Rabanus Maurus780-856
De universo
Univ 9.4
Choose a text
More by Rabanus Maurus
—
8922 Deuni
9.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT PRIMUM. De aetatibus hominis.
9.1
Gradus aetatis sex sunt: infantia, pueritia, adolescentia, juventus, gravitas atque senectus. Prima aetas infantia est pueri nascentis ad lucem, quae porrigitur in septem annis. Secunda aetas pueritia, id est, pura, et necdum ad generandum apta, tendens usque ad 14 annos. Tertia, adolescentia ad gignendum adulta, quae porrigitur usque ad 28 annos. Quarta, juventus, firmissima aetatum omnium, finiens in quinquagesimum annum. Quinta aetas senioris, id est, gravitas, quae est declinatio a juventute in senectutem, nondum senectus, sed jam non juventus: quia senioris aetas est, quam Graeci presbyten vocant. Nam senex apud Graecos non presbyter, sed gereon dicitur. Quae aetas, a quinquagesimo anno incipiens, septuagesimo anno terminatur. Sexta aetas senectus, quae nullo annorum tempore finitur: sed post quinque illas aetates, quantumcunque vitae est, senectuti deputatur. Senium autem pars ultima senectutis, dicta, quod sit terminus sextae aetatis. In his igitur sex spatiis philosophi vitam descripserunt humanam, in quibus mutatur et currit, et ad terminum mortis pervenit. Pergamus ergo breviter per praedictos gradus aetatum, etymologias eorum in homine demonstrantes. Infans dicitur homo primae aetatis. Dictus autem infans, quia adhuc fari nescit: id est, loqui non potest. Nondum enim bene ordinatis dentibus plena est sermonis expressio. Infantes, malitia parvulos mystice significant: ut in psalmo: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Lactentes, in Christi fide proficientes. Ablactatus, Christus, de quo per Isaiam dicitur: Super foramina aspidis, et in caverna reguli qui ablactatus fuerit, manum suam mittet. Ablactati perfecti, quasi a simplici cibo doctrinae abstracti. Ubi et supra Ablactatus, a lacte expulsus ab uberibus. Parvulus mystice Christus, ut est illud Isaiae: Parvulus natus est nobis. Item parvuli sancto Spiritu humiles, ut in psalmo: Custodiens parvulos Dominus. Et in malam partem in Osee: Parvuli eorum elidantur. Parvuli, cogitationes pravae, priusquam in opere perficiantur, ut in psalmo: Beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram, hoc est, ad Christum. Puer a puritia vocatus, quia purus est, et necdum lanuginem floremque genarum habens. Hi sunt ephebi, id est, a febo dicti, nec dum viri adolescentuli lenes. Puer autem tribus modis dicitur: pro nativitate, ut Isaias, Puer natus est nobis: pro aetate, ut: octennis, decennis. Unde est illud: Jam puerile regum tenera cervice gerebat. Pro obsequio et fidei puritate: de quo Dominus ad prophetam ait: Puer meus es tu: noli timere: dum jam Jeremias longe pueritiae excessisset annos. Puer mystice Christus intelligitur, ut in Evangelio: Puer autem Jesus crescebat. Item in malam partem. Puer centum annorum, id est, peccator perfectae stultitiae, ut in Isaia: Quoniam puer centum annorum morietur. Pueri sancti appellati a puritate, ut in Isaia: Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Dominus. Et in aliam partem: Nolite pueri effici sensibus, etc.. Puella est parvula, quasi pupilla. Unde pupillos non pro conditione, sed pro aetate puerili vocamus. Pupilli autem dicti, quasi sine oculis, hoc est, a parentibus orbi. Hi autem vere pupilli dicuntur, quorum patres ante decesserunt, quam ab his nomen acciperent: caeteri orbi vocantur. Orphani, id est, qui et pupilli. Illud enim Graecum nomen est: hoc Latinum. Nam et in psalmo, ubi legitur, pupillo tu eris adjutor, Graecus habet, orphano. Cujus sententiae talis est sensus. Pupillum vero dicit, non cujus genitor carnalis occubuit, sed cui pater sepultus est mundus. Nam pupillos multos invenies orbatos patre visibili, et sunt blasphemi, obligatores, et quod in illa aetate creberrimum est, luxuriosi. Et hi a Domino probantur alieni. Sed ab illis pupillis dividi non potest adjutorium Dei, quorum pater diabolus in actione facinorum probatur exstinctus. Et intende, quod dicit: Tu eris adjutor: ut, cum carnaliter affligi videas eos, non dubites esse liberandos. Item in Psalterio scriptum est: Pupillum et viduam suscipiet: et viam peccatorum exterminabit. Pupillus et vidua sunt, qui Dominum pura mente respiciunt, humanis solatiis destituti: hos recipit Christus suo munimine vindicandos. Sed cum istos pro sua pietate receperit, diabolum, qui est via peccatorum, exterminabit, id est, a termino regni sui reddit alienum. Praegnantes animae fidelium verbum Dei nuper concipientes et necdum in opere parturientes: sicut in Exodo pro contentionis doctoribus dicitur: Si duo viri rixantes, et percusserit quis mulierem praegnantem, et abortivum fecerit; id est, fidei verbum perdiderit. De his namque animabus fidelium per Amos de haereticis dicitur: Secuerunt praegnantes Galaad. Item praegnantes, animae peccatorum, cupiditatum cogitationibus plenae, de quibus in Evangelio dicitur: Vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Pariens, aure cordis fidei verba concipiens, et in confessione vel opere generans: sicut in Jeremia de fidelibus dicitur: Inter quos erit caecus et claudus, praegnans et pariens. In malam partem: Concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Primogenitus, Christus de quo in lege: Omne primogenitum, adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur. Item primogenitus, populus Judaeorum, ut in propheta: Primogenitus meus Israel. Primogenita, primitiva vita, pro qua in lege scriptum est: Omnia primogenita filiorum tuorum redimes. Puberes a pube, id est, a pudenda corporis parte nuncupati, quod haec loca tunc primum lanuginem ducunt. Quidam autem ex annis pubertatem existimant vocatam, id est, eum puberem esse, qui 14 annos expleverit, quamvis tardissime pubescat. Certissimum puberem esse, qui ex habitu corporis pubertatem ostendit, et generare jam possit. Puerperae sunt, quae annis puerilibus pariunt. Unde et Horatius laudatur: Prima prole puerperae nato. Et dictae puerperae, vel quod partu graventur, vel quod primum pueros pariunt. Unde de matre Salvatoris ait poeta: Salve, sancta parens, enixa puerpera regem. Adolescens dictus eo, quod sit ad gignendum adultus: sive a crescere et augeri. Adolescentes, fideles sive operibus proficientes, ut in Epistola Joannis: Scribo vobis, adolescentes, quia vicistis malignum. Et in aliam partem: Adolescentia enim et voluptas vana sunt. Juvenis vocatus, quod juvare posse incipit: ut in bobus juvenci, cum a vitulis discesserint. Est enim juvenis in ipso aetatis incremento positus, et ad auxiliandum praeparatus. Nam juvare hominis est opus, aliquid conferentis. Sicut autem tricesimus perfectae aetatis est annus in hominibus, ita in pecudibus et in jumentis tertius robustissimus. Juvenes significant alacres in Deum, ut in Epistola Joannis: Scribo vobis, juvenes, quia fortes estis, et verbum Dei in vobis manet. Et in malam partem, ut in Psalmo: Juvenes eorum comedit ignis. Infantes enim et adolescentes atque juvenes mystice significant eos qui crescunt in gratia Dei, et fortiter resistunt diabolo. Unde Joannes apostolus in Epistola sua dicit: Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis Patrem. Scribo vobis, juvenes, quia fortes estis et vicistis malignum, et verbum Dei in vobis manet. Item in malam partem puer, adolescens et juvenis positi reperiuntur, quando stultitiam sensus aut petulantiam morum significant. Unde scriptum est: Stultitia ligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam. Unde in libro Regum de Roboam legitur, quod relicto seniorum consilio secutus sit adolescentium et juvenum consilium. Hinc et Apostolus jubens ait: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote. Parvulus enim intelligitur mente humilis et simplex, ut est illud Dominicum testimonium in Evangelio: Confiteor tibi, Domine Pater coeli et terrae: quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Item parvulus aliam significationem habet, ubi dicitur Apostolus: Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus: cum autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Vir nuncupatus, quod major in eo vis est, quam in feminis. Unde et virtus nomen accepit: sive quod vi agat feminam. Mystice enim vir aliquando intelligitur Christus, cujus uxor est Ecclesia. Unde dicit Apostolus: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Item vir intellectus spiritalis in historia Scripturarum accipitur. Rursum vir spiritus intelligitur, qui principatur in anima. Unde Dominus ait ad mulierem Samaritanam: Vade, voca virum tuum; hoc est, redi ad intellectum tuum. Item vir in contrariam partem ponitur, ut est illud in Pentateucho: Bona facie valde virgo, quam vir non cognoverat: id est, diabolus, qui plerumque mentem cogitatione corrumpit. Item vir Christus intelligitur in illo Zachariae testimonio: Ecce veniet, inquit, vir, cujus Oriens nomen est. Et alibi: Revertimini, filii revertentes, quia ego vir vester. Rursum vir et uxor, Christus et Ecclesia, ut in Apostolo: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Vir et uxor, anima et caro, filii opera ab utrisque genita, ut in Exodo: Serviet tibi cum uxore et filiis. Item vir et uxor, diabolus et civitas Babylonia, hoc est, conventus omnium malorum. Mulier vero a mollitie, tanquam mollier, detracta l littera vel mutata, appellata est mulier. Utrique enim fortitudine et imbellicitate corporum separantur. Sed ideo maxima fortitudo viri, mulieris minor, ut patiens viro esset: scilicet ne a feminis repugnantibus libido cogeret viros aliud appetere, aut in alium sexum proruere. Dicitur autem mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis, et hoc ex lingua sacrae Scripturae. Nam Eva statim facta de latere viri sui, nondum contacta a viro, mulier appellata est, dicente Scriptura: Et formavit eam in mulierem. Mystice mulier aut Ecclesiam significat propter filiorum generationem, de qua legitur in Proverbiis: Mulierem fortem quis inveniet? Haec etiam mulier septiformis tenet Ecclesiae sacramentum, ut in Isaia: Apprehendent, inquit, septem mulieres virum unum: aut animam sive humanam carnem significat, quae imperio spiritus subjecta esse debet, et ejus regimine gubernari. Unde dicit Apostolus: Caput mulieris vir, caput viri Christus. Tunc enim bene animam sive carnem regit spiritus, si ipse spiritu Christi regi meruit: quia quicunque spiritus Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Qui autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Item mulieres, animae fidelium, sed infirmae, sicut in Propheta de haereticis dicitur: Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum mearam. Item mulier vel uxor sapientia, ut est illud: Laetare cum muliere adolescentiae tuae. Haec mulier genuerat filios, non filias, hoc est, virtutes, non vitia. Rursum mulier in malam partem accipitur: mulier urbs Babylonia, quae totius mundi gerit figuram, ut in Apocalypsi: Vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum. Item mulier, haeretica pravitas, ut in Salomone: Mulier stulta et clamosa plenaque illecebris. Item mulieres, duae plebes, Judaica atque haeretica, ut in Zacharia: Ecce mulieres duae portantes amphoram, id est, diabolum, qui est caput totius iniquitatis. Adulter diabolus vel daemones, ut in Isaia: Vos autem accedite, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae. Fornicaria carnalis propagatio plebs Judaea sive anima peccatricis. Meretrix, anima peccatrix, quae derelicto coelesti viro, id est, Christo, adulterinos de diabolo iniquitatis fructus concipit: ut in Jeremia Frons meretricis facta est tibi. Lupanar, id est, locus meretriciosus, conscientia hominis peccatoris, vel corpus, in quo adulterinos cum daemonibus perpetrat concubitus: ut in Ezechiele: Et destruam lupanar tuum. Virago a viridiori aetate dicta est, sicut et virga, sicut et vitula. Alias ab incorruptione, quasi virago, quod ignoret femineam passionem. Virago vocata, quia virum agit, hoc est, opera virilia facit, et masculini vigoris est. Antiqui enim fortes feminas viragines vocabant. Virgo autem non recte virago dicitur, si non viri officio fungitur: mulier vero, si opera virilia facit, recte virago dicitur, ut amazona. Quae vero nunc femina, antiquitus vira vocabatur, sicut a servo serva, sicut a famulo famula, ita a viro vira. Hinc et virginis nomen dictum quidam putant. Virgo mystice aut sanctam Ecclesiam catholicam significat, quae fide est incorrupta, sive animam fidelem, quae non consentit contaminari suggestionibus diaboli, vel haereticorum erroribus corrumpi. Cui dicit Apostolus: Despondi enim vos virginem castam exhibere Christo. Virgines, animae sanctorum a corruptione mundi per quinque sensus corporis se continentes, ut in Evangelio: Simile est regnum coelorum decem virginibus. Item virgines, animae continentium, non propter aeternam retributionem, sed propter favorem laudis humanae. Unde et supra: Et quinque fatuae. Et in Amos propheta: In die illa deficient virgines pulchrae. Lampades, opera justitiae, ut in Evangelio: Accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae. Sterilis mystice sanctam Ecclesiam ante adventum Salvatoris nostri significat, ut in Isaia: Lauda, sterilis, quae non paris. Et in psalmo: Qui habitare facit sterilem in domo. Femina vero a partibus femorum dicta, ubi sexus species a viro distinguitur. Alii graeca etymologia feminam ab ignea vi dictam putant, quia vehementer concupiscit. Libidiniosiores enim viris feminas esse, tam in hominibus, quam in animalibus. Unde nimius amor apud antiquos femineus vocabatur. Femina quando in bonam partem accipitur, significat Mariam matrem Domini, de qua Propheta ait: Femina circumdabit virum; aut humilitatem subjectorum. Quando autem in malam partem, significat libidinem luxuriosorum. Senior est adhuc viridior. Unde in sexto libro Ovidius ait: Senior inter juvenemque senemque. Senioris autem nomen aut dignitatem magisterii, aut maturitatem consilii significat. Unde in Epistola sua Petrus apostolus dicit: Seniores, qui in vobis sunt, obsecro consenior et testis Christi passionum. Et Joannes, Senior, inquit, electe Domine. Et: Senior Gaio charissimo. Senes autem quidam dictos putant a sensus diminutione, eo quod jam prae vetustate desipiant. Nam physici dicunt stultos esse homines frigidioris sanguinis: prudentes, calidi. Unde et senes, in quibus jam friget, et pueri, in quibus necdum calet, minus sapiunt. Inde est, quod convenit sibi infantum aetas et senum. Senes enim per nimiam aetatem delirant, pueri per lasciviam, et infantes ignorant quid agant. Senex autem tantum masculini generis est, sicut anus feminini. Senex mystice quando in bonam partem accipitur, consummatae justitiae significat hominem, et probatae scientiae: ut est illud in Genesi: Mortuus est Abraham senex et plenus dierum. Et in Salomone: Cani sunt hominis sensus, et aetas senectutis, vita immaculata. Quando vero in alteram partem ponitur, significat hebetudinem sensus, et insipientiam erroris. Unde in Salomone scriptum est: Cunque jam senex esset, depravatum est cor ejus. Senectus autem multa secum et bona affert et mala. Bona, quia nos a potentissimis dominis liberat, voluptatibus imponit modum, libidinis frangit impetus, auget sapientiam, dat maturiora consilia. Mala autem, quia senium miserrimum est debilitate et odio. Subeunt enim morbi, tristisque senectus. Nam duo sunt, quibus minuuntur corporis vires, senectus et morbus. Senectus aliquando incommoda praesentis temporis significat: aliquando candorem virtutum. Nam propheta Dominum precatur in Psalterio, ita dicens: Ne projicias me in tempore senectutis. Supplicat, ne tempore senectutis suae projiciatur a Domino: quando fessa fit virtus corporis, plus indiget adjuvari. Sed hanc senectutem non solum aetatem finitam debemus accipere: sed etiam cum tribulationibus crebris atque martyriis robur animae consenescit. Candorem autem virtutum significat illud, ubi scriptum est: Senectus mea in misericordia uberi. Senectus candidum caput habet. Quae similitudo( ut arbitror) hic juste datur Ecclesiae: quoniam omnia merita sanctorum tanquam cani capitis purissima luce fulgebunt. Nec incassum addidit, mea: quia senectus humana morbis gravissimis sauciata tendit ad finem, querelis onerosa, colore deformis est. At contra senectus Ecclesiae ad vitam ducit perpetuam, ad beatitudinem mirabilem, ad pulchritudinem singularem, ut luceant, sicut angeli Dei. Haec de sexu hominum et gradibus aetatum nunc dicta sufficiant. Jam de generationis serie dicenda sunt aliqua.
9.2
LIBER SEPTIMUS. CAPUT II. De generationis prosapia.
9.2
Pater est, a quo initium nascitur generis. Itaque is paterfamilias vocitatur. Pater autem dictus eo quod patratione peracta filium procreet. Patratio enim est rei veneriae consummatio. Lucretius: Et bene patratio patrum. Genitores autem a gignendo: et parentes, quasi parientes, et creatores. Crementum enim est semen masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc creatores parentes dicuntur. Multis modis in Scripturis pater positus reperitur: quia aut naturaliter pater dicitur, ut Deus pater omnium, a quo sunt omnia, quia ab eo omnia originem habent; aut generatione, sicut nominatur ab eo, quod filium genuit, ut est illud: Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Jacob, etc.; aut posteritatem gentis ab eo ortae: sicut in Evangelio legitur, Judaeos Domino dixisse: Pater noster Abraham est, et dives in inferno positus patrem vocavit Abraham. Pater vero homo primus, Adam intelligitur: ut est illud Isaiae: Pater vester primus peccavit. Item pater, mundus sive diabolus est, ut in Evangelio: Vos de patre diabolo estis. Et in Zacharia: Patres vestri ubi sunt? Rursum patres apostoli, sive prophetae, ut in psalmo: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Et doctrina dicitur pater, sicut Paulus aliquibus fidelibus ait: Licet multos magistros haberetis, tamen non multos patres. Ego enim per Evangelium in Christo vos genui. Aut veneratione, sicut monastica disciplina docet monachos: ut illum, qui super eos pastor constitutus est, abbatem et dominum vocent. Sed quaeritur, cum Dominus discipulis suis jusserit, dicens: Patrem nolite vocare vobis super terram, quia unus est Pater vester, qui in coelis est: nec vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus, quare adversum hoc praeceptum doctorem gentium Apostolus esse se dixerit: aut quomodo vulgato sermone, maxime in Palestinae et Aegypti monasteriis se invicem patres vocent? Quod sic solvitur, aliud esse natura patrem vel magistrum, aliud indulgentia. Nos si hominem patrem vocamus, honorem aetati deferimus, non auctorem nostrae ostendimus vitae: quia nec initium vitae ex eis habemus, sed transitum vitae per eos accepimus. Magister quoque dicitur ex consortio veri magistri. Et ne infinita replicem, quomodo unus per naturam Deus et unus filius non praejudicat caeteris, ne per adoptionem dii vocentur et filii: ita et unus pater et magister non praejudicat aliis, ne abusive appellentur patres et magistri. Mater dicitur quod exinde efficiatur aliquid. Mater enim quasi materia. Nam causa pater est. Mater significat Ecclesiam, ut est illud Psalmistae: Qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem. Item mater est coelestis Jerusalem, ut in Apostolo: Quae autem sursum est, libera est, quae est mater omnium nostrorum. Iterum mater synagoga Judaeorum intelligitur, ut est illud Jeremiae prophetae: In sceleribus vestris dimisi matrem vestram. Rursum pater vel mater Babylonia sive generatio carnalis est, ut Psalmista dicit: Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me. Paterfamilias autem dictus, quod omnibus in familia sua positis servis, tanquam pater filiis, patria dilectione consulit, servorumque conditionem a filiorum affectu non discernit, sed quasi membrum unum complectitur. Hinc enim exortum est nomen patrisfamilias. Qui autem inique dominantur in servis, hoc se nomine nequaquam putent appellari. Qui sit autem paterfamilias mystice intelligendus, parabola evangelica docet, cum ibi ita legitur: Simile est regnum coelorum patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Quis vero patrisfamilias similitudinem rectius tenet, quam conditor noster, qui regit quos condidit, et electos suos sic in hoc mundo possidet, quasi subjectos Dominus in domo? Qui habet vineam, universam scilicet Ecclesiam, quia ab Abel justo usque ad ultimum electum, qui in fine mundi venturus est, quot sanctos protulit, quasi tot palmites misit. Matremfamilias inde vocari, quia per quamdam juris solemnitatem in familiam transit. Tabulae enim matrimoniales instrumenta emptionis suae sunt. Alias sicut matrona est mater primi pueri, id est, quasi mater nati: ita materfamilias illa est, quae plures enixa est. Nam familia ex duobus esse incipit. Spiritaliter autem mater omnium fidelium sancta est Ecclesia, quae quotidie Deo filios generat per sacramenta divina et verbum Evangelii. Item Jerusalem coelestis mater nostra dicitur: ut est illud in Apostolo: Illa, inquit, quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra. Nam familia pro servis abusive, non proprie, dicitur. Juxta allegoriam autem familia Christi plebs est Christiana, quae in sancta versatur Ecclesia, ut supra ostendimus. Unde dicitur in oratione sacerdotis ad Dominum: Familiam tuam, quaesumus, Domine, continua pietate custodi: quia aliter illaesa servari non potest, nisi ejus protectione muniatur. Avus patris pater est ab aevo dictus, id est, ab antiquitate. Proavus avi pater est, quasi prope avum. Abavus proavi pater jam longe ab avo. Atavus abavi pater. Tritavus atavi pater, quasi tetravus, id est, quartus supra avum. Sed tritavus ultimum cognationis nomen est.
9.3
LIBER SEPTIMUS. CAPUT III. De ordinibus filiorum.
9.3
Quadripartitus est autem ordo filiorum ita: unigenitus, primogenitus, medius, novissimus. Primogenitus, ante quem nullus: unigenitus, post quem nullus: medius, inter omnes: novissimus, post omnes, idem et minimus a monade. Novissimus autem, propter quod novus, quia caeteri praecedendo antiquiores existunt. Quatuor etiam modis filii appellantur: natura, imitatione, adoptione, doctrina. Natura veluti cum dicuntur filii Abrahae Judaei. Imitatione, ut ipsius Abrahae fidem imitantes ex gentibus dicente Evangelio: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae; vel sicut eosdem Judaeos Dominus filios esse dicit diaboli, a quo non nati, sed quem fuerant imitati. Adoptione quoque, quod humana consuetudine nulli licet nescire: vel sicut nos Deo, non natura, sed adoptione dicimus: Pater noster, qui es in coelis. Doctrina, sicut Apostolus filios suos appellat eos, quibus Evangelium praedicavit. Filii populi fideles per apostolorum praedicationem in Ecclesia renati: sicut ait Apostolus: In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. Quibus per Psalmistam Dominus dicit: Venite, filii, audite me. Filii, haereticorum discipuli, ut in Job: Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt. Filii, reprobi omnes: ut in Epistola Joannis: In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli. Filia, anima fidelis sive Ecclesia, ut in psalmo: Audi, filia, et vide. Et in malam partem: Filia Babylonis misera. Filiae, animae sanctorum, ut in propheta: Ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias. Item filii reprobi omnes, ut in Isaia: Praeparate filios occisionis in iniquitate patrum suorum. Filii autem ideo in legibus liberi appellantur, ut isto vocabulo secernantur a servis: quia sicut servus in potestate est Domini, sic filius in potestate est patris. Inde etiam fit filio emancipatio, ut sit liber a patre: sicut fit servo manu remissio, ut sit libertus a Domino. Item liberi dicti, qui ex libero sunt matrimonio orti. Nam filii ex libero et ancilla servilis conditionis sunt: semper enim qui nascitur, deteriorem parentis statum sumit. Naturales autem dicuntur ingenuarum concubinarum filii, quos sola natura genuit, non honestas conjugii, idem pueri a pube. Adoptivus filius est, qui aut patre justo aut avo aut proavo cujus potestate per mancipationem est traditus in alienam potestatem, qui utriusque fert nomen, ut Fabius Emilius, vel Scipio Paulinus. Mystice autem adoptivi filii intelliguntur esse Christiani, quos Deus Pater mittens unigenitum Filium suum immensa gratia per Spiritus sancti donum in locum adoptavit filiorum. Unde et Apostolus ad credentes ait: At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret: ut adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, abba Pater. Itaque jam non est servus, sed filius. Quod si filius, et haeres per Deum. Gemini sunt non duo tantum simul nati, sed etiam plures. De geminis autem unus abortivus: alter, qui legitime natus fuerit, volpicus nominatur. Gemini autem in Scripturis juxta allegoriam duo populi intelliguntur, hoc est, Judaeorum et gentilium. Hos praefigurabant illi gemini Rebeccae, quos genuit Isaac patriarchae. Unde ipsa Rebecca dum perrexisset, ut adoraret et consuleret Dominum, tale ab eo accepit responsum: Duae gentes in utero tuo sunt: et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori. Quod et aliter juxta tropologiam intelligi potest. Siquidem et in singulis nobis hoc dici potest, quod duae gentes et duo populi sint intra nos, vitiorum scilicet atque virtutum. Sed iste minor est, ille major. Semper enim plures sunt mali, quam boni, et vitia numerosiora sunt virtutibus: sed tamen et in nobis gratia Dei populus populum superat, et major serviet minori. Serviet enim caro spiritui, et vitia virtutibus cedunt. Posthumus vocatur eo quod post humationem patris nascitur, id est post obitum. Iste et defuncti nomen accepit. Sic enim lex voluit, ut qui defuncto nascitur, defuncti nomine appelletur. Nothus dicitur, qui de patre nobili et matre ignobili gignitur, sicut ex concubina. Est autem hoc nomen Graecum, et in latinitate defecit. Huic contrarius est spurius, qui de matre nobili et patre ignobili nascitur. Item spurius patre incerto, matre vidua genitus, velut tantum spurii filius: quia muliebrem naturam veteres spuriam vocabant. Latine autem spurii, quasi extra puritatem, id est quasi immundi. Legitur enim in libro Regum vir spurius, nomine Goliath, de castris Philistinorum processisse, quem David vicit, atque percussit, quod significat Redemptorem nostrum, qui fortis manu Goliath, qui transmigrans interpretatur, et significat diaboli superbiam, singulari certamine congressum prostravisse, ac populum Dei a timore ejus eripuisse. Nepos est, qui ex filio natus est. Dictus autem, quasi natus post. Primum enim filius nascitur, deinde nepos. Gradus enim substitutionis est. Hinc et posteritas, quasi postera aetas. Nepos autem utriusque sexus est. Nam ut neptis dicamus, in jure est propter discretionem successionis amissam. Pronepos est, qui ex nepote conceptus natusque est, et dictus pronepos, quasi natus porro post. Ex hoc quoque gradu incipit vocari et progenies, quia non est in eis longa posteritas. Sicut autem inferius longe editi progenies dicuntur: ita superius proavi, atavi, qui et progenitores appellantur, quasi porro generantes. Pronepos dictus, quia prope non potest. Abnepos, quia sejungitur a nepote. Etenim inter illum et nepotem pronepos. Adnepos, abnepotis filius. Trinepos adnepotis filius quia post nepotem quartus in ordine est, quasi tetranepos. Minores autem non dicimus, nisi quoties graduum deficit nomen, ut puta filius, nepos, pronepos, abnepos, atnepos, trinepos. Ubi isti gradus defecerint, merito jam dicimus minores sicut et majores dicimus pro patre patris, avi, proavi, abavi, atavi, tritavique vocabulum.
9.4
LIBER SEPTIMUS. CAPUT IV. De agnatis et cognatis.
9.4
Agnati dicti eo quod accedant pro natis, dum desunt filii. Qui ideo prius in genere agnoscuntur: quia veniunt per virilis sexus personas: veluti frater eodem patre natus, vel fratris filius, nepos, vel ex eo iterum patruus. Cognati dicti, quia sunt et ipsi propinquitate cognationis conjuncti, qui inde post agnatos habentur, quia per feminini sexus personas veniunt: nec sunt agnati, sed alias naturali jure cognati. Proximus propter proximitatem sanguinis appellatus. Consanguinei eo quod ex uno sanguine, id est, ex uno patris semine nati sunt. In Scriptura ergo sacra non tantum illi cognati dicuntur, qui historialiter quadam proximitate consanguinitatis sociati videntur: sed etiam illi, quos cognatio spiritalis in fide et bonis operibus conjungit. Quod ibi monstratur, ubi fideles de gentibus semen Abrahae nuncupantur. Unde Apostolus dicit: Non omnes qui ex Abraham nati sunt, filii dicuntur Abraham: sed qui ex fide Abrahae sunt, illi aestimantur in semine: quoniam qui ex fide sunt, illi filii sunt Abrahae. Proximi autem mystice fide propinqui intelliguntur: ut est illud in Salomone: Venite et manducate et bibite et inebriamini, proximi. Vicini, propinqui, ut in Exodo: Assumet vicinum suum, qui conjunctus est domui suae. Et in Salomone: Melius est vicinus juxta, quam fraterprocul. Fratres dicti eo quod sint ex eodem fructu, id est, ex eodem nati semine. Germani vero de eadem genitrice manantes, non( ut multi dicunt) de eodem germine, qui tantum fratres vocantur. Ergo fratres ex eodem fructu, germani ex eadem genitrice manantes. Uterini vocati, quod sint ex diversis patribus et utero uno editi: nam uterus tantum mulieris est. Quatuor autem modis in Scripturis divinis fratres dici constat: natura, gente, cognatione, affectu. Natura, ut Esau et Jacob, Andreas et Petrus, Jacobus et Joannes. Gente, ut omnes Judaei fratres inter se vocantur. Unde dicit in Deuteronomio: Si autem emeris fratrem tuum, qui est Hebraeaus. Et Apostolus: Optabam, inquit, ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae. Porro cognatione fratres vocantur, qui sunt de una familia, id est, patria, quas Latini paternitates interpretantur, cum ex una radice multa generis turba diffunditur. Et in Genesi dixit Abraham ad Lot: Non sit rixa inter me et te, et inter pastores tuos et pastores meos, quia omnes nos fratres sumus. Et certe Lot non erat frater Abrahae: sed filius fratris ejus Aaron. Quarto modo affectu fratres dici, qui in duo scinduntur, spiritale et commune: spiritale, quoniam omnes Christiani fratres vocamur: ut: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum; in commune, cum et omnes homines ex uno patre nati pari inter nos germanitate conjungimus, Scriptura loquente: Dicite his qui oderunt vos: Fratres nostri vos estis. Germana ita intelligitur, ut germanus eadem genitrice manans. Mystice Christus frater est, de quo in Canticis canticorum dicit: Frater meus et ego illi. Item fratres, Apostoli, sive omnes sancti, ut in psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis. Et in aliam partem, ut in Job: Fratres mei praeterierunt me sicut torrens. Amici, apostoli vel omnes sancti: ut in Evangelio: Jam non dico vos servos, sed amicos. Et in aliam partem: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Sodales apostoli, ut in Canticis canticorum: Ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum. Soror autem, ut frater. Nam soror est ex eodem semine, dicta quod sola cum fratribus in sorte agnationis habeatur. Mystice autem sororis nomina sancta Ecclesia vel anima fidelis accipi potest. Unde in Cantico canticorum sponsus ad sponsam dicit: Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa! Pulchriora ubera tua vino: et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. In mammis sancti doctores intelliguntur propter consolationem infirmorum, et parvulorum sustentationem, quae lacte exprimitur. In uberibus suavitas gratiae designatur, quae pulchior est austeritate legis. In odore unguentorum fama suavissima insinuatur diffusae fidei, quae per totum orbem spargitur. Haec quoque legi veteri praefertur, quae in sola Judaea coangustata diu latebat. Fratrum patrueles dicti eo quod patres eorum germani fratres inter se fuerunt. Consobrini vero vocati, quia aut ex sorore et fratre, aut ex duabus sororibus sunt nati, quasi consorini. Matrueles autem materterae filii sunt. Sobrini, consobrinorum filii. Patruus frater patris est, quasi pater alius. Unde et moriente patre pupillum prior patruus suscipit, et quasi filium lege tuetur. Avunculus est frater matris, cujus nomen formam diminutivi habere videtur, quia ab avo venire monstratur. Amita est soror patris, quasi alia mater. Matertera, soror matris quasi altera mater. Socer, quia filiam dedit. Gener, quia filiam duxit. Gener autem dictus, quod asciscatur ad augendum genus. Socer autem et socrus, quod generum vel nurum sibi associat. Vitricus est, qui uxorem ex alio viro filium aut filiam habentem duxit: et dictus vitricus, quasi novitricus, quod a matre superducatur novus. Privignus est, qui ex alio patre natus est: et privignus dici putatur, quasi privigenus, quia prius genitus. Unde et vulgo ante natus dicitur. Vocabula haec a gente videntur declinata: genitor genitrix, agnati agnatae, cognati cognatae, progenitores progenitrices, germani germanae.
9.5
LIBER SEPTIMUS. CAPUT V. De conjugiis.
9.5
Vir sexum significat, non conjugium, nisi adjeceris, vir ejus. Maritus vero etiam sine adjectione conjugem sonat, et a mare maritus, quasi mas. Est enim nomen primae positionis, quod facit in diminutione masculus, in derivatione maritus. Sponsus ab spondendo vocatus. Nam ante usum tabellarum matrimonii cautiones sibi invicem emittebant, in quibus spondebant se invicem consentire in jura matrimonii, et fidei jussores dabant. Unde et admissum est, ut sponsum dicamus virum ab spondendo, et sponsam similiter. Caeterum proprie spondere velle est. Ergo sponsum, non quia permittitur, sed quia spondet et sponsores dat. Sponsus Christus ideo, quod a Patre ab initio sit repromissus, ut in Psalmo: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Sponsa Ecclesia, quae utique divinis sponsionibus sit promissa, ut in Cantico canticorum: Veni a Libano, sponsa, veni a Libano, hoc est, a candore baptismatis. Nuptiae copulatio Verbi Dei et carnis, ut in Evangelio: Simile est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Item nuptiae societas angelorum et hominum per Dominum Christum facta, ut in Evangelio: Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Thalamus uterus virginis Mariae, ut in Psalmo: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Thalami corda sanctorum, ut in Ezechiele: Osculum reconciliatio hominis in Deum: sicut de prodigo filio dicitur: Et osculatus est eum. Et in Apostolo: Reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus. Et in malam partem: Juda, osculo filium hominis tradis! Risus gaudium sempiternum, sicut in Salomone pro Ecclesia dicitur: Et ridebit in die novissimo. Et in aliam partem: Ego quoque interitu vestro ridebo. Arrabo dicta, quasi arrha bona. Quod enim datur pro conjugio, bene datur: quia conjugium bonum est. Quod vero causa fornicationis aut adulterii, malum est: idcirco arrabo non est. Dicta autem arrha a re, pro qua traditur. Est autem arrha non solum sponsio conjugalis, sed etiam pro qualibet promissa re data, ut compleatur. Proci, nuptiarum petitores, a precando et petendo dicti. Pronuba dicta eoque nubentibus praeest, quaeque nubentem viro conjungit, ipsa est et paranympha. Nam nympha sponsa in nuptiis, et nympha prolabationis officio, quod et ad nomen nubentis alludit. Conjuges appellati propter jugum, quod imponitur matrimonio conjungendis. Jugo enim nubentes subjici solent propter futuram concordiam, ne separentur. Conjuges autem verius appellantur a prima dispositionis fide, quamvis adhuc inter eos ignoretur conjugalis concubitus: sicut Maria conjux Joseph vocatur, inter quos nec fuerat nec futura erat carnis ulla commistio. Matrona est, quae jam nupsit, et dicta matrona, quasi mater nati: vel quia jam mater fieri potest. Unde et matrimonium dictum. Distinguitur autem inter matronam et matremfamilias. Nam matronae, quae jam in matrimonium convenerunt: matres, quae genuerunt: matresfamiliae, quae per quamdam juris solemnitatem in familiam mariti transierunt. Monogamus dictus, qui uni tantum nupsit. Monos enim apud Graecos unum dicitur: gamos nuptiae interpretantur. Digamus autem et trigamus a numero uxorum vocatus, quasi duarum vel trium maritus. Vidua vocata, quod cum viro duo fuerint, nec circa consortium alterius viri post mortem conjugis primi adhaeserit. Nam quae alteri post mortem prioris viri nupserit, viduae non dicuntur. Item vidua quod sola sit, nec circa consortium alterius viri conjugalia jura custodiat. Fratris uxor fratrissa vocatur: mariti frater levir dicitur. Duorum inter se fratrum uxores janitrices vocantur, quasi eamdem januam terentes, vel per eamdem januam iter habentes. Viri soror glos appellatur. Sororis vir speciale nomen non habet, nec uxoris frater. Matrimonium est nubilium justa conventio et conditio. Conjugium est legitimarum personarum inter se coeundi et copulandi nuptiae. Tribus autem ob causis ducitur uxor. Prima est causa prolis, de qua legitur in Genesi: Et benedixit eos dicens: Crescite et multiplicamini. Secunda causa adjutorii, de qua ibi in Genesi dicitur: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. Tertia causa incontinentiae. Unde dicit Apostolus, ut qui se non continet, nubat. In eligendo marito quatuor exspectari solent: virtus, genus, pulchritudo, sapientia. Ex his sapientia potentior est. Ad amoris effectum refert haec quatuor Virgilius de Aenea, quod his Dido impulsa est in amorem ejus: pulchritudine: Quem sese ore ferens!... virtute:... Quam forti pectore et armis! oratione:..... Heu quibus ille Jactatus fatis! Quae bella exhausta canebat! genere: Credo equidem( nec vana fides) genus esse deorum. Item in eligenda uxore quatuor res impellunt hominem ad amorem: pulchritudo, genus, divitiae, mores. Melius tamen si in ea mores magis quam pulchritudo quaeratur. Nunc autem illae quaeruntur, quas aut divitiae aut formae non quas probitas morum commendat. Ideo autem feminae sub viri potestate consistunt, quia levitate animi plerumque decipiuntur. Unde et aequum erat eas viri auctoritate reprimi. Proinde et veteres voluerunt feminas innuptas, quamvis perfectae aetatis essent, propter ipsam animi levitatem in tutela consistere. Mystice autem viri nomine aut Christus intelligitur, qui est sponsus Ecclesiae, aut spiritus hominis, id est mens et ratio, quae animam regit, et in ea dominatur. Nam vir et uxor ejus Christus et Ecclesia. Unde dicit Apostolus: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Similiter et sponsus et sponsa eamdem rem significant: quoniam sponsus Christus inde est dictus, ut supra ostendimus, quia a Patre ab initio fuit promissus. Unde et in psalmo legitur: In sole tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Sponsa vero ejus est Ecclesia, quae utique divinis sponsionibus fuit promissa. Unde in Cantico Canticorum dicitur: Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni. Libanus candor, interpretatur, id est, anima bonis actibus candidata. Quam tertio sponsus hortatur, ut veniat; primo viventem in carne per bona opera; secundo absoluta carne ad percipiendam vitam beatam; tertio recepto corpore ad perfruendum post resurrectionem gaudio perfecto. Item in contrariam partem vir ponitur: ut est illud in Genesi: Pulchra facie valde virgo, quam vir non cognoverat, id est diabolus, qui plerumque mentem cogitatione corrumpit. Conjugium vero spiritale, hoc est, conjunctio Christi et Ecclesiae multa bona in se habet, quia illud, quod diximus in viro eligendo, maxime viget in Christo, hoc est, virtus et sapientia, genus et pulchritudo. De qua ait Apostolus: Christum dico Dei virtutem et Dei sapientiam. Et propheta: Generationem, inquit, ejus quis enarrabit? Et in psalmo de ipso legitur: Speciosus forma prae filiis hominum. In uxore autem ejus similiter illa quatuor, quae ante numeravimus, inveniuntur, hoc est, pulchritudo, genus, divitiae, mores. Nam in Cantico canticorum de ejus pulchritudine ita dicitur: Pulchra es, amica mea, suavis et decora, sicut Jerusalem. De genere quoque ejus dicit B. Petrus apostolus: Vos genus regium et sacerdotale. De divitiis illius scriptum est: In operibus manuum illius divitiae multae. Honestatem autem morum illius pene omnis Scriptura sacra praedicat. Unde non est necesse aliquod exemplum inde ponere. Hic ergo vir virgo est in carne, et monogamus in spiritu, quia aliam sponsam nescit praeter sanctam Ecclesiam catholicam. Cui ipsa sponsa dicit in Cantico Canticorum. Dilectus meus mihi, et ego illi. Qui uxori suae dotem dedit, quando pretium sanguinis sui pro ea fudit. Arrham tribuit, quando gratiam Spiritus sancti illi dans aeternam in coelis haereditatem promisit. Unde Apostolus de eodem spiritu ait: Ipse est pignus haereditatis nostrae.
9.6
LIBER SEPTIMUS. CAPUT VI. De morte.
9.6
Mors dicta, quod sit amara, vel a marte, qui est effector mortium, sive a morsu hominis primi, quod vetitae arboris pomum mordens mortem incurrit. Tria sunt autem genera mortis; acerba, immatura, naturalis. Acerba infantum: immatura juvenum: merita, id est, naturalis senum. Vivi aliquando justi intelliguntur, qui consistunt in aeterna vita. Unde est illud: Placebo Domino in regione vivorum. Et in aliam partem: Laudavi magis mortuos quam viventes, hoc est, bono fine consummatos, quam viventes in peccatis. Mortui enim aliquando peccatores vel infideles significant, ut est in Evangelio: Sine mortuos, ut sepeliant mortuos suos. Et in bonam partem: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Unde scriptum est in Psalterio: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Et in Apostolo: Mortui enim, inquit, estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Mors autem non solum carnis obitum, sed etiam interitum animae et damnatorum inferni significat. Unde scriptum est: Quocunque die comederitis ex eo, morte moriemini. Et alibi Salvator ait. Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Et rursum: Ego sum, inquit, resurrectio et vita: qui credit in me, non morietur in aeternum. Et in Psalterio scriptum est: Mors peccatorum pessima est. Mortem peccatorum illam dicit, quae ab homine non potest intueri, quam non solum malam, sed etiam pessimam esse profitetur. Revera pessima, quoniam eam aeterna poena comitatur. Viventes mundo et mortui Deo peccatores intelliguntur in psalmo: Descendunt in infernum viventes. Cadaver autem est, si insepultum jacet. Nam cadaver nominatum a cadendo, quia jam stare non potest. Quod dum portatur, exsequias dicimus, crematum reliquias, conditum, jam sepultum. Corpus autem consuetudine dicitur, ut est illud: Cum corpora luce carentum. Mystice cadavera infidelium corpora significant, ut est illud in Propheta: Et impleam vallem Josaphat cum cadaveribus mortuorum. Item in aliam partem ponuntur, ut illud in Psalterio: Posuerunt cadavera servorum tuorum. Defunctus vocatur, quia complevit vitae officium. Nam dicimus functos officio, qui officia debita compleverunt. Unde est: Et honoribus functus. Hinc ergo defunctus, quod ab officio sit vitae depositus, sive quasi diem functus. Sepultus autem dictus eo, quod jam sine pulsu et palpitatione est, id est, sine motu. Sepelire est autem condere corpus. Nam humare obruere dicimus, hoc est, humum injicere. Sepultus autem non vitiis obrutum aut damnatum in inferno significat. Unde dicitur: Mortuus est et dives, et sepultus est in inferno. Sepulcrum vero allegorice corpus peccatoris intelligitur, mortuam vitiis animam intrinsecus retinens. Et in Evangelio dicitur: Quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum. Aliquando tamen sepulcrum memoriam mortis et resurrectionis Domini significat, ut in Isaia: Et erit, inquit, sepulcrum ejus gloriosum.
9.7
LIBER SEPTIMUS. CAPUT VII. De portentis.
9.7
Portenta esse Varro ait, quae contra naturam nata videntur: sed non sunt contra naturam: quia divina voluntate fiunt, cum voluntas Creatoris cujusque conditae rei natura sit. Unde et ipsi gentiles Deum modo naturam, modo deum appellant. Portentum ergo fit non contra naturam, sed contra quam est nota natura. Portenta autem et ostenta, monstra atque prodigia ideo nuncupantur, quod portendere atque ostendere, monstrare ac praedicere aliqua futura videntur. Nam portenta dicta perhibentur a portendendo, id est praeostendendo. Ostenta autem, quod ostendere quidquam futurum videantur. Prodigia, quod porro dicant, id est futura praedicant. Monstra vero a monitu dicta, quod aliquid significando demonstrent: sive quod statim monstrent quid appareat. Et hoc proprietatis est, abusione tamen scriptorum plerumque corrumpitur. Quaedam autem portentorum creationes in significationibus futuris constitutae videntur. Vult enim Deus interdum ventura significare per aliqua nascentium noxia, sicut per somnos et per oracula qua praemoneat et significet quibusdam vel gentibus, vel hominibus futuram cladem; quod plurimis etiam experimentis probatum est. Xerxen quippe vulpes ex equa creata solvi regnum portendit. Alexandro ex muliere monstrum creatum, quod superiores corporis partes hominis, sed mortuas habuerit inferiorum diversarum bestiarum, sed viventes significasse repentinam regis interfectionem; supervixerant enim deteriora melioribus. Sed haec monstra, quae in significationibus dantur, non diu vivunt, sed continuo, ut nata fuerint, occidunt. Inter portentum autem et portentuosum differt. Nam portenta sunt, quae transfigurantur, sicut fertur in Umbria mulierem peperisse serpentem. Unde Lucanus: Matremque suus conterruit infans. Portentuosa vero levem sumunt mutationem; ut exempli causa cum sex digitis nati. Portenta igitur vel portentuosa existunt, alia magnitudine totius corporis ultra communem hominum modum, quatenus fuit Titan in novem jugeribus jacens, Homero testante. Alia pravitate totius corporis, ut nani, vel quos Graeci Pygmaeos vocant, eo quod sint staturae cubitalis. Alia, magnitudine partium, veluti capite informi, aut superfluis membrorum partibus, ut bicipites et trimani, vel cynodentes, quibus gemini procedunt dentes. Alia defectu partium, in quibus altera pars plurimum defecit ab altera, ut manus a manu, vel pedes a pede. Alia discissione, ut sine manu aut capite generata, quos Graece steresios vocant. Alia per numeria( sic), quando solum caput aut crus nascitur. Alia, quae in parte transfigurantur: qui leonis habet vultum vel canis, vel taurinum caput aut corpus, ut Erfasi dememorant genitum Minotaurum, quod Graeci heteromorphian vocant. Alia, quae ex omni parte transfigantur in alienae creationis portentum, ut ex muliere vitulum dicit historia generatum. Alia, quae sine transfiguratione mutationem habent locorum, ut oculos in pectore, vel in fronte: aures supra in tempore: vel sicut Aristoteles tradidit quemdam in sinistra parte jecur, in dextra parte splen habuisse. Alia, secundum connaturationem, ut in alia manu digiti plures connaturati et cohaerentes reperiunt, in alia minus, sive in pedibus. Alia secundum immaturam et intemperatam creationem, sicut hi, qui dentati nascuntur, sive barbati vel cani. Alia complexu plurimarum differentiarum, sicut illud, quod diximus in Alexandro multiforme portentum. Alia commistione generis, ut androgyni et hermaphroditae nuncupantur. Ermaphroditae autem nuncupati eo quod in eis uterque sexus appareat. Erma quippe apud Graecos masculus, aphrodi femina nuncupatur. Hi dextram mamillam virilem, sinistram muliebrem habentes, vicissim coeundo et gignunt et pariunt. Sicut autem in singulis gentibus quaedam monstra sunt hominum: ita et in universo genere humano quaedam monstra sunt gentium, ut gygantes, cynocephali, cyclopes, et caetera. Gigantes dictos juxta Graeci sermonis etymologiam, qui eos gegines existimant, id est, terrigenas eo quod eos fabulose pariens terra immensa mole et similes sibi genuerit. Ge enim terra appellatur: genos, genus: licet et terrae filios vulgus vocet, quorum genus incertum est. Falso autem opinantur quidam imperiti de Scripturis sacris praevaricatores, angelos cum filiabus hominum ante diluvium concubuisse, et exinde natos gigantes, id est, nimium grandes et fortes viros, de quibus terra completa est. Cynocephali appellantur eo quod canina capita habeant, quosque ipse latratus magis bestias quam homines confitetur: hi in India nascuntur. Cyclopes quoque eadem India gignit, et dicti cyclopes eo quod unum habere oculum in fronte media perhibentur. Hi et agriophagitae dicuntur propter solas ferarum carnes, quas edunt. Lemnias in Libya credunt truncos sine capite nasci, et os et oculos habere in pectore. Alios sine cervicibus gigni oculos habentes in humeris. In ultimo autem Orientis monstruosae gentium facies scribuntur. Aliae sine naribus aequali totius oris planitie informes habentes vultus. Alii labro subteriore adeo prominente, ut in solis ardoribus totam ex eo faciem contegant dormientes. Aliis concreta ora esse modico tantum foramine, calamis avenarum haurientes pastus. Nonnulli sine linguis esse dicuntur, in vicem sermonis utentes nutu sive motu. Panotios apud Scythiam esse ferunt, tam diffusa magnitudine aurium, ut omne corpus contegant: pan enim Graeco sermone omne, othim aures dicuntur. Artabatice in Aethiopia proni, ut pecora, ambulare dicuntur. Quadragesimum aevi annum nullus supergreditur. Satyri homunciones sunt aduncis naribus, cornua in frontibus, et caprarum pedibus similes: qualem in solitudine Autumus( Antonius] sanctus vidit, qui etiam interrogatus a Dei servo, respondisse fertur, dicens: Mortalis ego sum, unus ex accolis eremi, quos vario delusa errore gentilitas faunos satyrosque colit. Dicunt quidam esse silvestres homines, quos nonnulli fatuos ficarios vocant. Sciopodum gens fertur in Aethiopia singulis cruribus et celeritate mirabili, quos inde sciopodas Graeci vocant eo quod per aestum in terra resupini jacentes pedum suorum magnitudine adumbrantur. Antipodas in Libya plantas versas habent post crura, et octenos digitos in plantis. Ippodes in Scythia sunt, humanam formam et equinos pedes habentes. In India ferunt esse gentem, qui Macrobii nuncupantur, duodecim pedum staturam habentes. Est et gens ibi statura cubitalis, quos Graeci a cubito Pygmaeos vocant, quos vulgus septemcaulinos vocant eo quod septem sub uno caule requiescunt: de qua supra diximus. Hi montana Indiae tenent, quibus vicinus est Oceanus. Perhibent et in eadem India esse gentem feminarum quae quinquennes concipiunt et octavum vitae annum non excedunt. Dicunt autem et alia hominum fabulose portenta, quae non sunt, sed ficta in causis rerum interpretantur, ut Geryonem Hispaniae regem triplici forma praeditum: fuerunt enim tres fratres tantae concordiae, ut in tribus corporibus quasi una anima esset. Gorgones quoque meretrices crinitae os serpentesque aspicientes convertebant in lapides, habentes unum oculum, quo invicem utebantur. Fuerunt autem tres sorores unius pulchritudinis, quasi unius oculi, quae ita spectatores suos stupescere faciebant, ut vertere eos putarentur in lapides. Sirenas tres fingunt fuisse ex parte virgines, et ex parte volucres, habentes alas et ungulas: quarum una voce, altera tibiis, tertia lyra canebat; quae illectos navigantes sub cantu in naufragia trahebant. Secundum veritatem autem meretrices fuerunt, quae transeuntes, quoniam deducebant ad egestatem, his fictae sunt inferre naufragia. Alas autem habuisse et ungulas, quia amor et volat et vulnerat; atque in fluctibus commorasse dicuntur, quia fluctus Venerem creaverunt. Scyllam quoque ferunt feminam capitibus succinctam caninis cum latratibus, magnis propter fretum Siculi maris, in quo navigantes verticibus in se concurrentium undarum exterriti latrare existimant undas, quas sorbentis aestus vorago collidit. Fingunt et monstra quaedam irrationabilium animantium, ut Cerberum inferorum canem tria capita habentem: significantes per eum tres aetates, per quas mors hominem devorat, id est, infantiam, juventutem, senectutem; quem quidem ideo dictum Cerberum putant, quasi creovorum, id est, carnem vorans. Dicunt et Hydram serpentem cum novem capitibus, quae Latine Caedra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant. Sed constat Hydram locum fuisse emanantem aquas, vastantem vicinam civitatem, in quo, uno meatu clauso, multi erumpebant. Quod Hercules videns, loca ipsa exussit, et sic aqua clausit meatus. Nam Hydra ab aqua dicta est. Hujus mentionem facit Ambrosius in similitudinem haeresium dicens: Haeresis enim quasi quaedam Hydra fabularum vulneribus suis crevit, et dum saepe recipitur, pullulat igni debita, incendioque peritura. Fingunt et Chimaeram triformem bestiam, quae ore est leo, postremis partibus draco, media capra. Quam quidam physiologi non animal, sed Ciliciae montem esse aiunt, quibusdam locis leones et capreas nutrientem, quibusdam ardentem, quibusdam serpentibus plenam. Hunc Bellerophontis habitabilem fecit. Unde Chimaeram dicitur occidisse: Centauris autem species vocabulum indidit, id est, hominem mistum equo. Quos quidem equites Thessalorum dicunt: sed pro eo quod discurrentes in bello velut unum corpus equorum et hominum viderentur, inde centauros factos asseverant. Porro Minocentaurum nomen sumpsisse ex tauro et homine: qualem bestiam dicunt fabulose in Labyrintho inclusum fuisse. De qua Ovidius: Semibovemque virum, semivirumque bovem. Onocentaurum autem vocari eo quod media hominis specie, media asini esse dicatur: sicut et Hippocentaurus; quod equorum hominumque in eis natura conjuncta fuisse putatur. Hoc quoque notandum est, quod aliquando prophetici actus portenta dicuntur, cum aliquid de futuris praesignant: ut illud, quod Dominus ad Ezechielem ait: Fili hominis, dedi te in signum et portentum domui Israel. Unde idem propheta legitur jussus dormire in latere dextro ad tempus, et item in latere sinistro ad tempus, ut praefiguraret, quod Dominus populo Israelitico in vindictam evenire volebat. Item legitur de Isaia, quod nudus et discalciatus ambulaverit ad praefigurandum vastationem terrae Judaeorum, et captivitatem populi Israelitici. Et sic alii prophetae actibus suis et vaticiniis futura exemplabant. Similiter et in Novo Testamento signa, portenta et prodigia leguntur accidisse. Quod etiam et Joel in suo libro praedicere videtur; ut est illud: Et erit, post haec effundam spiritum meum super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae: senes vestri somnia somniabunt: et juvenes vestri visiones videbunt. Sed et super servos meos, et ancillas meas in diebus illis effundam spiritum meum: et dabo prodigia in coelo et in terra: sanguinem et ignem, et vaporem fumi. Sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis: et erit, omnis quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit( Joel II). Unde nobis non est necesse de portentis quae gentilium libri narrant diutius disputare. Sed et hoc nos convenit credere, quod quaecunque veraciter in rebus fiunt et in naturarum mutatione describuntur, non nisi ordinatione et voluntate Dei fieri posse, qui omnia juste agit et recte disponit: quoniam justus est Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
9.8.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT VIII. De pecoribus et jumentis.
9.8.1
Omnibus animantibus Adam prima vocabula indidit, appellans unicuique nomen ex praesenti institutione, juxta conditionem naturae, cui serviret. Gentes autem unicuique animalium ex propria lingua dederunt vocabula. Non autem secundum linguam Latinam atque Graecam aut quarumlibet gentium barbararum nomina illa imposuit Adam; sed illa lingua, quae ante diluvium omnibus una fuit, quae et Hebraea nuncupata est. Latine autem animalia sive animantia dicta, quod animentur vita et moveantur spiritu. Juxta allegoriam vero animalia brutos homines significant, et terrena tantummodo cogitantes. Unde dicitur: Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, stultitia est illi. Hinc et per Psalmistam dicitur: Animalia tua habitabunt in ea. Animalia fuerunt gentes vera religione vacuatae. Sed cum ad Dominum venerunt, factae sunt ejus ope ditatae: ut jam nihil indigeant, sed rationabili ac pleno lumine compleantur. Haec habitabunt in Ecclesia, cum verae religionis cultum, ipso miserante, perceperint. Item illud, quod dicit Apostolus: Est corpus animale, est et spiritale: non prius spiritale, sed quod animale, dehinc quod spiritale. In corpore animali significat praesentis vitae statum, quandiu homo gerit corpus mortale. Spiritale autem corpus significat futurae vitae immortalitatem, quando hoc corruptibile corpus induerit incorruptionem. Animale corpus est, dum cibis sustentatur, ut vivat: spiritale autem, cum horum nihil indigebit conversus in vitam. Omnia supradicta hoc sensu clauduntur. Non enim aliud continetur in superioribus, nisi quia animale corpus moritur, et resurget spiritale, quod neque jam manducet, nec infirmetur, nec sit fetidum, nec aegrum natura; quia animale ex Adam, spiritale vero per Christum in resurrectione mortuorum. Animalia, quae ruminant, quae in lege munda describuntur, homines sunt sancti divina praecepta ore et corde sive opere semper meditantes; ut est illud in psalmo: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Animalia vero, quae non ruminant, peccatores sunt et immundi, minime legi Dei operam dantes, nec in ejus meditatione studentes. Animalia quippe, quae ungulam findunt et ruminant, quae in lege mundana describuntur, sunt fideles, in utroque testamento credentes, et velut in duabus ungulis pedem operis forma gressus figentes. Animalia enim quae ruminant et ungulam non findunt, quae immunda narrantur, populi sunt Judaeorum, qui testamentum vetus ore meditantur: sed novum minime recipiunt. Item animalia cornuta, qui in sacrificio Deo offerri praecipiuntur, in esum fidelium carnes illorum conceduntur, sicut vituli, arietes, hirci, cervi, damulae, et capreoli virtutes significant sanctorum, cornua virtutum adversus diabolum et vitia peccatorum gestantes. Cornu mystice Christi regnum in Evangelio significat: Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui. Cornua septem potestates per omne tempus. Unde in Apocalypsi, Vidi, inquit, agnum quasi occisum habentem cornua septem et oculos septem. Cornua trophaeum crucis Christi. In Habacuc: Cornua in manibus ejus: ibi abscondita est fortitudo ejus. Cornua superbia diaboli, vel potestates ejus praesenti in tempore, sive regnum Antichristi in Apocalypsi. Cornua regna saeculi hujus in Daniele. Cornua superbia in Psalmo: Et a cornibus unicornium humilitatem meam. Et alibi: Et omnia cornua peccatorum confringam. Quadrupedia vocata, quia quatuor pedibus gradiuntur. Quorum quaedam dum sint similia pecoribus, tamen sub cura humana non sunt, ut cervi, damae et onagri, etc.; sed neque bestiae sunt, ut leones, neque jumenta, ut usus hominum juvari possint. Pecus dicimus omne quod humana lingua et effigie caret. Proprie autem pecorum nomen his animalibus accommodari solet, quae sunt aut ad vescendum apta, ut oves et sues: aut usui hominum commoda, ut equi et boves. Differt autem inter pecora et pecudes. Nam communiter veteres in significatione omnium animalium pecora dixerunt. Pecudes autem tantum illa animalia, quae edunt, quasi pecuedes. Generaliter autem omne animal pecus a pascendo vocatum. Jumenta nomina inde traxerunt, quod nostrum laborem, vel onus suo adjutorio, subjectando, vel arando juvent. Nam bos carpentum trahit, et durissimas terrae glebas vomere vertit: equus et asinus onera, et hominum in gradiendo laborem temperant. Unde et jumenta appellantur ab eo, quod juvent homines. Sunt enim magnarum virium animalia. Jumenta autem mystice fideles sunt in Eeclesia, sed spiritali intellectu carentes in Psalmo: Homines et jumenta salvabis, Domine. Item jumenta intellectu et eloquio carentes in psalmo: Ut jumentum factus sum apud te. Rursum jumenta homines luxuriosi sunt, de quibus in Joel ita scriptum est: Computruerunt jumenta in stercore suo. Item jumentum corpus est Christi, ut quidam volunt. Unde est illud Evangelicum: Imposuit illum in jumentum suum, et duxit illum in stabulum. Pecudes autem significant simplices homines et minus calentes ingenio, quos Dominus per gratiam Spiritus sancti illuminatos efficit gregem suum et inter oves suas numerari facit. Unde Psalmista de Christo dicit: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves, universa insuper et pecora campi. Pecora autem aliquando peccatores, et qui voluptatibus dediti sunt; ut in Zacharia: Pasce pecora occisionis. Et in Psalterio: Oves et boves, insuper et pecora. Pecora, simplices quique minus praediti ratiocinandi subtilitate, ut in Salomone: Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera. Oves electum populum Christianum significant: sicut in Evangelio Dominus Petro dicit apostolo: Pasce oves meas. Qui ideo comparantur ovibus, quoniam se, praestante Domino, innoxia conversatione moderantur; deinde exuvias sine aliquo sensu doloris amittunt. Nam sicut ovis tondentem se non increpat, ita nec justus cupiditatem se exspoliantis accusat. Boves autem praedicatores designant, qui humana pectora mandatis coelestibus virtutum messem germinare fecerunt. Nec vacat quod dicit, insuper: quia non solum illi sancti subjecti sunt, sed etiam peccatores. Saepe enim de conversis talibus majori gloria triumphat Dominus Christus. Pecora enim sunt, dum in camporum libertate, id est, in mundi istius voluptate pascuntur: oves sunt, cum jam intra Domini septa clauduntur. Item alibi vox divina dicit: Meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus, et boves. Ferae silvarum gentes significant, qui in saeculi istius nemoribus superstitione ferocissima versabantur. Jumenta in montibus sunt simplices in Ecclesia catholica constituti, qui in cacumine fidei habitare noscuntur. Boves indicans apostolos et prophetas, qui in agro Domini assiduo laborare versati sunt. Quapropter his allusionibus competenter appositis praefigurat Ecclesiam catholicam de diversis mundi partibus colligendam. Discretio est autem inter armenta et greges. Nam armenta equorum et boum sunt; greges vero camelorum, caprarum et ovium sunt. Ovis molle pecus lanis, corpore inerme, animo placidum: ab oblatione dictum eo quod apud veteres in initio non tauros, sed oves in sacrificio mactarent. Ex his quasdam bidentes vocant, eas quae inter octo dentes duas altiores habent, quas maxime gentiles in sacrificium offerebant. Oves autem( ut diximus) innocentes et simplices quoque in populo Christiano significant: necnon et ipsius Domini aliquando mansuetudinem et patientiam ovis typice demonstrat; ut est illud Isaiae de innocenti morte Salvatoris: Sicut ovis, inquit, ad occisionem ducetur et non aperiet os suum. Oves populi fideles in Evangelio: Oves meae vocem meam audient. Et in Psalterio: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves. Oves duae gentium populos significant, quas nutriet homo, id est, Christus, de quo legitur in Propheta. In diebus illis nutriet homo vaccam boum, et duas oves, et prae ubertate lactis comedet butyrum. Item oves reprobi in Psalterio: Sicut oves in inferno positi sunt, et mors depascet eos, id est, diabolus. Vervex vel a viribus dictus, quod caeteris ovibus sit fortior; vel quod sit vir, id est, masculus; vel quod vermes in capite habeant, quorum excitati pruritu invicem se concutiunt, et pugnantes cum magno impetu feriunt. Sic et aries vel apo tou areos, id est, a Marte vocatus. Unde apud nos in gregibus masculini mares dicuntur: sive quod hoc pecus a gentilibus primum aris est immolatum. Unde est illud: Aries mactatur ad aram. Arietes autem significant apostolos vel ecclesiarum principes. Unde in Isaia legitur: Arietes Nabaioth ministrabunt tibi. Et in Psalterio: Afferte Domino filios arietum. Hi, tanquam duces gregum, in causas Domini perduxerunt populum Christianum. Filios autem arietum offerendos dicit, quos apostoli praedicatione genuerunt, non qui pravo dogmate probantur extranei. Arietes autem bene sunt apostolis comparati, quoniam( ut diximus) animalia ipsa plurimum fronte valent, et objecta semper impingendo dejiciunt: quod praedicando fecerunt apostoli, qui diversas superstitiones, et idola firmissima coelestis verbi quadam fronte ruperunt. Aries enim dictus est, quasi a fronte ruens. Et in aliam partem arietes principes sunt pravi, de quibus legitur in Ezechiel: Cum haedis et agnis et arietibus. Agnum, quanquam Graeci vocent apo tou agnou, quasi pium: et Latini tamen hoc nomen habere putant, eo quod prae caeteris animalibus matrem agnoscat adeo, etiam si in magno grege erraverit, statim balatu recognoscat vocem parentis. Agnus autem aut personam Salvatoris nostri mystice gerit, cujus mors innocens salvavit genus humanum, de quo Joannes ait: Ecce Agnus Dei: ecce qui tollit peccata mundi: aut cujuslibet catholici vitam innoxiam, qui matris suae, hoc est, Ecclesiae vocem agnoscens obediendo ejus adhaeret lateri, et obedit mandatis. Agni sancti, in Evangelio: Pasce agnos meos. Agni homines lascivientes in Isaia: Incrassatus est gladius meus de sanguine agnorum et hircorum. Agna vita activa in Levitico: Agat poenitentiam, et offerat agnam de grege sive capram; quae est contemplativae vitae figura. Septem agni, et septem agnae, quae in lege Deo in sacrificium offerri praecipiuntur, sanctorum omnium plenitudinem, vel operis innocentiae obtinet mysterium. Fetus gemelli, duo charitatis praecepta, id est, dilectio Dei et proximi. In Canticis canticorum: Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas. Haedi ab edendo vocati: parvi enim pinguissimi sunt et saporis jucundi. Unde et edere; inde et edulium vocatur. Hi quoque juxta allegoriam significant peccatores, qui ad sinistram judicis in fine statuendi sunt, sicut justi ad dexteram, quos oves significant. Unde ipso Veritas in Evangelio ait: Stataet quidem oves a dextris, haedos autem a sinistris. Interdum autem et justi hoc nomine exprimuntur, ob confessionem peccatorum, ut in Jeremia: Recedite, inquit, de medio Babylonis: de terra Chaldaeorum egredimini, et estote quasi haedi ante greges. Haedus Christus propter similitudinem carnis peccati: ut in Deuteronomio: Non coques haedum in lacte matris. Haedus Antichristum significat, ut illud in Evangelio: Nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer. Ovile ovium Ecclesia est, ut in Evangelio: Et fiat unum ovile et unus pastor. Pastor, Christus: ut in Evangelio: Ego sum pastor bonus. Pastores, apostoli, vel caeteri principes ecclesiarum; ut in Propheta: Dabo vobis, inquit, pastores secundum cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Pastores, sacerdotes improbi ut in Hieremia: Grex dispersus est, quia non est qui dispersa colligat, etc.. Custos, Dominus; in Job: Tibi peccavi, o custos hominum. In Isaia: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte?. Custodes apostoli vel caeteri praedicatores. In Isaia: Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Mercenarii, populus Judaeorum; in Evangelio: Quanti mercenarii in domo patris abundant panibus? Inquilinus haereticus, mercenarius populus Judaeorum. In Levitico: Inquilinus sacerdotis et mercenarius non comedet ex eo, hoc est ex sacrificio corporis Domini. Hircus, lascivum animal et petulcum, et fervens semper ad coitum, cujus oculi ob libidinem in transversum aspiciunt: unde et nomen traxit. Nam hirqui sunt oculorum anguli secundum Suetonium, cujus natura adeo calidissima est, ut ad adamantem lapidem, quem nec ignis nec ferrum domare valet, solus hujus cruor dissolvat. Nam hircus, qui in lege pro peccatis offerebatur, peccatorum ostendit personam, qui fuso sanguine, hoc est, poenitentiae lacrymis solvit duritiam peccatorum. Unde in Psalterio ad Dominum dicit Ecclesia: Offeram tibi boves cum hircis. Hirci peccatores sive gentiles, in Daniele: Ecce autem hircus caprarum veniebat ab aquilone. Duo hirci, uterque populus, Judaeorum scilicet et gentium, ex traduce peccati venientes in Levitico. Alii autem duos hircos, Christum et Barrabam, intellexerunt. Boves( ut supra diximus), intelliguntur praedicatores, qui pectora humana feliciter exarantes, eorum sensibus coelestis verbi semina fructuosa condebant. Hirci vero intelliguntur, qui diabolicis pravitatibus studentes, hispidis vitiis vestiuntur. Hircus enim dictus est, quasi hirsutus; sed et eos cum bubus offert Ecclesia, quando conversi Christo Domino confitentur. Hircus enim fuit latro ille, qui pendebat in cruce, et mox factus est bos, quando ad confessionem veritatis respiciens pervenit. Dixit enim: Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum. Capros et capras a carpendis virgultis quidam dixerunt; alii quod carpunt aspera, nonnulli a crepitu crurium eas vocitatas putant. Agrestes caprae, quas Graeci pro eo quod acutissime videant, apo tou oxu derkesthai dorcadas appellaverunt. Morantur enim in celsis montibus, et quamvis de longe, vident tamen omnes qui veniunt. Idem autem et caprae. Idem ibices, quasi abices, eo quod instar avium ardua et excelsa teneant loca, et in montibus inhabitant, ita ut de sublimitate vix humanis obtutibus pareant. Unde et meridiana pars ibices aves vocat, qui Nili fluenta inhabitant. Haec itaque animalia( ut diximus) in petris altissimis commorantur, et si quando ferarum vel hominum adversitatem persenserint, de altissimis saxorum cacuminibus sese praecipitantes, in suis cornibus illaesa suscipiunt. Capra carnem Salvatoris significat, hoc est, similitudinem carnis peccati, ut in Salomone: Fuge, dilecte mi, assimilare capreae. Item caprae, peccatores sive gentes, in Daniele: Ecce hircus caprarum, id est, princeps peccatorum. Caprae ergo justi interdum ex gentibus venientes, in Salomone: Capillatura tua sicut grex caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad. Hinc item dicit sponsus ad sponsam: Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Quod enim haec animalia ferarum vel hominum adversitate perterrita, de altissimis rupibus se praecipitando, cornibus suis illaesa suscipiunt, significat quod justi quique, et Deum timentes, legem Dei in duobus testamentis meditantes, et duobus praeceptis charitatis eam adimplentes, ab omni adversitate illaesi custodiuntur. Grex intelligitur fidelium congregatio, veterem conversationem in baptismo relinquens, ut est illud in Cantico canticorum: Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro. Item grex est peccatorum collectio. In Jeremia: Congrega eos quasi gregem ad victimam. Cervi dicti apo ton ceraton, id est, a cornibus. Cerata enim Graece cornua dicuntur. Hi enim serpentum inimici cum sese gravatos infirmitate persenserint, spiritu narium eos extrahunt de cavernis, et, superata pernicie veneni, eorum pabulo reparantur. Dictamnum herbam ipsi prodiderunt. Nam eo pasti excutiunt acceptas sagittas. Mirantur autem sibilum fistularum: arrectis auribus acute audiunt, submissis nil. Si quando immensa flumina vel maria transnatant, capita clunibus praecedentium imponunt, sibique invicem succedentes nullum laborem sentiunt ponderis. Cervus enim sanctos viros significat, Deum desiderantes. Unde Propheta ait: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Est enim illud animal primo innoxium, deinde velocissimum, tertio desiderio inardescente siticulosum. Serpentes naribus trahit: quos ut voraverit, venene aestuante permotus ad fontem aquarum, quanta potest velocitate, festinat. Amat enim aqua dulci purissimaque satiari. Hujus decora comparatio nostrum desiderium ardenter instigat, ut quando venena antiqui serpentis haurimus, et in intimis faucibus aestuamus, ad fontem divinae misericordiae illico festinemus; quatenus quod peccati adversitate contrahitur, dulcissimi haustus puritate vincatur. Nec vacat quod, ad fontes aquarum, dixit, non, aquas. Fons enim aquarum Christus est Dominus, unde omnia fluunt quaecunque reficiunt. Fluenta enim plerumque siccari possunt: fons autem aquarum semper irriguus est. Unde merito dictum est, ad liquorem sacrae originis festinandum: ubi desiderium nostrum nunquam habere possit jejunium. Item alibi scriptum est: Montes excelsi cervis. Item cervi, patriarchae. Unde in Canticis canticorum pro Salvatore, qui ex eorum stirpe secundum carnem natus est, dicitur: Fuge, dilecte mi, assimilare capreae, hinnuloque cervorum. Cervi, apostoli. In Psalterio: Vox praeparantis cervos. Cerva est caro Domini. In Salomone: Cerva charissima et gratissimus hinnulus, ubera ejus ebriant te, id est, evangelica doctrina. Cervae, apostoli ab hoc, quod spiritaliter parturiunt. In Job: Nunquid nosti tempus partus ibicum, vel parientes cervas observasti? Cervus est( ut diximus) venenosarum serpentium vorax, spinosa transcendens et summa agilitate praeditus, habitare diligit in montibus altissimis. Huic merito comparantur fideles, qui diabolum vorant, quando nequitias ejus ad Domini laudem gloriamque convertunt; vitiaque hujus saeculi quasi spinas bona conversatione transiliunt: et habitant in montibus, id est, apostolis et prophetis, qui sanctis praedicationibus suis in hoc mundo solida cacumina esse meruerunt. Tragelaphi a Graecis dicti, qui dum eadem specie sint, ut cervi, villosos tamen habent armos, ut hirci, et menta prolixis hirsuta barbis, qui non alibi sunt quam circa Fasidem. Hinnuli filii sunt cervorum. Damula vocata, quod de manu fugiat, timidum animal et imbelle. De quo Martialis: Dente timetur aper: defendunt cornua cervum: Imbelles damae quid, nisi praeda, sumus?
9.8.2
Haec quoque animalia aut Christum sive innocentes homines significant. Hinc quoque sponsa de sponso in Cantico canticorum ait: Similis est dilectus meus damulae hinnuloque cervorum. Christus igitur in assumptione carnis et humilitate damae assimilatur: in varietate vero virtutum et innocentia hinnulo cervorum, hoc est, patriarcharum, de quibus secundum carnem originem duxit. Lepus quasi levipes, quia velociter currit. Unde et Graece pro cursu lagos dicitur, velox enim animal et satis timidum. Significat autem lepus homines timentes Deum: qui non in semetipsis, sed in Creatore suo fiduciam habent. Unde legitur in Salomone: Lepusculus plebs invalida quae collocat in petra cubile suum. Unde dicitur in Psalmo: Petra refugium leporibus et erinaciis. Petra autem Christus est. Hinc de Moyse scribitur, quod lepusculus Domini Moyses steterit in foramine petrae: quia in passione Redemptoris spem salutis suae habuit. Erinacius vero, quem vocamus ericium, animal omnino timidum, natura providente semper armatum: cujus cutem invicem setarum sudes acutissimae densissimaeque communiunt; cui tamen non sufficit nativa munitio: sed, ne aliqua fraude possit intercipi, refugium habet semper in saxis. Huic competenter aptatur, qui peccatis suis hispidus futura judicia metuens petram Christum firmissimum noscitur habere refugium. Sus dicta, quod pascua subigat: id est, terra subacta escas inquirat. Verres eo, quod grandes habeat vires. Porcus, quasi spurcus; ingurgitat enim se coeno; luto immergit; limo illinit. Horatius: Et amica luto sus. Hinc etiam spurcitiam vel spurios nuncupamus. Porcorum pilos setas vocamus; setas a sue dictas, a quibus et sutores vocantur, quod ex setis suant, id est, consuant pelles. Sues peccatores significant, et immundos vel haereticos, de quibus in lege praecipitur, ob hoc, quod ungulam findunt, et non ruminant, ne a fidelibus carnes eorum contingantur. Hi licet utrumque testamentum Legis et Evangelii suscipiant, sed quia spiritalem cibum non ruminant, immundi sunt. Item sues poenitentes negligentes, et ad ea, quae fleverant, revertentes significant: sicut Petrus in Epistola sua ait: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti. Canis ergo cum vomit, profecto cibum, qui pectus deprimebat, projicit; sed cum ad vomitum revertitur, unde levigatus fuerat, rursus oneratur. Sic qui admissa plangunt, profecto mentis nequitiam, de qua male saturati fuerant, quae eos intus deprimebat, projiciunt confitendo; quam post confessionem, dum repetunt, resumunt. Sus lota in volutabro luti, dum lavatur, sordidior redditur: et qui admissum plangit, nec tamen deserit, graviori culpae se subjicit, qui et ipsam veniam contemnit, quam flendo impetrare potuit; et quasi in lutosa aqua semetipsum involvit, quia dum suis lacrymis vitae munditiam subtrahit, ante Dei oculos sordidas ipsas lacrymas facit. Item porci, homines immundi atque luxuriosi. In Evangelio: Si ejicis nos, mitte in porcos. Item ibi: Ne mittatis margaritas vestras ante porcos. Porcus similiter immundi spiritus. In Evangelio: Et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos. Porcus similiter immundos significat et peccatores: de quibus in psalmo scriptum est: De absconditis tuis adimpletus est venter eorum: saturati sunt porcina, et relinquentur, quae superfuerant parvulis suis. Judaeos dicit de immunditiis, quae a Domino abscondita, id est, noscuntur esse prohibita. Porcina ad polluta respicit, quae inter caetera Veteris Testamenti praecepta immunda praenotatur. Transmiserunt autem reliquias peccatorum filiis suis, quando clamabant: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Item sus peccator recte intelligens, et luxuriose vivens in Salomone: Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua. Item sus carnalium cogitationes sordidae, ex quibus opera prava velut decocta procedunt, in Isaia: Qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum. Aper a feritate vocatus, ablata f littera et subrogata p. Unde et apud Graecos suagros, id est, ferus dicitur. Omne enim, quod ferum est et immite abusive agreste vocamus. Alii autem aprum dicunt esse nuncupatum, quod in locis asperis commoratur. Significat autem aper ferocitatem principum hujus saeculi. Unde in psalmo de vinea Domini scriptum est: Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam. Exterminavit extra terminos atque patriam suam ubique, dispersit quod, in gente contingit Judaeorum. Aprum Vespasianum forsitan debemus accipere, qui illis existit fortis et saevus. Per hoc autem nomen significat Judaeis esse contrarium, quia hoc animal inter caetera habere videbatur immunditiam de silva, scilicet de gentibus, quae merito silvis squalidis comparantur, quia adhuc insitae fructuoso germine non fuerunt. Singularem autem ferum Titum filium ejus memorat, qui reliquas belli tanta populatione contrivit, ut gentem et civitatem, quasi herbarum pabula, terribili depastione consumeret. Necesse enim fuit hoc vineae contingere, cujus maceria videbatur esse deposita. Spiritaliter autem aper propter ferocitatem et fortitudinem nimiam diabolus intelligi potest. De silva autem dixit, quia cogitationes ejus agrestes aviaeque semper existunt. Juvencus dictus eo, quod juvare incipiat hominum usus in colenda terra, et quia apud gentiles Jovi semper ubique juvencus immolabatur, nunquam taurus, nam in victimis aetas etiam considerabatur. Taurus Graecum nomen, sicut et bos. Indicis tauris color fulvus est, volucris pernicitas, pilis in contrarium versis. Caput circumflectunt flexilitate, qua volunt: tergi duritia omne telum respuunt, immiti feritate. Taurus Christus. In Genesi: Et furore suo subnervaverunt taurum. Item tauri, potestates saeculi hujus, cornu superbiae humiles plebes ventilantes, de quibus in Jeremia: Mugistis ut tauri. Et alibi: Et tauri cum potentibus. Tauri et in bonam et in adversam partem significationem trahunt. In bonam quoque, ut est illud in Evangelio: Ecce prandium meum paravi, et altilia occisa sunt, et omnia parata. Quid, ergo per tauros, nisi Patres testamenti veteris significantur? nam dum ex permissione legis acceperant, quatenus adversarios suos odii retributione percuterent, ut ita dicam, quid aliud quam tauri erant, qui inimicos suos virtutis corporeae cornu feriebant? Quid vero per altilia, nisi novi testamenti Patres figurantur, qui dum gratiam pinguedinis internae percipiunt, aeternis desideriis innitentes, ad sublimia contemplationis suae penna sublevantur. In contrariam vero partem tauri positi accipiuntur, ut est illud in psalmo: Concilium taurorum inter vaccas populorum. Hic per tauros haereticos significat indomitos, qui erecta cervice seducunt animas innocentes, et ad suum gregem trahunt, quos infelici persuasione decipiunt. Vaccae quoque populorum sunt mulieres ductili voluntate levissimae, quae perfidiae doctores, tanquam tauros, sequuntur. Bovem Graeci boun dicunt. Hunc Latini trionem vocant, eo quod terram terat, quasi terionem. Naevius: Trionum hic moderator rusticus. Cujus latitudo pellium a mento ad crura palearia dicuntur a pelle ipsa, quasi pelearia. In bubus ergo aliquando luxuriosorum dementia, aliquando laboriosa fortitudo praedicantium, aliquando humilitas exprimitur Israelitarum, quod enim bovis nomine per comparationem luxuriosorum dementia designatur, Salomon indicat, qui cum male suadentis mulieris petulantiam praemisisset, adjunxit: Statimque eam sequitur, quasi bos ductus ad victimam. Rursum, quod bovis nomine labor praedicatoris exprimitur, Legis verba testantur, quae ait: Non obturabis os bovi trituranti. Rursum quia bovis nomine plebs Israelitica figuratur, Propheta asserit qui Redemptoris adventum denuntians dicit: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui. Item ibi: Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. Item bos diabolus in membris, hoc est, haereticis. Inde in Job: Fenum ut bos comedet. Vacca quasi boacca, est enim ex qualitate mobilium nominum, sicut leo leaena, draco dracaena. Haec aliquando in bonam significationem sensum trahit, ut est illud in Lege, ubi vacca rufa aetatis integra, et quae non traxerit, immolari jubetur in expiatione sanctuarii Domini. Solet per masculinum fortitudo, per femineum vero infirmitas designari. Quid ergo per vaccam, nisi assumpta ad sacrificium infirmitas incarnationis Dominicae, figuratur. De quo scriptum est: Quia et si mortuus est infirmitate, sed vivit ex virtute. Bene autem vacca haec rufa dicitur, quia videlicet ejus humanitas rubra per cruorem passionis fuit. Aetas humanitatis Domini integra est, omnia ejus operatio perfecta. In qua videlicet humanitate macula non fuit, quia et veraciter de eo scriptum est: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. Bene autem subditur: Nec portaverit jugum. Quia ergo Dominus nulli succubuit, jugum minime portavit. Bene autem dicitur: Immolavit eam in conspectu Domini. Redemptor enim noster in conspectu hominum quasi exstinctus est, sed in conspectu Patris immolatur, quia quod ante oculos hominum poena, hoc ante oculos Patris sacrificium fuit. In malam vero partem vacca accipitur, quando lasciviam hominis peccantis exprimit, ut est illud Propheticum: Vacca lasciviens Ephraim. Et iterum, Ephraim, inquit, vitula docta diligere trituram: et ego transivi super pulchritudinem colli ejus. Vacca plebs Judaica credens in Christo, ut in Isaia: Nutriet homo vaccam boum, id est, Christus, et duas oves, prae ubertate lactis comedet butyrum. Vaccae fideles in Ecclesia, quorum figuram vaccae illae gerebant, quae arcam Domini in terra Philistinorum reportarunt. Vaccae, animae carnalibus vitiis plenae, ut in psalterio: Concilia taurorum inter vaccas populorum. Vaccae, divites saeculi hujus, ut in Amos: Audite verbum Domini, vaccae pingues. Vitulus et vitula a viriditate vocati sunt, id est, aetate viridi, sicut virgo. Vitula ergo parva est, et nondum enixa, nam enixa juvenca est, ut vacca. Vitulus ergo in bonam partem accipitur, quando innocentiam fidelium demonstrat, aut sinceram laudem piae devotionis. Unde scriptum est: Reddemus vitulum labiorum nostrorum. Et in psalmo: Imponent super altare tuum vitulos. Vitulos quippe posuit aut pro innocentibus, quorum aetas prima est, et a jugo peccati cervix probatur aliena, et ideo in tali verbo permansit, ut actum illum praeteritae legis indicaret fuisse rerum imaginem futurarum, sive illos praedicatores Evangelii promittit, quorum imaginem in vituli figura Lucas Evangelista suscipit, qui non mugitibus aera verberarent, sed orbem terrarum Dominicae fidei praedicatione complerent, sive illos magis vitulos debemus advertere, qui animas suas in hostiam suavitatis sacris altaribus obtulerunt. Nam et pater Augustinus, cum de figuris illis evangelicis ageretur, quodam loco ipsum Dominum vitulum dicit, qui se hostiam obtulit pro salute cunctorum. Quapropter sive de adolescentibus, sive de praedicatoribus, sive de martyribus sentiatur, tales tantum Propheta vitulos altaribus Domini potuit promittere, quos Christianae religioni noverat convenire. Vitulus Christus in Evangelio: Adducite vitulum saginatum et occide. Et in aliam partem: Et comminues eos, tanquam vitulos Libani. Vituli, sancti fide crescentes et a jugo legis libera colla habentes. Vituli, Judaei lascivientes. In psalmo: Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me. Tunc ergo in malam partem vituli significatio trahitur, quando petulantiam atque lasciviam significat perversorum. Unde filii Israel in deserto perversa mente idololatriam in similitudine vituli exercuerunt, et Jeroboam, relicto Dei templo, quod erat in Jerusalem, simulacrum vituli finxit, et divino cultu honoravit. Hinc scriptum est in psalmo: Fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile. Choreb vero interpretatur Calvaria, ubi postea Dominum crucis patibulo carne constat occisum, ut in ipso eodemque nomine jam tunc et illo deserto Choreb culturam Domini perfidi nefanda praesumptione violarent, quorum posteritas erat in Calvariae loco crucifixura Dominum Christum. Illud quoque aestimo considerandum, quod dixit, adoraverunt sculptile; quia in Exodo legimus vitulum conflatilem collatis ornamentis monstruoso quodam indicio fuisse formatum. Sed duas res hic dictas debemus habere, id est quod vitulum adoraverint in deserto, et sculptilia vel simulacra in repromissionis terra coluerint; quod in subsequentibus ipse dicturus est: et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli manducantis fenum. Gloria eorum fuit adorata divinitas, quam infelici commutatione pendentes usque ad hoc pervenire meruerunt, ut deserentes coeli terraeque Creatorem Deum, sibi facerent similitudinem vituli fena comedentis. De sanguine ergo et adipe ac pinguedine pecudum, quae in lege offerebantur, hic pauca inserenda sunt. Sanguis vis est animae, ut quidam volunt: de cujus natura disputandi licentia non conceditur, quia origo ejus secreta soli Deo cognita est, sed ad basim altaris secundum legis praeceptum effunditur, id est, potestati divinae et intellectui reservatur. Quid enim est sanguinem comedere, nisi de animae origine disputare? Sanguis opera carnis, ut in Apostolo: caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Sanguis peccatum significat, ut in Amos: Sanguis sanguinem tetigit, propter hoc lugebit terra. Sanguine sanguinem tangere, est peccata peccatis conjungere: siquidem omne peccatum occidens animam sanguini comparatur, sicut in propheta pro peccatore dicitur: Sanguis ejus super caput ejus. Adeps pinguedo gratiae divinae. In psalmo: Sicut adipe et pinguedine repleatur. Adeps compunctionem cordis sanctorum. In Levitico, et imposito desuper holocausto adolebit adipes pacificorum. Adeps, spiritalis gratiae intellectus: ut in psalmo: et adipe frumenti satiat te. Adipes, quae operiunt genitalia, quae comedi prohibentur, animae origo, sicut et superius de sanguine dictum est, a quibusdam significari videtur in Levitico: Adeps crassitudo malitiae, ut in psalmo: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Item ibi: adipem concluserunt. Crassitudo duritia est cordis. In propheta: Incrassatum est cor populi hujus; et in Job: Operuit crassitudo ejus faciem, et de lateribus ejus arvina dependet. Medulla, cogitationes sanctae sive compunctio ex intimo corde procedens in psalterio: Holocausta medullata offeram tibi, et in malam partem de reprobis in Ezechiele dicitur: Et iniquitates eorum in ossibus eorum. Bubali vocati per derivationem, quod sint similes boum, adeo indomiti, ut pro feritate jugum cervicibus non recipiant, hos Africa procreat. Uri agrestes boves sunt in Germania, habentes cornua in tantum protensa, ut regiis mensis insigni capacitate ex eis gerulae fiant. In bubalis autem vel uris possunt accipi superbi doctores et dominatores plebis, qui habentes similitudinem bonorum doctorum in gradu vel officio, quod gestant: sed superbia tumentes, et in cornibus potentiae mundanae potius confidentes quam in divinum auxilium, contra Apostolum eligunt dominari in cleris, non forma fieri gregis, quibus Dominus per prophetam comminatur, dicens: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, et lanis operiebatis, et quod crassum erat, occidebatis; gregem autem meum non pascebatis: quod infirmum erat, non consolidastis: et quod aegrotum, non sanastis: quod fractum est, non alligastis: et quod abjectum est, non reduxistis: quod perierat, non quaesistis: sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. Camelis causa nomen dedit, sive quod, quando onerantur, ut breviores et humiles fiant, accumbant( quia graeci camai humile et breve dicunt) sive quia curvus est dorso. Camur enim verbo graeco curvum significat. Hos licet et aliae regiones mittant, sed Arabia plurimos: differunt autem sibi. Nam Arabici bina tubera in dorso habent, reliquarum regionum singula. Cameli vero nomine aliquando in sacro eloquio Dominus, aliquando autem gentilium superbia exprimitur, quasi excrescente desuper tumore tortuosa. Dromeda genus camelorum est minoris quidem staturae, sed velocioris, unde et nomen habet. Nam dromos Graece cursus velocitas appellatur: centum et amplius millia uno die pergere solet. Quod animal, sicut bos et ovis et camelus, ruminat. Ruminatio autem dicta est a ruma eminente gutturis parte, per quam dimissus cibus a certis revocatur animalibus. Camelus autem aut Christi humilitatem significat, qui onera peccatorum nostrorum portabat, aut gentilem populum conversum ad fidem Christianam. Quod in Evangelio Dominus ait: Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum coeldorum, ostendit, facilius Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. Cameli enim nomine se intelligi voluit, quia sponte humiliatus infirmitatis nostrae onera suscepit. In quo enim manifestius intelligitur, quam in ipso, quod scriptum est: Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Per acum autem punctiones significantur, per punctiones dolores in passione suscepti. Foramen ergo acus dicit angustias passionis, qua scissa nostrae quasi vestimenta naturae quodammodo resarcire, id est, recuperare dignatus est, quatenus post lapsum melius reformati gaudeamus ad testimonium Apostoli dicentis: Quicunque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Alii camelum Dominum Jesum Christum intellexerunt, pro eo, quod, humiliando semetipsum, peccatorum nostrorum onera portavit. Camelus, amor saeculi, cujus figuram camelus ille gerebat, quem Rebecca nuptura viro suo Isaac descendit ac reliquit. Cameli peccatores moribus distorti, ut in Judicum: et cameli eorum sicut locustae in multitudine. Et in Isaia de Hierusalem scriptum est: Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha. Omnes de saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. Significat enim haec sententia conventum nationum ad Ecclesiam Christi. Madian et Epha regiones sunt trans Arabiam fertiles camelorum. Omnis provincia vocatur Saba, unde venit Saba regina ad Salomonem. Cedar autem regio Sarracenorum est, qui Ismaelitae dicuntur, et in Nabaioth unus est filiorum Ismael, ex quorum nominibus solitudo vocatur, quae frugum inops, pecorum plena est. Per familiaria ergo nomina gentium barbararum, quae vicinae sunt Ismaelitis, totius mundi conversio praedicatur. Mathan enim in hoc loco interpretatur iniquitas et Epha solutus vel fundens: Saba conversio vel captivitas. Cedar tenebrae: Nabaiot prophetiae. Greges igitur camelorum, id est, divitum et peccatorum, iniquitatis vinculis resoluti, et animas suas effundentes Deo, operient Jerusalem muneribus; et omnes de captivitate venient, et conversione sua aurum fidei et thus sacrificii deferent: intantum proficientes, ut et aliis praedicent salutare Dei. Asinus et asellus a sedendo dictus, quasi aseddus: sed hoc nomen quod magis equis conveniebat, ideo hoc animal sumpsit quia priusquam equos caperent homines, huic praesidere coeperunt. Animal quippe tardum, et nulla ratione renitens, statim ut voluit, sibi homo substravit. Asinorum quoque vel asinarum nomine aliquando luxuriosorum petulantia, aliquando mansuetudo simplicium, aliquando stultitia gentilium designatur. Asinus enim mystice, quod brutum et libidinosum est animal, aut gentilem populum( ut diximus) significat, super quem Dominus sedere dignatus est ad Hierosolymam tendens, ut eum subjectum faceret, et ad coelestem patriam perduceret: aut stultum hominem, et luxuriam istius mundi tantummodo sectantem. Unde Jacob ad Issachar filium suum, qui interpretatur merces, ait: Issachar asinus fortis accubans inter terminos, vidit requiem, quod esset bona, et terram, quod optima, et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. Gentilis ergo populus, quem Dominus sanguinis sui pretio mercatus est, prius quasi brutum et luxuriosum animal erat, nullaque ratione subsistens. Nunc vero fortis est, Salvatori nostro mentis occulta subigens, ac Redemptoris dominio colla subjiciendo, jugum disciplinae evangelicae perfert. Unde et factus est tributis serviens, hoc est, regi et Christo suo fidei bona operumque bonorum munera offerens. Item asinus homo stultus. In Deuteronomio: Non arabis in bove et asino; id est, stultum praedicatione sapienti non socies. Asinus synagogam Judaeorum significat. In Genesi: Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Asinus corpus hominis: unde in libro Judicum scriptum est: Qui ascenditis super nitentes asinos. Item ibi de asina filiae Caleph, quae animae gerit imaginem, dicitur: Cumque suspirasset sedens in asino. Primogenita asini exordia vitae luxuriosae, ut in Exodo: Primogenita asini redimes ove; tunc enim stultum hominem significat asinus, quando peccati onera portantem et usque ad finem vitae libidines carnis exercentem demonstrat. Unde scriptum est, quod Ana dum pasceret asinos patris sui Sebeon, invenit aquas calidas in deserto. Hinc de luxuriosis per prophetam dicitur: Quorum carnes sunt ut carnes asinorum. Onager interpretatur asinus ferus. Onon quippe Graeci asinum vocant, agrion ferum. Hos Africa magnos habet et indomitos et in deserto vagantes: singuli autem feminarum gregibus praesunt: nascentibus masculis eos zelant, et testiculos eorum morsu detruncant, quod caventes matres earum in secretis locis occultant. Significat autem Onager aut Judaicum populum aut hominem eremitam. Judaicum autem populum significat in psalmis ubi scriptum est: Exspectabunt onagri in siti sua. Cum superius dixerit bestias silvarum aquis decurrentibus esse potatas, onagros jam nunc ponit sitim suam exspectare: scilicet Judaeos, qui neglexerunt fluenta divinae pietatis haurire. Onager enim sylvester asinus est, qui inter reliqua animalia cor dicitur habere pinguissimum. Quod genus quantum patiens est domitum, tantum saevissimum redditur, cum silvis retinentibus efferatur. His obstinati Judaei merito comparantur, quia ferocia mentis et callosa fatuitate durati sunt, nec satiari cito poculis vitalibus adquiescunt: nam quod dicit, exspectabunt, illud significat, quod frequenter dictum est: quia in fine saeculi, Helia et Enoch venientibus, creditura est multitudo Judaeorum. Rursus in libro Job Dominus dixisse fertur: quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit, etc?. Subaudis, nisi, ego. Onager enim, qui in solitudine commoratur, eorum vitam significat, qui remoti a turbis popularibus conversantur. Liber ergo dimittitur, qui calcatis terrenis desideriis appetitu onerum temporalium, securitate mentis exoneratur: et vincula ejus quis solvit? subaudis, nisi ego. Solvuntur enim uniuscujuscunque sancti vincula, dum divino adjutorio interna desideriorum carnalium retinacula disrumpuntur. Cui dedi habitaculum in solitudine, et tabernacula ejus in terra salsuginis. Nam remoti viri, id est, a carnalibus desideriis alieni hoc silentium mentis inhabitant: ut turba desideriorum carnalium non premantur. Et tabernacula onagri hujus in terra sunt salsuginis. Salsugo incendere sitim solet. Et sancti viri quamdiu in hujus vitae tabernaculis degunt, ad supernam patriam desiderii sui quotidianis aestibus accenduntur. Onager, arrogans quisque, id est, amator vanae gloriae: ut in Jeremia: Onager assuetus in solitudine desiderio animae suae traxit ventum amoris sui, id est, spiritum superbiae. Onagri principes Judaeorum, ut in Jeremia. Sed et onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones. Equi dicti, eo quod quando quadrigis jungebantur, aequabantur, paresque forma et similes cursu copulabantur. Caballus antea a cao dictus, propter quod gradiens ungula impressa terram concavat: quod reliqua animalia non habent: inde et sonipes, quod pedibus sonat. Equus vero aliquando in bonam partem vertit significationem: aliquando in malam. In bonam partem, ut est illud Habacuc prophetae: Ascendens, inquit, super equos tuos et equitatus tuus sanitas. Et in Job divina vox ait: Nunquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum, etc.. Hic equus praedicatores sancti intelliguntur, quorum sessor Dominus est, qui eis fortitudinem, hoc est, constantiam mentis dat, et sonum sanae praedicationis. E contrario vero de alia specie equorum in cantico Exodi scriptum est: Equum et ascensorem projecit in mare. Et rursus: Quadrigas Pharaonis, et exercitum ejus projecit in mare. Sunt equi, quos Dominus ascendit, et circumeunt omnem terram, de quibus dicitur: Et equitatus tuus salus. Sunt autem equi, qui ascensores habent Diabolum et angelos ejus. Judas equus ejus erat: sed donec ascensorem habuit Dominum, de equitatu salutis fuit cum caeteris, et cum Apostolis missus aegrotis salutem, et sanitatem languentibus praestitit: sed ubi se Diabolo substravit, illius habenis ductus adversum Dominum et Salvatorem nostrum coepit equitare. Omnes enim, qui persequuntur sanctos, equi sunt hinnientes: sed habent ascensores, quibus aguntur, angelos malos, et inde feroces sunt. Dominus ergo equum et ascensorem projecit in mare, et factus est mihi in salutem. Equi peccatores intelliguntur et luxuriosi homines, ut in Jeremia: Equi emissarii; unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Equus, carnalis potentia. In Isaia: Vae quia ascenditis super equos ut descendatis in Aegyptum. Et in psalmo: Dormitaverunt, qui ascenderunt equos. Quod autem equi rufi et varii nigri et albi in propheta Zacharia apparuisse leguntur, aut castigationem peccantium designat, aut consolationem conversorum. Scriptum est enim in Zacharia, Domino dicente: Ego irascor super gentes opulentas. Quia ego iratus sum parum, ipsi vero addiderunt in malum. Et rursum ipse propheta ait: Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo: et post eum equi rufi, varii et albi, etc.. Nox, in qua cernitur visio, obscuritas mystice visionis intelligitur. Vir, qui ascendit super equum rufum, Dominus atque Salvator est, qui dispensationem nostrae carnis assumpsit. Myrteta autem, quae erant in profundo, inter quae stare describitur, angelicae intelliguntur potestates, quae ei etiam in carne posito ministraverunt. Equi rufi varii albi, Apostoli et apostolici viri intelliguntur: quorum alii in martyrio coronati sunt, et appellantur rufi: alii operibus et doctrina ac varietate signorum varii nuncupantur. Alii virginitatis decore, integritateque cordis ornati, et puritate cordis, cernere Deum in praemio susceperunt. A Domino enim missi sunt Apostoli, ut totum mundum evangelica praedicatione complerent, qui postquam opus expleverunt reversi sunt ad magni consilii Angelum, qui stabat inter eos, et dixerunt ad eum: Perambulavimus terram, et implevimus opus, quod nobis injunctum est: et ecce omnis terra habitatur et quiescit a bellis vitiorum, et quae ante erat deserta a Domino nunc ejus habitatio est. Quod ait: anno septuagesimo miserebitur Jerusalem et urbibus Juda: hic est sensus: ut vera pax non fiat, nisi septuagesimo anno, id est, aeterno sabbato: nec Jerusalem, id est, Ecclesia aeterna quiete, nisi post laborem sex aetatum, sine omni perturbatione in septima requiescet. Verba consolatoria dona sunt sancti Spiritus, et pignus haereditatis nostrae, quam percepturi erimus post Babyloniae, id est, hujus mundi captivitatem. Quod autem in prophetis legimus bigas et quadrigas, juxta allegoriam aut tempora regnorum, aut principatum vel actum ipsorum ostendit. Nam bigas in Isaia legimus, et in Zacharia quadrigas. Ita quoque ibi scriptum est: Levavi oculos meos, et vidi, et ecce quatuor quadrigae egredientes de medio duorum montium: et montes, montes aerei. In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri, et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii fortes. De quadriga prima equi rufi erant et cruenti et sanguinarii et Babyloniae crudelitate terribiles: in quadriga secunda equi nigri regnum Medorum et Persarum, quod bigae sedens et egrediens per Assueri regis edictum mortem omnium Judaeorum tristi nuntio praeferebat: in quadriga tertia equi albi Macedones, sub quorum imperio de Antiocho Machabaeorum victoriam legimus: in quadriga quarta equi varii fortes. Scimus enim Romanorum reges alios in gente Judaea fuisse clementes, ut Gaium Caesarem, Augustum et Claudium: persecutores alios atque terribiles, ut Gaium vel Neronem, Vespasianum et Adrianum. Propheta ergo quaerente, quid sibi angelus, qui loquebatur, vellet significare, quem cerneret: angelus qui loquebatur in eo, respondit et narravit quatuor ventos esse coeli, id est, quatuor plagas mundi, quae vocantur Graece climata: quae assistunt et parent Domini voluntati. Nihil enim haec quatuor regna, quae diximus, absque Domini voluntate fecerunt. Ita juxta allegoriam in quadriga duo testamenta, sive ipsorum testamentorum in praeceptis charitatis praedicatores, seu etiam duo populi vel ipsorum populorum doctores possunt intelligi, hoc est, Judaeorum et gentium, quibus Christi potentia praesidens regimen congruum praestat. Item in quadriga quatuor evangelistae sive quatuor evangelia possunt accipi, vel quatuor virtutes principales, hoc est, prudentia, justitia, fortitudo, temperantia. Quae currui Domini bene conveniunt, quia per ipsas electos suos in viam justitiae dirigens perducit ad regnum perpetuum. Currus autem a cursu dictus, vel quia rotas habere videtur. Currus enim sanctorum angelorum societatem, aut sanctorum hominum unanimitatem mystice designat, in quibus Dominus voluntatis suae regimen exercet. Unde in curru igneo legitur Elias sublatus in coelum: ut videlicet aperte monstraretur, quia homo purus adjutorio egebat alieno. Per angelos quippe facta illa et ostensa sunt adjumenta: quia nec ad coelum quidem aereum per se ascendere potuit, quem naturae suae infirmitas gravabat, Redemptor autem noster non curru, non angelis sublevatus legitur: quia is qui fecerat omnia, nimirum super omnia sua virtute ferebatur. Illuc enim revertebatur ubi erat; et inde redibat ubi remanebat: quia qui per humanitatem ascendebat in coelum, per divinitatem et terram pariter continebat et coelum. Item legitur in Psalmo: Currus Dei decem millia multiplex, millia laetantium, Dominus in illis. Sanctorum ergo unanimitas virtus est Domini, quam ille, velut auriga insidet, et ad voluntatis suae ministerium moderatur. Sed ut istum currum ostenderet non equis deditum, sed humanis cogitationibus attributum, ait, decem millia multiplex: quod bene ad innumeros populos non ad equos noscitur pertinere. Subjunxit: millia laetantium, quod utique de fidelibus debet intelligi. Et ut ostenderetur laetitiae plenitudo, ait: Dominus in illis: qui magnae exsultationis est cumulus, et bonorum omnium dulcedo mirabilis. Item in aliam partem currus societas intelligitur impiorum vinculo peccatorum alligata: de quo in Exodi cantico scriptum est, ut supra ostendimus. Porro equites singulares ideo currere dicuntur, quia singulariter unusquisque cursum vitae hujus aeque transit, alius alio tempore sequens alium, per unam tamen viam mortalitatis usque ad propriam metam mortis. Equites enim in bonam partem et in malam possunt accipi. In bonam, quando domatores vitiorum significant: in malam autem, quando superbi homines in mundana potentia confidentes praefigurantur. Mulus autem ex Graeco tractum vocabulum habet. Graece enim inde vocatur, quod jugo pistorum subactus tardas molendo ducat in gyrum molas. Judaei asserunt quod Ana abnepos Esau equarum greges ab asinis in deserto ipse fecerit primus ascendi: ut mulorum inde nova contra naturam animalia nascerentur. Onagros quoque ob hoc missos esse ad asinas, et ipsum istiusmodi reperisse concubitum, ut velocissimi ex his asini nascerentur. Mulus enim, quod oneriferum est animal, significat stultitiae secutores. Quam Absalon mulo sedens, et seditionem contra patrem levans, secutus, merito interiit. Proinde Psalmista auditores suos compescit dicens: Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe. Prohibet ergo hujuscemodi homines diabolicis fraudibus insideri, et vitiorum oneribus praegravari: ne male obediendo superbiae magis partibus addicantur. Verum istis talibus quid dicit esse faciendum? scilicet quod animalibus imprudentibus. His enim comparationibus stultos homines veritati subjicit. Nam quod ait, in freno, ad equum pertinet. Frenum enim a fero retinendo dictum est. Ferum quippe antiqui caballum dixerunt. In camo, ad mulum respicit. Ergo haec duo animalia supradicta cohibent ista retinacula: ut ad arbitrium jubentis incedant, ne suis voluntatibus efferantur. Maxilla vero adminicula sunt animalium, quibus esca manditur, ut corporis vita procuretur. Ipsas ergo maxillas per figuram et allegoriam dicit inobedientibus debere constringi, id est, copias victuales parcius dari: ut jejuniorum necessitate conclusi Creatoris subdantur imperio. Industria quippe humana diversum animal coegit in coitu: sicque adulterina commistione genus aliud reperit, sicut et Jacob contra naturam colorum similitudines procuravit. Nam tales fetus oves illius concipiebant, quales umbras arietum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur. Denique et hoc ipsum in equarum gregibus fieri fertur, ut generosos objiciant equos visibus concumbentium: quo eorum similes concipere et creare possint. Nam et columbarum specierum dilectores depictas ponunt pulcherrimas columbas hisdem locis, quibus illae versantur: quo rapiente visu similes generent. Inde est, quod quidam gravidas mulieres jubent ut nullius intueantur pessimos animalium vultus, ut cynocephalos et simias, ne visibus occurrentes similes fetus pariant. Hanc enim feminarum esse naturam dicunt, ut quales conspexerint sive mente conceperint in extremo voluptatis aestu quando concipiunt, talem et sobolem procreent. Etenim animal in usu venereo formas extrinsecus intus transmittit, eorumque satiata typis, rapit species in propriam qualitatem. In animantibus bigenera dicuntur, quae ex diversis nascuntur, ut mulus ex equa et asino, burdo ex equo et asina, ibride ex apris et porcis, tityrus ex ove et hirco, muscus ex capra et ariete. Est autem dux gregis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).