Rabanus Maurus780-856
De universo
Univ 7.3.39
Choose a text
More by Rabanus Maurus780-856
—
8922 Deuni
7.3.1
LIBER QUINTUS. CAPUT III. Brevis annotatio, quae indicat quid in sanctis canonicis libris contineatur.
7.3.1
De disputatione igitur Veteris et Novi Testamenti, ordine librorum, et numero cursim breviterque parva prooemia narrationum subjiciam. Genesis juxta fidem historiae descripsit fabricam mundi, et hominis conditionem, cataclysmum, et divisionem terrae, confusionemque linguarum, gesta patriarcharum usque ad ingressionem Israel in Aegyptum.
7.3.2
Exodus continet Hebraeorum servitutem, ex Aegypto egressum populi, nubem protegentem, transitum etiam Rubri maris, mersumque cum curribus Pharaonem, et gloriae decantationem, congressusque eremi, cibum mannae, et fluenta in dulcedinem versa, mandata etiam Decalogi, pugnam Amalech, et arcam testamenti, dedicationemque tabernaculi et oblationem.
7.3.3
In Levitico autem lex sacrificiorum, historiarumque diversitas, indumentaque pontificum, et ministeria describuntur, ciborum etiam et diversitas peccatorum, purgationesque vel hostiae ordinantur.
7.3.4
In Numeris vero egressae de Aegypto tribus enumerantur, quadraginta quoque et duarum per eremum mansionum sacramenta signantur.
7.3.5
In Deuteronomio autem, quae est lex secunda, narrantur ea quae inter Pharan et Asseroth, et usque ad Cadesbarne fuerint populo dicta a Moyse mandata videlicet atque promissa, maledictiones peccatorum, promissiones, beatitudines: ubi canticum Moyses canit, ubi dicit benedictiones filiis Israel: ibique, terra repromissionis respecta, moritur atque sepelitur. Nonnulli Hebraeorum quatuor libros tantum computant legis, id est Genesim, Exodum, Leviticum, Numerum, Deuteronomium autem repetitionem eorumdem, et quasi quoddam legis meditatorium, ea duntaxat ratione, quod illi quatuor proprias causas rerum gestarum continent, iste autem omnium quasi iterando continet. In Jesu quoque libro filii Israel, duce Jesu, Jordanem transeunt, ac saeculo circumciduntur: subversisque dehinc Chananaeorum gentibus divisionem terrae haereditatis sorte suscipiunt. In libro Judicum continentur peccata et servitutes Israel, exclamationesque et miserationes Dei. Liber Ruth ejusdem Moabitidis texit historiam, de cujus stirpis familia descendit David. Hunc Hebraei libellum ad Judicum librum subjungunt, quoniam eo tempore gesta esse memorantur, quae in eo scripta sunt: at contra Latini pro eo, quod genus regium David retexit, ortum ex eadem Ruth Moabithide, ad corpus libri Regnorum veracius eum pertinere contendunt.
7.3.6
Liber Regum quanquam apud Latinos propter prolixitatem sui in quatuor partibus sit desertus[ digestus], apud Hebraeos tamen in duobus divisus est voluminibus, quorum primus Samuel scribit arcam Domini a Judaeis transisse ad gentes, Helique sacerdotium mystice in Samuelem fuisse translatum, in David Saulis regis imperium.
7.3.7
Malachim vero reges Judaeae et Israeliticae gentis, gestaque eorum per ordinem digerit temporum: ipsumque Israel ob errorem idololatriae enarrat in Assyrios transmigratum: ad extremum edocet venisse Nabuchodonosor Jerusalem, captumque duxisse principem ac populum, et subvertisse urbem et templum
7.3.8
Paralipomenon apud Hebraeos sub unius libri volumine continetur, appellaturque ab eis Dabrejamin, id est Verba dierum: apud nos autem propter prolixitatem sui in duabus decisus est partibus. Haec autem historia ordinem generationum et temporum continens, in qua scilicet non parva sanctarum Scripturarum eruditio continetur. Nam quae in historia Veteris Testamenti in locis suis aut omnino omissa sunt, aut fortasse non plene digesta, in ista summatim ac breviter expleta sunt. Cujus quidem series a latere regum sive regnorum ducta, perveniens ad illud usque tempus, quo et regnorum textus finitur.
7.3.9
Job liber continet ejusdem sancti viri damna funesta vel flagella, et contumeliosa consolantium dicta, lamenta quoque ejus in quibus totius mundi deplorat miseriam: consolationes etiam Dei ad eum per turbinem, ejusque duplicem bonorum in fine remunerationem. Hic etiam ex suis passionibus et verbis Christi expressit imaginem: conjux vero ejus carnalium typum designat, qui intra Ecclesiam positi vitam spiritalium moribus suis scandalizant. Amici vero ejus speciem tenent haereticorum ac figuram perversorum dogmatum. Porro Helvi, qui adversus Job gravi exprobratione innititur, significat eos qui intra Ecclesiam praedicant et arroganter, et per tumorem cordis, ac scientiae fastum quidquid proferunt, superbiae exemplis ostendunt.
7.3.10
Liber Psalmorum quanquam uno includatur volumine, non est tamen editus uno eodemque auctore. Decem enim pene prophetae sunt, qui eos diverso tempore scripserunt, id est Moyses, David, Salomon, Asaph, Ethan, Eman, Idithun, et filii Chore, Asir et Aahab sive Esdra: nonnulli etiam Aggei, Zachariae esse existimantur. De his autem, qui sine titulis sunt, traditio veterum talis est: ut cujus auctoris praescriptio praecesserit, caeteri, qui sine titulo sequuntur, ipsius esse credantur. Est autem hic liber allegoricis ac typicis sacramentis signatus: specialiter autem, quod natus, quod passus, quod resurrexit Christus: vere hoc omne psalmorum resonat organum. Sciendum tamen, quod apud Hebraeos omnes psalmi permixti fuerint et inordinati, quos quidem primus Esdras in unum volumen coegit, et in ordinem numerumque disposuit, ac per occultum sacramenti mysterium aliis alios praetulit ordine, dum posteriores videantur in tempore. Nam secundum historiae cursum tertius psalmus quinquagesimo posterior, sed propter mysterium in ordine prior est. Sic enim habentur et caeteri, quia Spiritus sanctus eos praeordinavit ut voluit. Salomon tria volumina edidit. Primus ex his Proverbiorum liber. Secundus, qui appellatur Ecclesiastes. Tertius, cujus titulus est, Canticum canticorum. In quibus quidem tribus libris trium generum disciplinas composuit, quibus ad rerum scientiam pervenitur. In primis namque Ethicam, id est moralem: post haec physicam, quae qualitatem naturae comprehendit, ad ultimum theoriam, id est contemplativam. In Proverbiis enim moralia docens per communem quemdam loquendi usum altiorem intelligentiam edidit, conservationemque mandatorum, et doctrinae coelestis institutionem succinctis verbis, brevibusque sententiis coaptavit. Sunt autem Proverbia sub verbis aliis res alias explicantia, quae aliter, quam dicuntur, intelliguntur: plus in virtute sententiarum quam in sono verborum, quae Graeci parathimia[ Paraemias] vocant.
7.3.11
Ecclesiastes rerum naturam discutiens, cuncta in mundo caduca et vana esse reprehendit, rerum omnium fragilitate conspecta renuntiari mundo admonuit.
7.3.12
In Canticis autem canticorum supergressus visibilia, atque contemplans ea quae sunt coelestia vel divina sub specie sponsi et sponsae Christi Ecclesiaeque unitatem declarat, atque animam ad amorem coelestium excitans perveniendum ad consortium Dei provocat. Illud vero non est omittendum, quod a doctoribus nostris traditur, apud Hebraeos hanc fuisse observationem, ne cuiquam hunc librum legere permitterent, nisi viro jam perfectae scientiae et roboratae fidei: ne forte per imbecillitatem infantiae et fidei imperitiam non tam erudiret cognitio lubricas mentes, quam potius ad concupiscentias corporales converteret. Omnes scripturas tradi pueris a doctoribus eorum solitum est, etiam et eas quas deuteres evocant, quatuor tantum ista ad ultimum reservare, id est principium Geneseos de mundi creatione, Ezechielisque principia, in quibus de cherubim scripsit: et finem ejus, in quo templi descriptio continetur, et Cantica canticorum.
7.3.13
Liber Sapientiae, qui vocatur panarethon, Christi adventum, qui est sapientia Dei Patris, passionemque ejus aperta manifestatione denuntiat.
7.3.14
Ecclesiasticus vero morum pene omnium disciplinam, et sanctae religionis conversationem affatim copiose descripsit. Dictus autem Ecclesiasticus pro eo, quod in medio coetu populi, id est coram Ecclesia fuerat habitus. Hic enim propter nimiam sensus similitudinem et eloquii parilitatem Salomonis titulo praenotatur. Constat autem hunc librum sub Jesu filio Sirach editum fuisse, et inter reliquos sanctarum Scripturarum libros pari habitum veneratione.
7.3.15
Isaias propheta, qui interpretatur salus Domini, postquam de altari missus calculus labia ejus purgavit, ut dignus efficeretur sancti Spiritus prophetia, speculatur duo cherubim in aenigmate duorum testamentorum cum duodecim alis, id est apostolis, qui praedicatione sua volucri celeritate discurrerunt, tegentes faciem et pedes sedentis in throno Dei, id est occultantes ea, sive quae ante saeculi fuerunt exordia, sive quae post transactam hujus mundi figuram futura sunt. Hic tamen post visionem Judae et Jerusalem adversus caeteras gentes, quae in circuitu ejus sunt, prophetiae convertit sermonem, et juxta qualitatem locorum, et vitae diversitatem, quae essent eis mala ventura, denuntiat. Post captivitatem Jerusalem, ruinam Babyloniae comminatur, deinde nec est[ Forte, necem] Philistiim, vastationem Moab, exterminium Damasci, Aegypti commotionem, et solitudinem maris deserti, obsidionem quoque Edom, fugam et interitum Arabiae, excidium vallis Sion, subversionem etiam Tyri sive quadrupedum: sed figuraliter in visione Judaeae synagoga projicitur, et Ecclesia Domino copulatur: in ruina Babyloniae confusio totius mundi, superbiaque arguitur, et finis monstratur: in vastatione Moab error scientiae saecularis in silentium luctumque mutatur: in eversione Aegypti totius mundi idololatriae destruuntur, templique Domini aedificatio praedicatur: in contritione Philistiim luctus eorum monstratur, qui abjiciunt jugum Christi, et elevant se contra scientiam Dei. Porro per Damascum praedicatio gentium, et ruina ostenditur populi Judaeorum: per onus maris deserti, hujus saeculi temptatio declaratur, et quae illi ventura sunt, ostenduntur. Per Idumaeam oritur sol justitiae gentium, et tenebrae auferuntur populis Judaeorum; per Arabiam praedicatur aqua baptismatis, praebenda his, qui fugerint gentium errores vel eorum blasphemias. Per vallem Sion perditio praedicatur Jerusalem et haereticorum, qui de sublimitate Ecclesiae ceciderunt. Per Tyrum gentibus praedicatur, ut scilicet errore deposito ad Christum Dominum convertantur: reliqua vero ejus vel de Christo vel de Ecclesia gentium sunt, sive de consummatione mundi. Prophetavit annorum ferme septuaginta sub regibus quatuor Judaeae ordine atque genere sibimet succedentibus, id est, Ozia, Mathan, Achach, ad ultimum Ezechia, sub quo pars magna voluminis ejus usque ad calcem texitur prophetiae. Jeremias interpretatur, propheta excelsus Domini, simplex loquendo, et ad intelligendum facilis, qui in omnibus dictis et passionibus suis, Redemptoris nostri imaginem praetulit. Hic postquam in typo Christi regna destruxit diaboli, justitiaeque vel fidei aedificavit imperium: jubetur praedicare per omnes gentes, Aegyptum videlicet, et Philistum, Moab et Ammon, Edom et Damascum et Cedar, et super regna Assur, nec non super Elam et Babyloniam. Hic autem vidit virgam vigilantem divinae correptionis et potestatis, ollam quoque succensam, id est Judaicam plebem igne carnalium desideriorum ardentem aspicit, et duos cofinos ficorum in praefiguratione duorum populorum, descendit in domum figuli, et videt diminutionem vasis prioris et novi instaurationem ad designandum defectum prioris populi, et successionem futuri. Sumit etiam calicem supplicii, atque universis gentibus porrigit. Accipit et lumbare sub exemplo populi Judaeorum, putrefactum in desperatione projicit illud trans flumina gentium: ostendit et calicem aureum Babylonis per quem inebriatus est mundus, letiferum idololatriae vase, jubetur projicere in Euphratem volumen lapidi alligatum ad demonstrandum interitum Babylonis, vel figuraliter totius mundi: increpat etiam hic delinquentes, et ad conversionem provocat: ad ultimum plangit ruinam Jerusalem, templique excidium, et dispersionem gentis. Exorsus autem duodecimo anno Josiae regis Judaeae, prophetiaque ejus per quatuor reges extensa est sub Josia et Eliachim, et Joachim, et Sedechia quo eversa est Jerusalem. Septuaginta duobus annis et quatuor mensibus prophetavit, excepto illo tempore quo post eversam Jerusalem in Aegypto cum populo fuit.
7.3.16
Ezechiel, qui interpretatur fortitudo Dei, figurans tropice Christum, stat juxta fluvium Thobar scilicet, et praeclara continens mysteria, cernit similitudinem gloriae Dei, et quatuor animalia in similitudine quatuor Evangeliorum, et rotas se invicem continentes in typo duorum testamentorum: videt aurigam, id est, Christum deorsum igne judicii, sursum electri, id est, divinitatis fulgore rutilantem. Comedit quoque librum divinae legis, in quo scriptum est lamentum poenitentium, et carmen justorum, et vae eorum, qui post peccatum poenitentiam non egerunt. Dehinc accepit laterem, in quo obsessae Jerusalem pictura describitur: vel quod sub typo Christi ejusdem Jerusalem, id est, totius Ecclesiae, quae est a[ e] latere Christi formata, mysteria describuntur. Capit etiam et hic propheta somnum sinistri lateris in typum mortis peccatorum, qui ad laevam positi aeterna supplicia sustinebunt. Ac demum a sinistro in dextro dormire jubetur propter spem eorum qui pro emendatione morum resurrectionis gloriam obtinebunt. Aspicit in terra et duas virgas sibimet copulantes in similitudinem circumcisionis et gentium, sive aquilam sub Nabuchodonosor volantem, Christi figuram, magnis alis et volucri celeritate totius mundi imperium occupantem. Plangit praeterea sub specie principis Tyri beatitudinem diaboli, quam amisit, et ruinam ejus magnam cum lamentatione deplorat. Ad ultimum arundinem vel funiculum gestans metitur sub specie sanctorum mystice Jerusalem. Inter haec mystica subjacent quaedam moralia. Falsis comminatur prophetis, atque speculatoribus praecipit, ne reticeant malitiam: quatuor etiam ultionum poenas peccatoribus praedicat, animasque redire ad corpora sua prophetat: ostendit quoque unumquemque pro se rationem Domino redditurum, nec progeniei sanctae ultra nocere labem paterni delicti: objurgat intra haec sub Oola et Ooliba omnem turpitudinem Samariae et Jerusalem, nativitatemque contumeliosam objicit: saepe etiam ad poenitentiam captivos provocat, et post praevaricationem admonet populum redire conversum. Hic autem trigesimo quinto aetatis suae anno, et captivitatis quinto in Chaldaea exsulans prophetavit, ibique vaticinium suum consummavit.
7.3.17
Daniel interpretatur, judicium Dei, quique etiam de Christo cunctis manifestior est prophetis: quia non solum praedicavit, ut caeteri, sed etiam et tempus incarnationis et passionis per ordinem regum et numerum diffinivit annorum, ita ut non potius videatur futura praedicare, sed quasi transacta narrare. Hic autem quatuor regnorum cernit frequentius visiones, eorumque differentiam sub diversis imaginibus promittit. De Antichristo quoque ostendit, quod ipse sit cornu pusillum, id est, parvo tempore regnaturus; de consummatione Israel vel mundi plura conscripsit, sive de die judicii, regno sanctorum. In fine autem voluminis prophetiae suae, Susannae historiam et Belis Draconisque fabulam ponit. Hic autem liber apud Hebraeos Hebraicis quidem litteris, sed Chaldaica lingua scriptus est. Prophetavit autem in Babylone, quando et Ezechiel.
7.3.18
Osee propheta, qui interpretatur, salvans, in duodecim primus est, profundior reliquis in sententiis, et operosior intellectu. Iste ad eas tribus, quae et Samaria, et domus Joseph, et Israel vocabantur, loquitur: sed per Ephraen haereticos arguit, qui recedentes qualicunque ex causa ab Ecclesiae unitate, participes facti sunt idolorum: per Samariam autem eorumdem haereticorum demonstrat errorem, qui praeceptorum Dei custodes esse se mentiuntur, et sub praetextu veritatis mendacium colunt. Hic historialiter Judaeos in Christum tempore ultimo credituros pronuntiavit: tertium quoque resurrectionis dominicae diem praedixit. Prophetavit autem in diebus Oziae regis Judaeae, quando et Isaias.
7.3.19
Johel interpretatur, incipiens: iste ad Judam tantum et Jerusalem vaticinium proferens in principio sui voluminis post voluptuosa convivia ad luctum provocat Jerusalem, excidium quoque pronuntiat, praedicat quoque vocationem gentium, et super congregatos credentes superventurum Spiritum sanctum. Prophetat sub Joathan rege Juda, quando et Michaeas.
7.3.20
Amos, qui interpretatur, onus, vaticinavit in Samaria et Jerusalem, tria et quatuor scelera gentium sub totius mundi figura describens. Primum itaque scelus, quia omnes in Adam peccaverunt. Secundum, quia in statu naturae legem immemores rationis non intellexerunt. Tertium quoque eorum, qui datae legi non obedierunt. Quartum inexpiabile eorum qui in Christum non crediderunt. Pro quibus sceleribus intonat Dominus se ignem, id est, sententiam aeterni judicii illaturum. Hic autem adventum Christi sub dominica veritate praedicat, dicens: Ego firmans tonitruum, et creans spiritum, et annuntians hominibus Christum suum. Reliqua autem, quae de Amasia et Jeroboam sive Israel retulit, tropice ad haereticos referenda sunt. Prophetavit autem sub rege Ozia eo tempore, quo et Osee et Isaias.
7.3.21
Abdias, qui interpretatur, servus Domini, inter omnes Prophetas brevior est numero verborum: sed gratia mysteriorum aequalis. Iste contra Idumaeam loquens, increpans mystice superbiam Edom prioris, videlicet audaciam, quod Jacob fratrem suum, id est, Christum occiderit in monte Sion, id est, Jerusalem, futuram salutem, et sanctum, qui est Dominus, annuntiat, atque in monte, per quem figuraliter[ figuratur] Ecclesia gentium, futurum intonat Domino regnum. Prophetavit sub Josia rege Judaeae, quando et Michaeas.
7.3.22
Jonas, qui interpretatur, columba, tam sermone quam naufragio suo passionem Christi, mortemque et resurrectionem figurat: sive quod de nave ad mare, tanquam de cruce ad terram, projectus est: sive quod invenire[ in ventre] coeti exceptus est, tanquam in sepultura terrae, tribus diebus et tribus noctibus reconditus est: et quod per figuram Ninives poenitentiam mundi praedixit, in sequentibus typum gerit Judaeorum qui salutem gentium non tantum advenire noluerunt: sed cum venit, invisi sunt. Ninive quoque gentium significat speciem, Jonas vero in hoc loco Judaeorum. Nam quemadmodum Ninivitarum salus ad aemulationem provocavit Jonam: ita redemptio gentium scandalum exstitit Judaeorum. Merito et contra Orientem civitatis sedisse legitur hederae sub umbra: ita eadem plebs separans se a salute Ecclesiae, dolore tabida, contra Christum, id est, Orientem ecclesiae, linguam suam movere nititur, sedens sub umbra legis, quae umbra ferme arefacta est quia, adveniente Christo, vetera transierunt, et ecce facta sunt omnia nova. Prophetavit autem sub Ozia rege Juda, quando et Osee et Amos et Isaias prophetaverunt.
7.3.23
Michaeas, id est, quis hic? vel quis iste? vel humilitas. Michaeas propheta comminatur Samariae iram Domini ob causam simulacrorum, interitumque populi Israel venturum denuntiat, locum etiam, in quo Christus nasceretur, demonstrat. Prophetavit sub Ozia, quando et Sophonias.
7.3.24
Naum, qui interpretatur, consolator, simulacra gentium exterminanda denuntiat, nec non et urbem sanguinum Jerusalem: post cujus interitum pedes annuntiantis pacem, id est, adventum Salvatoris proclamat.
7.3.25
Abacuc, amplexans, sive luctator fortis, in principio voluminis sui describit diabolum cum membris ac moribus suis: in fine vero pronuntiat adventum passionemque Salvatoris.
7.3.26
Sophonias, speculator mysteriorum Dei, cernit captivitatem Jerusalem urbis a Romanis futuram, per vocem clamoris a porta piscium, et per collium contritionem, id est montis Sion, qui est collis Jerusalem, nec non aliarum gentium eversionem praedicat, terroremque divini judicii intonat. Loquitur etiam contra Moab et Ammon, sed per ipsos tanquam finitum[ finitimos] populi Dei, proximi catholicis sacramentis haeretici arguuntur. Hic tertium diem resurrectionis Christi prophetat, atque in adventu Christi sub uno jugo Domini totum mundum serviturum annuntiat. Prophetavit sub Josia, ut Jeremias.
7.3.27
Aggaeus, qui interpretatur, solemnis. Hic in vaticinii sui textu templum Domini instaurandum praecepit, contritionem praedicat gentium, vel commotionem totius mundi praedicit, ac sub figura Zorobabel Christi adventum vaticinatur: septuagesimo autem anno captivitatis populi prophetavit, duobus tantum mensibus Zachariam vaticinio suo praecedens.
7.3.28
Zacharias, qui nominatur, memoria Domini, postquam iram Domini in patribus prophetavit: vidit et virum sedentem super equum rufum in figura corporis Christi roseum sanguinem passionis sive merita populi gentium significantem. Aspicit et quatuor cornua sive fabros in figura gentium, quae Judam et Israel dispergentes gravi pondere depresserunt. Intuetur similiter et Jesum sordibus carnis et mortalitate vestitum per figuram sacerdotis: quibus ablatis, indutum immortalitate et gloria cernit, et lapidem, qui est Christus, septem oculos habentem, id est, septiformis spiritus plenitudinem. Inter haec intuetur et turrim et titionem exstinctum, id est, diabolum, candelabrum videlicet in figuram Christi cum lucernis septem, quae sunt septem dona Spiritus: nec non et duas olivas ad dexteram et ad sinistram candelabri positas, duorum testamentorum typum figurantes. Assumit quoque idem duas virgas funiculi et decoris in typo Judaeorum et gentium. Aspicit deinde duas mulieres, id est, Judaeorum et gentium plebes in alias levantes amphoram, id est, diabolicam doctrinam. Massam quoque plumbi, quod est pondus peccati gravissimum, sive volumen volans, in quo peccata hominum et supplicia ascribuntur. Videt et quadrigas quatuor uno praedicationis Evangelicae jugo currentes. Post haec aspicit equos missos ad praedicationem mundi. Primum rufum martyrii passione. Secundum nigrum squalore poenitentiae. Tertium album candore baptismi. Quartum varium varietate virtutum. Cernit quoque et tubas sanctorum, gestantes figuram, per quos Dominus mundo canit sua praecepta: atque Angelum, in quo duo ex adverso populi junguntur, sive paxillum figuraliter Christum infixum cordibus populorum describit, et pastorum antichristi opus et intentionem in sinistris habentem: equum quoque in figuram plebis haereticorum, et ascensorem ejus diabolum: praedicat etiam fontem in domo veri David patentem in lavacro regenerationis. Alia, quaecunque scripsit, aut de adventu Domini narrant, aut de passione ejus, et de saeculi fine, et de judicio suo. Prophetavit autem annis duobus Darii regis Medorum, iisdem temporibus quibus Aggaeus, anno septuagesimo dissolutionis templi et captivitatis populi.
7.3.29
Malachias, qui interpretatur, Angelus Domini, in principio voluminis sui demonstrat odium Judaeorum in Esau et dilectionem junioris populi in Jacob. In sequentibus autem veteres Judaeae victimas reprobat, et sacrificium transferri ad Gentes, in fine vero adventum Domini annuntiat. Diem quoque judicii, justorumque praemia, et impiorum poenas, Joannem etiam praedicat ante adventum primum Domini missum, et Eliam ante secundum adventum annuntiat esse mittendum. Inter haec nonnulla moralia et disciplinis congruentia explicat, in quibus corripit populum sive sacerdotes despicientes nomen Dei, atque ejus Sacramenta pollutis oblationibus et sacrificiis violantes, qui monet etiam episcopos doctos et sine macula esse debere, etc., personarum sine acceptione populos veritatem instruere: discordes quoque arguit, decimas et primitias reddendas populis Ecclesiae praecipit: objurgat et eos qui conjuges suas despiciunt, et aliarum amore nituntur: similiter et illos qui, miseriam suam dolentes, felicitatem laudent eorum qui hujus mundi prosperis perfruuntur. Prophetavit autem novissimus in Babylone, quando Aggaeus et Zacharias.
7.3.30
Esdras scribit populum Dei, expleto captivitatis tempore, imperante Cyro rege Persarum, in Jerusalem fuisse reversum, ac sub Zorobabel et Jesu et Josedech, Filio sacerdotis, sive Neemia, muros Jerusalem, templum et altare novatum, jus quoque sacerdotum restitutum; et sanctae religionis cultum, multisque operibus gentium principumque Persarum muneribus adornatum.
7.3.31
Machabaeorum libri licet non habeantur in canone Hebraeorum: tamen ab Ecclesia inter divinorum voluminum historias annumerantur. Praenotant autem praelia inter Hebraeorum duces, gentesque Persarum, pugnamque sabbatorum, et nobiles Machabaeorum triumphos, foedus quoque amicitiarum cum populo Romanorum atque legationum.
7.3.32
Item praefationis Novi Testamenti Evangeliorum praedicatio, quamvis quadrifaria sit, una est tamen: quia ex uno eodemque ore Trinitatis processit. Haec sunt enim quatuor flumina de uno fonte paradisi manantia, quaeque dupliciter uno ore decurrunt ac per totum mundum coelestis ministrantes fluenta gratiae ac fidei verbis infundunt. Haec est illa in Zacharia quadriga Domini, in qua per omnem evectus mundum leni jugo colla sibi cunctarum gentium subigit. Hi sunt etiam, quos sub quatuor animalium specie visio Prophetalis scribit, id est, hominis, leonis, vituli et aquilae. Namque primus, ut homo, ordinem humanae nativitatis designat. Secundus ad instar rugientis leonis statim in principio sui sermonis divinae potestatis fortitudinem intimat. Tertius victimam sacerdotis praemittens, quasi vituli mortem insinuat. Quartus more aquilae assectans coelum et terram avidus transvolat, atque nativitatem Verbi occulta mysteria[ mysterii] intelligentia penetrat. Sed ex his tria illa animalia, quae in terra gradiuntur, actualem vitam sequentes, ea tantummodo prosecuti sunt, quae homo Christus in terris temporaliter gessit. Quartum animal contemplationis acie coelestia inspicit, et paulatim operum plurima divinitatis Sacramenta digessit. Ex his primus et ultimus ea praedicaverunt, quae ex ore Christi audierunt: vel quae ab illo facta vel gesta viderunt, reliqui medii duo ea tantummodo, quae ab Apostolis cognoverunt. Quorum quidem Matthaeus Evangelium in Judaea scripsit: deinde Marcus in Italia, tertius Lucas in Achaia: ultimus Joannes in Asia: ex quibus solus tantum Matthaeus praedicationis historiam Hebraico perstrinxit stylo, reliqui vero Graeci sermonis eloquio ediderunt.
7.3.33
Epistolas Paulus quatuordecim praedicationis suae perstrinxit stylo, ex quibus aliquas propter typum septiformis ecclesiae septem scripsit ecclesiis, conservans potius, quam excedens numerum Sacramenti, propter septiformem Spiritus sancti efficaciam. Scripsit autem ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses, ad Colossenses, ad Hebraeos: reliquas vero postmodum singularibus edidit personis, ut rursus illum septenarium numerum ad Sacramentum unitatis converteret. Argumenta autem earumdem Epistolarum haec sunt. Imprimis Romanae plebis fidem collaudat: Corinthios gemina doctrina castigat: apud Galatas per gratiam fidei excludit opera legis: Ephesios magnificat in fide, quam acceperunt: laudat Colossenses: pro eo[ quod] in fide steterunt; Philippenses, Evangelium custodisse gratulatur: Thessalonicenses in prima epistola fide crevisse et operibus, in secunda persecutiones tolerasse fortiter gloriatur. Instruit per Timotheum et Titum Ecclesias: Philemonem de emendato servo Onesimo rogat. Ad ultimum Hebraeos, qui in Christo crediderunt, et postmodum persecutionibus Judaicis territi a fide recesserant, confortat atque ad gratiam Evangelii revocat.
7.3.34
Petrus scripsit duas epistolas, quae Catholicae nuncupantur. Scripsit autem eas his qui ex circumcisione credentes in dispersione gentium erant: quae quidem quibusdam videntur esse planiores, dum tam profundis plenae sint sensibus, ut per eas, qui possint perscrutari divinae scientiae sensum quasi per breve quoddam receptaculum, magna sibi mysteria revelari contueantur.
7.3.35
Jacobus frater Domini scripsit unam Epistolam ad aedificationem Ecclesiae pertinentem: cujus sententia immensam scientiae claritatem legentibus videtur infundere.
7.3.36
Joannes Apostolus scripsit epistolas tres: quarum prima officium charitatis commendans, tota in amore Dei et fraterna dilectione versatur. Secunda quoque, quae Electae scribitur, dilectionis hortatur studium, denotat etiam seductores, et ab haereticis admonet declinandum. Tertiam autem Gaio scripsit, in qua collaudat eum in studio veritatis et opere misericordiae: deinde denotat proterviam cujusdam Diotrepis, et Demetrio testimonium perhibet veritatis.
7.3.37
Judae Epistola increpat blasphemantes in Christo et quosdam impudicos sub exemplo impiorum, qui[ ob] superbiam et luxuriam sempiternis ardoribus traditi sunt, pro quibus admonet Ecclesiam, ut eos arguat et ad poenitentiam cohortetur.
7.3.38
Actuum apostolorum historia nascentis Ecclesiae fidem opusque describit, cujus quidem scriptor Lucas Evangelista est: continet autem ea quae in Judaea vel in Gentibus per gratiam Spiritus sancti tam a Petro quam ab aliis Apostolis gesta sunt.
7.3.39
Apocalypsis Joannis postquam scribere septem jubet Ecclesiis aspicit Filium hominis sedentem in throno, et 24 seniores, et quatuor animalia procidentia ante thronum: in dextera quoque sedentis librum septem sigillis signatum, in quo bellum et egestas, mors, clamor interfectorum, finis quoque mundi notatur. Scribit deinde duodena millia servorum Dei, qui signantur in frontibus: ibi septem Angeli tubis canunt, sequente grandine et igne cum sanguine in terram: tertia quoque pars terrae ibi igne comburitur: tertia pars maris sanguis efficitur: astraque ipsa rutilantia tertiam fulgoris partem amittunt: ibi de putei fumo locustae producuntur daemoniorum, accipientes potestatem laedendi eos qui non sunt agni cruore signati. Praeterea comedit Evangelista librum testamenti, oris praedicatione suavissimum, et operis difficultate amarum: metitur coeleste templum: describitque verba 24 seniorum, et arcam testamenti, ac mulierem amictam sole, pugnamque Michaelis cum dracone, ruinam draconis. Conspicit praeterea figuram antichristi, habentem capita regni septem, et cornua potestatis, et numerum hominis. Narrat inter haec Canticum testamenti novum, speculaturque Angelos gestantes stateras, cernitque similiter interitum bestiae, et beatitudinem eorum qui vestimenta sui corporis, hoc est, absque carnis voluptate servaverunt: exsequitur deinde et interitum meretricis Babyloniae, et nuptias agni, et adventum judicii, et interitum Antichristi, et aeternam punitionem diaboli, et ultimam memorat resurrectionem mortuorum, coelique novitatem et terrae, descriptionemque Jerusalem: flumen etiam Baptismi mundum, et lignum vitae Dominum nostrum Jesum Christum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).