Rabanus Maurus780-856
De universo
Univ 14.1
Choose a text
More by Rabanus Maurus
—
8922 Deuni
14.1
LIBER DUODECIMUS. CAPUT PRIMUM. De terra.
14.1
Terra est in media mundi regione posita, omnibus partibus coeli in modum centri aequali intervallo consistens: quae singulari numero totum orbem significat, plurali vero singulas partes. Cujus nomina diversa dat ratio. Nam terra dicta a superiori parte, qua teritur: humus ab inferiore: vel humida terra, ut sub mare: tellus autem, quia fructus ejus tollimus. Eadem et arva ab arando et colendo vocata. Proprie autem terra ad distinctionem aquae arida nuncupatur. Sicut Scriptura ait, quod vocaverit Deus terram, aridam. Naturalis enim proprietas siccitas est terrae. Nam ut humida sit, hoc aquarum affinitate sortitur. Cujus motum alii dicunt ventum esse in concavis ejus, qui motus eam movet. Sallustius: Venti per cava terrae praecipitati, rupti aliquot montes tumulique sedere. Alii aquam dicunt genitalem in terris moveri, et eas simul concutere, sicut vas, ut dicit Lucretius. Alii fungum eamdem terram vocant, cujus plerumque latentes ruinae superposita cuncta concutiunt. Terrae quoque hiatus aut motu aquae inferioris fit, aut crebris tonitruis, aut de concavis terrae erumpentibus ventis. Terra enim mystice plures significationes habet. Aliquando significat patriam coelestem, ut est illud: Credo videre bona Domini in terra viventium. Et illud evangelicum: Beati mites, inquit, quoniam ipsi possidebunt terram. Aliquando carnem Domini Salvatoris significat, ut est illud: Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Jacob. Jacob enim patriarcha significat populum fidelem, qui liberatus est a captivitate diaboli per incarnationem Salvatoris. Item terra significat sanctam Mariam virginem, de qua Dominus nasci dignatus est. Unde est illud: Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit. Potest et aliter hic sensus intelligi. Veritas de terra oritur, quando confessio peccatorum offertur; justitia de coelo prospexit, quantum fit remissio peccatorum: quod in Publicani illius oratione provenit. Veritas enim de terra orta est, quando ima respiciens, confitendo peccata sua, Dominum rogavit; justitia vero de coelo prospexit, cum descendit justificatus Publicanus, magis quam ille Pharisaeus. Item terra Ecclesiam significat, ut est illud: Domini est terra. Quamvis terram et in bono et malo poni saepe noverimus; hic tamen Ecclesiam debemus advertere, quae Domino specialiter pura mente famulatur. Nam licet omnia ab ipso sint condita, tamen illud ipsius esse proprie dicimus, quod eum veneratur auctorem: et ideo Ecclesia non immerito fructifera bonorum terra suscipitur, quia nutrit et continet populum. Sequitur: Et plenitudo ejus, id est, multitudo sancta, qua repletur Ecclesia. Sed ne terram, quam superius dixit, angustam putares aliquando fortasse regionem, nunc dicit: orbis terrarum, hoc est, universalem Ecclesiam, quae totius mundi ambitu continetur. Intende vero, quod dicit: Qui habitant in ea, id est, non qui veniunt et recedunt: sed qui fixa mentis stabilitate perdurant. Habitare enim manere dicimus, quod errantium non est; quod mutabilitati non convenit; sed ille solus Ecclesiam inhabitat, qui usque ad obitum suum in fide rectissima perseverat, sicut et alius psalmus dicit: Ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Terra homo ipse, ut in Evangelio: Aliud cecidit in terram bonam. Item in Genesi, arida, terra nominatur, ut est illud: Et vocavit aridam terram, populum scilicet fontem fidei sitientem, et bonorum operum germen proferentem. Terra vero in malum posita est, ubi corruptionem humanae naturae, vel peccatores, vel perditos homines significat. Corruptionem autem naturae illa Domini sententia demonstrat, qua ad hominem peccantem ait: Terra es, et in terram ibis. Peccatores quoque terrae nomine ibi notantur, ubi Dominus ad serpentem ait: Terram comedes cunctis diebus, hoc est, peccatores in sortem tuam et perditionem trahes, et eorum iniquitatibus pasceris. Similiter et illud, quod alibi legitur: Recedentes a te in terra scribentur, id est, qui per apostasiam a te avertentur, inter peccatores connumerabuntur. Terra, carnalis potentia, ut in Ecclesiastico: Quid superbit terra et cinis?. Terra deserta populus Judaeorum, sive omnes peccatores, ut in Jeremia: Terra deserta et inhabitabilis, in qua nullus habitat, nec pertranseat per eam filius hominis, id est, Dominus Jesus Christus. Pulvis peccatores sunt, sicut in Isaia dicitur pro diabolo: Et serpenti pulvis panis ejus. Et alibi: Non sic impii, non sic: sed tanquam pulvis. Lutum medicinae coelestis glutinum, ut in Evangelio: Lutum fecit, et linivit oculos meos. Aliter peccatorum glutinum, ut in Psalmo: Eripe me de luto, ut non inhaeream. Lutum adulatio deceptoris, sive haereticorum falsa delinitio, ut in Ezechiele: Ipsi aedificabant parietem: illi autem liniebant eum luto absque temperamento.
14.2
LIBER DUODECIMUS. CAPUT II. De orbe.
14.2
Orbis a rotunditate circuli dictus, quia sicut rota est. Inde brevis etiam rotella orbiculus appellatur. Undique enim circumfluens Oceanus ejus in circuitu ambit fines. Significat ergo aut totum mundum juxta historiam, aut, juxta allegoriam, universalem Ecclesiam, aut in contrariam partem impios, qui frequenter terrae appellatione declarantur. De quibus Psalmista ait: Judicabit orbem terrae in justitia. A Domino judicandi sunt, qui pertinacia sua nulla remissione liberantur. Populus autem significat eos, qui ex Hebraeis fideles probati sunt, et qui devoti ex gentibus advenerunt. Requirendum est sane, quod et hic orbem terrarum dicat, et in Psalmo ponat: illuxerunt fulgura ejus orbi terrae, et in aliis plurimis locis ipso schemate terram perhibeat esse conclusam; iterumque centesimus sextus Psalmus quatuor cardinibus terrae spatia comprehendit, dicens: A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari; cujus rei evidentissimum quoque Evangelii exstat exemplum, ubi dicit: Emittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabit a quatuor angulis terrae. Unde merito aestimo perquirendum, quemadmodum terrae possit et quadratio et circulus convenire, dum schemata ipsa( sicut geometrici dicunt) judicantur esse diversa. Formam terrae ideo Scriptura orbem vocat, eo quod respicientibus extremitatem ejus circulus semper apparet, quem circulum Graeci horizonta vocant. Quatuor autem cardinibus eam formari dicit; quia quatuor cardines quatuor angulos quadrati significant, qui intra praedictum terrae circulum continentur. Nam si ab Orientis cardine in Austrum et in Aquilonem singulas rectas lineas ducas: similiter quoque et si ab Occidentis cardine ad praedictos cardines, id est Austrum et Aquilonem, singulas rectas lineas tendas: facis quadratum terrae intra orbem praedictum. Sed quomodo quadratus iste demonstrativus inter circulum scribi debeat, Euclides in quarto libro Elementorum evidenter insinuat: quapropter recte Scriptura sancta faciem terrae et orbem vocat, et quatuor eam dicit cardinibus contineri. Divisus est autem trifarie, a quibus una pars Asia, altera Europa, tertia Africa nuncupatur: quas tres partes orbis veteres non aequaliter diviserunt. Nam Asia a meridie per Orientem usque Septentrionem pervenit: Europa vero a Septentrione usque Occidentem: atque Africa ab Occidente usque ad Meridiem. Unde evidenter orbem dimidium duae tenent, Europa et Africa: alium vero dimidium sola Asia. Sed istae duae ideo partes factae sunt, quia inter utrasque ab Oceano mare Magnum ingreditur, quod eas intersecat. Quapropter si in duas partes Orientis et Occidentis orbem dividas, Asia erit in una, in altera Europa et Africa. Istae tres partes totum humanum genus cum insulis, quae his adjacent, continent. Et bene tribus partibus distinctus est orbis, qui sanctae Trinitatis fide imbuendus erat, et Evangelico documento instruendus. Unde legitur in parabola Salvatoris, quod mulier acceptum fermentum abscondit in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum, id est, sancta Ecclesia humano generi, quod ex tribus filiis Noe seminatum fuit in mundo, fermentum Evangelicae doctrinae in cordibus fidelium abscondit, donec nativum saporem totum per rectam fidem et scientiam spiritalem converteret in cultum et servitium Dei.
14.3
LIBER DUODECIMUS. CAPUT III. De paradiso.
14.3
Paradisus est locus in Orientis partibus constitutus, cujus vocabulum ex Graeco in Latinum vertitur, hortus. Porro Hebraice Eden dicitur, quod in lingua nostra deliciae, interpretatur: quod utrumque junctum facit hortum deliciarum. Est enim omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus, habens etiam et lignum vitae: non frigus, non aestus, sed perpetua veris temperies, ex cujus medio fons prorumpens, totum nemus irrigat, dividiturque in quatuor nascentia flumina. Cujus post peccatum hominis aditus interclusus est. Septus est enim undique romphaea flammea, id est, muro igneo accinctus: ita ut ejus coelo pene jungat incendium. Cherubim quoque, id est, angelorum praesidium arcendis spiritibus malis super romphaea flagranti ordinatum est: ut homines flammae, angelos vero malos angeli submoveant, ne cui carni vel spiritui transgressionis aditus paradisi pateat. Paradisus, id est hortus deliciarum, mystice aut Ecclesiam praesentem significat, aut terram viventium, ubi illi qui merentur per fidem rectam et bona opera victuri sunt in perpetuum. De quo Dominus ad latronem in cruce confitentem ait: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Aliter autem paradisus( ut diximus) significat sanctam Ecclesiam, de qua in Genesi scriptum est: Plantaverat Dominus Deus paradisum voluptatis a principio. Paradisus Ecclesia est: sic de illa legitur in Canticis canticorum: Hortus conclusus soror mea sponsa. A principio autem plantatur paradisus: quia Ecclesia Catholica a Christo, qui est principium omnium, condita esse cognoscitur. Fluvius de paradiso exiens imaginem portat Christi de paterno fonte fluminis, qui irrigat Ecclesiam suam verbo praedicationis, et dono baptismi. De quo bene per Prophetam dicitur: Dominus Deus noster fluvius gloriosus exsiliens in terram sitientem. Quod quatuor fluminibus de paradiso egredientibus terra rigatur: solidum mentis nostrae aedificium prudentia, temperantia, fortitudo, justitia continet: quia quatuor virtutibus tota boni operis structura consurgit. Quatuor ergo paradisi flumina terram irrigant; quia dum in his quatuor virtutibus cor infunditur, ab omni desideriorum carnalium aestu temperatur. Item allegorice quatuor paradisi flumina quatuor sunt Evangelia ad praedicationem in cunctis gentibus missa. Ligna fructifera omnes sancti sunt: fructus eorum, opera eorum. Lignum vitae, sanctus sanctorum utique Christus, ad quem quisque si porrexerit manum, vivet in aeternum. Lignum autem scientiae boni et mali, proprium est voluntatis arbitrium; quod in medio nostri est positum ad dignoscendum bonum vel malum. De quo qui, relicta gratia Dei, gustaverit, morte morietur.
14.4.1
LIBER DUODECIMUS. CAPUT IV. De regionibus.
14.4.1
India vocata ab Indo flumine, quo ex parte Occidentali clauditur. Haec a Meridiano mari porrecta usque ad Ortum solis, et a Septentrione, usque ad montem Caucasum pervenit, habens gentes multas et oppida: insulam quoque Taprobane gemmis et elephantis refertam, Chrysam et Argyrem auro argentoque fecundas, Tylem quoque arborum foliis nunquam carentem. Habet et flavios Gangen et Indum et Hypasin illustrantes Indos. Terra Indiae Favonii spiritu saluberrima; in anno bis metit fruges, vice hiemis Etesiis potitur; gignit autem tincti coloris homines, elephantes ingentes, monoceron bestiam, psittacum avem, ebenum quoque lignum et cinnamum, et piper, calamum aromaticum, mittit et ebur, lapides quoque pretiosos, berillos, chrysoprasos, et adamantem, carbunculos, lychnites, margaritas et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio. Ibi sunt et montes aurei, quos adire propter dracones et gryphes, et immensorum hominum monstra impossibile est. Parthia ab Indiae finibus usque ad Mesopotamiam generaliter nominatur; propter invictam enim virtutem Parthorum et Assyria, et reliquae proximae regiones ejus nomen traxerunt. Sunt enim in ea Aracusia, Parthia, Assyria, Media et Persida, quae regiones invicem sibi conjunctae initium ab Indo flumine sumunt, Tigri clauduntur, locis montuosis et asperioribus sitae, habentes fluvios Idaspem et Arbem. Sunt enim inter se finibus suis discretae, nomina a propriis auctoribus trahentes. India enim, quae in Orientali parte consistit, et solis ortum prima suscipit, primitivam potest designare ecclesiam in gente Judaea constitutam; quae adventum solis justitiae prima aspexit, et lumen verum huic orbi exortum per doctores suos in toto orbe praedicavit: ipsa etiam aurum sapientiae et argentum eloquentiae gemmasque omnium virtutum sufficienter habuit, arboresque semper virentes, hoc est, homines rectae fidei viriditate pollentes non paucos habuit; sed tamen bestiarum multitudine non caruit omnino, quia persecutores Christianitatis nominis plures invenit, et haereticorum venenosa documenta exoriri praesensit: sed omnia figmenta diaboli, Christi virtute superavit. Assur interpretatur deprimens, id est, diabolus humanum genus deprimens in psalmo: Etenim, inquit, Assur simul venit cum illis. Item Assur diabolum vel potestates hujus saeculi significat, ut est illud Isaiae: Vae, Assur virga furoris mei. Item ibi: noli timere popule meus habitator Sion ab Assur. In virga enim percutiet te, et baculum suum levabit super te in via Aegypti. Rursum Assur Antichristum significat, ut est illud Micheae prophetae: Tunc erit pax terrae nostrae, cum surrexerint in ea pastores septem et octo primates hominum, id est, praedicatores legis et Evangelii: et indagabunt Assur, hoc est, Antichristum, in fossa Vembroth, hoc est, in damnatione diaboli. Assyria vocata ab Assur, filio Sem, qui eam regionem post diluvium primus incoluit. Haec ab ortu Indiam a meridie Mediam tangit, ab occiduo Tigrim, a septentrione montem Caucasum, ubi portae Caspiae sunt. In hac regione primus usus inventus est purpurae. Unde primum crinium et corporum unguenta venerunt, et odores, quibus Romanorum atque Graecorum effluxit luxuria. Assyria, quae ab Assur, qui interpretatur, ut quidam volunt, dirigens, vel gradiens, denominata est, quae etiam primum principatum per insolentiam in mundo arripuit, significat fastum imperii mundani. De quo etiam in Genesi scriptum est: De terra illa exivit Assur, et aedificavit Ninivem et Roboch civitatem. De hac terra Assyriorum pullulavit imperium, qui ex nomine Niniveli filii Nini condiderunt urbem magnam, quam Hebraei appellant Niniven, ad cujus vel ruinam, vel poenitentiam tota Jonae pertinet prophetia. Assyrii interpretantur, deprimentes, id est, impii vel daemones, ut est illud Hieremiae: Quid tibi cum illa[ via] Assyriorum, ut bibas aquam fluminis? Et in bonam partem intelliguntur Assyrii, ut dicit Isaias: Erit Israel tertius Aegyptio, et Assyrio benedictio in medio terrae. Cedar Hebraeum nomen est, quod nostra lingua interpretatur, tenebrae. Hoc ad saeculi hujus pertinet amatores, qui tenebrosis actibus involuti, illa magis diligunt, unde perire noscuntur. Sed ut verbi hujus breviter noscamus originem, Cedar Ismael filius fuit, qui genti suae nomen dedit, cujus fines usque ad Medos Persasque prolati sunt: hi nunc Sarraceni appellantur. Quo vocabulo competenter significantur peccatores, inter quos se adhuc habitare Ecclesia suspirat. Media et Persida a regibus Medo et Perso cognominatae, qui eas provincias bellando aggressi sunt, ex quibus Media ab Occasu transversa Parthia regna amplectitur, a Septentrione Armenia circumdatur, ab Ortu Caspios videt, a Meridie Persidem. Hujus terra medicam arborem gignit, quam alia regio minime parturit. Sunt autem Mediae duae: major et minor. Persida tendens ab ortu ad Indos ab occasu Rubrum mare habet, ab Aquilone vero Mediam tangit, ab Austro Carmaniam, quae Persidae adnectitur, quibus est Susa oppidum nobilissimum: in Perside primum orta est ars magica, ad quam Nembroth gigas post confusionem linguarum abiit, ibique Persas ignem colere docuit. Nam omnes in illis partibus solem colunt, qui ipsorum lingua el dicitur. Persae et Medi, qui regnum post Assyrios tenuerunt, significant principatum gentium, quae aliquando solatiis fovent populum Dei. Unde legitur in historiis veterum, quod Cyrus rex Persarum atque Medorum, qui in Isaiae vaticinio praedictus fuerat, solverit captivitatem Judaicam, et Templum Dei construi juberet. Ob hoc etiam servus Dei nuncupatus est, ob quod etiam auxilium Domini illi promissum est, ut subjiciat coram eo gentes et dorsa regum vertat: et merito. Nam Medi et Persae, mensurantes, sive mensurati, interpretantur. Mensura, qua mensi sunt, remetiebatur eis. Mesopotamia Graecam etymologiam possidet, quod duobus fluviis ambiatur. Nam ab oriente Tigrim habet, ab occiduo Euphraten. Incipit autem a Septentrione inter montem Taurum et Caucasum, cujus a meridie sequitur Babylonia, deinde Chaldaea, novissime Arabia Eudaemon. Mesopotamia, quae interpretatur elevata, unde Jacob duxit uxorem, significat gentilitatem, unde Christus exquisivit sibi Ecclesiam sponsam, non habentem maculam ac rugam. Nam sicut Jacob, relicta domo, patria vel parentibus, perrexit in regionem longinquam, ut acciperet sibi uxorem, non aliter Christus reliquit parentes secundum carnem, id est, populum Israeliticum, et patriam, id est, Hierosolymam et omnes regiones Judaeae, et abiit in gentes, accepitque sibi inde Ecclesiam, ut impleretur quod dictum est: Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non dilectam, dilectam. Babyloniae regionis caput Babylon urbs est, a qua etiam nuncupata est, tam nobilis, ut Chaldaea et Assyria et Mesopotamia in ejus nomen aliquando transierint. Hanc urbem primum Nembroth gigas fundavit. Hanc Semiramis regina Assyriorum ampliavit murumque urbis bitumine et cocto latere fecit. Vocabulum autem sumpsit a confusione, eo quod ibi confusae sint atque permixtae linguae aedificantium turrim. Babylonia, quae interpretatur confusio, in qua principatus erat Chaldaeorum, qui interpretantur quasi daemonia, vel quasi feroces, significat civitatem diaboli, in qua sempiterna confusio est, et ubi daemoniorum ferocitas in subversione hominum apparet. In qua regnavit Nabuchodonosor, qui interpretatur prophetia lagunculae angustae, et significat diabolum. Ipse enim vastavit civitatem Dei, et templum incendit: quia sanctam Ecclesiam insectatur odiis, et homines, qui templum Dei fuerunt, incendio mundanae concupiscentiae subvertere cupit. Nam ita de eo legitur: Venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, Hierusalem, et succendit domum Domini, et domum regis, et domos Hierusalem, omnemque domum combussit igni, et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnes exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe militum: reliquam autem populi partem, qui remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae, et reliqua. Venit Nabuzardan, qui interpretatur ventilabrum, sive prophetia alieni judicii, et significat Antichristum, justo Dei judicio super peccatores, princeps utique exercitus regis Babylonis Hierusalem intelligibilem, et succendit domum Domini, cum antiquus hostis, qui et rex confusionis, et princeps omnium iniquorum est, tam malignorum spirituum, quam etiam impiorum hominum, plebem invadit fidelium, et domum regis, et domos Hierusalem, id est, rectores, et eos qui videbantur in visione pacis manere, inflammatos cupiditate subvertit, omnemque domum combussit igni, cum uniuscujusque conscientiam per flammam illiciti amoris perturbavit; et muros Hierusalem in circuitu destruxit, cum intentionem orationis et virtutum studia, quae contra se valere novit, in desperantibus dissolvit, ne per spem veniae ad divina recurrant auxilia, et correctioris vitae apprehendant munimina: populumque in captivitate ducens, de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas, quia eos, qui utiles verbo et exemplo esse poterant, per vitia captivans, stultis et hebetibus commendat agriculturam, quatenus non vinum gratiae spiritalis et frumentum sanae doctrinae in vineis et agris populorum fructificet, sed spinae magis et tribuli vitiorum excrescant. Babylon quoque mundus aut Roma est, ut in Apocalypsi legitur: Et Babylon magna venit in memoriam ante Dominum, dare calicem vini indignationis irae ejus. Et in Isaia: Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta in superbia Chaldaeorum, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, non habitabitur usque in finem. Et in Jeremia: Calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram, subito cecidit Babylon, et contrita est. Arabia appellata, id est, sacra. Hoc enim significat interpretata, eo quod sit regio thuriferos odores creans: hinc enim Graeci eudaemon, nostri beatam nominaverunt, in cujus saltibus et myrrha et cinnamum provenit. Ibi nascitur avis phoenix, sardonyx gemma, et iris, malochites et paederotes ibi inveniuntur. Ipsa est Saba appellata a filio Chus, qui nuncupatus est Saba. Haec autem angusto terrae tractu ad Orientem versus Persicum sinum extenditur, cujus septentrionalia Chaldaea claudit, Occasum sinus Arabicus. Arabia, quae interpretatur humilis, sive campestris, terrenam significat delectationem. Unde scriptum est in psalmo: Reges Arabum et Saba dona adducent. Arabum ponitur pro hominibus suavi et terrena se delectatione tractantibus. Nam sicut illa patria diversis aromatibus sensum varium mulcet, ita isti ad delectationes mollissimas illecebris saecularibus invitantur. Reges ergo Arabiae sunt, qui blandimenta corporum rigidae subjiciunt disciplinae. Similiter Saba, unde Sabaei dicti sunt, quamvis corporali delectatione praevaleat, et jucundis odoribus sit referta: suaviora tamen conversi ejus populi offerunt dona virtutum. Syriam Syrus quidam perhibetur indigena suo vocabulo nuncupasse. Haec ab oriente fluvio Euphrate, ab occasu mari nostro et Aegypto terminatur, habens a Septentrione Armeniam, et Cappadociam; a meridie sinum Arabicum; situs ejus porrectus in immensam longitudinem, in lato angustior. Syria enim significat superbiam gentium, quae saepius affligebat populum Dei. Unde scriptum est, quod Benadab rex Syriae congregaverit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus, et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam, et reliqua. Mystice Benadab, hostis Israel, significat diabolum, omnium bonorum inimicum, qui diversos exercitus malignorum spirituum ad subvertendum populum Dei contrahit. Sed per pueros principum Israel vincitur, cum per bonos auditores sanctorum doctorum, qui id, quod aure audiunt, factis implere nituntur, iniquus hostis in fugam vertitur: omnisque suus exercitus a militibus Christi turbatur. Fugit quoque Benedab rex Syriae in equo cum equitibus: nec non egressus rex Israel percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna. Quid est, quod Benadab rex Syriae in equo cum equitibus fugere describitur, nisi quod princeps omnium iniquorum, diabolus quorum oculi sublimes sunt, Syria enim interpretatur sublimis, in equo suae superbiae confidens cum equitibus suis, scilicet omnibus superbis, quia est caput super omnes filios superbiae, ab exercitu Christi, hoc est humilibus et Deum timentibus superatus in fugam vertitur. Habet autem Syria in se provincias: Commagenam, Phoeniciam, et Palaestinam, cujus pars est Judaea absque Sarracenis et Nabathenis. Commagena prima provincia Syriae, a vocabulo Commagenae urbis nuncupata, quae quondam ibi metropolis habebatur: hujus est a Septentrione Armenia, ab ortu Mesopotamia, a meridie Syria, ab Occasu mare Magnum. Phoenix Cadmi frater de Thebis Aegyptiorum in Syriam profectus apud Sigonem regnavit, eamque provinciam ex suo nomine Phoeniciam appellavit. Ipsa est[ urbs] ubi est Tyrus, ad quam Esaias loquitur. Habet autem ab oriente Arabiam, a meridie mare Rubrum. Palaestinae provincia Philistim urbem metropolim habuit, quae nunc dicitur Ascalon, ex qua civitate omnis circa eam regio Palaestina est nuncupata. Hujus ab oriente mare Rubrum occurrit, a meridiano latere Judaea excipitur, a septentrionali plaga Tyriorum finibus dividitur, ac occasu Aegyptio limite terminatur. Judaea regio Palaestinae ex nomine Judae appellata, ex cujus tribu reges habuit. Haec prius Chanaan dicta a filio Cham, sive a decem Chananaeorum gentibus, quibus expulsis eamdem terram Judaei possederunt. Initium longitudinis ejus a vico Arfa usque ad vicum Juliadem porrigitur; in quo Judaeorum pariter ac Tyriorum communis habitatio est. Latitudo autem ejus a monte Libani usque ad Tiberiadis lacum extenditur. In medio autem Judaeae civitas Hierosolyma est, quasi umbilicus regionis et totius terrae, variarum opum dives, frugibus fertilis, aquis illustris, opima balsamis. Unde secundum elementorum gratiam existimaverunt Judaei eam promissam patribus terram fluentem melle et lacte, cum hinc illis Deus resurrectionis praerogativam polliceretur. Judaei, confessores, interpretantur: et Judaea interpretatur confessio. Mystice sanctam Ecclesiam significat: in qua Dominus recta fide, pia confessione et bonis operibus semper laudatur. Cujus etiam typum Hierusalem, quae interpretatur visio pacis, tenet: quia ille inde conspicitur, qui est pax nostra et fecit utraque unum. Sed et hoc notandum, quod et Hierusalem secundum historiam ipsa est urbs, in qua Dominus crucifixus est et sepultus, et resurrexit a mortuis, ad quam Salvator in Evangelio ait: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, etc., ipsam gentem exprimens, quae in Hierusalem, et in confinibus ejus habitat. Allegorice autem significat praesentem Ecclesiam, de qua scriptum est: Hierusalem, quae aedificatur ut civitas. Tropologice autem significat fidelem animam, quae pura mente Dominum contemplatur: juxta anagogen ergo coelestem patriam, et sanctorum angelorum atque hominum habitationem in coelis, de qua dicit Apostolus: Hierusalem quae sursum est, quae est mater nostra. De qua Joannes Apostolus in Apocalypsi sua sufficienter narrat, et structuram ejus de lapidibus pretiosis, hoc est hominibus sanctis, mystice describit. Samaria regio Palaestinae ab oppido quodam nomen accepit quae vocabatur Samaria, civitas quondam regalis in Israel, quae nunc ab Augusti nomine Sebastia nuncupatur. Haec regio inter Judaeam et Galilaeam media jacet, incipiens a vico, cui nomen est Eleas, deficiens in terra Ararath: situs ejus natura consimili, nec ullo differens a Judaea. Samaria enim, custodia interpretatur: inde nuncupata, quod translatis decem tribubus a Chaldaeis aliae gentes ab eis substitutae sunt, quae terram custodirent. Solent autem Samaritani idololatriae imaginem sustinere. Ipsi enim separati a populo Judaeorum simulacris multorum animalium, id est, vaccis aureis animarum suarum decus addixerant. Possunt etiam in Samaritanis et haeretici accipi, qui videntur legis Dei notitiam habere, sed errorum suorum simulacra non cessant colore, et ideo separati a populo Dei nullam possunt communionem habere. Ituraea et Traconitis regio, cujus tetrarcha fuit Philippus, sicut in Evangelio legimus. Traconitis autem dicitur terra juxta desertum Arabiae, quod Bostrae jungitur. Ituraea Syrum est, et interpretatur montana. Galilaea regio Palaestinae, vocata, quod gignat candidiores homines, quam Palaestina. Haec autem duplex est: superior et inferior, sibi tamen connexae, Syriae et Phoeniciae adhaerentes. Terra earum opima et ferax et fructibus satis fecunda. Interpretatur autem Galilaea, rota, sive transmigratio facta revelatio: quae aliquando significat praesentis vitae cursum, ut est illud in Evangelio, ubi de Salvatore dictum est: Reliquit Judaeam, et iterum venit in Galilaeam. Quid est, reliquit Judaeam, nisi reliquit infidelitatem illorum qui eum recipere noluerunt, et lapidem, quem aedificare debuerunt, reprobaverunt: et abiit per apostolos in Galilaeam, id est, in volubilitatem hujus mundi, praecipiens apostolis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quod autem Galilaea in transmigratione significet, ostendit illud, quod angelus ad monumentum Domini post resurrectionem ejus mulieribus ait: Praecedet vos in Galilaeam; ibi eum videbitis, ecce dixi vobis. Jam quippe Redemptor noster a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a poena ad gloriam, a corruptione ad incorruptionem transmigraverat. Prius post resurrectionem in Galilaea a discipulis videtur, quia resurrectionis ejus gloriam post laeti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigramus. Qui ergo nuntiatur in sepulcro, in transmigratione ostenditur; quia is, qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur. Secundum illud autem, quod Galilaea interpretatur revelatio, non jam in forma servi intelligendum est, sed illa, in qua aequalis est Patri, quam promisit apud Joannem dilectoribus suis, cum diceret: Et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi, non utique secundum id, quod jam videbant, et quod jam resurgens cum cicatricibus non solum videndum, sed etiam tangendum postmodum ostendit; sed secundum illam ineffabilem lucem quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, secundum quam lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Illuc nos praecessit, unde ad nos veniens non recessit, et quo nos praecedens non deseruit. Illa erit revelatio, tanquam vera in Galilaea, cum similes ei erimus. Ibi eum videbimus sicuti est. Ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si ejus praecepta sic amplectamur, ut ad ejus dexteram segregari mereamur. Pentapolis regio in confinio Arabiae et Palaestinae sita, dicta a quinque civitatibus impiorum, quae coelesti igne consumptae sunt: terra amplius ab Hierusalem olim uberrima, nunc autem deserta atque exusta. Nam pro scelere incolarum de coelo descendit ignis, qui regionem illam in cineres aeternos dissolvit; illic umbra quaedam et species in favillis et arboribus ipsis etiam adhuc videtur. Naseuntur enim ibi poma virentia sub tanta specie maturitatis, ut edendi desiderium gignant; si carpas, fatiscunt, ac resolvuntur in cinerem, fumumque exhalant, quasi adhuc ardeant. Nam Pentapolis a numero derivatum nomen, quasi quinque civitatum regio. Quinque hae vero civitates in ea consitae sunt, hoc est, Sodoma, quae interpretatur pecus silens; Gomorra, quae interpretatur populi timor, vel seditio; Adama, quae interpretatur humus, sive terra, sive terrena: Seboim, quae interpretatur caprearum, vel damularum, sive statio ejus mare, vel statio maris: Segor, quae interpretatur parva. Haec autem regio quia divino judicio propter scelera sua exusta est, significat eos, qui quinque sensibus corporis suis abutuntur in luxuria et voluptate terrenarum rerum, rei sunt aeterni incendii, si non eis poenitentia et correctio perversorum morum ante subvenerit. Aegyptus, quae prius Aeria dicebatur, ab Aegypto Danai fratre postea ibi regnante nomen accepit. Haec ab oriente Syriae ac Rubro mari conjuncta, ab occasu Libyam habet, a septentrione mare Magnum, a meridie vero introrsus recedit, pertendens usque ad Aethiopes: regio coeli imbribus insueta, et pluviarum ignara. Nilus solus eam circumfluens irrigat, et inundatione fecundat: unde et ferax frugibus multam partem terrarum frumento alit, caeterorum quoque negotiorum adeo copiosa, ut impleat necessariis mercibus etiam Orbem terrarum. Interpretatur autem Aegyptus, tribulatio coangustans: et significat vanum laborem, quem iniqui exercent in hoc mundo aestuantes per avaritiam, lucra saeculi sectando, et negotia mundi exercendo: ubi nunquam animabus suis requiem invenient, sed de tribulatione hujus vitae in angustiam pervenient sempiternam. Potest autem Aegyptus mundum significare ad Deum conversum, ut in psalmo: Venient legati ex Aegypto. Et in Isaia: In die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis, et mittet eis Salvatorem et propugnatorem qui liberet eos. Item in malam partem intelligitur, ut est illud Ezechiel: Cum dedero terram Aegypti desolatam. Deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores ejus. Item Amos dicit: Aegyptus in desolatione erit et Idumaea in desertum perditionis( Joel III). Scythia, sicut et Gothia a Magog, filio Japhet, fertur cognominata: cujus terra olim ingens fuit. Nam ab oriente India, a septentrione per paludes Metocides[ Maeotides] inter Danubium et Oceanum usque Germaniae fines porrigebatur. Postea vero minor effecta a dextra orientis parte, qua oceanus Syricus tenditur usque ad mare Caspium, quod est ad occasum: dehinc a meridie usque ad Caucasi jugum deducta est: cui subjacet Hyrcania ab occasu habens pariter multas gentes propter terrarum infecunditatem late vagantes, ex quibus quaedam agros incolunt, quaedam portentosae ac truces carnibus humanis et eorum sanguine vivunt. Scythiae plures terrae sunt locupletes, inhabitabiles tamen plures. Nam dum in plerisque locis auro et gemmis affluant, gryphorum immanitate accessus hominum rarus est: smaragdis autem optimis haec patria est. Cyaneus quoque lapis et crystallus purissimus Scythiae est. Habet et flumina magna Oscorum, Fasiden atque Araxen. Scythia enim, quae calore caret, et frigore semper durescit, illos significare potest, qui a calore Spiritus sancti extranei sunt, et sub illius regno consistunt, qui dixit: Ponam thronum meum ad aquilonem, et ero similis Altissimo; de quibus Christus ait: Abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum; quorum truculentia carnibus humanis vescitur, et eorum sanguine vivit, dum innocentes laedere non desistunt, et per avaritiam eorum necessarios sumptus in proprium quaestum convertunt. Illi autem, qui ex his in locuplete terra et habitabili degent, eos significant, qui de errore gentilium et idololatria conversi ad terram Ecclesiae veniunt, ibique sincera fide lucidi, et pretiosarum virtutum gemmis semper virentes, coelesti conversatione futurae patriae vivunt. Quorum, juxta Apostolum, conversatio semper in coelis est: et in carne ambulantes non secundum carnem militant, sed ea, quae sursum sunt, quaerunt, ubi et Christus est, in dextera Dei sedens: et quae sursum sunt sapiunt, non quae super terram. Armenia nuncupata ab Armeno Jasonis Thessali comite, qui amisso rege Jasone et collecta multitudine ejus, quae passim vagabatur, Armeniam condidit et ex suo nomine nuncupavit. Sita est autem inter Taurum et Caucasum, a Cappadocia usque ad Caspium mare protensa: habens a septentrione Ceraunios montes, e quibus Tigris fluvius nascitur, et in cujus montibus arca post diluvium sedisse perhibetur. Interpretatur autem Ararath, Armenia, sive mons bellicatus. Ararath ipsa est Armenia. Siquidem in montibus Ararath arca post diluvium sedisse perhibetur, et dicuntur ibidem usque hodie ejus manere vestigia. Meminit horum montium et Hieremias in visione contra Babylonem: Josephus quoque in primo Antiquitatum Judaicarum libro, saecularium litterarum historiam proferens:« Animadvertens, inquit, Noe terram diluvio liberatam, septem alios dies abire permisit; et universa animalia bestiasque patentibus claustris emittens, ipse cum sua prole egressus est, immolans Deo hostias gandensque cum liberis. Hunc locum Armeni exitum vel egressum vocant. Siquidem ibi cultores illarum regionum arcam primum sedisse testantur, et lignorum quaedam superesse monumenta arcae hujus et diluvii omnes, qui barbaras scripsere historias, recordantur, quorum est Berosus Chaldaeus, qui super diluvio referens haec locutus est:« Dicitur hujus navis in Armenia propter montem Carduenorum pars aliqua permanere, et quosdam bitumen ex ea avellentes circumferre, quo utuntur vel maxime hi qui lustrantur et se expiant.» Sed et Hieronymus Aegyptius, qui antiquitates Phoenicum pulchro sermone conscripsit, et Naseas et multi alii, Nicolaus quoque Damascenus in XXVII libro refert. Est in Armenia super Immadem mons nomine Beris, ad quem multos in diluvio confugisse autumant, ibique esse salvatos; alios vero in arcae alveo supernatantes, ad ejus verticem pervenisse, et usque ad multas aetates ligna arcae monstrari solita: quos quidem ego puto non esse alios, nisi eos, quos Moyses legifer Judaeorum in suis voluminibus edidit. Mystice autem Ararath sive Armenia mundi istius principatum vel populum gentium significare potest. Qui bene mons bellicatus dicitur, quia ab altitudine superbiae et idololatriae errore avulsus, sanctae se subdit Ecclesiae, quae est arca Dei vivi: et omnium animantium, hoc est, hominum continet in se genera: et in celsitudine virtutum consistens devotionem futuram exspectat in regno coelesti. Cappadociam urbs propria nominavit. Haec in capite Syriae sita ab oriente Armeniam tangit: ab occasu Asiam minorem: ab aquilone mare Cimericum et Themiscirios campos, quos habuere Amazones: a meridie Taurum montem, cui subjacet Cilicia et Isauria usque ad Cilicum sinum, qui spectat contra insulam Cyprum. Terra ejus ante alias nutrix equorum. Halys amnis per eam fluit, qui quondam Lydiae regna disjunxit a Persis. Cappadocia autem interpretatur, manu redempta. Haec quoque typice significare potest sanctam Ecclesiam, quae Christi Domini nostri operatione a potestate diaboli redempta est. Asia minor ab oriente Cappadocia cingitur: ab aliis partibus undique mari circumdatur. Nam a septentrione pontum Euxinum habet, ab occasu Propontidem, a meridie Aegyptium mare. Habet provincias: Bithyniam, Phrygiam, Galatiam, Lydiam, Cariam, Pamphiliam, Isauriam, Lyciam. Habet autem haec in se VII civitates istas, hoc est, Ephesum, Smyrnam, Pergamum, Thiatiram, Sardis, Philadelphiam, Laodiciam. Interpretatur vero Asia elevata sive gradiens, Ecclesiam significans ad superna virtutum gradibus proficientem: unde Joannes in Apocalypsi[ scribit] praenominatis septem Ecclesiis, quae sunt in Asia. Nam Ephesus interpretatur voluntas sive consilium meum: quod est Ecclesia voluntate et consilio Dei electa. Smyrna interpretatur canticum eorum, hoc est, fidelium confessio. Pergamus interpretatur dividens cornua eorum, id est, Ecclesia haereticorum timores vel aeriarum potestatum tentamenta dissecans. Thiatira interpretatur illuminata, Ecclesia videlicet sole justitiae illuminata. Sardis interpretatur principium pulchritudinis, hoc est, Ecclesia Domini nostri Jesu Christi, qui est principium pulchritudinis. Sed Philadelphia interpretatur salvans, id est, Ecclesia proprios salvans populos. Laodicia, quae interpretatur tribus amabilis, significat Ecclesiam, quae est amabilis Deo. Galatia dicta a priscis Gallorum gentibus, a quibus exstitit occupata. Nam Galli in auxilium a rege Bithyniae evocati regnum cum eo parta victoria diviserunt, sicque deinde Graecis admixti, primum Gallograeci, nunc ex antiquo Gallorum nomine Galatae dicuntur, et eorum regio Galatia nuncupatur. Interpretatur autem Galatia, magnifica, sive translata: et merito, quia ab errore translata, in fidei virtute facta est magnifica. Phrygia dicta a Phrygia Aesopi filia. Haec et Dardania a Dardano Jovis filio dicta, de quo Homerus ait: Quem primum genuit coelesti Jupiter arce. Hic enim profectus de Corito civitate primus venit in Phrygiam. Est autem regio Troadi superjecta, ab aquilonis parte Galatiae, a meridiana vicina est Lycaoniae, ab oriente Lydiae adhaeret, ab occidente Hellesponto mari terminatur. Hujus regio Troja est, quam ex suo nomine appellavit Tros Trojanorum Rex, Ganymedis Pater. Duae sunt autem Phrygiae, major et minor. Major Phrygia Smyrnam habet; minor Phrygia Ilium. Lycaonia..... Interpretatur autem Phrygia scissio pectorum; Lycaonia vero interpretatur ad suscitandum. Lydia autem a Lydo regis fratre, qui in provincia remanserat, cognominata est. Conjungitur autem ab occidente minori Phrygiae, ab ortu Smyrnam urbem habet, quam Meles fluvius cingit, cujus campos Pactolus et Hermus circumfluunt, arenis aureis ditissimi. Lydia autem interpretatur, defecata. Isauria ex situ loci perhibetur cognominata, quod undique aperta aurarum flatibus pateat. Metropolim urbem Seleuciam habet. Cilicia a cilice quodam nomen traxit, quem ortum Phoenice dicunt, antiquioremque Jove fuisse asserunt. Plurima jacet campis, recipiens ab occiduo Lyciam, a meridie mare Issicum, a tergo montis Tauri juga. Hanc Cydnus intersecat, matrem urbium habet Tharsum. In ea et Corycus oppidum est, unde crocum plurimum et optimum venit spiramine flagrantior[ fragrantius], et colore plus aureo. Interpretatur autem Cilicia coetus aut luctus, vel assumptio, vel sonitus ejus. Haec typice personam poenitentium gerit, qui peccata sua quotidie in jejunio et oratione deplorant, et a Domino veniam deprecantur. Lycia nuncupata, quod ab oriente adjuncta Ciliae[ Ciliciae] sit. Nam habet ab ortu Ciliciam, ab occasu et meridie mare, a septentrione Cariam. Ibi est mons Chimaera, qui nocturnis aestibus ignem exhalat, sicut in Sicilia Aetna, et Vesuvius in Campania. Interpretatur autem Lycia, lacrymans. Albus regio Idumaeorum, quae nunc Gabalene dicitur, vicina Petrae civitati. Amalechites regio in deserto ad meridiem Judaeae, tenens urbem Petram euntibus Ailam, cujus et Scriptura recordatur, dicens: Amalech habitat in terra ad austrum; sed et juxta eum alius Chananaeus habitavit, qui et dimicavit contra filios Israel in deserto, de quibus ita scribitur: Amelech autem et Chananaeus habitant in valle. Argob regio regis Basan supra Jordanen in sorte dimidiae tribus Manasse, et est usque hodie vicus circa Gerasa urbem Arabiae XV ab ea millibus distans contra occidentem, qui Arga appellatur, quod interpretatur Symmachus, mensuram. Interpretatur autem Argob maledicta sublimitas. Et quae est maledicta sublimitas, nisi fastus superbiae, quae interpretatur anathema tristitiae? Ermon regio Hebraeorum est, quam obtinuit Jesus. Hebraeus vero, quo praelegente Scripturas didici, affirmat montem Hermon Paneade imminere, quam quondam tenuerunt Evaei et Amorraei, de quo nunc aestivae nives Tyrum ob delicias deferuntur. Cene regio principum Idumaeorum interpretatur, possessio: Evila, ubi aurum purissimum, quod Hebraice dicitur Zaab, et gemmae pretiosissimae, carbunculus smaragdusque nascuntur. Est autem regio ad orientem vergens, quam circuit de Paradiso Phison egrediens, quem nostri mutato nomine Gangen vocant. Sed et unus de minoribus Noe Evila dictus est, quem Josephus refert cum fratribus suis a flumine Cofene et regione Indiae usque ad eum locum, qui appellatur Hicira, possedisse. Sed et Ismael in solitudine Evila habitasse scribitur, quam sancta Scriptura ait esse in deserto Sur contra faciem Aegypti, et tendere usque ad terram Assyriorum. Interpretatur autem Evila dolens, sive parturiens. Ephratha regio Bethlehem, civitas David, in qua natus est Christus. Est autem in tribu Juda, licet plerique male aestiment in tribu Benjamin juxta viam, ubi sepulta est Rachel, quinto milliario ab Hierusalem, in eo loco, qui a LXX vocatur Hippodromus, sicut legimus in libro Paralipomenon. Interpretatur autem Ephratha, ubertas, sive pulverulenta. Elath regio principum Edom, et civitas Esau in decimo a Petra milliario contra orientem. Interpretatur enim Elath ad solum, vel solitarius, aut unum. Philistim, quae nunc dicitur Ascalon, et circa eam regio est Palaestinae. Philistim enim interpretatur ruina duplex. Gerara, ex cujus nomine Geratinea, vocatur regio transdoromam procul ab Eleuteropoli, millibus XXV ad meridiem. Erat autem olim terminus Chananaeorum ad australem partem, et civitas metropolis Palaestinae. Scriptura commemorat fuisse eam interCades et Sur, hoc est, inter duas solitudines, quarum una Aegypto jungitur, ad quam populus trans fretum Rubri maris pervenit. Altera vero Cades usque ad Sarracenorum eremum extenditur. Interpretatur autem Gerara ruminationem vidit, sive macherias. Gesse regio Aegypti, in qua habitavit Jacob cum liberis suis. Gesse interpretatur, appropinquans adpalpationi eorum, sive vicinitas. Idumaea regio Esau, quae ex eo, quod ille Edom vocabatur, nomen accepit. Est autem circa urbem Petram, quae nunc dicitur Gabalene. Jotheth regio principum Edom in cadem, de qua et supra diximus, Gabalene. Messe regio Indiae, in qua habitaverunt filii Jectan filii Eber. Messe quippe interpretatur aqua rara, vel elatio. Theman regio principum Edom in terra Gebaletica,[ a] Theman filio Elipham Esau sortita vocabulum, sed usque hodie est villa, Theman nomine, distans ab urbe Petra V millibus, ubi et Romanorum militum praesidium. Sed de quo loco Eliphas rex Themanorum, unusquisque filiorum Ismael appellabatur Theman. Sciendum autem, quod omnis australis regio Hebraice Theman dicitur. Interpretatur autem Theman, auster, vel Africus. Cedar, de quo in Ezechiele principes Cedar leguntur: sed et Hieremias et Isaias in visione Arabiae, hujus vocabuli recordantur. Est autem regio in eremo Sarracenorum, a filio Ismaelis Cedar ita cognominata. Cedar autem interpretatur tenebrae, vel maeror. Gotha regio Assyriorum; Gotha interpretatur principium. Decapolis, sicut in Evangelio legimus, decem urbium regio est trans Jordanem circa Hippum et Pellam et Gadaram. Fathures regio Aegypti juxta Ezechielem et Hieremiam, in qua profugi habitavere Judaei. Fathures vero interpretatur oris exploratio, sive buccella luminis, vel os turturis. Gellam Sur regio allophylorum; porro Gella interpretatur migra vel transmigranti. Gessur regio alienigenarum in Syria: nam Gessur interpretatur juxta lumen meum, vel applicans se lumini meo. Galilaea dicitur regio. Nam duae sunt Galileae, e quibus una Galilaea gentium vocatur, vicina finibus Tyrorum, ubi et Salomon XXV civitates donavit Hiram regi Tyri in sorte tribus Nephthalim: altera Galilaea dicitur circa Tiberiadem, et stagnum Genesareth in tribu Zabulon. Interpretatur autem Galilaea volutabilis, aut transmigratio perpetrata, vel rota. Gamela regio Idumaeorum, pro qua Aquila et Symmachus interpretantur vallem salis. Macha regio regis Gessur, interpretatur Macha mollitus, sive confractus. Masagam regio Moabitarum, ut scribit Hieremias. Masaga interpretatur requirentem sive retinentem. Misor regio Moab juxta Hieremiam, interpretatur directa sive campestris vel tribulatio. Masfath regio Moabitarum, sicut in Hieremia legimus. Posita est autem et supra in Isaia. Interpretatur autem Masfath aquarum impetus habens tempora. Maon regio Moabitarum juxta Hieremiam. Maon interpretatur habitaculum. Magedan, ad cujus fines Matthaeus evangelista scribit Dominum pervenisse: sed et Marcus ejusdem nominis recordatur, nunc autem regio dicitur Magedana circa Gerasan. Magedon enim interpretatur pomorum ejus, sive coenacula ejus. Nebeoth regio, de qua scribit Isaias. Nam Nebeoth interpretatur prophetans. Ofyr est locus, unde( sicut in Regnorum libris legimus) aurum afferebatur Salomoni: fuit autem unus de posteris Eber, nomine Ofyr, ex cujus stirpe venientes a fluvio Cofene usque ad regionem Indiae, quae vocatur Hieria, habitasse refert Josephus, a quo puto et regionem vocabulum consecutam. Ofyr autem interpretatur ignominia. Reblatha regio est Babyloniorum, sive urbs, quam nunc Antiochiam vocant. Reblatha vero interpretatur multa ista, sive multitudo. Saron, cujus et Isaias meminit, dicens: In paludes versus est Saron. Usque ad praesentem autem diem regio inter montem Thabor et stagnum Tiberiadis appellatur: sed et Caesaria Palaestinae usque ad oppidum Joppe, omnis terra, quae cernitur, dicitur Saronas. Interpretatur vero Saron princeps moeroris. Sefela, sicut scribit Isaias, pro qua Aquila campestrem, Symmachus vallem interpretantur, usque hodie omnis regio juxta Eleutheropolim campestris et plana, quae vergit ad aquilonem et occidentem, Sefela dicitur. Thalassar regio est Syriae; Thalassar autem interpretatur appensus princeps; Aethiopum regio ab Indo flumine consurgens juxta Aegyptum in Nilum et Oceanum in meridie sub ipsa solis vicinitate jacet. Chanaan, filius Cham, obtinuit terram a Sidone usque ad Gazam, quam Judaei deinceps possederunt, ejectis Chananaeis. Interpretatur autem Chanaan motus eorum, vel negotiator, aut humilis. Significat autem Chanaan cupidos et avaros infirmarum rerum et sectatores saecularium negotiorum, quos amovendos a suis sedibus constat, quia mundus transit et concupiscentia ejus. Pontus regio multarum gentium juxta mare Ponticum, quod Asiam, Europamque disterminat. Pontus vero interpretatur inclinans. Saronas, quae interpretatur campestris, regio est Palaestinae usque ad oppidum Joppe pertingens. Sarona quoque interpretatur cantans tristitiam. Post Asiam ad Europam stylum vertimus. Europa quippe( ut gentiles ferunt) Agenoris regis Libyae filia fuit quam Jupiter ab Africa raptam Cretam advexit, et partem tertiam orbis ex ejus nomine appellavit. Iste est autem Agenor Libyae filius, ex qua Libya, id est Africa fertur cognominata. Unde apparet prius Libyam accepisse vocabulum, postea Europam. Europa autem in tertiam partem orbis divisa incipit a flumine Tanai, descendens ad occasum per septentrionalem Oceanum usque in fines Hispaniae: cujus pars orientalis et meridiana a Ponto consurgens, tota mari magno conjungitur, et in insulis Gadis finitur. Prima Europae regio Scythia inferior, quae a Maeotidis paludibus incipiens, inter Danubium et Oceanum septentrionalem usque ad Germaniam porrigitur, quae terra generaliter propter barbaras gentes, quibus inhabitatur, barbarica dicitur. Hujus pars una Alania est, quae ad Maeotidas paludes pertingit: post hanc Dacia, ubi et Gothia; deinde Germania, ubi plurimam partem Suevi incoluerunt. Germania post Scythiam inferiorem a Danubio inter Rhenum fluvium Oceanumque conclusa, cingitur a septentrione et occasu Oceano, ab ortu vero Danubio, a meridie Rheno flumine dirimitur; terra dives virium, ac populis numerosis et immanibus. Unde et propter fecunditatem gignendorum populorum Germania est dicta. Gignit aves Hyrcanias[ Hercynia silva], quarum pennae nocte perlucent. Bisontes quoque feras et uros atque alces parturit. Nutrit[ Mittit] et gemmas, crystallum et succinum. Callaicum quoque viridem, et ceraunium candidum. Duae sunt autem Germaniae, superior juxta septentrionalem Oceanum, inferior circa Rhenum. Provincias autem, quas Danubius a barbarico ad Mediterraneum mare secludit, prima est Moesia, a messium proventu vocata. Unde et eam veteres Cereris horreum nuncupabant. Haec autem ab Oriente ostiis Danubii jungitur, ab Euro vero Thraciae, a meridie Macedoniae, ab occasu Istriae copulatur. Post Moesiam autem Pannonia est, inde Noricus ager frigidus et parcius fructuosus, post quem Rheticus frugibus ferax, qui excipit Galliam Bellicam[ Belgicam]. Thraciae Thiras Japhet filius veniens nomen dedisse perhibetur: alii a saevitia incolarum Thraciam appellatam dixerunt. Huic ab oriente Propontis et urbs Constantinopolis opposita est. A septentrione vero Ister obtenditur, a meridie vero Aegaeo mari adhaeret, ab occasu Macedonia illi subjacet, cujus regionem olim diversi populi[ Bessorum populus], Massagetae, Sarmatae, Scythae et aliae plurimae nationes incoluerunt. Ampla est enim, ideoque plurimas continuit gentes. Ebrum fluvium Thracia fundit, qui etiam gentes barbarorum plurimas tangit. Graecia a Graeco rege vocata, qui cunctam eam regionem incoluit. Andromacha de Pyrrho Molossum genuit, a quo pars Epiri Molossia dicta est. Sunt autem provinciae Graeciae septem, quarum prima ab occidente Dalmatia, inde Epirus, inde Hellas, inde Thessalia, inde Macedonia, inde Achaia, et duae in mari, Creta et Cyclades. Illyricus autem generaliter omnis Graecia est. Dalmatiam a Delmi, maxima ejusdem provinciae civitate, traxisse nomen perhibetur; adhaeret autem ab oriente Macedoniae, a septentrione Moesiae, ab occasu Histria terminatur, a meridie vero Adriatico sinu clauditur. Epirus a Pyrrho Achillis filio cognominata, cujus pars Chaonia, quae ante Molosia dicta est a Molosso filio Pyrrhi, quem de Andromacha habuit; sed postquam occisus est Pyrrhus Orestis insidiis, Andromacham Helenus suscepit, tenuitque regnum privigni, qui successerat patri, a quo Molossia dicta est pars Epiri, quam Helenus postea a fratre Chaone, quem in venatu per ignorantiam dicitur occidisse, Chaoniam nominavit, quasi ad solatium fratris exstincti. Hellas dicta a rege Hellene Deucalionis et Pyrrhae filio a quo et prius Graeci Hellenes nuncupati sunt. Ipsa est Attica terra, Acte prius dicta. Nam Cranous quidam Graeciae indigena fuit, ex cujus filia, Attis nomine, Attica terra est vocata: haec inter Macedoniam et Achaiam media jacet, Arcadiae a septentrionali parte conjuncta. Ipsa est vera Graecia, ubi fuit Athenae civitas, mater liberalium litterarum, et philosophorum nutrix, qua nihil habuit Graecia clarius atque nobilius. In ea est et Marathonius campus, opinione quondam praelii cruentissimus. Helladis autem duae sunt provinciae, Boeotia et Peloponnesus. Boeotia autem dicta hac ex causa. Dum Cadmus Agenoris filius Europam sororem a Jove raptam ex praecepto genitoris quaereret, nec reperiret, patris iram formidans, confirmato animo elegit exsilium. Nam bovis forte conspectae secutus vestigia, amplexus est sedem, ubi illa recubuerat: sicque locum de nomine bovis Boeotiam, ubi et Thebas urbem construxit, in qua olim civilia bella detonuerunt, et ubi nati sunt Apollo et Hercules major ille Thebanus. Eadem est Aonia vocata a fonte quodam Apollini et musis consecrato, qui in eadem Boeotia est. Peloponnesus vero secunda pars Helladis a Pelope regnata atque vocata. Thessalia a Thessalo rege cognominata, quae ad meridianam plagam Macedoniae conjuncta est, cujus a tergo Pieria est. Multa in Thessalia flumina et oppida, inter quae praecipue Thessalonica; ibi est et mons Parnassus quondam Apollini consecratus. Thessalia patria Achillis, et origo Lapitharum fuit, de quibus fertur, quod hi primo equos frenis domuerint. Unde centauri dicti sunt. In Thessalia primum solidi aurei facti sunt, domandorum quoque equorum usus repertus est. Macedoniae in exordio ab Emutio rege Emathiae nomen erat, sed Macedo, Deucalionis maternus nepos, postquam ibi accepit principatum, mutavit vocabulum Macedoniamque a suo nomine dixit. Est autem confinis ab oriente Aegeo mari, a meridie Achaiae, ab occasu Dalmatiae, a septentrione Moesiae. Patria Alexandri Magni, et regio aureis venis argenteisque opima, lapidem quem paeantidem vocant, ista gignit; mons Olympus in ea est, qui excellenti vertice tantus attollitur, ut in cacumine ejus nec nubes nec venti sentiantur. Achaia ab Achaeo rege et urbs et provincia appellata est. Haec pene insula est. Nam absque septentrionali parte, qua Macedoniae jungitur, undique septa est mari. Ab oriente enim habet Mirtheum mare, ab euro Creticum, a meridie Ionium, ab Africo et occasu Cassiopas insulas, a sola septentrionali parte Macedoniae vel Atticae terrae adjungitur. Hujus caput est urbs Corinthus, Graeciae decus. Inachus est Achaiae fluvius. Arcadia sinus Achaiae est, ut platani folium, inter Ionium et Aegaeum mare exposita, quam Arcas Jovis et Calistae filius, Pelasgis in ditionem redactis, ex suo nomine Arcadiam nuncupavit. Ipsa est Sicyonia a Sicyone rege, a quo et regnum Sicyoniorum est dictum. Habet autem Arcadia fluxium magnum Erimantum, asbeston quoque lapidem, qui semel accensus nunquam exstinguitur; candidissimae etiam merulae ibi nascuntur. Pannonia ab Alpibus Apenninis est nuncupata, quibus ab Italia secernitur: regio vero fortis et solo laeta, duobus satis acribus fluviis, Drabo Saboque vallata. Conjungitur autem cum Norico et Retia, habentibus ab oriente Moesiam, ab euro Istriam, ab Africo vero Alpes Apenninas. Habet ab occasu Galliam Belgicam, a septentrione Danubii fontem vel limitem, qui Germaniam Galliamque secernit. Italia olim a Graecis populis occupata, magna Graecia appellata, deinde a regis nomine Saturnia, mox et Latium dicta, eo quod idem Saturnus, a Jove sedibus suis pulsus, ibi latuerit. Postmodum ab Italo rege ibi regnante nuncupata est. Cujus situs longitudine amplius quam latitudine a Circio in Eurum extenditur, a meridie Tyrrheno mari, ab aquilone Adriatico clauditur, ab occiduo Alpium jugis finitur: terra omnibus in rebus pulcherrima, soli fertilitate, pabuli ubertate gratissima. Habet lacus, Benacum atque Lucrinum: fluvios, Eridanum et Tiberim, et tepentes fontibus Baias; gignit gemmas, syrtitem, lyncurium et corallium. Boam quoque serpentem, lyncem feram et Diomedeas aves. Italia autem et Hispania idcirco Hesperiae dictae, quod Graeci Hespero stella navigent et in Italiam et in Hispaniam. Quae hac ratione discernuntur. Aut enim Hesperiam solam dicis, et significas Italiam: aut addis ultimam, et significas Hispaniam, quia in occidentis est fine. Tuscia pars Italiae, Umbriam vero( historiae narrant) eo quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerit, ob hoc Umbriam Graece cognominatam. Est enim in jugis Apennini montis sita, in parte Italiae juxta meridiem. Etruria pars Italiae dicta, quod ejus fines tendebantur usque ad ripam Tiberis quasi eteros oros.
14.4.2
Nam eteros alter, oros finis vocatur. Romae enim finis antea unam tantum Tiberis ripam tenebat. Alii Etruriam dictam ab Etrusco principe putant. Item et Tyrrhema a Tyrrheno Lydii fratre, qui ex oriente[ sorte] cum populi parte de Moeonia venit ad Italiam. Haec est et Tuscia, sed Tusciam dicere non debemus, quia nusquam legimus. Tuscia autem a frequentia sacrificii et thuris dicta est. Gallia a candore populi nuncupata. Gala enim Graece lac dicitur. Montes et rigor coeli ab ea parte solis ardorem excludunt. Quo fit, ut candor corporum non coloretur. Hanc ab oriente Alpium juga tuentur, ab occasu Oceanus includit, a meridie praerupta Pyrenaei, a septentrione Rheni fluenta atque Germania, cujus initium Belgica finis. Aquitania est regio gleba uberi et pabulosa, et ad usum animantium apta, fluminibus quoque et fontibus irrigua, perfusa duobus magnis Rheno et Rhodano fluviis. Belgis autem civitas est Galliae, a qua Belgica provincia dicta est, Cisalpina, quia citra Alpes, vel transalpina, id est trans Alpes contra septentrionem. Rhetia vero terra hicme atque aestate vernat, sol ibi mitis, grata temperies, purus aer et blandus: inde vocata, quod sit juxta Rhenum. Aquitania autem ab obliquis aquis Ligeri fluminis appellata, quia ex plurima parte terminus ejus est, eamque pene in orbem cingit. Hispania prius ab Ibero amne Iberia nuncupata est. Postea ab Hispalo Hispania cognominata est. Ipsa est vera Hesperia ab Hespero stella occidentali dicta: sita est autem inter Africam et Galliam, a septentrione Pyrenaeis montibus clausa, a reliquis partibus undique mari conclusa, salubritate coeli aequalis, omnium fructuum generibus fecunda, gemmarum metallorumque copiis ditissima. Interfluunt eam flumina magna, Boetis, Minius, Iberus et Tagus, aurum trahens, ut Pactolus. Habet provincias sex. Terram conensem[ Terraconensem], Carthaginensem, Lusitaniam, Galleciam, Baeticam, et trans freta in regione Africae Tingitaniam. Duae sunt Hispaniae: citerior, quae in septentrionis plaga a Pyrenaeo usque ad Carthaginem porrigitur; ulterior, quae in meridiem a Celtiberis usque ad Gaditanum fretum extenditur: citerior et ulterior dicta, quasi citra et ultra; sed circa, quasi citra terras, et ultra, vel quod ultima, vel quod non sit post hanc ulla, hoc est alia terra. Haec de Europae regionibus dicta sufficiant, nunc de partibus Africae breviter dicamus. Libya est dicta, quod inde Libs flat, hoc est Africus: alii aiunt Epaphum Jovis filium, qui Memphim in Aegypto condidit, ex Cassiopa uxore procreasse filiam Libyam, quae postea in Africa regnum possedit, cujus ex nomine terra est illa Libya appellata; Africam autem nominatam quidam inde existimant, quasi apricam, quod sit aperta coelo vel soli, et sine horrore frigoris: alii dicunt Africam appellari ab uno ex posteris Abrahae de Cethura, qui vocatus est Afer, de quo supra meminimus. Incipit autem a finibus Aegypti, pergens juxta meridiem per Aethiopiam usque ad Atlantem montem, a septentrionali vero parte Mediterraneo mari conjuncta clauditur, et Gaditano freto finitur, habens provincias Libyam Cyrenensem, Pentapolim, Tripolim, Byzancium, Carthaginem, Numidiam, Mauritaniam Sitifensem, Mauritaniam Tingitanam, et circa solis ardorem Aethiopiam. Libya Cyrenensis in parte Africae prima est a Cyrene urbe metropoli, quae est in ejus finibus nuncupata. Huic ab oriente Aegyptus est, ab occasu Syrtes majores et Troglodytae, a septentrione mare Libycum, a meridie Aethiopia et barbarorum variae nationes et solitudines inaccessibiles, quae etiam basiliscos serpentes creant. Pentapolis Graeca lingua a quinque urbibus nuncupata, id est Cyrene, Berenice de Ceutria, Apollonia, Ptolomais, ex quibus Ptolomais et Berenice a regibus nominatae sunt. Est autem Pentapolis Libyae Cyrenensi adjuncta et in ejus finibus deputata. Tripolitanam quoque provinciam Graeci lingua sua signant de numero trium magnarum urbium, Oea, Sabrate, Leptis magnae. Haec habet ab oriente Syrtes majores et Troglodytas, a septentrione mare Adriaticum, ab occasu Byzantium, a meridie Getulos et Garamantes usque ad oceanum Aethiopicum pertendentes. Bysacena regio ex duobus nobilissimis oppidis nomen sortita est, ex quibus unum Adrumetus vocatur. Haec sub Tripoli est patens passuum ducenta millia vel amplius, fecunda oleis, et glebis ita praepinguis, ut jecta ibi semina incremento pene centesimo frugis renascantur. Zeugis, ubi Carthago magna, ipsa est et vera Africa inter Byzancium et Numidiam sita, a septentrione mari Siculo juncta, et a meridie usque ad Getulorum regionem porrecta, cujus proxima quaeque frugifera sunt, ulteriora autem bestiis et serpentibus plena, atque onagris magnis in deserto vagantibus. Getulia autem Africae pars Mediterranea est. Numidia ab incolis passim vagantibus sic vocata, quod nullam certam haberent sedem. Nam lingua eorum incertae sedes et vagae, Numidia dicuntur. Incipit autem a flumine Ampsaga, in Zeugitanum limitem desinit, habens ab ortu Syrtes minores, a septentrione mare, quod intendit Sardiniam, ab occasu Mauritaniam Sitifensem, a meridie Aethiopum gentes: regio campis praepinguis, ubi autem silvestris est, feras educat; ubi jugis ardua, equos et onagros procreat. Eximio etiam marmore praeditatur, quod Numidicum dicitur. Habet autem urbes praecipuas, Hipponem regium et Rusicadam. Mauritania vocata a colore populorum; Graeci enim nigrum mauron vocant. Sicut enim Gallia a candore populi, ita Mauritania a nigro nomen sortita est. Cujus prima provincia Mauritania Sitifensis est, quae Sitifi habet oppidum, a quo et vocabulum traxisse regio perhibetur. Mauritania vero Caesariensis colonia, Caesaria civitas fuit, et nomen provinciae ex ea dictum. Utraeque igitur provinciae sibi conjunctae ab oriente Numidiam habent, a septentrione mare Magnum, ab occasu flumen Malvam, a meridie montem Astrixim, qui discernit inter fecundam terram et arenas jacentes usque ad Oceanum. Mauritania Tingitana, a Tingi metropoli hujus provinciae civitate vocata est. Haec ultima Africae exsurgit a montibus septem, habens ab oriente flumen Malvam, a septentrione fretum Gaditanum, ab occiduo oceanum Atlanticum, a meridie Gaulalum gentes usque ad oceanum Hesperium pererrantes, regio gignens ferocissimos dracones et struthiones, olim etiam et elephantibus plena fuit, quos sola nunc India parturit. Garamantis regionis caput Garaman oppidum fuit. Est autem inter Cyrenensem et Aethiopiam, ubi est fons, qui et calore diei frigescit, et calet frigore noctis. Aethiopia dicta a colore populorum, quos solis vicinitas torret. Denique vim sideris prodit color hominum. Est enim ibi jugis aestus. Nam quidquid ejus est, sub meridiano cardine est, circa occiduum autem montuosa est, arenosa in medio, ad orientalem vero plagam deserta, cujus situs ab occiduo Altantis montis ad orientem usque in Aegypti fines porrigitur. A meridie Oceano, a septentrione Nilo flumine clauditur, plurimas habens gentes diverso vultu et monstruosa specie horribiles, ferarum quoque et serpentium referta est multitudine. Illic quippe rhinoceros bestia et camelopardus, basiliscus, dracones ingentes, ex quorum cerebro gemmae extrahuntur; hyacinthus quoque et chrysoprasus ibi reperiuntur, cinnamomum illic colligitur. Duae sunt autem Aethiopiae, una circa ortum solis, altera circa occasum in Mauritania. Extra tres autem partes orbis quarta pars trans Oceanum interior in meridie, quae a solis ardore incognita nobis est, in cujus finibus Antipodas fabulose inhabitare produntur. Proxima autem Hispaniae Mauritania est, deinde Numidia, inde Carthaginensis, post quam Getuliam accipimus, postea Aethiopiam, inde loca exusta solis ardoribus. Sciendum sane quod quaedam provinciae primum de nomine auctoris appellatae erant, postea a provincia genti nomen est factum. Nam ab Italo Italia, et rursus ab Italia Italus, et sic utimur ipso nomine gentis, quomodo fuit ipsum nomen auctoris, unde derivatum est nomen provinciae. Ex quo accidit, ex uno homine nominare civitatem et regionem et gentem. Provinciae autem ex causa vocabulum acceperunt. Principatus namque gentium quia ad reges alios pertinebant, cum in jus suum Romani vincendo redegerunt, procul positas regiones provincias appellaverunt. Patria autem vocata, quod communis sit omnium, qui in ea nati sunt. Terra autem significat( ut praediximus) elementum, terras vero singulas partes, ut Africa, Italia, eadem et loca. Nam loca et terrae spatia in orbe terrarum multas in se continent provincias: sicut corpore locus est pars una multa in se continens membra, sicut et domus multa in se habens cubicula, sic terrae et loca dicuntur spatia, quorum partes sunt provinciae: sicut in Asia, Phrygia, in Europa, Gallia, Rhetia, in Hispania, Baetica. Nam Asia locus est, provincia Asiae Phrygia: Troja regio Phrygiae, Ilium civitas Trojae. Item regiones partes sunt provinciarum, quas vulgus conventus vocat, sicut in Phrygia Troja, sicut in Gallicia, Cantabria, Asturia. A rectoribus autem regio nuncupata est, cujus partes territoria sunt; territorium autem vocatum, quasi tauritorium tritum bobus et aratro. Antiqui enim sulco ducto et possessionum et territoriorum limites designabant.
14.5
LIBER DUODECIMUS. CAPUT V. De insulis.
14.5
Insulae dictae, quod in salo sint, id est, in mari positae, quae in plurimis locis sacrae Scripturae aut Ecclesias Christi significant, aut specialiter quoslibet sanctos viros, qui tunduntur fluctibus persecutionum, sed non destruuntur, quia a Deo proteguntur. Nam in psalterio scriptum est: Dominus regnavit, exsultet terra, laetentur insulae multae. Regnante itaque Domino per totum mundum dispositae laetentur Ecclesiae: quae merito insulis comparantur, quia mundi fluctibus ambitae circumlatrantium persecutionum numerositate tunduntur: sed sicut istae saevientibus fluctibus nesciunt laedi, ita nec sanctae Ecclesiae perturbationibus adversariorum probantur immunes: quin potius illos suis cautibus frangunt, qui in eas undosis culminibus irruerunt. Et vide quia dicit multae, non omnes, propter haereticas pravitates, qui erroribus suis Ecclesiarum nomen imponunt. Item insula, plebs Judaea, ut in Ezechiele: Fili hominis, loquere ad habitatores insulae. Sunt quidem plurimae insulae propriis nominibus vocatae, sed paucis locis in Scripturis sacris eorum nomina posita reperiuntur: ideo non credimus in hoc opere necessarium esse earum nomina reperire posse. Attamen quarumdam earum hic etymologias secundum majorum traditionem ponere non piget, quia fortasse lectori gratum est, si quid inde in hoc opusculo nos stro reperierit dictatum, cum inde habeat materiam ad spiritalem intelligentiam earum significationem transferendi, si alicubi ei opportunum visum fuerit. Chio insula ante Bithyniam, quam jam aliqui Chiam appellaverunt. Gindus insula contra Asiam: haec interpretatur mentis excessus. Miciliae insula contra Asiam a septimo milliario. Haec interpretatur de infirmitate, sive mandatum humilitatis. Samothracia est insula in Pathmo sinu. Britannia Oceani insula interfuso mari a toto orbe divisa, a vocabulo suae gentis cognominata. Haec adversa Galliarum parte ad prospectum Hispaniae sita est. Circuitus ejus quadragies octies septuaginta quinque millia. Multa et magna flumina in ea, fontes calidi, metallorum larga et varia copia, gagates lapis ibi plurimus, et margaritae. Thanatos insula Oceani freto Galliae a Britannia separata, frumentariis campis et gleba uberrima. Dicta autem Thanatos a morte serpentum, quos dum ipsa nesciat, asportata inde terra quoque gentium vecta sit, angues illico perimit. Thyle ultima insula Oceani inter septentrionalem et occidentalem plagam ultra Britanniam, a sole nomen habens, quia in ea aestivum solstitium sol facit, ut quidam dicunt, et nullus ultra eam dies est, unde et pigrum et concretum est ejus mare. Orcades insulae Oceani ultra Britanniam positae, numero 33, quarum 20 desertae sunt, tredecim coluntur. Scotia, eadem et Ibernia, proxima Britanniae insula, spatio terrarum angustior, sed situ fecundior. Haec ab Africo in Boream porrigitur. Cujus partes priores Iberiam, et Cantabricum oceanum intendunt. Unde et Ibernia dicta. Scotia autem, quod ab Scotorum gentibus colitur, appellata. Illic nulla anguis, avis rara, apis nulla, adeo ut advectos inde pulveres seu lapillos si quis alibi sparserit inter alvearia, examina favos deserant. Gades insula in fine Baeticae provinciae sita, quae dirimit Europam ab Africa, in qua Herculis columnae visuntur, et unde Tyrrheni maris faucibus oceani aestus immittitur. Est autem a continentibus terris centum viginti passibus divisa, quam Tyrii, a Rubro profecti mari, occupantes, in lingua sua Gadir, id est, sepem nominaverunt, pro eo quod circumsepta sit mari: nascitur in ea arbor similis palmae, cujus gummis infectum vitrum cerauniam gemmam reddit. Fortunatae insulae vocabulo suo significant omnia ferre bona, quasi felices et beatae fructuum ubertate. Suapte enim natura pretiosarum poma silvarum parturiunt, fortuitis vitibus juga collium vestiuntur, ad herbarum vicem messis et olus vulgo est. Unde gentilium error et saecularium carmina poetarum propter soli fecunditatem easdem esse paradisum putaverunt. Sitae sunt autem in Oceano contra laevam Mauritaniae, occiduo proximae, et inter se interjecto mari discretae. Gorgades, insulae Oceani, obversae promontorio quod vocatur Hesperuceras, quas incoluerunt Gorgones, feminae alitum pernicitate, hirsuto et aspero corpore, et ex his insulae cognominatae. Distant autem a continenti terra bidui navigatione. Hesperidum insulae vocatae a civitate Hesperide, quae fuit in fine Mauritaniae. Sunt ultra Gorgadis sitae sub Atlanticum littus in intimis maris sinibus, in quarum hortis fingunt fabulae draconem pervigilem aurea mala servantem: fertur enim esse mare aestuarium, adeo undosis lateribus tortuosum, ut visentibus procul lapsus anguis imitetur. Chryse et Argyre insulae in Indico oceano sitae, adeo fecundae copia metallorum, ut plerique eas auream superficiem et argenteam habere prodiderint: unde et vocabula sortitae sunt. Taprobana insula Indiae subjacens ad Eurum, ex qua oceanus Indicus incipit: patens in longitudine octingentis septuaginta quinque millibus passuum, in latitudine sexcentis viginti quinque millibus stadiorum. Scinditur amne interfluo tota margaritis repleta et gemmis. Pars ejus bestiis et elephantis repleta est, partem vero homines tenent. In hac insula dicunt in uno anno duas esse aestates et duas hiemes, et bis floribus vernare, Tylos insula Indiae ferens omni tempore folia. Huc usque Oceani insulae. Item insulae, quae ab Hellesponto usque ad Gades in mari Magno sunt constitutae. Cyprus insula a civitate Cypro, quae in ea est, nomen accepit: ipsa est Paphos Veneri consecrata in Carpathio mari, vicina Austro, famosa quondam divitiis, et maxime aeris: ibi enim prima hujus metalli inventio et utilitas fuit. Haec autem interpretatur tristis aut moeror. Creta Graeciae insula pars est vergens in Peloponnesum. Haec primum a temperie coeli Macaronesum appellata est: deinde Creta dicta a Crete quodam indigena, quem aiunt unum Curetum fuisse, a quibus Jupiter ibi absconditus est et enutritus. Est autem insula Graeciae inter ortum et occasum longissimo tractu porrecta, a septentrione Graeciae aestibus, ab austro Aegyptiis undis perfusa: fuit autem quondam centum urbibus nobilis, unde et Hecatompolis dicta est. Prima etiam remis et sagittis claruit: prima litteris jura finxit: equestres turmas prima docuit: studium musicum ab idaeis dactylis in ea coeptum: capris copiosa, cervis eget: lupos et vulpes, aliaque ferarum noxia nusquam gignit: serpens nullus ibi, nulla noctua, et si invehatur, statim emoritur. Larga est vitibus et arboribus. Dictamnus herba in Creta nascitur, et alimus, quae admorsa diurnam famem prohibet, phalangos autem venenatos gignit, et lapidem, qui idaeus dactylus dicitur. Hujus autem vocabulum est inter Syrum et Hebraeum. Abydos insula in Europa super Hellespontum posita, angusto et periculoso mari separata, et Abydos Graece dicta, quod sit introitus Hellesponti maris, in quo Xerxes pontem ex navibus fecit, et in Graeciam transiit. Coos insula adjacens provinciae Atticae, in qua Hippocrates medicus natus est, quae( ut Varro testis est) arte lanificii prima in ornamento feminarum inclaruit. Haec autem interpretatur excussio, vel praestolatio. Cyclades insulae antiquitus Graeciae fuerunt, quas inde Cycladas autumant dictas, quod spatiis longioribus a Delo projectae in orbem, tamen circa Delum sitae sint: nam orbem cyclon Graeci loquuntur. Quidam vero non quod in orbem digestae, sed propter scopulos, qui circa eamdem sunt, dictas putant Cycladas. Hae in Hellespontum inter Aegaeum et Malaeum mare constitutae circumdantur etiam pelago Myrtoo. Sunt autem omnes numero 53 tenentes a septentrione in meridiem millia quingenta, ab oriente in occasum millia ducenta. Metropolis earum Rhodus. Delos insula in medio Cycladum sita, et dicta Delos fertur, quod post diluvium, quod Ogygi temporibus notatur, cum orbem multis mensibus continua nox inumbrasset, ante omnes terras radiis solis illuminata est, sortitaque ex eo nomen, quod prima manifestata fuisset visibus. Nam delon Graece manifestum. Dicitur enim et Ortygia eo quod primum ibi visae sunt coturnices aves, quas Graeci ortygas vocant. In hac insula Latona enixa est Apollinem et Dianam. Delos autem et civitas dicitur et insula. Rhodos insula Cycladum prima ab oriente, in qua rosae capitulum dicitur esse inventum dum ibi civitas conderetur: ex quo urbs et insula Rhodos est appellata. In hac urbe solis Colossus fuit aereus, septuaginta cubitorum altitudine: fuerunt et alii centum numero in eadem insula colossi minores. Tenedos insula, una ex Cycladibus, ad septentrionem sita, in qua olim civitas a Tene quodam condita est, unde et nomen urbis illius, vel potius insulae fuit. Nam Tenes iste infamatus, quod cum noverca sua concubuisset, et fugiens in hanc insulam, vacuam cultoribus obtinuit, unde et Tenedos dicta est. Sic Cicero: Tenent ipsum cujus ex nomine Tenedos nominatur. Carpathos insula, una ex Cycladibus, a meridie posita in Aegyptum, a qua Carpathium mare appellatum est, vocata est propter celerem fructuum maturitatem. Est enim inter Aegyptum et Rhodum. Ex hac insula dicuntur et carpathiae naves magnae et spatiosae. Cytherea insula, una ex Cycladibus, a parte occidua sita, cujus Porphyris antea nomen fuit. Cytherea autem vocata, quod ibi Venus sit orta. Icaria insula, una de Cycladibus, quae Icario mari nomen dedit. Haec inter Samum et Myconium procurrentibus saxis inhospitalis est, et nullis sinibus portuosa. Dicitur autem Icarum Cretensem ibi naufragio interisse, et de exitu hominis impositum nomen loco. Naxos insula, ante Dionysias dicta, quasi Dionaxos, quod fertilitate vitium vincat caeteras: est autem a Delo decem et octo millia passuum separata, ex qua olim Jupiter fertur adversus Titanas fuisse profectus. Melos insula ex numero Cycladum, una omnium insularum rotundissima, unde et nuncupata. Historia dicit ex Jasone natum fuisse Philomelum, et Plutum ex Philomelo Pareantum genitum, qui de suo nomine Paron insulam et oppidum appellavit. Prius autem Minoia, deinde Paron dicta, de qua Virgilius: Niveamque Paron; gignit enim marmor candidissimum, quod Parium dicunt: mittit et sardam lapidem, marmoribus quidem praestantiorem, et inter gemmas vilissimum. Chios insula Syra lingua appellatur, eo quod mastix gignit. Syri enim masticem Chios vocant. Samos insula est in mari Aegeo, ubi nata est Juno, ex qua fuit Sibylla Samia, et Pythagoras Samius, a quo Philosophiae nomen inventum. In hac insula reperta prius fictilia vasa traduntur, unde et vasa Samia appellata sunt. Sicilia a Sicano rege Sicania cognominata est: deinde a Siculo, Itali fratre, Sicilia. Prius autem Trinacriam dictam propter tria acra, id est, promontoria: Pelorum, Pachynum et Lilybaeum. Trinacria enim Graecum est. Quod Latine triquetra, quasi in tres quadras divisa. Haec ab Italia exiguo freto discreta, Africum mare prospectans, terris frugifera, auro abundans, cavernis tamen et fistulis penetrabilis, ventisque et sulfure plena, unde et ibi Aetnae montis incendia, in cujus freto Scylla est et Charybdis, quibus navigia aut absorbentur aut colliduntur. Fuit autem quondam patria Cyclopum, et postea nutrix tyrannorum, frugum fertilis, ac primum terris omnibus commissis seminibus aratro proscissa. Principem urbium Syracusa: habet, fontem Arethusam et Alphaeum fluvium, magnorum generatorem equorum: in ea insula primum est inventa comoedia. Achaten lapidem ipsa primum ex Achate flumine dedit: parturit et mare ejus coralium: gignit et sales Agrigentinos in igne solubiles, crepitantes in aquis. Omnis ambitus ejus clauditur stadiorum tribus millibus. Sallustius autem dicit Italiae conjunctam fuisse Siciliam, sed medium spatium impetu maris divisum, et per angustiam scissum. Tapsus insula stadiis decem a Sicilia remota, jacens et planior. Unde et nuncupata, de qua Virgilius: Tapsumque jacentem. Aeoliae, insulae Siciliae, appellatae ab Aeolo, Ippotae filio, quem poetae finxerunt regem fuisse ventorum: sed( ut Varro dicit) rector fuit istarum insularum et quia ex earum nebulis et fumo futuros praedicebat flatus ventorum, ab imperitis visus est ventos sua potestate retinuisse, Aeoliae insulae et Vulcanae vocantur, quod et ipsae, sicut Aetna, ardeant. Sunt autem novem habentes propria nomina, quarum primam Liparus quidam Liparem vocavit, qui eam ante Aeolum rexit: altera Hiera vocatur, quod sit collibus eminentissimis: reliquae vero, id est, Strongyle, Didyme, Ericusa, Hephaestias, Phaenicusa, Evonimos, Ericodes, Phaenicodes, quae quoniam nocte ardent, Aeoliae sive Vulcaniae dicuntur: ex his quaedam ab initio non fuerunt, postea in mari editae usque ad nunc permanent. Stoechades insulae Massiliensium sexaginta millium spatio a continenti in fronte Narbonensis provinciae, qua Rhodanus fluvius in mare exit. Dictae autem Graece Stoechades, quasi opere in ordinem stent positae. Sardus Hercule procreatus cum magna multitudine a Libya profectus Sardiniam occupavit, et ex suo vocabulo insulae nomen dedit. Haec in Africo mari facie vestigii humani in orientem quam occidentem latior prominet ferme paribus lateribus, quae in meridiem et septentrionem vertunt, ex quo ante commercium a navigantibus Graecorum Ichnos appellata est: terra patet in longitudine millia centum quadraginta, in latitudine quadraginta: in ea neque serpens gignitur, neque lupus, sed solifuga tantum animal exiguum hominibus perniciosum: venenum quoque ibi non nascitur, nisi herba per scriptores plurimos et poetas memorata, apiastro similis, quae hominibus rictus contrahit, et quasi ridentes interimit. Fontes habet Sardinia calidos, infirmis medelam praebentes, furibus caecitatem, si, sacramento dato, oculos aquis ejus tetigerint. Corsicae insulae exordium incolae Ligures dederunt, appellantes eam ex nomine ducis. Nam quaedam Corsa nomine, Ligur mulier cum taurum ex grege, quem prope littora regebat transnatare solitum atque per intervalla corpore aucto remeare videret, cupiens scire incognita sibi pabula, taurum a caeteris digredientem usque ad insulam navigio persecuta est. Cujus regressu insulae fertilitatem cognoscentes Ligures ratibus ibi profecti sunt, eamque nomine mulieris auctoris et ducis appellaverunt. Haec autem insula Graece Cyrne dicitur a Cyrno, Herculis filio, habitata. De qua Virgilius: Cyrnea taxos. Dividitur autem a Sardinia viginti millium freto, cincta Ligustici aequoris sinu ad prospectum Italiae. Est autem multis promontoriis angulosa, gignens et laetissima pabula, et lapidem, quem Cathochiten Graeci vocant. Ebosus insula Hispaniae, dicta quod a Zanio non procul sit, quasi ebozos. Nam septuaginta stadiis ab ea distat, cujus terram serpentes fugiunt. Huic contraria est Colubraria, quae foeta est anguibus. Baleares insulae Hispaniae duae sunt: Aphrosiades et Gymnasie, major et minor. Unde et eas vulgus Majoricam et Minoricam nuncupavit. In his primum insulis inventae sunt fundae, quibus lapides emittuntur. Unde et Baleares dictae; ballein enim Graece emittere dicitur. Unde ballista, quasi missa, et fundibulum. Virgilius: Balearis verbere fundae.
14.6
LIBER DUODECIMUS. CAPUT VI. De promontoriis.
14.6
Commune est insulis, ut promineant inde et loca earum promontoria dicuntur. Sic Sallustius de Sardinia:« In orientem quam occidentem latior prominet.» Sigaeum promontorium Asiae, ubi Hellespontus apertius dilatatur. Dictum autem Sigaeum propter Herculis taciturnitatem: quia prohibitus hospitio a Laomedonte, Trojanorum rege, simulavit abscessum, et inde contra Trojam cum silentio venit, quod dicitur sige. Maleum, promontorium Graeciae, quod intrat in mare, et per millia quinquaginta protenditur, ubi unda ita saeva est, ut persequi navigantes videatur. Hoc autem promontorium a Maleo rege Argivorum nomen accepit. Pelorum, promontorium Siciliae, respiciens aquilonem, secundum Sallustium dictum a gubernatore Hannibalis illic sepulto. Pachynum, promontorium Siciliae austrum spectans, ab aeris crassitudine dictum; nam pachus est pinguis et crassus: Austro enim perflatur. Lilybaeum, promontorium Siciliae, solis occasum intendens, vocatum ab ejusdem nominis civitate, quae ibi est sita. Borion, promontorium Numidiae, vocatum ita, quod Aquilonem intendat. Hipponem Rhegium postea dictum pro eo quod sit aequore interruptum. Calpe Hispaniae promontorium. Promontoria enim, quae in insularum summitatibus consistunt, et eis contra fluctus maris munimen praestant, possunt juxta allegoriam doctores sanctos figurare, qui praesunt Ecclesiis Dei, et eos in persecutionum fluctibus roborant atque confortant, ne procella tempestatum atque alluvione undarum obruantur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).