur: media nocte surgebam. Scit enim hoc tempore primogenita Aegyptiorum fuisse percussa: scit etiam ea tempestate, Petri, Paul et Silae in carcere positorum vincula resoluta; scit quoque sponsum media nocte esse venturum, ideoque eodem tempore surgit ad laudes, ne inter fatuas virgines janua clausa remaneat. Nec vacat, quod dicit: surgebam: quia semper surgitur, cum ad Domini praeconia festinatur. Ad confitendum, hic significat ad laudandum, quia sequitur: super judicia justitiae tuae. Nam si poenitentiae confessionem voluisset intelligi, super misericordiam tuam, diceret: non, super judicia justitiae tuae. Gallicinium autem conversionem peccatorum significat. Unde eodem tempore Petrus, qui Dominum negando in tenebris oblivionis erravit, et speratae jam lucis rememoratione correxit, et ejusdem verae lucis adepta praesentia plene totum, quidquid mutaverat, erexit. Hunc opinor gallum aliquem doctorum intelligendum, qui vos jacentes excitans et somnolentos increpat, dicens: Evigilate, justi, et nolite peccare. Matutinum ergo sive diluculum resurrectionis Dominicae tempus significat, vel hominis a peccatis ad justitiae plenam conversionem. Unde Psalmista ad Dominum ait: Ad te de luce vigilo: et in matutinis meditabor in te, quia factus es adjutor meus. Ad ipsum vigilatur, quoties in mundi ambitione dormitur. Nam illa sic consequimur, si ista deserere festinemus. Bene autem adjecit: In matutinis meditabor in te; et alibi: Exsurgam diluculo; quando tempus Dominicae resurrectionis eluxit, et tunc ejus laudes cerneret, quando genus humanum exemplo suae resurrectionis animavit. Matutinum judicii dies sive resurrectio mortuorum, ut in psalmo: In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae. Aurora est Ecclesia, eo quod post tenebras peccatorum luce fidei illustrata sit, ut in Job: Et ostendisti aurorae locum suum.
12.8
LIBER DECIMUS. CAPUT VIII De tenebris.
12.8
Tenebras autem dictas, quod teneant umbras. Tenebrae autem significant aliquando profunditatem Scripturarum divinarum: aliquando ignorantiam: aliquando infidelitatem peccatorum: et aliquando poenam gehennae. Profunditatem ergo Scripturarum illud significat propheticum testimonium, quo ait: Posuit tenebras latibulum suum; et alibi: Tenebrae non obscurabuntur abs te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus. Tenebras enim dicit mystica quaeque et profunda Scripturarum divinarum juxta illud quod legimus in Proverbiis: Intelligit quoque parabolam et tenebrosum sermonem. Sic et in alio psalmo legimus: Tenebrosa aqua in nubibus aeris; ergo istae tenebrae non obscurabuntur, sed potius illuminantur a Domino, quoniam praedicatio prophetarum ipso veniente completa est. Ignorantiam autem significant tenebrae in illa apostolica sententia, qua dicit de peccatoribus: Tenebris obscuratum habentes cor. Infidelitatem autem iniquorum illa evangelica sententia denotat, ubi dicitur: Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Lux quippe est hominum Christus, quae omnia qui illuminari merentur corda hominum suae praesentia cognitionis illustrat; tenebrae autem stulti sunt et iniqui, quorum caeca praecordia lux et erue[ aeternae] sapientiae, qualia sint, manifeste cognoscit: quamvis ipsi radios ejusdem lucis nequaquam capere per intelligentiam possint: veluti si quilibet caecus jubare solis obfundatur, nec tamen ipse solem, cujus lumine perfunditur, aspiciat. Tenebrae, diabolus vel daemones, ut in Propheta: Inimicos ejus, id est, Dominum, persequuntur tenebrae. Poena autem gehennae in tenebris significatur in illa Evangelii sententia, ubi de peccatore ita legitur: Ligatis manibus et pedibus ejus mittite eum in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium. Quicunque ergo in praesenti vita infidelitatis et peccatorum interioribus tenebris obscuratur, necesse est, si ei condigna poenitentia non subvenerit, ut in exteriores tenebras post exitum praesentis vitae mittatur, ubi est poena mortis et sempiternus horror inhabitat. Umbra ergo aliquando in bono, aliquando in malo ponitur. Tunc vero in bono, quando custodiam Dei et protectionem Spiritus sancti significat, ut est illud in psalmo: Sub umbra alarum tuarum spero, donec transeat iniquitas. Et alibi: Custodi me, Domine, ut pupillam oculi; sub umbra alarum tuarum protege me. Aptissime itaque petit custodiri se, ut pupillam oculi, quando et per ipsam res visuales discernimus, et in nostro corpore nihil praestantius invenitur. Sequitur: Sub umbra alarum tuarum protege me. Hic aliud introducitur scena[ schema], quod Graece parabola, Latine comparatio dicitur, quando sibigenus dissimile in aliqua commonitione sociatur. Paternis enim protectionibus alae sunt comparatae. Misericordia quippe et charitas quasi alae sunt Patris, quibus se protegi congruenter expostulat. Et in Evangelio: Et ecce nubes lucida obumbravit eos; et alibi: Sub umbra ejus vivemus in gentibus. Umbra Testamentum Vetus, ut in Salomone: Donec aspiceret dies et amoveantur umbrae. Umbra vita hominis, ut in Job: Fugit velut umbra. Umbra mors carnis, ut in psalmo: Operuit nos umbra mortis. Tunc autem in malo umbra ponitur, quando vel corporis mortem significat, vel poenam gehennae, ut est illud: Si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala, quoniam tu mecum es. Et alibi: Posuerunt me in lacu inferiori in tenebris et in umbra mortis; peccatorum indicat locum, quia mors delinquentium umbrosas ac tenebrosas patitur manes, dum eis gaudium non relucet, qui perpetua tristitiae suae obscuritate demersi sunt: et ideo pro locorum qualitate verbum hoc multifaria significatione variatur. Caligo umbra est de spissitudine aeris effecta: et dicta caligo, quod maxime aeris calore gignatur. Juxta allegoriam vero significat caligo divinorum secretorum operimentum. Unde legitur in Exodo: Stetit populus de longe, Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus. Turba quippe populi allegoriarum caliginem non valet penetrare: quia valde paucorum est spiritalem intellectum rimari. Quia enim mentes carnalium sola saepe historia pascuntur: loquente Deo stetit populus de longe: quia vero spiritales quique allegoriarum nubem penetrant et spiritaliter Dei verba cognoscunt: Moyses accessit ad caliginem, in qua erat Deus. Hinc et in psalmo dicitur: Caligo sub pedibus ejus; quia non ea claritate Deus ab inferioribus cernitur, qua in superioribus dominatur. Quae sententia et aliter intelligi potest: caligo vero hic Diabolus est, qui hominum mentes innubilat, dum veritatis splendorem non facit videre, quas possidet. Sub pedibus ejus: quia sine dubio majestate Domini Salvatoris conculcatur daemoniorum exsecranda nequitia, sicut in nonagesimo psalmo dictum est: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem; item caligo significat caecitatem cordis persecutorum. Hinc Dominus ad Job ait: Quis clausit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens, cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem. Mare saeviens nube induitur, quia crudelitas persequentium stultitiae suae velamento vestitur: et perspicuam veritatis lucem videre non sufficit, et id, quod agitur per crudelitatem, per caecitatem non agnoscit. Quia ergo persecutores Ecclesiae instabilitate cordis inquieti atque huic saeculo dediti non grandia, sed puerilia sapiunt, superno judicio constringuntur, ne tantum persequi valeant, quantum volunt. Item umbra et caligo aliquando peccata significat, unde dicitur: Sedentes in tenebris et in umbra mortis; aliquando delectationem peccatorum, ut est illud in Job de diabolo dictum: Sub umbra in secreto calami et junci et locis virentibus. Et quia umbra non longe est ab aere, cujus est umbra: ita et mors non longe est a poena. Hinc et in Job dicitur: Ubi umbra mortis, et nullus est ordo, et sempiternus horror inhabitat.
12.9
LIBER DECIMUS. CAPUT IX. De hebdomadibus.
12.9
Hebdomada Graece a septenario numero nomen accepit, humana quidem consuetudine septenis solum acta diebus: sed Scripturae sacrae auctoritate multis speciebus insignis, quae tamen cunctae( ni fallor) ad unum finem spectant, nos scilicet admonentes post operum bonorum perfectionem in Spiritus sancti gratia perpetuam sperare quietem. Prima ergo singularis illa hebdomada, et a qua caeterae formam capessunt, divina est operatione sublimis: quia Dominus sex diebus mundi ornatum complens, septima requievit ab operibus suis: ubi notandum, quod non ideo senarius numerus est perfectus, quia Dominus in eo mundi opera perfecerit: sed( sicut Augustinus ait) ideo Dominus, qui omnia simul creare valebat, in eo dignatus est operari: quia numerus est ille perfectus, ut etiam per hunc opera sua probaret esse perfecta, qui suis partibus primus impletur, id est, sexta et tertia et dimidia, quae sunt unum, duo et tria, et simul sex fiunt. Ad hujus exemplum divinae hebdomadis secunda hominibus observanda mandatur, dicente Domino: sex diebus operaberis et facies omnia opera tua: septimo autem die Sabbati Domini Dei tui non facies omne opus. Sex enim diebus fecit Dominus coelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt: et requievit in septimo; quae a populo Dei hebdomada ita computabatur antiquitus: prima sabbati vel una sabbati sive sabbatorum, secunda sabbati, tertia sabbati, quarta sabbati, quinta sabbati, sexta sabbati, septima sabbati, vel sabbatum: non quod omnes sabbatorum, hoc est, requietionum dies, quae suo nomine et cultu singularis excellebat, prima vel secunda vel tertia, vel caeterae suo quaeque censerentur ex ordine. Tertia species hebdomadis in celebratione Pentecostes agitur, septem videlicet septimanis dierum, et monade, hoc est, quinquaginta diebus impleta: qua die et Moyses ardentem conscendens in montem, legem de coelo accepit, et Christus in linguis igneis Spiritus sancti gratiam de coelo misit. Quarta septimi mensis erat hebdomada, qui solemnitatibus praeclaris pene totus expendebatur, inter quas praecipue dies propitiationis eminebat, qua sola per annum pontifex, derelicto foris populo, sancta sanctorum intrabat, annuis antea fructibus, hoc est, frumenti, vini et olei ex ordine collectis: significans Jesum pontificem magnum impleta dispensatione carnis per proprium sanguinem coelestis regni januas ingressurum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis qui foris adhuc positi praestolamur et diligimus adventum ejus: ubi notandum, quia sicut quidam immundi per legem prima tertia et septima die videbantur lustrari: sic et primus, tertius ac septimus mensis suis quique caeremoniis extitere solemnes. Quinta hebdomada septimi anni, quo toto populos ab agricolandi opere legis imperio vacabat, dicente Domino: Sex annis seres agrum tuum, septimo cessabis. Sexta anni jubilaei, hoc est, remissionis hebdomada est, quae septem hebdomadibus annorum, hoc est, XLIX annis texitur: qua expleta, hoc est, quinquagesimo demum anno incipiente, tubae clarius resonabant, et ad omnes juxta legem possessio revertebatur antiqua. Septima species hebdomadis est, qua propheta Daniel utitur, more quidem legis, septenis annis singulas complectens hebdomadas, sed nova ratione ipsos annos abbrevians, duodenis videlicet mensibus lunae singulos determinans, embolismos vero menses, qui de annuis undecim epactarum diebus accrescere solent, in lege patria tertio vel altero anno singulos adjiciens: sed ubi ad duodecimum numerum augescendo pervenirent, pro integro anno pariter inserens. Hoc autem fecit non veritatis cognitionem quaerentibus invidendo: sed prophetiae more ipsum quaerentium exercendo ingenium, malens utique suas margaritas a filiis clausas fructuoso sudore investigari, quam profusas a porcis fastidiosa despectione calcari. Verum ut haec apertius elucescant, ipsa jam angeli ad prophetam edicta videamus: Septuaginta, inquit, hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia et ungatur sanctus sanctorum. Nulli dubium, quin haec verba Christi incarnationem designent, qui tulit peccata mundi, legem et prophetas implevit, unctus est oleo laetitiae prae participibus suis: et quod hebdomades LXX per septenos annos distinctae, quadringentos et nonaginta annos insinuent. Sed notandum, quod easdem hebdomadas non simpliciter annotatas sive computatas, sed abbreviatas asserit, occulte videlicet lectorem commonens, ut breviores solito annos noverit indicatos. Scito ergo, inquit, et animadverte ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Jerusalem usque ad Christum ducem hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae erunt: et rursus aedificabitur platea et muri in angustia temporis. Esdra narrante didicimus, quod Neemias cum esset pincerna regis Artaxerxis vicesimo anno regni ejus, mense Nisan, impetravit ab eo restaurari muros Jerusalem, templo multo ante, Cyro permittente, constructo, ipsumque opus( ut dictum est) in angustia temporis perfecerit: adeo scilicet a finitimis gentibus impugnatus, ut structores singuli gladio renes accincti una manu pugnasse, altera murum recuperasse narrentur. Ab hoc ergo tempore usque ad Christum ducem hebdomades LXX computa, hoc est, annos duodenorum mensium lunarium quadringentos nonaginta: qui sunt anni solares quadringenti septuaginta quinque: siquidem Persae a praefato vicesimo anno regis Artaxerxis usque ad mortem Darii regnaverunt annis CXVI. Ex hinc Macedones usque ad interitum Cleopatrae annis trecentis: inde Romani usque ad septimum decimum Tiberii Caesaris annum monarchiam tenuerunt annis LIX, qui sunt simul( ut diximus) anni CCCCLXXV, et continentur circulis decennovenalibus XXV. Decies novies enim viceni et quini fiunt CCCCLXXV. Et quia singulis circulis embolismi VII accrescunt, multiplica XXV per VII, fiunt CLXXV qui sunt embolismi menses quadringentorum LXXV annorum. Si ergo vis scire quot annos lunares facere possint, partire CLXXV per XII, duodecies deni et quaterni CLXVIII XIV ergo annos faciunt, et remanent menses VII. Hos junge ad suprascriptos CCCCLXXV, fiunt simul CCCCLXXIXX; adde et menses superfluos VII partemque octavi decimi anni imperii Tiberii, quo Dominus passus est, et invenies a tempore praefinito ad ejus usque passionem hebdomadas LXX abbreviatas, hoc est, annos lunares CCCCXC; ad ejus vero baptismum, quando unctus est sanctus sanctorum, descendente super eum Spiritu sancto sicut columba, non solum hebdomadas VII et LX duas fuisse completas, sed et partem jam septuagesimae hebdomadis inchoatam: Et post hebdomadas, inquit, LX duas occidetur Christus et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Non statim post LX duas hebdomadas, sed in fine septuagesimae hebdomadis occisus est Christus: quam ideo( quantum conjicere possumus) segregavit a caeteris: quia de hac erat plura relaturus: nam et Christus in illa crucifixus, et a populo perfido non modo in passione, verum continuo ex quo a Joanne praedicari coepit, negatus est. Quod autem sequitur: Et civitatem et sanctuarium dissipabit populis cum duce venturo, et finis ejus vastitas et post finem belli statuta desolatio; non ad LXX hebdomadas pertinet. Praedictum enim fuerat, quod ipsae hebdomades ad Christi usque ducatum pertingerent: sed scriptura, praedicto adventu et passione ipsius, quid etiam post hanc populo, qui eum recipere nollet, esset eventurum, ostendit. Ducem enim venturum Titum dicit, qui quadragesimo anno Dominicae passionis ita cum populo Romano civitatem et sanctuarium dissipavit, ut non remaneret lapis super lapidem. Verum, his per anticipationem praelibatis, mox ad exponendum hebdomadae, quam omiserat, redit eventum. Confirmabit autem pactum multis hebdomada una, hoc est, ipsa novissima, in qua vel Joannes Baptista, vel Dominus, et apostoli in praedicando multos ad fidem converterunt. Et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium. Dimidium hebdomadis hujus quintus decimus annus Tiberii Caesaris erat, quando, inchoato Christi baptismate, hostiarum purificatio fidelibus paulatim vilescere coepit. Item quod sequitur: Et in templo erit abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio, ad sequentia tempora respicit: cujus prophetiae veritatem et historia veterum, et nostrorum hodieque temporum testatur eventus. Octava species hebdomadis uniformis, et sola sine circuitu revolutionis extans, ad figuram per omnia primae hebdomadis labentibus hujus saeculi conficitur aetatibus. Prima enim die facta est lux, et prima aetate homo in Paradisi amoenitate locatur: divisa luce a tenebris factum est vesperum, et separatis Dei filiis a semine nequam, non longe post natis gigantibus, corrupta est omnis terra, donec Creator poenitens se hominem fecisse, mundum diluvio perdere disponeret. Secunda die firmamentum in medio libratur aquarum: secunda aetate arca in medio fertur aquarum, hinc fonte abyssi supportata, illinc coeli cataractis compluta: quae habuit vesperam, quando filii Adam pedes ab Oriente moventes, qui in construenda superbiae turre convenerunt, linguarum divisione mulctati, et ab invicem sunt dispersi. Tertia die aquis in congregationem unam coactis, apparuit arida, silvis herbisque decora: et tertia aetate, firmitatis[ firmatis] in cultu denium[ daemonum] nationibus. Abraham patriarcha cognationem patriamque deserens sanctorum semine fecundatur. Advenit et vespera, quando gens Hebraea malis coacta prementibus contra Dei voluntatem regem sibi petiit: qui mox ordinatus primo Domini sacerdotes prophetasque trucidat: postmodum ipse cum tota gente gladio periit allophylorum. Quarta die coelum luminaribus ornatur: quarta aetate gens illa coelesti fide inclyta, regno David et Salomonis gloriosa, Templi etiam sanctissimi altitudine totum nobilitatur in orbem: sed accepit et vesperam, quando, crebrescentibus peccatis, regnum illud a Chaldaeis dissipatum, templum dirutum, et tota gens est Babyloniam translata. Quinta die pisces avesque aquis eductae: hi in patriis manent undis, illae aera terramque pervolant: quinta aetate multiplicatis in Chaldaea populis Israel, pars coelestium desideriorum pennis fulta, Hierosolymam petiit: pars volatu destituta virtutum, inter Babyloniae fluenta resedit. Successit et vespera, quando, imminente jam Salvatoris adventu, gens Judaea propter scelerum magnitudinem Romanis tributaria facta, insuper et alienigenis est subacta regibus. Sexta die terra suis animantibus impletur, et homo primus ad imaginem Dei creatur; moxque ex ejus latere dormientis sumpta costa, femina fabricatur: sexta aetate praeconantibus prophetis Filius Dei in carne, qui hominem ad imaginem Dei crearat, apparuit: qui dormiens in cruce sanguinem et aquam de latere, unde sibi Ecclesiam consecraret, emanavit: hujus aetatis vespera caeteris obscurior in Antichristi est persecutione ventura. Septima die, consummatis operibus suis, Deus requievit: eamque sanctificans, Sabbatum nuncupari praecepit, quae vesperam habuisse non legitur: septima enim aetate justorum animae post optimos hujus vitae labores in alia vita perpetuo requiescunt, quae nulla nunquam tristitia maculabitur, sed majori insuper resurrectionis gloria cumulabitur. Haec aetas hominibus tunc coepit, quando primus martyr Abel corpore quidem tumulum, spiritu autem sabbatum perpetuae quietis intravit: perficietur autem, quando receptis sanctis corporibus in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis: et ipsa est octava, pro qua sextus psalmus inscribitur: credo, quia in sex hujus saeculi aetatibus pro septima vel octava illius saeculi est aetate supplicandum, in qua quia justi gaudia, sed reprobi sunt supplicia percepturi, Psalmus hinc ingenti pavore incipit, currit, finitur: Domine, ne in ira tua arguas me, etc..
12.10
LIBER DECIMUS. CAPUT X. De mensibus.
12.10
Menses dicti a mensura, qua quisque eorum mensuratur: sed melius a luna, quae graeco sermone mene vocatur. Nam et apud Hebraeos, Hieronymo teste, luna, quam jare nominant, mensibus nomen dedit. Unde et Jesus filius Sirach, qui utique Hebraice scripsit, de luna loquens ait: Mensis secundum nomen est ejus. Antiqui enim menses suos non a solis sed a lunae cursu computare solebant. Unde quoties in Scriptura sacra, sive in lege, seu ante legem, quota die mensis quid factum dictumve sit, indicatur, non aliud quam lunae aetas significatur, a qua semper Hebraei, quibus credita sunt eloquia Dei, antiquo patrum more menses observare non cessarunt: primum mensem novorum, qui paschae caeremoniis sacratus est, Nisan appellantes, qui propter multivagum lunae discursum, nunc in Martium mensem, nunc incidit in Aprilem, nunc aliquot dies Maii mensis occupat. Sed rectius Aprili deputatur: quia semper in ipso vel incipit vel desinit vel totus includitur, ea duntaxat regula, cujus et supra meminimus, observata, ut quae quintadecima post aequinoctium luna exstiterit, primum sequentis anni mensem faciat: quae vero antea, novissimum praecedentis: sicque per ordinem. Secundus eorum mensis Iar Maio, tertius Sivan Junio, quartus Thamul Julio, quintus Aab Augusto, sextus Elul Septembri, septimus Theseri Octobri, quem propter collectionem frugum et celeberrimas in ipso festivitates novum annum appellant: octavus Maresuan Novembri: nonus Casseu Decembri: decimus Tebeth Januario: undecimus Sabat Februario: duodecimus Adar Martio simili ratione comparatur. Quos videlicet menses propter lunae circulum, qui XXIX et semis diebus constat, tricenis undetricenisque diebus alternantes, secundo demum vel tertio anno exacto, mensem superfluum, qui ex annuis undecim epactarum diebus confici solet, intercalant. Unde nonnullo moveor scrupulo, quomodo majores nostri diem, qua lex data est, quae est tertia mensis tertii, quinquagesimam ab agni occisione computent, ponentes videlicet primi mensis residuos dies numero decem et septem: quia tredecim priores fuerant ante pascha transacti, secundi XXX, tertii tres, qui fiunt simul dies quinquaginta: cum constet duos menses lunares non LX, sed quinquaginta novem diebus terminari: ideoque si paschalis mensis XXX diebus computatus XVII sui cursus dies post Pascha retinuerit, secundum jam mensem non triginta, sed undetriginta diebus debere concludi: ac per hoc in summa temporis memorati non plusquam undequinquaginta dies inveniri: nisi forte putandum est synecdochicos( quae est regula sanctae Scripturae frequentissima) a parte totum computari. Verum haec utcunque acta vel computata fuerint, claret tamen Hebraeos ad lunae cursum suos menses observare consuesse. Nec aliter in Genesi recte sentiendum, ubi Noe cum suis septimo decimo die secundi mensis arcam ingressus, et vicesima septima ejusdem mensis die post diluvium egressus asseritur: quam annum solis integrum, hoc est, trecentorum sexaginta quinque dierum esse descriptum: quia videlicet luna, quae praesenti anno, verbi gratia, per Nonas Maias septima decima existit, anno sequenti vicesima VII pridie Nonas Maias occurret. Notandum sane, quod nimium fallantur, qui mensem definiendum vel ab antiquis definitum autumant, quandiu luna Zodiacum circulum peragit, quae nimirum( sicut diligentior inquisitio naturarum edocuit) Zodiacum quidem septem viginti diebus, et octo horis, sui vero cursus ordinem viginti novem diebus et duodecim horis salva sui saltus ratione conficit: ideoque rectius ita definiendum, quod mensis lunae sit luminis lunaris circuitus ac redintegratio de nova ad novam; solaris autem mensis digressio sit solis per duodecimam partem Zodiaci, id est, signiferi circuli, quae triginta diebus et decem semis horis impletur: viginti duabus videlicet horis, ac dimidia, lunari mense productior, e quibus undecim epactarum dies et quadrans annuatim succrescere solent. Duodecies enim viceni et bini ducentos sexaginta quatuor faciunt, quas esse horas undecim dierum hinc facile patet: quia undecies viceni et quaterni eamdem summam conficiunt. Porro duodecies semis sex faciunt, quae annuae sunt horae quadrans. Siquidem luna duodecim suos menses undecim diebus( ut dictum est) et quadrante breviores totidem solis mensibus agens, in iisdem peragendis tredecies Zodiaci ambitum lustrat. Juxta allegoriam vero mensis, qui a luna nomen et ordinem accepit, significat sanctae Ecclesiae coadunationem sive profectum. Unde Job ait: Quis mihi tribuat, ut sim juxta menses pristinos? Quid nomine signat mensium, nisi collectiones animarum, sive aliquando mensis pro perfectione? Reminiscatur ergo per vocem Job Ecclesia perfectionis pristinae, et reducat ad memoriam, quanta perfectio praedicationis suae collectis animabus reportabat lucra. Menses duodecim ejusdem numeri sunt Apostoli, ut in Apocalysi: Per singulos menses reddentia fructum suum. Item mensis, sicut et sabbatum, pro requie sempiterna posita inveniuntur, ut est illud Isaiae: Et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato, ut de carnalibus sabbatis mensibusque fiant spiritalia sabbata delicata. Qui sabbatismus Dei populo reservatur, et mensis spiritalis, quando a puncto usque ad punctum luna complebitur, et suo currit ordine, ut efficiat mensem integrum calendarium. Quod autem luna, quae a sole illuminatur, significet Ecclesiam a Christo illuminatam: non indiget explanari, et sabbatum requiem significat. Veniunt ex neomeniis et sabbatis, qui sex diebus, in quibus factus est mundus, transcensis festinant ad septimum diem, id est, sabbatum, in quo vera est requies. Veniet omnis caro, ut adoret coram facie mea,, dicit Dominus, non populus Judaeorum tantum, nec in sola Hierusalem, sed omne humanum genus ubique in toto orbe adoret Patrem in Spiritu et veritate.
12.11
LIBER DECIMUS. CAPUT XI. De vicissitudinibus temporum quatuor.
12.11
Temporum autem vicissitudines quatuor sunt: ver, aestas, autumnus et hiems. Dicta sunt autem tempora a communionis temperamento, quod invicem se humore, siccitate, calore et frigore temperent. Haec et curricula dicuntur, quia non stant, sed currunt. Constat autem, post factum mundum ex qualitate cursus solis tempora in ternos menses fuisse divisa, quorum temporum talem veteres discretionem faciunt, ut primus mensis ver novum dicatur, secundus adultus, tertius praeceps. Sic et aestas in suis tribus mensibus: nova, adulta et praeceps. Sic et autumnus: novus, adultus et praeceps. Item hiems: nova, adulta et praeceps sive extrema. Unde est illud: Extremae sub casum hiemis. Ver autem dictum, quod viret: tunc enim post hiemem vestitur tellus herbis, et in florem cuncta rumpuntur. Aestas dicitur, quasi usta, id est, exusta et arida: nam calor aridus est. Autumnus a tempestate vocatus, quando et folia arborum cadunt, et omnia maturescunt. Hiemem ratio hemispherii nuncupavit, quia tunc breviori sol volvitur circulo. Unde et hoc tempus bruma dicitur, quasi braxin[ brachys], id est, brevis: vel a cibo, quod major sit tunc vescendi appetitus. Edacitas enim Graece broma appellatur. Unde et imbrumati dicuntur, quibus fastidium est ciborum. Hibernus autem inter hiemem et vernum est, quasi hievernus, qui plerumque a parte totam hiemen significat. Haec tempora singulis etiam coeli partibus ascribuntur. Ver quippe Orienti datur, quia tunc ex terris omnia oriuntur. Aestas vero Meridiano eo quod pars ejus calore flagrantior sit. Hiems Septentrioni, quod frigoribus et perpetuo gelu torpeat. Autumnus Occiduo propter graves morbos, quos habet: unde et tunc omnium folia arborum defluunt. Ut autem autumnus abundet morbis, facit hoc confinium frigoris et caloris, et compugnantia intra se contrariarum rerum. Mystice autem ver Baptismi novitatem significat, aut renovationem vitae post frigus infidelitatis, et pigritiae torporem: sive resurrectionem corporum post mortis occubitum. Unde Dominus praecepit in lege mensem novarum observare et verni principium, quando eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per mare Rubrum, in quo et celebrare pascha jussit; quo etiam tempore Salvator post passionem a morte surrexit, et spem nobis resurrectionis tribuit. Aestas autem venturae jucunditatis praefiguratio est, et fervorem charitatis exprimit. Unde est illud in psalmo: Aestatem et ver tu fecisti ea. Et in Salomone: Jam enim hiems transiit et recessit: flores apparuerunt in terra. Aestas futura beatitudo, ut in Salomone: Propter frigus piger arare noluit: mendicavit aestate, et non dabitur ei. Per haec duo tempora significat fideles diversa morum qualitate pollentes. Alii enim sunt tanquam aestas, fidei calore ferventes ad martyrium usque perducti: alii mansuetudine temperati, tanquam ver, aequabili Domino devotione famulantes. Omnia enim et ista et alia ipse fecit, cujus gratia conceditur, quod in hominum bona voluntate monstratur. Autumnus etiam, in quo colliguntur fruges, tempus est messis atque vindemiae, tempus universalis judicii significat, quando unusquisque operis mercedem recipiet, et metet fructum laboris sui, juxta illud Apostoli: Omnes nos oportet stare ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum: quoniam qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Sic enim Dominus in Evangelio ait: Messis vero consummatio saeculi est, messores autem angeli Dei. Et alibi: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram, et dormiat, et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat, dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spicam. Et cum se produxerit fructus, statim mittat falcem, quoniam adest tempus messis. Tunc enim mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno ejus omnia scandala, alligantque zizania fasciculis ad comburendum: triticum autem congregant in horrea sua. Item autumnus aliquando transacta salutis tempora significat, ut in Michea: Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit racemos in autumno. Hiems vero tribulationem significat vel terminum mortalis vitae. Unde Dominus praecepit in Evangelio discipulis, dicens: Orate, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato. Si de captivitate Hierusalem hanc sententiam voluerimus accipere, quando a Tito et Vespasiano capta est, orare debent, ne fuga eorum hieme vel sabbato fiat: quia in altero duritia frigoris prohibet ad solitudinem pergere, et in montibus desertisque latitare: in altero autem transgressio legis est, si fugere voluerint, aut mors imminens, si remanserint. Si autem de consummatione mundi intelligitur, hoc praecepit, ut non refrigescat fides nostra, et in Christum caritas: neque ut otiosi in opere Dei torpeamus virtutum sabbato.
12.12
LIBER DECIMUS. CAPUT XII. De anno.
12.12
Annus vel ab innovando cuncta, quae naturali ordine transierant, vel a circuitu temporis nomen accepit: quia veteres annum per circum ponere solebant, ut Cato dicit in Originalibus oratorum. Annum, id est, circum, terminum: et ambire dicitur pro circumire. Est autem annus lunaris, est et solaris, est et errantium discretus stellarum: est et omnium planetarum unus, quem magnum specialiter nuncupant. Sed lunaris annus quadrifarie accipitur. Primus est namque, cum luna XXVII diebus et octo horis Zodiacum percurrens, ad id signum, ex quo egressa est, revertitur. Secundus duobus diebus et quatuor horis prolixior, qui consuete mensis appellatur, cum solem a quo nova digressa est, XXIX diebus et duodecim horis exactis, jam defecta repetit. Tertius, qui XII mensibus hujusmodi, id est, diebus CCCLIV expletur, et vocatur communis, eo quod duo saepissime tales pariter currant. Quartus qui embolismus Graece dicitur, id est, superaugmentum, et habet XIII menses, id est, dies CCCXXXIV. Qui uterque apud Hebraeos a principio mensis paschalis incipit, ibidemque finitur: apud Romanos vero ab incipiente luna mensis Januarii sumit initium, ibique terminatur. Item solis est annus, cum ad eadem loca siderum redit peractis trecentis sexaginta quinque diebus et sex horis, id est, quadrante totius diei: quae pars quater ducta cogit interponi unum diem: quem Romani bissextum vocant, ut ad eumdem circuitum redeatur. Quartus solaris gyri annus bissextilis est, caeteris tribus uno die prolixior, quo confecto sol ad cuncta signorum loca eisdem dierum noctiumque, quibus ante quadriennium, revertitur horis. Annus errantium stellarum est, quo illarum quaeque Zodiaci ambitum perlustrat, de quo supra diximus. Annus magnus est, cum omnia simul errantia sidera ad sua quaeque loca habuere recurrunt[ recursum], quem etiam circulus magnus paschae ostendit. Circulus paschae magnus est, qui multiplicato per invicem solari ac lunari cyclo quingentis triginta duobus conficitur annis. Sive enim decies novies viceni et octoni, seu vicies octies deni ac noveni multiplicentur: quingentorum XXXII numerum complent, unde fit, ut idem circulus magnus decennovennalis lunae circulus viginti octo, solis autem, qui vicenis octonisque consummari solet annis, decem et novem habeat circulus bissextos decies nonies septenos, id est, centum triginta tres menses solares vicies octies ducentos viginti et octo, id est, octo millia ducentos octoginta quatuor. Menses autem lunares vicies octies CCXXXV, id est, sex millia DLXXX dies, exceptis bissextis, vicies octies VM, DCCCCXXV, id est, CXCIVM, CLXXX. Appositis autem bissextis CXCIVM, CCCXIII, qui ubi memoratam ex ordine mensium dierumque summam compleverit, mox in se ipsum revolutus cuncta, quae ad solis vel lunae cursum pertinent, eodem, quo praeterierant, semper tenore restaurat. Tantum anni Dominicae Incarnationis suo certo tramite proficiunt in majus: et indictiones, quoquo ferantur in ordine nil siderum cursum, atque ideo nil paschalis calculi ordinem movent. Anni enim juxta allegoriam aliquando aeternitatem, aliquando brevitatem humanae vitae significant: in illo enim prophetico, ubi ad Deum dicitur: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient, natura ejus sub brevitate declaratur: quia ipse solus novit esse, qui ut sit, alio non egeret adjutore. Alibi autem, ubi scriptum est: Anni nostri, sicut aranea, meditabuntur; malignitatem vitae nostrae posita similitudo declarat. Aranea est enim animal debile ac tenuissimum, quod transeuntibus muscis ad escam sibi procurandam quaedam retia dolosa contexit. Sic anni eorum, qui sceleratis operibus dediti sunt, in artibus et subdolis machinationibus occupantur. Quod autem subsequenter dicitur: Dies annorum nostrorum in ipsis LXX anni: si autem in potentatibus, LXXX anni et caetera: si annos istos ad litteram velimus advertere, multos hominum et nonagenarios bene viventes invenies, et iterum necdum septuagenarios debilitate confectos: ut, quod hic dicitur, constare minime posse videatur: sed numerum septuagenarium legi potius decenter aptamus, quo sabbati diem observandum esse praecepit: octogenarium vero populo Christiano aptissime deputamus, qui octavum diem resurrectionis Dominicae sancta festivitate veneratur. Octogenarium vero addidit in potentatibus: quia tunc revera coepimus habere potentiam, quando nobis Dominus Salvator apparuit. Isti ergo sunt dies annorum, qui nobis probabilis vitae conferunt claritatem. Annus Dominus Jesus Christus a quibusdam putatur, ut in psalmo: Benedices coronam anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate. Annus, praesens tempus ab adventu Domini usque in finem mundi, in quo poenitentia et remissio peccatorum praedicatur, ut est illud in Isaia, Praedicare annum placabilem Domino, et diem retributionis. Hinc et in Evangelio agricola ad Dominum suum ait: Dimitte illam et hoc anno usquedum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris. Anni sex, de quibus in lege praecipitur, ut si puer Hebraeus emptus pretio fuerit domino suo serviat, et in septimo ad libertatem exeat, praesens significant tempus: quia mundus sex diebus factus est. Jubilaeus interpretatur remissionis annus, est enim Hebraicus sermo, et numerus, qui septenis annorum hebdomadibus, id est XLIX annis texitur, in quo clangebantur tubae, et ad omnes revertebatur antiqua possessio, debita absolvebantur, confirmabantur libertates. Hunc numerum etiam in diebus Pentecostes et ipsi celebramus post Domini resurrectionem, remissa culpa, et totius debiti chirographo evacuato, ab omni nexu liberi, suscipientes advenientem in nos gratiam Spiritus sancti.
12.13
LIBER DECIMUS. CAPUT XIII. De saeculo.
12.13
Saecula generationibus constant, et inde saecula, quod se sequantur. Abeuntibus enim aliis alii succedunt. Hinc quidam quinquagesimum annum saeculum dicunt, quem Hebraei Jubilaeum vocant. Ob hanc causam et ille Hebraeus, qui propter uxorem et liberos amans dominum suum, aure pertusa servitio subjugatur, servire jubetur in saeculum, hoc est, usque ad annum quinquagesimum. Aliquando pro praesenti vita positum est, ut est illud: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Saeculum, hujus vitae significat cursum, ubi miseri sunt quicunque delinquunt: ubi fas est corda nostra converti, et misericordiam postulari. Ibi enim damnatio est confiteri peccatum, ubi constat esse judicium. Aliquando pro aeternitate ponitur, ut est illud: Memor fuit in saeculum Testamenti sui; quia quidquid Dominus promisit, per eum[ perenni] firmitate mansurum est. Aliquando praeteritum tempus significat, ut est illud: Misericordia Domini a saeculo, hoc est, a primordio mundi declarata est in fidelibus suis: Et usque in saeculum saeculi, hoc est, in praesenti et in futuro saeculo. Sic ergo ter hic positum saeculum aeternitatem Domini absolute designat: quoniam et ille ante saeculum, et in saeculo, et post istud saeculum misericors esse monstratur. Aetas plerumque dicitur et pro uno anno ut in annalibus: et pro septem, ut hominis: pro centum, ut pro quovis tempore. Unde et aetas tempus, quod de multis saeculis instruitur: et dicta aetas, quasi aevitas, id est, similitudo aevi. Nam aevum est aetas perpetua, cujus neque initium neque extremum noscitur: quod Graeci vocant eonas: quod aliquando apud eos pro saeculo, aliquando pro aeterno ponitur. Unde et apud latinos est derivatum. Aetas autem prope duobus modis dicitur. Aut est enim hominis, sicut infantia, juventus, senectus: aut mundi, cujus prima aetas est ab Adam usque ad Noe: secunda a Noe usque ad Abraham: tertia ab Abraham usque ad David: quarta a David usque ad migrationem Juda in Babyloniam: quinta deinde usque ad adventum Salvatoris in carne: sexta, quae nunc agitur, usque quo mundus iste finiatur. Sic ergo potest mundi aetas ad similitudinem aevi hominis comparari.
12.14
LIBER DECIMUS. CAPUT XIV. De sex aetatibus saeculi.
12.14
De sex hujus mundi aetatibus a septima vel octava quietis vitaeque coelestis et supra in comparatione primae hebdomadis, in qua mundus ornatus est, aliquanta perstrinximus: et nunc in comparatione aevi unius hominis, qui microcosmos Graece a philosophis, hoc est, minor mundus solet nuncupari, de eisdem aliquanto latius exponemus. Prima est ergo mundi hujus aetas ab Adam usque ad Noe, continens annos, juxta Hebraicam veritatem, mille sexcentos quinquaginta VII, juxta LXX interpretes, IIMCC, et XLII, generationes, juxta utramque editionem, numero decem: quae universali est deleta diluvio, sicut primam cujusque hominis oblivio demergere consuevit aetatem. Quotus enim quisque est, qui suam recordetur infantiam? Secunda aetas a Noe usque ad Abraham, generationes juxta Hebraicam auctoritatem complexa decem, annos autem CCXXII, porro juxta interpretes anni mille LXXII, generationes vero XI. Haec quasi pueritia fuit generis populi Dei, et ideo in lingua inventa est, id est, Hebraea. A pueritia namque homo incipit nosse loqui post infantiam, quae hinc appellata est, quod fari non potest. Tertia ab Abraham usque ad David, generationes juxta utramque auctoritatem XIV, annos vero DCCCCXLII complectens. Haec quaedam velut adolescentia fuit populi Dei, a qua aetate quia incipit homo posse generare, propterea Matthaeus evangelista generationum ex Abraham sumpsit exordium, qui etiam pater gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit. Quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis, annos habens, juxta Hebraicam veritatem, CCCCLXXIII; juxta LXX translationem duodecim amplius: generationes juxta utrosque codices XVIII, quas tamen evangelista Matthaeus certi mysterii gratia XIV ponit, a qua, velut juvenili aetate, in populo Dei regum tempora coeperunt. Haec namque in hominibus aetas apta gubernando solet existere regno. Quinta, quasi senilis aetas, a transmigrari[ transmigratione] Babylonis usque ad adventum Domini Salvatoris in carne, generationibus et ipsa XXIV, porro annis DLXXXIX extenta. In qua, ut gravi senectute fessa, malis crebrioribus plebs Hebraea quassatur. Sexta, quae nunc agitur, aetas nulla generationum vel temporum serie certa: sed, ut aetas decrepita ipsa, totius saeculi morte consumenda. Has aerumnosas, plenasque laboribus, mundi aetates quique felici morte vicerunt, septima jam sabbati perennis aetate suscepti octavam beatae resurrectionis aetatem, in qua semper cum Domino regnent, exspectant.
12.15
LIBER DECIMUS. CAPUT XV. De festivitatibus.
12.15
Festivitas dicta a festis diebus, quasi festiditas, eo quod in eis sola res divina fit, quibus contrarii sunt fasti, in quibus jus fatur, id est, dicitur. Solemnitas a sacris dicitur, ita suscepta, ut mutari ob religionem Christi non debeat, a solo, id est, firmo atque solido nominata. Celebritas autem vocatur, quod non ibi terrena, sed coelestia tantum aguntur. Paschae festivitatum omnium prima est, de cujus vocabulo jam superius dictum est. Pentecosten, sicut et pascha, apud Hebraeos celebris dies erat, quod post quinque decadas paschae celebratur, unde et vocabulum sumpsit. Pente enim Graece quinque. In quo die secundum legem panes propositionis de novis frugibus offerebantur: cujus figuram annus jubilaeus in Testamento Veteri gessit, quae nunc iterum per figuram repromissionis aeternam requiem praefigurat. Epiphania Graece, Latine apparitio sive manifestatio vocatur. Eo enim die Christus sideris indicio magis apparuit adorandus: quod fuit figura primitiae credentium gentium. Quo die Dominicum Baptismatis Sacramentum et permutatae aquae in vinum factorum per Dominum signorum principia extiterunt. Duae sunt autem Epiphaniae: prima, in qua natus Christus pastoribus Hebraeorum, angelo nuntiante, apparuit: secunda, in qua ex gentium populo, stella indice, ad praesepis cunabula magos adoraturos exhibuit. Scenopegia solemnitas Hebraeorum de Graeco in Latinum tabernaculorum dedicatio interpretatur, quae celebrabatur a Judaeis in memoriam expeditionis, cum ab Aegypto promoti in tabernaculis agebant, et ex eo Scenopegia. Scena enim Graece tabernaculum dicitur: quae solemnitas apud Hebraeos Septembri mense celebratur. Neomenia apud nos Calendae, apud Hebraeos autem quia secundum lunarem cursum menses supputantur, et Graece mene luna appellatur: inde neomenia, id est, nova luna. Erant enim apud Hebraeos ipsi dies calendarum ex legali institutione solemnes, de quibus in psalterio dicitur: Canite in initio mensis tuba, in die insignis solemnitatis vestrae. Encaenia, nova templi dedicatio. Graece enim kainon dicitur novum. Quando enim aliquid novum dedicatur, encaenia dicitur. Hanc dedicationis templi solemnitatem Judaei Octobri mense colebant. Dies palmarum ideo dicitur, eo quod in eo Dominus et Salvator noster, sicut propheta cecinit, Hierusalem tendens, asellum sedisse perhibetur: tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo plebium obviam ei clamaverunt: Hosanna, benedictus, qui venit in nomine Domini, rex Israel. Vulgus autem ideo hunc diem capitilavium vocat, quia tunc moris est lavandi capita infantium, qui ungendi sunt, ne observatione quadragesimae sordidata ad unctionem accederent. Hoc autem die symbolum competentibus traditur, propter confinem Dominicae paschae solemnitatem, ut qui jam ad Dei gratiam percipiendam festinant, fidem, quam confiteantur, agnoscant. Coena dominica dicta est eo quod in eo die Salvator pascha cum suis discipulis fecerit. Quod et hodieque, sicut est traditum, celebratur, sanctumque in eo die chrisma conficitur, atque initium Novi Testamenti, et Veteris Testamenti cessatio declaratur.
12.16
LIBER DECIMUS. CAPUT XVI. De sabbato.
12.16
Sabbatum ab Hebraeis ex interpretatione vocabuli sui requies nominatur: quod Deus in ipso, perfecto mundo, requievisset. Siquidem in eo die requievit Dominus in sepulcro, ut quietis illius mysterium confirmaret, quod Judaeis observandum in umbra futuri praeceptum est: sed postquam Christus in sepulcro suo ejus figuram adimplevit, observatio ejus quievit.
12.17
LIBER DECIMUS. CAPUT XVII. De Dominico die.
12.17
Dominicus dies proinde vocatur, quia in eo resurrectio Domini nostri declarata est. Qui dies non Judaeis, sed Christianis in resurrectione Domini declaratus est, et ex illa habere coepit festivitatem suam. Illis enim solum celebrandum sabbatum traditum est: quia erat antea requies mortuorum: resurrectio autem nullius erat, qui resurgens a mortuis non moreretur. Postquam autem facta est talis resurrectio in corpore Domini, ut praeiret in capite, quod corpus Ecclesiae speraret in fine: jam dies Dominicus, id est, octavus, qui et primus, celebrari coepit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).