Enarrationes in librum Numerorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rabanus-maurus780-856" aria-label="More works by Rabanus Maurus">
—
⋯
Original / primary: 8898 Eninlin
3.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. De tempore Paschae.
3.1
Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, in anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti, mense primo dicens: Faciant filii Israel Phase in tempore suo, quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes caeremonias et justificationes ejus. Praecepitque Moyses filiis Israel, ut facerent Phase. Qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai; juxta omnia quae mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israel. Cum in Veteri Testamento tribus argumentorum indiciis paschale tempus sit observari praeceptum, videlicet ut post aequinoctium, ut mense primo aut tertia ejus septimana, id est, a vespera quartae decimae lunae, quod est initium quintae decimae usque in vesperam; id est, terminum vicesimae primae celebratur quarta in ejusdem observatione, regula est nobis a tempore Dominicae resurrectionis imposita, ut cum, aequinoctio transcenso, lunam primi mensis quartam decimam vespere ortum facere viderimus, non statim ad faciendum Pascha prosiliamus, sed Dominicum diem quo ipse Pascha, id est, transitum de morte ad vitam, de corruptione ad incorruptionem, de poena ad gloriam resurgendo facere dignatus est, facere exspectantes, in ipso tandem congrua Paschae solemnia celebremus. Quod si quis objecerit, non aequinoctii memoriam, sed tantum primi mensis et tertiae septimanae posuisse legiferum, sciat quia et si aequinoctium nominatum non exprimit, in hoc tamen ipso, quod a plenilunio primi mensis Pascha faciendum praecepit, aequinoctii transcensum plenaria ratione depromit: quoniam absque ulla dubietate constat eam cum primo transito aequinoctio plenum suum globum offenderit, primi mensis existere lunam. Quoties ergo diem Dominicum mox adventante luna quinta decima habemus, nil nostrum tempus paschale a legali dissonat, quamvis aliis sacramentorum generibus, ejusdem Paschae solemnia colimus. Quoties vero secundo, vel tertio, vel quarto, vel quinto, vel sexto, vel septimo abhinc die, idem Dominicus occurrerit, nec sic quidem legem aut prophetas solvimus. Nam sicut tota paschalium observantia caeremoniarum, ita etiam tempus quo agi praeceptum est totum, mysteria sacra redolet. In primis namque aequinoctium transgredi in Dominicae paschae celebratione juxta legis decreta curamus, ut videlicet solemnitas in qua mediator Dei et hominum, destructa potestate tenebrarum, mundo lucis iter aperuit, etiam temporis ordine foras, quid intus habeat, ostendat. Et quae nobis aeternae beatitudinis lumen promittit, tunc maxime celebratur, cum solis lumen annuo proficiens incremento, primam sumit de noctis umbra victoriam. Deinde mensem primum anni, qui et novorum vocatur, in quo Pascha celebremus, attendimus. Ipse autem est mensis, in quo mundus iste formatus, et homo est primus in paradisi sede locatus, quia per hujus mysteria solemnitatis, primam nobis stolam recepturos, primum supernae beatitudinis regnum, a quo in longinquam regionem discessimus, nos reperturos esse speramus. De cujus gloria regni beatus Petrus apostolus: Coelos autem novos, inquit, et terram novam, et promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat. Sed et Joannes in Apocalypsi sua: Et dixit qui sedebat in throno: Ecce, nova facio omnia. Deinde etiam tertiam mensis ejusdem septimanam in Pascha observamus, quod resurrectionis Dominicae gaudiis aptissime congruit, quia et eadem sacrosancta ejus resurrectio tertia die facta est, et tertio tempore saeculi, id est, cum gratiae coelestis adventu, tota ejus in carne dispensatio, quae per resurrectionis consummata est gloriam, mundo apparuit. Prima namque saeculi tempora lege naturali per partes, media lege naturali vel prophetis, extrema chrismate spiritali per seipsum veniens illustrare dignatus est. Sed et ipsa tunc lunae conversio, pulcherrimum nobis sacramenti coelestis spectaculum praebet. Namque luna quae rotundi facta schematis, a sole lumen, ut supra diximus, accipit, ideoque semper ex dimidio orbe quem ad solem habet lucida est; ex altero autem dimidio semper obscura, a primo usque ad quintam decimam lucis crementum ad terras, defectum vero habet ad coelos, a quintodecimo aut usque ad novissimum crementum ejusdem suae lucis a terrenis aversa, paulatim ad coelestia revertitur. Quae nimirum ejus conversio, recte paschalis gaudii mysteria signat, quibus omnem mentis nostrae gloriam, a vilibus avertere deliciis, caducisque favoribus, atque solum coelestis gratiae lumen suspendere, docemur contemplando. Vel si utramque ejus conversionem in bonum delectat interpretari, possumus intelligere, quod crescens ad oculos humanos lumen lunae, virtutum gratiam quibus apparens in carne Dominus mundo illuxit, insinuet: de quibus dicitur: Et Jesus proficiebat sapientia et aetate et gratia, apud Deum et homines. Recrescens vero ad coelos, resurrectionis ascensionisque illius gloriam designet: quae in se quidem ipsa mox perfecta provenit, sed in animo fidelium, quibusdam lucis suae profectibus, usque ad finem saeculi crescere non desinit. Resurgens enim Dominus a mortuis, primo singulis ac binis, ac deinde pluribus, modo septem, modo undecim, modo duodecim, modo plus quam quingentis fratribus simul, ad ultimum discipulis omnibus apparuit, quibus videntibus ascensurus in coelum, praecepit eos suae dispensationis esse testes in Hierusalem, et in omni Judaea et Samaria, usque ad ultimum terrae. Et bene luna cum nostros crescit ad oculos, paulatim a sole recedit; cum vero ad coelos paribus* at cum spatiis rediit. Hoc est enim quod ipse dixit: Exivi a Patre, et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem; et quod de illo Psalmus: A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus. Quia ergo luna eo suae lucis incremento, quod exiens a sole, ad nostros evolvit obtutus, Domini salvatoris in carne usque ad tempora passionis, doctrinam virtutesque significat, eo autem quod ad solem rediens, paulatim ad invisibilem nobis coeli faciem recolligit, resurrectionis illius, ac posterioris gloriae miracula demonstrat, merito a quintadecima paschalis voti gaudiis apta praedicatur. His quidem paschalis temporis a legis observatione sumptis indiciis, haeredes Novi Testamenti etiam diem Dominicam, quam Scriptura unam sive primam sabbati cognominat, annectimus nec immerito: quae et conditione primitivae lucis excellens, et triumpho Dominicae resurrectionis insignis, et nostra quoque nobis resurrectione manet semper exoptabilis. Septem quoque dies lunae, id est, a quinta decima usque ad vicesimam primam, per quos ea Dominica naturali ordine discurrit, universitatem Ecclesiae, quae per totum mundum paschalibus est redempta mysteriis, aperte denuntiat. Nam et septenario saepe numero universitatem designare Scriptura consuevit. Unde et quod ait Propheta: Septies in die laudem dixi tibi, nil melius intelligitur quam quod alibi ait: Semper laus ejus in ore meo. Et specialiter totam catholicam Ecclesiae profectionem eo figurari Joannes testatur, qui ad septem Asiae scribens ecclesias, universalis per orbem Ecclesiae mysteria patefecit. Unde et per omnia quae singulis septem scribit hortamenta, hunc versiculum intexere curavit: Qui habet aures audiendi, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Quod uni cuilibet dixerat, hoc omnibus se dixisse probans ecclesiis. Nec minus etiam moralem nobis commendant paschalia tempora sensum. In nomine quidem est paschae, ut de vitiis ad virtutes transitum quotidie faciamus spiritalem; in mense autem novorum in quo adulti fructus, adventu suo pronuntiant veterum cessationem: Ut exuentes veterem hominem cum actibus suis, renovemus spiritum mentis nostrae, et induamus novum hominem, qui secundum Deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatis; ut et vegetati diversarum veritate virtutum earumque foliis veluti amoenae arboris adumbratione velati, tanquam laetae atque fructiferae segetes pullulemus in plenilunio; ut perfectum splendorem fidei assensus gerentes, a peccati tenebris segregemur. In reversa eadem luce lunari ad coelos, quod a quintadecima luna fieri incipit, ut quanto magni sumus humiliemur in omnibus dicentes cum Apostolo singuli: Gratia autem Dei sum id quod sum. Quae profecto gratia muneris superni, quia tertio tempore saeculi manifestius effusa est, pulcherrima figurarum consequentia, lunae hebdomadae lumen ipsius, quod eatenus ad terras creverat, ad coelestia jam crescere inchoat. Pulchre hanc in Pascha observare praecipimur, ut gratiae quam accepimus nunquam obliti, per singulos gradus spiritalis transitus largitori illius obediendo, vicem perpendere meminerimus. Vel certe in crescente ad homines luna, vitae nobis activae, in reversa vero ad coelos, speculativae typus ostenditur. Vel in hac nobis conversione, dilectio proximi, in illa, nostri signatur victoris. Adhuc conversus lucis ejus profectus, ut bona foras operemur admonet; porro illuc, ut eadem bona opera solo supernae mercedis intuitu geramus; huc, ut luceat lux nostra coram hominibus, ut videant bona nostra opera; illuc, ut glorificent Patrem nostrum qui in coelis est. In una sabbati quae Novi Testamenti propria solemnitas est instruimur, ut spe futurae nostrae in Christo resurrectionis, patienter in praesenti, omnia adversa pro Christo et ipsam mortis toleremus injuriam, audientes ab Apostolo: Quia si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis fuerit in nobis, vivificabit et mortalia corpora nostra, per inhabitantem Spiritum ejus in nobis. Cujus Spiritus, qui est septiformis gratia, potest eodem septem dierum lunarium numero, qui praefata una sabbati, id est, die Dominica circumfertur, intimata non inconvenienter intelligi. Verum de mysterio temporis Paschae, si quis plenius scire vult, legat beati Aurelii Augustini ad Januarium epistolam de ratione paschali.
3.2.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT II. De his qui non poterunt Pascha in tempore suo quo eis praeceptum sit celebrare.
3.2.1
Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere phase, in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron dixerunt eis: Immundi sumus super anima hominis. Quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo, inter filios Israel? Quibus respondit Moyses: State ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis. Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Loquere filiis Israel: Homo qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat phase Domino mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperum, cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud. Non relinquent ex eo quidpiam usque mane, et os ejus non confringent, omnem ritum phase observabunt, et caetera. Cum phase tempore quidam qui immundi erant facti super anima hominis, id est, super mortuo, quaererent quomodo pascha facerent, quoniam oportebat eos ab immunditiis septem diebus purificari secundum legem, consuluit Dominum Moyses, et responsum accepit, cuicunque tale aliquid accidisset, vel tam in longinquo itinere constitutus esset, ut non posset occurrere, alio mense eum facere debere pascha, propter diem mensis quartumdecimum, ubi lunae numerus observabatur. Sed si quaeratur quid facerent si forte talis immunditia etiam ad secundum mensem occurreret, arbitror id quod dictum est, de secundo mense, tanquam regulariter retinendum fuisse, ut tertio mense observarent, aut certe pascha non egisse tali necessitate, ad culpam non pertinere. Sed quid sibi velit secundum mysterium, quod hi qui longius habitant, vel immundi in anima fuerint, in secundo mense pascha jussi sunt facere? Quod nimirum in typum intelligitur populi gentium, qui cum omnibus daemonibus fornicati, immundi videbantur in anima, salubri vero confessione mundati, ad secundam nativitatem, quasi in secundo mense transire praecipiuntur. Duo si quidem interposita sunt pro quibus pascha primum facere quilibet non poterat, hoc est si immundus super anima, sive in via procul fuerit. Immundus est in anima qui diabolica illusione, per idolorum culturam, et peccatorum enormitatem, polluitur. In via est procul, qui verbum salutis audiens, deserere idola, et Dei fidem percipere eligit; sed tamen nondum ad baptismi sacramentum, in qua intratur in Ecclesiam, Jerusalem videlicet urbem pacis, ubi templum Dei et sancta sanctorum sunt, pervenit. In domo enim una comedi carnes agni jubentur, quia extra sanctam Ecclesiam veri agni carnes, corpus videlicet Dominicum, edere non licet. Gentilis ergo populus, quia primum pascha secundum legem agere non potuit, in secundo mense, id est, tempore gratiae, jam purgatus ab omni immunditia peccatorum, domique restitutus, ubi phase Domino rite facere licet, juxta vesperam mundi cum azymis et lactucis agrestibus agnum comedant; quibus praeceptum est ut non relinquant ex eo quidpiam usque mane, et os ejus non confringant, sed omnem ritum phase diligenter observent. Panes ergo sine fermento comedit, qui recta sine corruptione vanae gloriae exercet, qui mandata misericordiae sine admistione peccati exhibet, ne perverse desipiat. Lactucae vero agrestes valde amarae sunt. Carnes vero agni cum lactucis agrestibus sunt edendae, ut cum corpus Redemptoris accipimus, nos pro peccatis nostris in fletibus affligamus, quatenus ipsa amaritudo poenitentiae abstergat a mentis stomacho perversae amorem vitae. Non remanebit ex eo quidquam usque mane, quia ejus dicta magna sunt sollicitudine discutienda, quatenus priusquam dies resurrectionis appareat, in hac praesentis vitae vocatione omnia mandata illius intelligendo et operando penetrentur. Sed quia valde difficile est ut agni omne eloquium possit intelligi, ut omne ejus mysterium penetrari, recte subjungitur: Si quid autem remanserit, igne comburetis. Quod ex agno remanet igni comburimus, quando hoc quod de mysterio incarnationis ejus intelligere non possumus, potestati Spiritus sancti humiliter reservamus, ut non superbe quis audeat vel contemnere, vel denuntiare quod non intelligit, sed hoc igni tradat, cum Spiritui sancto reservat. Prohibentur qui pascha faciunt ossa frangere. Non franguntur in cruce ossa Domini, attestante evangelista, qui ait: Os non comminuetis ei. Omnem ritum Paschae observabunt Christiani, quia quidquid in lege historialiter praeceptum est facere in celebratione paschae, totum in Ecclesia Christi spiritaliter observatur.
3.2.2
Si quis autem et mundus est et in itinere non fuit, et tamen non facit phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo; peccatum suum ipse portabit. Hic eos qui sub lege veteri fuerant comminando instruxit, ut paschae tempus legitimum servare non negligerent, quatenus interitum vitae non incurrerent, si praeceptum Domini observare non procurarent; imo et eos qui sub gratia Christi sunt positi admonet, quatenus phase spiritale tempore suo agere non negligant. De quo videlicet tempore: Paulus apostolus dicit. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Quia quisquis redemptionem humani generis, quae in veri agni immolatione perpetrata est, fide digna celebrare non curat, suamque vitam in meliora non studuerit convertere tempore mortalitatis istius, atque a vitiis ad virtutes transire non festinat, ad resurrectionis utique gloriam, quae in fine veracibus Christi cultoribus tribuetur, non pertinebit, sed a consortio omnium sanctorum anima exterminabitur, nec ei in coetu laetissimo sanctorum ullam communionem habere licebit. Quod autem sequitur: Peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos, phase faciat Domino juxta caeremonias et justificationes ejus: praeceptum idem erit apud vos, tam advenae quam indigenae, ostendit nullam distantiam esse personarum apud Dominum; sed quisquis, sive Judaeus, sive gentilis, sive masculus, sive femina, sive servus, sive liber, ad fidem catholicam conversus, et baptismate Christi ablutus Ecclesiae unitatem perceperit, resurrectionis Christi mysteriis, rite illi communicare licebit.
3.3.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT III. Quomodo proficisci debeant filii Israel.
3.3.1
Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespera autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane, sic fiebat jugiter. Per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. Cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israel; et in loco ubi stetisset nubes, ibi castra metabantur. Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernacula. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco. Et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini, et non proficiscebantur quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant. Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo reliquisset tabernaculum, proficiscebantur. Et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tabernacula. Si vero duobus aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israel in eodem loco, et non proficiscebantur. Statim autem ut recessisset, movebant castra. Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur: erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi. In Septuaginta quoque interpretibus hoc capitulum ita continetur: Et die qua constitutum est tabernaculum, texit nubes tabernaculum domum testimonii, et vespere erat super tabernaculum, velut species ignis nocte. Et cum ascendisset nubes a tabernaculo, et postea promovebant filii Israel. In loco ubicunque steterat nubes, ibi castra collocabant filii Israel. Per praeceptum Domini collocabant castra filii Israel, et per praeceptum Domini promovebant. Omnes dies in quibus obumbrabat nubes super tabernaculum, in castris erant filii Israel; et quando protraxerat nubes super tabernaculum dies plures, et custodient filii Israel custodias Domini, et non promovebunt. Et erit cum texerit nubes dies numero super tabernaculum, per vocem Domini in castris erunt, et per praeceptum Domini promovebunt. Et erit cum fuerit nubes a vespera usque mane, et ascenderit nubes mane, et promovebunt die vel nocte. Et si ascenderit nubes promovebunt; vel die mense diei abundante nube obumbrante super illud, in castris erunt filii Israel, et non promovebunt, quoniam per praeceptum Domini promovebunt. Custodiam Domini custodierunt per praeceptum Domini in manu Moysi. Totus hic locus diligenter exponendus est, quoniam inusitatis generibus locutionum obscuratus est. Et die, inquit, qua statutum est tabernaculum, texit nubes tabernaculum domum testimonii. Idem tabernaculum appellavit domum testimonii. Et vespere erat super tabernaculum velut species ignis usque mane: ita fiebat semper. Deinde diligenter exprimit quid fiebat semper. Nubes, inquit, tegebat illud die, et species ignis nocte. Et cum ascendisset nubes a tabernaculo, et postea promovebunt filii Israel. Ista sententia obscura non est, nisi propter illam locutionem ubi additur, et. Ordo enim verborum integer sequitur, etiam si desit ipsa conjunctio, et sic dicatur: Et cum ascendisset nubes a tabernaculo, postea promovebunt filii Israel. Quamvis et ipsum quod dictum est postea, si deesset, plena posset esse sententia. Deinde sequitur dicens: Et in loco ubi steterat nubes, ibi castra collocabant filii Israel. Hoc autem totum quod faciebant ad praeceptum Domini referens, ita complectitur. Per praeceptum Domini, inquit, castra collocabunt filii Israel, et per praeceptum Domini promovebunt. Praeceptum Domini appellat signum ipsum, quod fiebat in nube, sive cum staret obumbrans tabernaculum ut castra consisterent, sive cum ascendisset atque ultra moveretur, ut eam elevatis castris sequerentur. Mutavit sane in hac sententia narrantis modum, et tanquam praedicens atque praenuntians, verba futuri temporis habere coepit. Neque enim ait, per praeceptum Domini castra collocabant filii Israel, sed collocabunt. Nec ait, per praeceptum Domini promovebant, sed promovebunt. Et hunc modum etiam in consequentibus servat, qui modus in Scripturis est inusitatissimus. Nam verbis praeteriti temporis saepe futura praedicta esse novimus, sicut est: Foderunt manus meas et pedes meos( Psal. XXI). Sicut ovis ad immolandum ductus est, et innumerabilia talia. Ut autem narrator rerum gestarum verbis utatur temporis futuri, sicut hoc loco, difficillime in Scripturis inveniri potest. Ergo posteaquam dixit de die et nocte, quo signo promoveret populus vel maneret, ne putarentur per noctem ambulare, et per diem solere confidere, atque hoc diebus omnibus solere, securus adjunxit atque ait: Omnes dies in quibus obumbrat super tabernaculum nubes, in castris erunt filii Israel. Et quando protraxerit nubes super tabernaculum dies plures. Deinde admonens non hoc ex illorum necessitate fieri, sed ex Dei voluntate, et custodient, inquit, filii Israel custodiam quam praecepit. Deus, et non promovebunt. Et tanquam diceretur: Quando ergo promovebunt? Et erit, inquit, cum texerit nubes dies numero super tabernaculum, id est, certo numero, qui numerus utique Deo placet, per vocem Domini in castris erunt, et per praeceptum Domini promovebunt, hanc videtur dicere vocem Domini, signum quod dat de statione et motu nubis; quia et vox loquentis procul dubio signum est voluntatis. Quod ergo ait, et per praeceptum Domini, hoc idem signum puto intelligendum, quanquam posset vox et praeceptum Domini illud etiam accipi, quod locutus est, ut solet ad Moysen, et praecepit hoc fieri. Neque enim scirent illi promovendum esse nube promovente, et standum esse nube stante, nisi eis hoc ante praeciperetur. In his autem quae dicta sunt nondum apparuit, utrum per diem tantum ambularetur, an etiam per noctem, secundum signum quod nubes motu suo dabat. Fortassis enim quamvis plures dies in castris manerent, nube non promovente, potuit tamen putari nubem non solere ascendere de castris, et signum itineris dare nisi per diem. Sequitur ergo et dicit: Et erit cum fuerit nubes a vespera usque mane, et ascendet nubes mane, et promovebunt die. Hic illa copulativa conjunctio, more Scripturae posita est. Nam, ea detracta, plenus est sensus hoc modo: Et erit cum fuerit nubes a vespera usque mane, et ascenderit nubes mane, promovebunt die. Deinde quia et nocte si nubes ascenderet promovebant, atque iter nocturnum si illud signum acciperent agebant, adjunxit et ait: Vel nocte, et si ascenderit nubes, promovebunt. Sed locutio est inusitatior. Non enim tantum positum est ei, sed eo more positum est, quo non solet. Unde mihi videtur praeposteratus ordo verborum, sicut saepe et in Latinis locutionibus fieri solet, quod genus antistrophe dicitur. Proinde, si ita dicatur, vel et nocte si ascenderit nubes, promovebunt, aut certe ita, si et nocte ascenderit nubes, promovebunt, planissimus sensus est. Adhuc autem occurrebat cogitanti ut scire vellet, utrum quomodo cognitum est solere illos ad nubis signum diebus et noctibus ambulare, vel diebus et noctibus in castris esse, ita etiam solerent per dies tantum manere, etiam quorum noctibus ambularent. Quod arbitror Scripturam in consequentibus intimasse cum dicit: Die vel mense diei ambulante, nube obumbrante super illud, in castris erunt filii Israel, et non promovebunt. Quia enim dixerat: Vel nocte et si ascenderit nubes, promovebunt, tanquam restabat ut diceret: Die autem si non ascenderit, non promovebunt, quando quasi promovere debere videbantur. Sed quia hoc etiam diebus plurimis fieri poterat, ut noctibus ambularent, promovente nube et ea manente diebus non ambularent, ideo posuit diei vel mense diei. Non dixit mense, ne ibi et noctes ejusdem mensis acciperentur; sed mense diei, id est, mense ex ea parte qua dies illi fuit, non ex ea qua nox. Die ergo vel mense diei, abundante, nube obumbrante, id est, abundante in obumbrando, vel abundantius obumbrante super illud, illud scilicet tabernaculum, in castris erunt filii Israel, et non promovebunt. Postremo repetiit divina auctoritate factum, cui resisti utique non debeat, adjungens quoniam per praeceptum Domini promovebunt. Custodiam Domini custodierunt, per praeceptum Domini in manu Moysi; rediit ad verbum praeteriti temporis, ut diceret, custodierunt. Quod vero in fine posuit, in manu Moysi, usitatissima in Scripturis locutio est, quia per Moysen haec Deus praecipiebat. Secundum allegoriam vero nubes, quae tabernaculum operuit, et populum per eremum duxit, sua positione indicium dans, quando esset filiis Israel transeundum, et quando castra metandum, incarnationem Christi significat, cujus clementia tabernaculum Ecclesiae protexit, cujus bonitas statum ejus disponit, et cujus prudentia in via praesentis saeculi transitum ipsius direxit. Idem est et columna, quia rectus est et firmus, et fulciens infirmitatem nostram, et per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. Potest et sic non incongrue accipi, quod Christi sacramentum tanquam in die manifestatum est in carne velut in nube; in judicio vero tanquam in errore nocturno, quia tunc erit magna tribulatio saeculi tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustis. Juxta tropologiam autem in igne terrores, in nube autem visionis lene blandimentum ostenditur. Dies vero justi vita, et nox accipitur vita peccatoris. Unde et conversis peccatoribus Paulus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino.
3.3.2
In die ergo columna per nubem monstrata est, et in nocte per ignem, quia omnipotens Deus, et blandus justis, et terribilis apparebit injustis. Justos in judicio veniens per lenitatis mansuetudinem demulcet; illos vero per justitiam districtionis terret. Rursum de hac columna ignis et nubis subtili investigatione discussum, intelligi et aliter potest. Quid est ergo quod columna nubis, quae in eremo populum praeibat splendore ignis, non in die, sed in nocte radiabat, nisi quia Redemptor noster suae conversationis exemplo, ducatum sequentibus se praestans, de justitia sua confidentibus nulla luce claruit, peccatorum suorum tenebras agnoscentibus igne sui amoris infulsit?
3.4.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IV. De modo tubarum.
3.4.1
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem, quando movenda sunt castra. Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi foederis. Si semel clangueris, venient ad te omnes principes et capita multitudinis Israel. Sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi, qui sunt ad orientalem plagam. Per duas enim tubas exercitus ducitur, quia per duo Testamenta sive per duo praecepta charitatis, ad procinctum fidei populus evocatur. Quae idcirco argenteae fieri praecipiuntur, ut praedicatorum eloquia nitore refulgeant, et auditorum mentem nulla sui obscuritate confundant. Idcirco autem ductiles, quia necesse est, ut hi, qui venturam vitam praedicant, tribulationum praesentium tunsionibus crescant. Quod autem subditur, Si semel clangueris, veniant ad te principes et capita multitudinis Israel, semel tubis clangere, est vim verbi doctrinae secundum unitatem fidei et concordiam sensus catholici proferre. Ad quem sonitum principes et capita multitudinis convenire debent, quia valde condecens est, ut illi qui praesunt caeteris, una fide unaque dilectione convenientes, de salute sua ac sibi subditorum pacifice disputent, aliisque pacis et concordiae bonum ad exemplum praebeant, ne forte si aliter cecinerint, merito eos reprehendat apostolica auctoritas; quae ad Corinthios scribens, ait: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Et item: Convenientibus, inquit, vobis in ecclesiam, audio inter vos schismata esse, et ex parte credo. Sed magis illud sequantur, quod idem Apostolus iisdem Corinthiis ait: Obsecro autem vos per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia. Bene autem dicitur, Cum concisus clangor increpuerit, movebuntur castra: quia nimirum cum subtilius ac minutius praedicationis sermo tractatur, auditorum mentes contra tentationum certamina ardentius excitantur. Movebunt, inquit, castra primi, qui sunt ad orientalem plagam. Quinam sunt illi qui ad orientalem plagam castra movent, nisi hi quibus lux fidei primum fulsit? Ordinatis ergo Evangelii praedicatoribus, primum Salvator praecepit: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel: quibus et ipsa Veritas praesentialiter inter eos conversans, Evangelium praedicabat, sed passione Redemptoris nostri ac resurrectione perpetrata, idem Redemptor apparens discipulis ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Tribus ergo Juda cum caeteris, qui secum ad orientem habitabant, primum castra movebat; deinde caeterae tribus secundum ordinem suum: quia primum in Judaea oportuit Ecclesiam primitivam construi, deinde ex cunctis per orbem nationibus gentes ad fidem convocari. Quando autem congregandus est populus, simplici tubarum clangore et non concise ululabunt. In convocatione populi simplex tubarum clangor, et non concisus esse jubetur, quia qui multitudini verbum fidei praedicat, simplici et aperta locutione debet uti, quatenus ea quae dicuntur multi intelligant, et multi inde aedificentur, ne forte si obscurae locutioni doctor operam dederit, et ignota verba interposuerit, auditor sine fructu aedificationis, vacuus inde recedat. Hinc et doctor gentium quibusdam de linguarum diversitate gloriantibus ait: Fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar, aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina? Tamen, quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara, nisi distinctionem sonitus dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut citharizatur? Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? Ita et vos per linguam, nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id quod dicitur? Et item: Quid ergo, inquit, est fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet, omnia ad aedificationem fiant. Quamvis enim in bonis doctoribus tanta docendi cura sit vel esse debeat, ut verbum, quia nimis obscurum sit vel ambiguum, Latinum esse non possit, vulgi tamen sic more dicatur, ut ambiguitas obscuritasque vitetur: non sic dicatur, ut a doctis, sed potius ut ab indoctis dici solet. Quid enim prodest locutionis integritas, quam non sequitur intellectus audientis, cum loquendi omnino nulla sit causa, sed quod loquitur non intelligunt, propter quos ut intelligant loquimur? Qui ergo docet, vitabit omnia verba quae non docent. Et si pro his aliqua, quae intelliguntur integra potest dicere, id magis eliget. Si autem non potest, sive quia non sunt, sive in praesentia non occurrunt, utetur etiam verbis minus integris, dum tamen res ipsa doceatur atque discatur integre. Et hoc quidem non solum in collocutionibus sive fiant cum aliquo uno, sive cum pluribus, verumetiam multo magis in populis, quando sermo promitur, ut intelligatur instandum est. Est autem optimus modus dicendi, quo fit, ut qui audit verum audiat, et quod audit, intelligat: bonorumque ingeniorum insignis est indoles, in verbis verum amare, non verba. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest? Aut quid obest lignea, si hoc potest, quando nihil quaerimus nisi ut pateat quod clausum est? Sequitur:
3.4.2
Filii autem Aaron sacerdotis clangent tubis, eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris. Filii quidem Aaron clangent tubis, cum doctores sancti praedicant verbum Dei, et viam justitiae auditoribus suis, vel studia demonstrant, quatenus in semita mandatorum Dei gressibus bonorum operum ambulant, et iter impiorum devitare sustinent. Et nota, quod non alii quilibet, sed filii Aaron jubentur tubis clangere, quia proprie officium est sacerdotum, Evangelium Christi populis praedicare, quibus per prophetam dicitur: Clama, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam. Et item: Exalta, inquit, in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Sion: exalta, noli timere, etc..
3.4.3
Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro. Ululantibus tubis clangitur, quando coram populis ad poenitentiam et compunctionem lacrymarum excitandam sermo deflectitur, et corda auditorum ad Domini misericordiam implorandam provocantur. Ut eruamini, ait, de manibus inimicorum vestrorum. Quia necesse est, ut ab omni potestate contra hostes et contra nequitias spiritales auxilium petatur, quatenus sua gratia eos protegat, qui non habent nisi de sua pietate fiduciam. Si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas, canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri: ego Dominus Deus vester. Considerandum nobis est, quod legislator in adversis et in prosperis, tubis clangere mandat, quia pene nullum tempus est, quod non habile sit et opportunum, ad sermonem proferendum divinum. Modo enim lectionibus tempus est uti, modo cantui deservire divino, modo orandi, modo docendi, modo exhortandi, modo increpandi opportunitas se confert, quia secundum qualitatem auditorum, sermo semper conformari debet doctorum. Hinc quoque per Psalmistam dicitur: Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem. Et item inquit: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Hinc et Paulus ad discipulum scribens, ait: Praedica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa, in omni patientia et doctrina. Et alibi: Sine intermissione, ait, orate: in omnibus gratias agite. Haec est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. Anno secundo, mense secundo, vigesimo die mensis, elevata est nubes de tabernaculo foederis: profectique sunt filii Israel per turmas suas, de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan, etc.. Duodecima mansione venerunt filii Israel in desertum Sinai, quadragesimo septimo die, ex quo de Aegypto transierunt, probante Scriptura Exodi ac dicente: Mense tertio egressionis filiorum Israel de Aegypto, in die hac transierunt in solitudinem Sinai. Profectique simul de Raphidim, venerunt in desertum Sinai, et castra metati sunt in eremo: seditque Israel ibi e regione montis: et Moyses ascendit ad Dominum. Vocavitque eum Dominus de monte, dicens, et reliqua. Et rursum: Vade, inquit Dominus, ad populum, et sanctifica eos hodie et cras: et lavent vestimenta sua, sintque parati in diem tertium, quia tertio die descendet Dominus, vidente universo populo super montem Sinai, quod et factum est. Laveruntque vestimenta sua, et ab uxorum coitu separati sunt, dieque tertio descendit Dominus in montem. Quo fumante, et fulgore, tonitruo, caligine, voce tubae, mortalium corda terrentibus, Moyses loquebatur, et Dominus respondebat ei. Supputemus numerum, et inveniemus quinquagesimo die egressionis Israel de Aegypto, in vertice montis Sinai legem datam. Unde et Pentecostes celebratur solemnitas, et postea Evangelii sacramentum, sancti Spiritus descensione completur. Longum est, si replicare velim, quid in lege praeceptum sit, quomodo fabricatum tabernaculum, quae varietas hostiarum, quae vasorum diversitas, quae indumenta pontificis, quae sacerdotum ac Levitarum caeremoniae, quid egerint, quomodo populus numeratus sit, hoc tantum dicam, quod media pars Exodi, et totus Leviticus liber, et Numerorum praecepta non modica, et per singulas tribus populi distributio, et oblatio principum, in hac mansione descriptae sunt, multorumque voluminum disputatio huic loco sufficere vix possit.
3.4.4
Interpretatur autem Sinai rubi, non unus ut supra in solitudine Sin, sed plures: ut ibi principium sit, hic perfectio. Ibi solitarius numerus, hic multiplex. Aliud est enim unam, et aliud omnes gratias possidere. Itaque Israel post familiarem cum Deo sermonem, postquam juxta montem Sinai commoratus est anno uno et diebus quatuor, mira dispositione castrorum egressus est in solitudine Pharan, quae interpretatur onager aut feritas, ibique succumbit malae bestiae fastidiens coelestem panem, et Aegyptiorum carnes desiderans: quando multos subitum vorabat incendium, et intercedente Moyse, unum vorax flamma consumpsit. Tunc accipiunt coturnices, et usque ad nauseam ac vomitum devorant. Eliguntur Septuaginta presbyteri, vadunt ad ostium tabernaculi, duo remanent, Eldad et Medad, non imperii negligentes, sed humilitate submissi, dum se honore arbitrantur indignos. Unde et absentes prophetant. Saturatoque populo cum adhuc esca esset in ore ipsorum, ira Dei ascendit super eos, et occidit pingues eorum, et electos Israel praepedivit, ne ad malum velociter currerent. Unde et appellatus est locus, Sepulcra concupiscentiae, sive ut in Septuaginta legimus, memoriae desiderii.
3.4.5
Ex quibus omnibus nos docemur, qui sapientiam dimisimus saecularem, et Aegyptias ollas contempsimus, non debere murmurare contra coelestem Scripturarum panem, nec virulentias Aegyptiorum, qui sunt magnarum carnium, sed simplicem mannae cibum quaerere. Alioqui si eas rursus voluerimus appetere, vorabimus usque ad nauseam, et statim Domini igne torquebimur, desideriumque nostrum vertetur in tumulos, ut simus sepulcra dealbata, quae foris parent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia( Matth. XXIII).
3.5
LIBER SECUNDUS. CAPUT V. De Hobab filio Raguel Madianita cognato Moysi, et profectione filiorum Israel a monte Sinai.
3.5
Et dixit Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli. Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum. Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi. Plerumque persuadere elatis utilia melius possumus, si profectum eorum nobis potius quam illis profuturum dicamus, si eorum meliorationem nobis magis quam sibi impendi postulamus. Facile enim ad bonum elatio flectitur, si ejus inflexio prodesse et aliis credatur. Unde et Moyses, qui regente se Deo, deserti duce aerea columna, pergebat, cum Hobab cognatum suum ex gentilitatis conversatione vellet educere, et omnipotentis Dei dominio subjugare, ait: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli. Cui cum respondisset ille, Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum, illico adjunxit: Noli nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. Neque enim Moysi mentem ignorantia itineris angustabat, quam et ad prophetiae scientiam cognitio divinitatis expanderat, quam columna exterius praeibat, quam de cunctis interius per conversationem Dei sedula locutio familiaris instruebat; sed videlicet vir providus, elato auditori colloquens, solatium petiit ut daret, requirebat in via, ut dux ei fieri potuisset ad vitam. Egit itaque ut superbus auditor voci ad meliora suadenti eo magis fieret devotus quo fateretur necessarius; et unde se exhortatorem suum praecedere crederet, inde se sub verbis exhortantis inclinaret. Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum. Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent. Quod autem dicitur de arca foederis Domini praecedere filios Israel per dies tres providens castrorum locum, quid significat, nisi incarnationem Domini electis ab initio mundi iter praesentis vitae dirigere, atque ducatum ad terram sanctam veraciter praebere? quae prius sub figura patres Veteris Testamenti ducebat, et nunc in veritate viam justitiae nobis demonstrat. Via ergo trium dierum sanctae Trinitatis est fides, tribus temporibus, hoc est, ante legem, in lege, et sub gratia, callem veritatis atque justitiae exsecutoribus suis fideliter demonstrans. Quod autem dicit nubem super eos esse per diem cum incederent, significat protectionem divinam per Spiritus sancti gratiam ab initio electos defendere, atque ad futuram quietem servare. Cumque elevaretur arca Dei, dicebat Moyses: Surge, Domine, dissipentur inimici tui, et fugiant a facie tua qui oderunt te. Cum autem deponeretur aiebat: Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel. Instruit ergo legislator secundum tropologiam suo exemplo duces plebis Dei atque rectores, ut non segnes neque negligentes in cura pastorali atque negotio sibi commisso fiant, sed instar actionis suae, gregem sibi commissum principi pastorum in initio cujuslibet rei simul et in consummatione fideliter commendent, quatenus sua opitulatione proprias oves protegens, fugiat inimicos, depellat hostes, atque inter suos habitans, populum suum in aeternum conservare dignetur.
3.6
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI. Ubi murmurat populus et igne percussus comburitur; et de esu carnis, unde murmuravit promiscuum vulgus cum filiis Israel.
3.6
Interea ortum est murmur populi quasi dolentium prae labore contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eo ignis Domini, devoravit extremam partem castrorum. Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum et absorptus est ignis. Vocavitque nomen loci illius, Incensio, eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini. Quid est quod murmurantem populum ignis a Domino accensus devorat, nisi quod ignis justae ultionis in futuro excruciat illos qui lingua inflammata a gehenna ad murmurandum atque detrahendum faciles proruunt? Unde per Sapientiam dicitur: Susurro et bilinguis, maledictus est. Et item: Beatus qui tectus est a lingua nequam. Mors illius mors nequam est, et utilis potius infernus quam illa. Qui relinquunt Deum, incident in illam: exardebit in illis et non exstinguetur Bene autem subditur quod ipse ignis devoret extremam partem castrorum. Extrema pars castrorum finis praesentium est actionum, ubi cujuscunque qualis fuerit terminus, a Domino judicatur. Unde scriptum est: Dominus judicabit extrema terrae. Qui autem usque ad mortem incorrectus perseverat in malitia concepta, tam in anima quam etiam in corpore urendus erit perpetua poena; nec erit aliquid inexquisitum, quando totum, quod cogitatum per opus vel etiam verbum iniquum gessit, inferni carcere punietur. Hinc est quod in Evangelio, pertinaci ipsa Veritas dicit: Esto consentiens adversario tuo, ne forte adversarius tradat te judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagrabat desiderio carnium sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Israel, et ait: Quis dabit nobis ad vescendum carnes? Recordamur piscium, quos comedebamus in Aegypto gratis. In mentem nobis veniunt cucumeres, pepones, porrique et caepe et allia. Anima nostra arida est, nihil aliud respiciunt oculi nostri, nisi man, etc. Durae carnalium mentes per amorem saeculi quasi quaedam mollia ac delectabilia ferre paratae sunt, dum in hac vita rerum culmina apprehendere conantur. Cessationem Dominus a mundi laboribus imperat, sanctae quietis dulcedinem persuadet, et tamen vesana iniquorum mens plus se assequi aspera carnaliter quam tenere blanda spiritaliter gaudet; plus acerbitate fatigationis quam quietis dulcedine pascitur: quod aperte in semetipso nobis Israeliticus populus ostendit, qui dum refectionem mannae desuper acceperit, ab Aegypto ollas carnium, pepones, porros caepasque concupivit. Quid enim signatur in manna nisi esca gratiae, suave sapiens, ad refectionem interioris vitae bene vacantibus desuper data? Et quid per ollas carnium nisi carnalia opera, vix tribulationum laboribus quasi ignibus excoquenda? Quid per pepones, nisi terrenae dulcedines? Quid per porros ac caepas exprimitur, quae plerumque, qui comedunt, lacrymas emittunt, nisi difficultas praesentis vitae, quae a dilectoribus suis et non sine luctu agitur, et tamen cum lacrymis amatur? Manna igitur deserentes, cum peponibus ac carnibus porros caepasque quaesierunt, quia videlicet perversae mentes dulcia per gratiam quietis dona despiciunt, et pro carnis voluptatibus laboriosa hujus vitae itinera, etiam lacrymis plena, concupiscunt. Contemnunt habere ubi spiritualiter gaudeant, et desiderantes appetunt, ubi carnaliter gemant. Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes ac magistri sint populi Israel, et duces eos ad ostium tabernaculi foederis, faciesque ibi stare tecum. Et descendam et loquar tibi, et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris, etc. Sicut plerumque juvenes dici solent, qui nulla consilii gravitate deprimuntur, ita senes non eos Scriptura sacra vocare consuevit, qui sola quantitate temporum, sed morum grandaevitate maturi sunt. Unde per quemdam sapientem dicitur: Senectus venerabilis non diuturna neque numero annorum computata. Cani sunt autem sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. Hinc ergo est quod ad Moysen dicit: Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sunt. In quibus quid aliud quam senectus cordis requiritur, cum tales jubentur eligi, qui senes sunt? Si enim senectus in eis corporis quaereretur, a tantis sciri poterant a quantis videri. Dum vero dicitur, quos tu nosti quod senes populi sint, profecto liquet quia senectus mentis, non corporis, eligenda nuntiatur. Mystice autem descendente in nube carnis Christo, diffusa est per orbem[ vel fidem] Spiritus sancti gratia super populos et septuaginta gentium linguis electos; evenitque super omnes donum illud virtutis coelestis, quod quondam fuit in Moyse atque prophetis. Et ait Moyses: Sexcenta millia peditum hujus populi sunt, et tu dicis, Dabo eis esum carnium mense integro. Nunquid ovium et boum multitudo caedetur, ut possit sufficere ad cibum? vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient? Cui respondit: Nunquid manus Domini invalida est? Jam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur. Septuaginta: Et dixit Moyses: Sexcenta millia peditum, in quibus sum in ipsis, et tu dixisti, Carnes dabo eis, et edent mense dierum. Nunquid oves et boves occidentur illis, et sufficiunt illis? Aut omnis piscis congregabitur eis et sufficiet eis? Quaeri solet utrum hoc Moyses diffidendo dixisset, et nascetur quaestio cur hoc ei non exprobraverit Dominus, sicut exprobravit quod ad petram unde aqua fluxit videtur de potestate Domini dubitasse. Si autem dixerimus hoc eum dixisse quaerendo modum quo fieret, ipsa Domini responsio ubi ad eum dixit: Nunquid manus Domini non sufficiet? quasi redarguentis videtur quod ille ista non credidisset. Sed melius arbitror intelligi Dominum ita respondisse tanquam modum futuri facti, quem ille requirebat, dicere noluerit, sed potius opere ipso suam potentiam demonstrare. Poterat enim et Mariae dicenti: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco, a calumniantibus objici quod minus crediderit, cum illa modum quaesiverit, non de virtute Domini dubitaverit. Quod autem responsum est illi: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, poterat respondere et sic, quomodo hic. Nunquid Spiritui sancto impossibile est, qui superveniet in te? ac si idem sensus conservaretur. Porro autem talia quaedam dicens Zacharias, incredulitatis arguitur, et vocis oppressae poena plectitur. Quare? nisi quia Dominus non de verbis, sed de cordibus judicat? Alioqui et ad illam petram unde aqua profluxit, poterant excusari verba Moysi, nisi in eum clara esset divina sententia, quod diffidendo talia dixerit. Nam ita se ea verba habent: Audite me, increduli: Nunquid enim de petra ista educimus vobis aquam? Deinde sequitur: Et elevata Moyses manu sua, percussit petram bis et exiit aqua multa, et bibit synagoga et pecora eorum. Utique ad hoc congregavit populum, ad hoc illam virgam, in qua tanta miracula fecerat, sumpsit, eaque petram percussit, atque inde solitae virtutis est consecutus effectus. Verba ergo illa quibus ait: Nunquid ex hac petra educimus vobis aquam? possent sic accipi tanquam diceretur: Nempe ex hac petra secundum vestram incredulitatem aqua educi non potest, ut denique percutiendo ostenderetur fieri divinitus potuisse quod illi infidelitate non crederent, maxime quia non dixerat: Audite me, increduli. Ita quidem intelligi possent haec verba, nisi Deus, qui cordis inspector est, quo animo dicta fuerint indicaret. Sequitur enim Scriptura, et dicit: Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Quoniam non credidistis mihi sanctificare me in conspectu filiorum Israel, propter hoc non inducetis vos Synagogam hanc in terram quam dedi eis. Ac per hoc intelligitur illa verba ita dixisse Moysen, tanquam ad incertum percusserit; ut si non sequeretur effectus, hoc praedixisse putaretur, cum ait: Nunquid ex hac petra educimus vobis aquam? Quod in animo ejus lateret omnino nisi Dei sententia proderetur. E contrario itaque isto loco debemus intelligere verba Moysi de promissis carnibus, quaerentis potius quomodo fieret, quam diffidentis fuisse quando sententia Domini non secuta est quae vindicaret, sed potius quae doceret.
3.7.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VII. De septuaginta senioribus electis ad magisterium populi.
3.7.1
Venit ergo Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senioribus Israel, quos stare fecit circa tabernaculum. Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de Spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis Spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt. Et exiit, inquit, Moyses ad populum, et locutus est verba Domini. Donec verba Dei audit Moyses et ab ipso docetur, intus est et in interioribus consistit, atque in secretis habetur. Ubi vero turbis loquitur et populo ministrat, ei qui intus non potest stare, exire dicitur foras. Quid ergo formae et talis continet sermo, nisi quod omnis doctor et magister Ecclesiae, si de profundioribus mysteriis aliquid moveat, si arcanum quid reconditum de Dei sapientia proferat inter perfectos, donec in profundis sensibus versatur, intus esse et in interioribus consistere dicendus est. Cum vero ergo loquitur ad turbas, et ea profert quae sufficiunt his qui foris sunt, et quae potest vulgus audire, foras dicitur, et loqui ad populum verba Domini. Hoc video et Paulum fecisse et intus quidem fuisse cum diceret: Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam autem non hujus mundi, quae destruetur, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam nemo principum hujus mundi cognovit. Vides quomodo intus est et interna atque arcana divinae sapientiae penetrat Paulus, cum haec loquitur? Cum autem procedit ad populum, audi quid loquitur: Omnis sermo malus non procedat de ore vestro. Qui furabatur, jam non furetur. Et: Unusquisque vir uxorem habeat, et unaquaeque mulier virum suum habeat. Haec et si qua hujusmodi sunt Paulus, secundum Moysi formam foras exiens, ad populum loquitur. Sed videamus et aliud capitulum, in quo refertur quod septuaginta elegerit viros Moyses ex senioribus Israel, et habuerit eos ante tabernaculum testimonii et de Spiritu Moysi accipiens Deus, dederit septuaginta senioribus. Et dum requievisset, inquit, super eos Spiritus, prophetaverunt omnes. Quod dixit quia assumens de Spiritu Moysi, dedit septuaginta senioribus, spiritum non ita intelligas quasi materialem aliquam corporeamque substantiam auferens Deus a Moyse, in septuaginta secuerit portiones et ita unicuique seniorum exiguam particulam dederit. Impium est ita intelligere naturam Spiritus sancti. Sed hoc modo figuram mystici hujus sermonis adverte: quasi Moyses et Spiritus qui erat in Moyse clarissimi cujusdam luminis fuerit lucerna, ex qua septuaginta alias lucernas accenderit Deus; ad quas ita principalis illius luminis splendor advenerit, ut origo ipsius luminis nihil damni ex commercio derivationis acceperit. Et hoc modo pie intelligitur quod scriptum est, quia abstulit Dominus de Spiritu Moysi, et dedit septuaginta senioribus. Sed videamus quid est quod in consequentibus. Et requievit, inquit, super eos Spiritus, et prophetaverunt omnes. Requiescere Spiritum non in quibuscunque hominibus legimus, sed in beatis et sanctis. Requiescit enim Spiritus Dei in his qui mundi sunt corde, et in his qui mortificant animas suas a peccato. Sicut e contrario ille qui habitat in corpore subdito peccatis, etiamsi habitabit aliquando in eo, non enim potest Spiritus sanctus consortium habere peccati et societatem spiritus mali. Certum est enim peccati tempore adesse in corde uniuscujusque spiritum malum, et agere partes suas. Cui utique cum locus datur, et recipitur a nobis per cogitationes malas, et per concupiscentias pessimas contristatus, et ut ita dicam coangustatus, fugatur de nobis Spiritus sanctus. Propter quod et Apostolus, sciens haec ita accidere, monebat dicens: Nolite contristare Spiritum sanctum, in quo signati estis in die redemptionis. Igitur peccantes contristamus Spiritum sanctum; juste vero agentes et sancte, requiem ei paramus in nobis. Unde et quod nunc ait de septuaginta presbyteris, quia requievit in eis Spiritus, laudem vitae eorum et virtutes exposuit.
3.7.2
Denique quia pro puritate cordis eorum et sinceritate mentis, atque intelligentiae capacitate requievit Spiritus sanctus, continuo et operatur in eis; nec otium patitur, ubi operandi materia digna suppeditat. Ait enim Scriptura: Et requievit in eis Spiritus et prophetaverunt. In omnibus ergo qui prophetaverunt requievit Spiritus sanctus, nec tamen in aliquo ipsorum ita requievit, sicut in Salvatore. Propter quod et scriptum est de eo: Quia exivit virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendit, et requievit super eum Spiritus Dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replevit eum spiritus timoris Domini.. Sed fortasse aliquis dicit: Nihil amplius ostendisti de Christo scriptum quam reliquis hominibus. Sicut enim de caeteris scriptum est, quia requievit super eos Spiritus, ita de Salvatore dictum est, requievit super eum Spiritus Domini. Sed vide quia supra nullum alium Spiritus Dei requievisse septemplici virtute describitur. Per quod sine dubio ipsa illa divini Spiritus substantia; quae quia uno nomine non poterat dici, diversis vocabulis explanatur, requiescere super virgam, quae de stirpe Jesse procederet, prophetatur. Habeo et aliud testimonium, quo docere possim in Domino salvatore, in eo Spiritum sanctum eximio quodam genere, et longe aliter requievisse quam fertur in caeteris. Dicit Joannes Baptista de eo: Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum Dei descendentem et manentem in eo, ipse est. Si dixisset Spiritum descendentem, et non addidisset, et manentem in eo, nihil praecipuum a caeteris habere videretur. Nunc autem addidit et manentem in eo, ut esset hoc signi in Salvatore, quod in nullo alio possit ostendi. Denuo enim scriptum est quia manserit in eo Spiritus sanctus. Et ne quis putet me in hoc derogare prophetis, sciunt ipsi, quia non ipsis derogo, praeferens eis Dominum meum Jesum Christum. Recolunt enim singuli dicta sua, et inveniunt, quod de nullo alio dictum est, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Quia enim solus est qui peccatum non fecit, idcirco in ipso solo mansit, et permansit Spiritus sanctus. Si enim ipse est de quo singulare aliquid et eximium dicitur, hoc quod supra diximus, quia peccatum non fecit, constat reliquos omnes fuisse sub peccato. Si omnes, necessario et prophetas. Et quomodo convenit, ut tempore peccati mansisse in eis dicamus Spiritum sanctum? Aut si tibi incredibile videatur prophetas postquam acceperant Spiritum sanctum, potuisse peccare, adhuc ad ipsum Moysen quem habemus in manibus revertamur, qui utique maximus est, et eximius prophetarum. Ipse describit et testimonium dat de semetipso, quia peccaverit in eo quod dixit: Audite me, increduli: Nunquid de petra ista producimus vobis aquam? In his enim dictis non sanctificavit Dominum in aqua contradictionis, id est, non est confisus in virtute Dei, et dixit: Quia potens est Deus de petra ista vel hac educere vobis aquam; sed quasi ex diffidentiae cujusdam fragilitate respondit dicens: Nunquid poterimus vobis de petra hac educere aquam? Quia ergo peccatum ei in his verbis reputatur a Domino, certum est quod haec cum loqueretur, non de Spiritu sancto locutus sit, sed de spiritu peccati. Quod si Scripturae testimonio tantus propheta Moyses ostenditur aliquando habuisse Spiritum Dei, aliquando vero non habuisse, peccati scilicet tempore, certum est quia et de reliquis prophetis similis forma tenenda sit. Quid autem de David dicam, qui Spiritu sancto tanquam possit auferri, orat ne auferatur et dicit: Ne projicias me a facie tua, et spiritum tuum ne auferas a me. In sequentibus vero tanquam pro culpa ablatum a se munus reposcit et dicit: Redde mihi laetitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me. Quid vero etiam de Salomone commemorem, quem nemo utique dicet, aut sine Spiritu sancto judicasse judicia; vel templum Domino construxisse; aut rursus in sancto Spiritu daemonibus templa fecisse, aut impiis mulieribus flexisse latera sua. Etiam ille propheta, qui in tertio regnorum libro in Bethel mittebatur a Domino, in Spiritu utique Dei verba locutus est; non tamen in Spiritu Dei praevaricatus esse praeceptum Domini credendus est, quo jussus fuerat non manducare panem in Bethel: propter quod et a leone perimitur. Sed longum est ire per singulos. Ego autem licet non usquequaque pronuntiem, puto tamen quod in nonnullis etiam communibus hominum gestis, quae quamvis peccato non careant, non tamen digna videantur, quibus interesse Spiritum sanctum dixerimus: ut verbi gratia, connubia legitima carent quidem peccato, ne tamen tempori illi, quo conjugales actus geruntur, praesentia Spiritus sancti dabitur, etiam si propheta esse videatur, qui officio generationis obsequitur. Sed alia plura sunt, in quibus sola sibi sufficit vis humana, et neque res indiget, neque decet adesse praesentiam sancti Spiritus. Sed in haec per excessum quemdam incurrimus, dum ostendere volumus, super solum Dominum et Salvatorem meum Jesum, mansisse Spiritum Dei; in caeteris autem omnibus sanctis, sicut et in Septuaginta senioribus, a quibus verbi hujus processit exordium, requievisse Spiritum Dei tantum, et operatum esse interpretatur ea quae expediebant his per quos operabatur, et ut utile erat his quibus ministrabant.
3.7.3
Remanserant in castris autem duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit Spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant et non exierunt ad tabernaculum. Non ob contemptum praecepti Domini, sed magis ob devotionem humilitatis, in castris hi duo viri remanserunt, quasi indignos semetipsos judicantes ad perceptionem tanti muneris. Et ideo inspector cordium dignos eos judicavit gratia Spiritus sui: quorum tota intentio humilitatis virtute adornata fuit.
3.7.4
Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer et nuntiavit Moysi dicens: Eldad et Medad prophetant in castris. Statim Josue, filius Nun, minister Moysi et electus de pluribus, ait: Domine mi, Moyses, prohibe eos. At ille: Quid, inquit, aemularis pro me? Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus Spiritum suum? Pia pastorum mens, quia non propriam gloriam, sed auctoris quaerit; ab omnibus vult adjuvari quod agit. Fidelis namque praedicator optat si fieri valeat, ut veritatem, quam solus loqui non sufficit, ora cunctorum sonent. Unde cum Josue duobus in castris remanentibus atque prophetantibus vellet obsistere, ei per Moysen dicitur: Quid aemularis pro me? Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus Spiritum suum? Prophetare quippe omnes volunt, qui bonum quod habuit aliis non invidit.
3.8.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII. De esu carnium coturnicum.
3.8.1
Reversusque est Moyses et majores natu Israel in castra. Ventus autem egrediens a Domino, arreptans trans mare coturnices detulit et demisit in castra, itinere quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum, volabantque in aera duobus cubitis altitudine super terram. Surgens ergo populus, tota die illa, et nocte, et die altero, coturnicum congregavit multitudinem. Qui parum, decem coros. Et siccaverunt eas per gyrum castrorum. Adhuc carnes erant in ore eorum, nec defecerat hujuscemodi cibus: et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magnanimis. Vocatusque est ille locus, Sepulcra concupiscentiae. Ibi enim sepelierant populum, qui carnes desideraverat. Carnalis ergo populus Judaeorum coelestem cibum spernens, voluptatem carnalium desiderabat; sed divina providentia ita judicium temperavit, ut puniret voluptuosorum concupiscentiam, nec tamen denegaret fragilibus competentem alimoniam. Quin in ipsa concessione, aliquid spiritaliter eis innueret. Cum enim illi peterent carnes sibi impartiri, non ferarum, non quadrupedum nec terrestrium animalium eis esum tribuit, sed volucrum, quatenus ex ipsa perceptione alimenti, discerent superna magis desiderare quam terrena, spiritalia potius quam corporalia. Avium ergo natura ex aquis primum processit, sed in aera habitationem sibi acquirit. Unde et qui volucrum esum percipiunt, ab imis ad superna cor levare admonentur, ut licet in terrenis corporibus degant, tamen animo semper ad coelestia appetant, secundum illud Apostoli, quod dicit: In carne autem ambulantes, non secundum carnem militantes. Nostra autem conversatio in coelis est.
3.8.2
Egressi autem de sepulcris concupiscentiae, venerunt in aseroth, et manserunt ibi. Quartadecima mansio in solitudine Pharan, quae in atrium vertitur. In hac Aaron et Maria propter Aethiopissam contra Moysen murmurant. Et hoc, prudens lector, attende quod post consummatam in duodecimo numero virtutem, quia superbit Israel, et in sepulcris concupiscentiae carnes Aegyptias desideravit, rursum jacit aliud fundamentum et atria: id est, ad vestibula virtutis ingreditur, ostendens nobis et eos qui stant posse cadere, et qui ceciderunt, posse resurgere. Positus est enim Jesus in ruinam et resurrectionem multorum. Et ipse loquitur per Prophetam: Nunquid qui cadet non resurget?
3.9.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IX. De murmuratione Aaron et Mariae contra Moysen propter Aethiopissam uxorem ejus.
3.9.1
Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Aethiopissam, et dixerunt: Num per solum Moysen locutus est Dominus? Nonne et nobis similiter locutus est? Quod cum audisset Dominus, iratus est. Erat enim Moyses vir mitissimus, super omnes homines, qui morabantur in terra, etc. Quaeri solet utrum ipsa sit filia Jethro, an alteram duxerit[ Al., superduxerit]? Sed ipsam fuisse, credibile est. De Madianitis quippe erat, qui reperiuntur in Paralipomenon Aethiopes dici, quando contra eos pugnavit Josaphat. Nam in his locis dicitur eos persecutus populus Israel, ubi Madianitae habitant, qui nunc Saraceni appellantur. Sed nunc eos Aethiopes nemo fere appellat, sicut solent locorum et gentium nomina plerumque vetustate mutari. Allegorice autem Mariam dicimus formam habuisse plebis prioris: Moysen, id est legem Domini transisse ad connubium Aethiopissae hujus, quae ex gentibus congregata est. Hanc ergo Moyses, id est, lex spiritalis accepit uxorem, et pro hoc facto Maria, quae Synagoga est, indignatur et detrahit una cum Aaron, cum sacerdotibus scilicet et Pharisaeis. Derogat usque in hodiernum diem Moysi nobiscum posito plebs illa; et turpis ei videtur, quia circumcisionem carnis non docet apud nos, ne observationem sabbati, nec neomeniae, nec sacrificia sanguinis, sed circumcisionem cordis et precandi otium, diesque festos in azymis sinceritatis et veritatis, et sacrificia laudis, et non jam pecudum, sed vitiorum caedi victimas monet. Judicat ergo de his Deus, et nuptias Aethiopissae confirmat. Et Moysen quidem libenter cum ea habitare sinit et requiescere: Mariam vero ejicit extra castra, et porro facit a tabernaculo testimonii, cum non ejicitur etiam Aaron; insuper autem et lepra afficitur Maria. Aspice nunc ad illam plebem, et vide quanta in illa est lepra peccati, quanta intelligentiae caligo, quanta observantiae foeditas, quanta turpitudo conspectus. Verumtamen haec lepra non perpetuo permanet, sed ubi septimana compleri coeperit mundi, revocabitur ad castra. In fine enim mundi cum plenitudo gentium introierit, tunc etiam omnis Israel salvabitur: et tunc est cum cessabit lepra de facie Mariae. Recipiet enim decus fidei, et splendorem Christi agnitionis accipiet, et restituetur vultus ejus, cum fiet uterque unus grex et unus pastor, in quo vere dicendum est: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei: quia ita conclusit omnes sub peccato, ut omnium misereatur, in Christo Jesu Domino nostro, sicut Apostolus dicit: Haec omnia in figura contigerunt illis: scripta sunt autem propter commonitionem nostram. Quaero quid commonitionis accipiamus ex eo quod lectum est nobis, quia detraxerunt Aaron et Maria de Moyse, et propter hoc correpti sunt. Maria vero etiam leprosa efficitur. Tanta autem fuit cura correptionis hujus, ut dum Maria septimanae tempus expleret in lepra, populus Dei non ageret iter ad terram repromissionis, nec tabernaculum testimonii moveretur. Primo interim moneor, et utiliter ac necessario moneor ex hoc facto, ne detraham fratri, ne male loquar de proximo meo, ne aperiam os meum ad derogandum non solum sanctis, sed quibuslibet proximis meis, videns quanta ex hac indignatio fuerit Dei, quanta vindicta processerit. Denique, adversum peccatum istud simili indignatione etiam in psalmis Domini commoveri videmus et dicere: Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Similiter autem et in alio psalmo ex persona justi, scietis hoc Deo quam maxime displicere, quod dicitur: Detrahentem occulte adversus proximum suum persequebar. Ex his igitur omnibus divinae Scripturae sermonibus velut gladiis quibusdam utrinque acutis, obtrectandi fratribus, et derogandi sanctis vitium resecemus. Lepra enim consequitur derogantes et aecologos( ἀεικολόγους?) Post haec autem a moralibus ad intelligentiam mysticam transeamus. Quamvis et in superioribus pauca jam dicta sunt, tamen quae defuisse videntur addemus. Videamus ergo, quis est qui derogat Moysi, quis de eo male loquitur: non solus judaeus, sed et haeretici, qui non recipiunt legem et prophetas, ipsi detrahunt de Moyse. Denique solent ei etiam crimen impingere dicentes, quia homicida fuit Moyses: interfecit enim Aegyptium, et alia multa vel in ipsum, vel in prophetas blasphemo ore concinnant. Isti ergo qui detrahunt Moysi, habent lepram in anima sua, et sunt in homine interiore leprosi: et ideo habentur extra castra Ecclesiae Dei. Sive ergo haeretici sunt qui derogant Moysi, sive de Ecclesia sint qui detrahunt fratribus, et male loquuntur de fratribus suis, omnibus qui hoc vitio aguntur, dubitandum non est quin leprosi sint in anima sua. Et Maria quidem interveniente Aaron pontifice septima die curatur: nos vero si obtrectationis vitio inciderimus in animae lepram, usque ad finem septimanae mundi, id est, usque ad resurrectionis tempus leprosi in anima permanebimus et immundi, nisi dum poenitendi tempus est corrigamus, et conversi ad Dominum Jesum ac supplicantes ei, per poenitentiam purgemur ab immunditia leprae nostrae. Ego autem puto, quod non solus ille populus prior, neque soli haeretici, de quibus supra memoravimus detrahant de Moyse, sed et omnis, qui scripta ejus male intelligit, et qui spiritalem legem carnaliter suscipit, Moysi derogat quia de verbis sanctis carnaliter homines docet. Audistis quid sibi judicii obtrectatores et maleloqui, et quid damnationis acquirant. Audite nunc, et quantum beneficii conferant his quibus obtrectant. Nunquam invenies tantas laudes Deum dixisse de Moyse famulo suo, quantas nunc dici quidem videamus, quando ab hominibus ei derogatum est. Audi ergo in sequentibus quid dicat, et quibus Moysen laudibus efferat Spiritus sanctus.
3.9.2
Et descendit, inquit, Dominus in columna nubis, et stetit ad ostium tabernaculi testimonii. Et vocati sunt Aaron et Maria, et steterunt ambo, et dixit ad eos: Audite verba mea: Si fuerit quis vestrum propheta Domini, in visionibus ei agnoscar, et in somnis loquar ei: non sicut famulo meo Moysi, qui in tota domo mea fidelis est. Ore ad os loquar ad cum, in specie et non in aenigmate et gloria Deum videt. Et quare non timuistis detrahere famulo meo Moysi? Et ira furoris Domini facta est super illos et discesserunt: et nubes recessit a tabernaculo. Et ecce Maria facta est leprosa sicut nix. Videtis quid sibi poenae contulerint obtrectatores; quid vero illi cui obtrectaverant quaesiverint laudis. Sibi turpitudinem, illi splendorem; sibi lepram, illi gloriam; sibi opprobrium, illi magnificentiam quaesiverunt. Verumtamen Moyses priusquam acceperat Aethiopissam, non est scriptum, quia in speci locutus est Deus ei, et non in aenigmate. Sed ubi accepit Aethioissam, tunc dicit de eo Deus, quia ore ad os loquar ad eum, in specie, et non in aenigmate. Modo enim cum Moyses venit ad nos, et conjunctus est huic Aethiopissae nostrae, lex Dei jam non in figuris et in imaginibus sicut prius, sed in ipsa specie veritatis agnoscitur. Et quae prius in aenigmate designabantur, nunc in specie et veritate complentur. Et ideo ille, qui species figurarum et aenigmatum disserebat, dicit: Scimus autem, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari; et omnes eamdem escam et potum spiritalem biberunt. Bibebant autem de spiritali sequente petra. Petra vero erat Christus. Vides quomodo aenigmata legis Paulus absolvit, et species aenigmatum docet et dicit, quia petra in aenigmate erat apud Moysen, antequam jungeretur huic nostrae Aethiopissae: nunc in specie petra Christus est. Nunc enim os ad os loquitur per legem, Deus antea in aenigmate fuit baptismum in nube et in mari; nunc autem in specie regeneratio est in aqua et Spiritu sancto. Tunc erat in aenigmate manna cibus; nunc autem in specie caro Verbi Dei verus est cibus sicut ipse dicit: Quia caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Sic ergo jam nunc Moyses apud nos positus, et huic Aethiopissae conjunctus, vel ipse ad nos, vel ad ipsum Dominus non loquitur in aenigmate, sed in specie. Hic autem additur: Et gloriam, inquit, Domini vidit. Quando vidit Moyses gloriam Domini? Ego tunc dico, quando transformatus est Dominus in monte, et aderat ibi Moyses cum Elia, et colloquebantur ei. Et ideo recte in consequentibus adjungit, et quare non timuistis detrahere famulo meo Moysi? Quod evidenter utique ad eos dictum dirigitur, qui Evangelia quidem suscipere videntur, derogant autem Moysi. Et merito arguuntur, quia cum discant per Evangelium quod Moyses una cum Elia vidit gloriam Domini, legi et prophetis ausi sunt derogare. Et ideo nos non detrahamus Moysi, nec derogemus legi, sed simus non solum auditores legis, sed factores, ut cum ipso Moyse conglorificari mereamur. Ego autem puto quod et illi materiam praestant ad derogandum Moysi, qui verbi causa cum legitur liber Levitici, vel lectio Numerorum, non ostendunt quomodo haec quae in aenigmate scripta sunt, intelligi per speciem debeant; id est, qui non spiritaliter ea quae in lege leguntur exponunt. Necessario enim qui audiunt ritum sacrificiorum, vel sabbatorum, vel similium in Ecclesia recitari, offendantur, et dicant: Quid hoc necesse est in Ecclesia legi? Quid nobis prosunt praecepta Judaica, et spreti populi observantiae? Haec Judaeorum sunt, et Judaei de his viderint. Ne ergo hujusmodi offendicula auditoribus accedant, danda opera est ad scientiam legis; et secundum hoc quod spiritalis est lex, intelligenda et explananda sunt quae leguntur, ne doctorum causa, imo desidia et negligentia, ab imperitis et indoctis derogetur Moysi. Sed et convertamur ad Dominum ut auferat a nobis velamen litterae, et non nobis deformis vultus Moysi, sed gloriosus et decorus appareat, ita ut non solum obtrectemus, sed pro magnitudine sensuum, laudem ei et gloriam conferamus. Et ira furoris Domini facta est super illos, et discesserunt; et nubes recessit a tabernaculo. Et ecce Maria facta est leprosa sicut nix. Ira furoris Domini efficitur super eos qui male loquuntur et detrahunt. Verumtamen quod dicit nubes recessit a tabernaculo, et ecce Maria facta est leprosa sicut nix, considerandum diligentius est, quod prius recedit nubes, et ita lepra repletur: ut ostendatur quia etiam si est in aliquo gratia Spiritus sancti et obtrectat ac detrahit, recedit ab eo post obtrectationem; et sic lepra repletur anima ejus. Nam et populus ille prior habuit in se gratiam Dei; sed postquam in verum Moysen Dominum nostrum Jesum Christum extenderunt linguas blasphemiae suae, discessit ab illis nubes, et transivit ad nos in montem excelsum, cum Salvator noster transformatus est, et nubes refulgens obumbravit discipulos ejus; et venit vox de nube dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit. Post hoc ergo Maria facta est leprosa sicut nix. Donec aderat nubes, Maria non erat leprosa, sed cum discessit. Donec enim visitatio Dei erat in populo illo, non erat leprosus. Ubi vero discessit, ignominia vultus sui contexit eum. Sed nos timeamus ne forte effugemus a nobis hanc nubem male loquendo, male agendo, male cogitando, et tunc apparebit in nobis lepra peccati.
3.9.3
Et respexit Aaron ad Mariam, et ecce erat leprosa. Et dixit Aaron ad Moysen: Precor, Domine, ne contuleris in nos peccatum, quoniam ignoravimus quod peccavimus: ne fiat simile morti, et ut aborsus ejectus de vulva matris. Et comedit dimidium carnis ejus. Vult in hoc ostendere, quia populus ille formatus in vulva quidem fuerit suae matris synagogae, non tamen pervenire potuerit ad effectum et integrum partum; sicut enim aborsus imperfectus et incompositus est partus, ita et ille populus aliquanto quidem tempore intra vulvam matris, hoc est, intra synagogae institutionem positus est; sed peccatis intercedentibus formari ad integrum, vivificarique non potuit. Et ideo abjecti sunt velut aborsus imperfectus et immaturus, peccato scilicet consumente dimidium, ut ait, carnis ejus. Et tamen interdum et aborsus bonus. Bonus autem aborsus dicitur, cum aliis comparatur: sicut Ecclesiastes ait: Et dixi: Bonus est aborsus, magis quam ille. Qui ille? qui in vanitate, inquit, incedit, et in tenebris ambulat. Non ergo absolute bonum dicit aborsum, sed bonum magis quam vita quae in vanitatibus ducitur, et in tenebris ignorantiae. Et proclamavit Moyses ad Dominum dicens: Deus, precor te, sana eam. Et quem oportebat orare pro sanitate populi illius nisi Moysen? Orat Moyses pro illis, et forte hoc orat, quando cum Domino Jesu Christo colloquebatur, cum in monte transformatus est, petens ab eo, ut cum plenitudo gentium introisset, tunc omnis Israel salvus fieret.
3.9.4
Et dixit Dominus ad Moysen: Si pater ejus spuisset in faciem ejus, non erubesceret septem diebus? Separetur septem diebus extra castra, et post haec introibit. Quid est, si pater ejus spuisset in faciem ejus, erubesceret septem diebus? Mariam synagogae loco posuimus. Expuit pater ejus in faciem. Signum repudii est in faciem conspui. Denique in lege scriptum est, ubi jubetur, ut relicta proximi, proximo nubat. Si voluerit proximus repudiare conjugium, ut decalceatus in faciem conspuatur: et hoc datum est velut signum repudii. Hinc ergo Maria, id est, populus ille cum repudiatur a Deo, conspui in faciem dicitur. Habemus et in alio loco significantiam sputi, cum dicit Isaias: Omnes gentes sicut guttae situlae, et sicut sputum reputatae sunt. Ostenditur in hoc loco, quod etiam populus ille sicut gentes caeterae quae in sputum reputantur, abjectus est. Et revera si consideres honorem illum priorem, cum pontificalis apud eos ordo florebat, cum insignia sacerdotum, cum Levitica ministeria, cum majestas templi, cum prophetalis splendor, et cum coelestibus super terram consortiis utebantur, qui honor fuit ille, quae gloria? Et rursum si nunc aspicias, quanto de decore horrescant, sine templo, sine altari, sine sacrificio, sine prophetia, et sine sacerdotio, sine ulla coelesti visitatione dispersi per omnem terram, profuge viventes, quis non evidenter agnoscat, quomodo conspuit pater ejus in faciem ejus, et perfudit vultus eorum ignominia? Septem ergo diebus separatur extra castra. Diximus jam in superioribus quod septem dies isti septimanam mundi hujus designent. In septimana enim dierum, creaturae totius visibilis productae videntur esse substantiae. Tunc enim quae non erant, facta sunt. In septimana vero totius mundi, secreta quadam et Deo cognita dispensatione, quae tunc producta sunt explicantur. Interim in hac septimana qua sequestrata est Maria, non moventur castra filiorum Israel, sed stant uno in loco conclusi, et nullus est eis omnino profectus, donec mundetur Maria a lepra sua.
3.10.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT X. De duodecim exploratoribus missis a Moyse in terram Chanaan, et de his quae inde gesta sunt.
3.10.1
Profectus est populus de Aseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan. Ibi locutus est Dominus ad Moysen dicens: Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus ex principibus. Aseroth interpretatur domus perfecta. Proficiscitur igitur populus, posteaquam Maria purgata est, a domibus perfectis, et venit in Pharan, quod interpretatur os visibile. Potest intelligi, quod Verbum caro factum est, et invisibilis visibilis effectus est; et hoc significari, posteaquam finis et perfectio omnium quae erga illum populum gerenda fuerunt, venit; et tunc transit et venit ad eum, quem Verbum carnem factum ante non credidit. Notandum autem, quod Pharan non speciale nomen est mansionis alicujus, sed solitudinis quae plures continebat in se mansiones, sicut in consequentibus istius libri, ubi catalogus mansionum integer est, demonstratur. Ibi enim narratur, quod profecti filii Israel de Aseroth, castra metati sunt in Rehtma; deinde Remmom Phares; et deinde in Lebna; et sic omnes per ordinem usque ad Asiongaber: id est, usque ad tricesimam secundam mansionem, sub Pharan solitudinis nomine mansiones comprehensae sunt. Ab hac itaque mansione, hoc est, Rethma, quae fuit in ordine quintadecima, usque ad tricesimam secundam, istiusmodi continentur historiae. Duodecim exploratores mittuntur ad terram sanctam, botrus refertur in ligno, et Christi breviter passione demonstratur. Murmurat populus Judaeorum, gigantum impetum reformidans. Pugnat contra Amalech, et Chananaeum nolente Deo, et vincitur. Intelligit quae debeat in terra sancta exercere sacrificia. Dathan et Abiron et filii Chore consurgunt contra Moysen et Aaron, et terrae voragine glutiuntur. Inter mortuos et viventes pontifex medius, thuribulo armatus ingreditur, et currens ira Dei, sacerdotis voce prohibetur. Virga Aaron et florem profert et folia, et in aeternam memoriam virens siccitas consecratur. Nec dum templum etiam aeditui, nec dum sacerdotes et Levitae obtulerunt sacrificia, et partes eorum mysticus sermo describit. Vitula rufa in holocausta concrematur; et cinis ejus piacularis aspersio est. Quorum omnium figurae proprias flagitant solutiones: quae in suis locis dicentur.
3.10.2
Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos: Ascendite per meridianam plagam; cumque veneritis ad montes, considerate terram qualis sit, et populum qui habitator est ejus, utrum fortis an infirmus, pauci numero an plures; ipsa terra bona an mala; urbes quales, muratae an absque muris; humus pinguis an sterilis; nemorosa an absque arboribus. Confortamini et afferte nobis de fructibus terrae. Exposuisse intelligitur secundum quid dixerit: Si potens aut infirmus, hoc est, si pauci sunt aut multi. Nam quaeritur quomodo possent de monte prospicientes sentire humanarum virium fortitudinem. Potest et alius sensus esse multo congruentior veritati. Quod ait, ascendens in montem, in ipsam terram dixit quam explorare volebant. Non enim possent facile exploratores intelligi, ubi tanquam peregrinantes omnia perquirebant. Nam si de montis vertice eos putaverimus conspexisse terram et explorare, quomodo possent exquirere omnia, quae Moyses exquirenda praecepit? Quomodo intrare civitates, quas eos Scriptura dixit intrasse? Quomodo de alia valle botrum tollere propter quem et loco nomen est inditum ut vallis Botri diceretur? In ipso monte explorabatur terra, quia ipse erat terra quae exploraretur; et ibi erat quidem depressior locus, de qua valle botrus ablatus est.
3.10.3
Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Robob intrantibus Emath. Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Ebron, ubi erat Ahiman et Sesai et Tholmai, filii Enach. Nam Ebron septem annis ante Thanim urbem Aegypti condita est. Pergentes usque ad torrentem Botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis, et deficis loci illius tulerunt, qui appellatus est Nahal escol id est, torrens botri eo quod botrum inde portassent filii Israel. Duodecim exploratores mitti ad explorandam terram uberem, qui terruerunt populum ne crederent posse accipere a Domino terram repromissam, Scribarum et Pharisaeorum praetulerunt indicium. Sicut enim illi per Moysen missi sunt, ut soli fecunditatem sollicita consideratione tractarent, ita et isti per legem et prophetas jussi sunt, ut per vestigationem Scripturarum, Dominicum specularentur adventum, in quo erat terra, id est, terra sancta, in qua regnum Dei et ubertatem fructuum spiritalium et vitam aeternam consequi possent. Sed sicut illi desperatione terruerunt populum, ne de Dei promissione confideret, ita et isti Scribae et Pharisaei suaserunt populo Judaeorum, ne crederent Christum, ad Aegyptum saeculi hujus redire cupientes, repudiantes manna fidei, quaerentes ollas peccatorum nigras, et caepas blasphemiarum putidas, et pepones vitiorum ac libidinum corruptione marcescentes. Ille autem botrus uvae quem in ligno de terra repromissionis duo advexere vectores, botrus pendens a ligno, utique Christus ex ligno crucis promissus gentibus de terra genitricis Mariae, secundum carnem terrae stirpis visceribus effusus. Duo bajuli qui sub onere botri illius incedebant, populus uterque est: cujus prior Judaicus, caecus et adversus, ignarus pendentis gratiae, et pressus onere suspensi, cui subjicitur judicanti. De quibus dicitur: Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum illorum semper incurva. Qui vero posterior veniebat, populi gentium gerebat figuram: qui credens et Christum ante oculos habens, semper eum portans videt, et quasi servus Dominum, et discipulus magistrum sequitur, sicut ipse Dominus in Evangelio ait: Si quis vult post me venire, tollat crucem suam et sequatur me. Hic autem est botrus quem malus granata sociata, innumeris granis secuta est, nostra scilicet Ecclesia mater, habens intra se per granorum numerum, multitudinem populorum, per ruborem sanguinis Christi signaculo coruscantem. Habentem etiam intus distincta grana, sicut Apostolus ait, divisa charismata et dona Spiritus sancti gratia distributa. Quibus omnibus indignos se increduli judicantes, terram carnis Christi fluentem lacte et melle, accipere non meruerunt, quam per fidem servi ejus, id est, Christiani populi consecuti sunt. De cujus doctrina quotidie dicit Ecclesia: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo. Ficum autem quem cum botro de terra repromissionis attulerunt, imaginem legis attulisse evangelicis edocemur exemplis: sicut et botrum constat figuram Salvatoris ostendere, quemadmodum in Canticis canticorum Ecclesia dicit de Christo: Frater meus ut botrus cypri. Quia nec Christus sine lege, nec lex sine Christo esse poterit. Reversique exploratores terrae, post quadraginta dies venerunt ad Moysen et Aaron, et ad omnem filiorum Israel exercitum in desertum Pharan quod est in Cades. Solitudo Pharan decem et octo continet mansiones, in quarum ultima reversi exploratores ad Moysen, renuntiaverunt quae in terra repromissionis conspexerant, reportantes inde botrum in vecte, simul cum malogranatis et ficis loci illius. Inde et in sequentibus scriptum est: Profecti de Asiongaber, castrametati sunt in deserto Sin, hoc est, Cades. Cades autem, non ut plerique aestimant sancta dicitur, sed mutata sive translata. In hac mansione moritur Maria et sepelitur; et propter aquas contradictionis, Moyses et Aaron offendunt Dominum, et prohibentur transire Jordanem.
3.11.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XI. De murmure populi et vindicta ob hoc in eos prolata.
3.11.1
Locutique eis et omni multitudini, ostenderunt fructus terrae, et narraverunt dicentes: Venimus in terram ad quam misisti nos, quae revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest. Sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes nimis atque muratas. Stirpem Enach vidimus ibi, et reliqua. De exploratoribus terrae narratur, qui missi renuntiarent, quod terra quidem sit bona et admirabilis, habitent autem in ea filii gigantum. Jesus tamen non desperat, sed confirmat populi fidem cum Caleph, qui est de tribu Juda, et dicunt. Si diligit nos Deus, introducet nos in terram hanc. Quae ergo est terra ista secundum spiritalem intellectum, quae terra quidem sancta est et terra bona, sed impius habitator? Qui sunt ergo isti hostes, qui habitant in terra sanctorum, et quomodo ejiciendi sunt, ut illis ejectis, sancti succedant in locum eorum? Redeamus ad Evangelia, redeamus ad Apostolum. Evangelia sanctis promittunt regna coelorum. Apostolus dicit: Nostra autem conversatio in coelis est. In coelis ergo locus haereditatis, qui promittitur sanctis; et quid putamus, quod in his locis quae tibi promittuntur nullus non habitator sit, quem tu debeas inde pugnando depellere? Et quomodo ergo dicit Dominus: A diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et vim facientes diripiunt illud? Nisi enim esset quibus vis tieret, nisi essent qui inde pelli et excludi deberent, nunquam diceretur per vim diripiendum esse regnum coelorum. Et nisi essent cum quibus nobis certamen esset et praetium, nunquam diceret Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversum mundi hujus rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in coelestibus. De quibus etiam illud Dei dictum, per prophetam intelligendum videtur, ubi ait: Et inebriatus est gladius meus in coelo. Necesse est enim spiritales nequitias, quae in coelestibus esse dicuntur, qui sunt veri Chananaei, vinci a te, et expelli de coelestibus locis, ut tu pro illis habites ibi. Scio tamen gigantes eos esse. Gigas dicitur omnis, qui adversum Deum resistit. Quicunque ergo adversatur Deo et contrarius est veritati, quod illi principaliter faciunt, merito gigas appellatur. Tibi ergo praestatur, ut ejicias gigantes, et intres in regnum eorum. An non de quodam ex ipsis scriptum est: Qui accipiet a gigante spolia? De quo etiam dicit Dominus in Evangelio: Nemo potest introire in domum fortis, et diripere vasa ejus, nisi prius alligaverit fortem. Nunc ergo in quantum in comparationem humanae et daemoniacae naturae, nos locustae sumus, et illi gigantes; et praecipue si dubia sit fides nostra et si nos perterreat infidelitas, illi vere gigantes erunt, et nos locustae sumus. Si vero sequamur Jesum, et credimus verbis ejus ac fide ejus repleamur, tanquam nihil erunt respectu nostri. Audi enim quomodo nos hortatur et dicit: Si amat nos Dominus, introducet nos Deus in terram hanc, quae bona est, et fructus ejus mirabilis. Typus et figura, quae praecessit in patribus, completur in nobis. Ejecerunt illi gentes, et consecutae sunt haereditatem eorum; consecuti sunt omnem terram Judaeae et Jerusalem, et civitatem et montem Sion. Haec in illis impleta sunt. Ad te autem quid dicitur: Non enim, inquit, accessistis ad ea, quae visibilia sunt, sed ad invisibilia. Accessistis enim, inquit, ad montem Dei viventis, et ad civitatem Jerusalem, et ad multitudinem angelorum. Sed et alibi idem Apostolus dicit: Jerusalem autem, quae sursum est libera est, quae est mater omnium nostrorum. Si quis verbis Apostoli dicentis Jerusalem esse coelestem non accommodat fidem, potest et haec verba nostra recusare. Si vero verbis Pauli fides adhibenda est, et Jerusalem coelestem esse credimus, ad typum terrenae hujus. Et quae scripta videntur de hac terrena ad illam coelestem rectius spiritali intelligentia conferemus. Accessimus ergo sicut Paulus dicit ad coelestem Jerusalem, sine dubio ad coelestem Judaeam. Et sicut illi de terrestri Judaea ejecerunt Chananaeos et Evaeos et reliquas gentes, ita et nos, qui accessimus ad montem Dei, et ad regna coelestia, necesse est ut expellamus de eis contrarias potestates, et spiritalia nequitiae in coelestibus. Et sicut illi ejecerunt Jebusaeum de Jerusalem, et quae prius Jebus vocitata fuerat, postmodum Jerusalem appellata est, ita et nos oportet expellere Jebusaeum de Jerusalem, et sic haereditatem ejus consequi. Sed illi quidem faciebant haec armis visibilibus, nos autem invisibilibus. Illi vincebant corporalibus praeliis, nos autem spiritali certamine speramus. Quod si vis audire, Paulus, qui non solum magister gentium, sed et militiae hujus magister est, quomodo pugnaverit prior, audi quid ipse describat, sicut etiam supra memoravimus: Non est, inquit, nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus rectores mundi hujus tenebrarum, adversum spiritalia nequitiae in coelestibus. Propterea et hanc pugnam spiritalem atque invisibilem pugnaturis, spiritalia arma et invisibilia tela componit et dicit: Induite vos loricam charitatis et galeam salutis, assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela maligni ignita exstinguere. Sed et gladium spiritus, inquit, assumite, quod est verbum Dei. Cum ergo talibus te armaveris telis, sequens Jesum ducem, non verearis gigantes illos. Videbis enim quomodo eos tibi subjiciet Jesus. Et sicut Patres calcaverunt cervices gentium, ita et tu calcabis super cervices hominum. Ipse enim dicit his qui eum fideliter sequuntur: Ecce enim dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici. Vult enim Jesus semper res mirabiles facere; vult de locustis gigantes vincere; et de his qui in terris sunt coelestes superare nequitias. Et fortasse hoc erat, quod dicebat in Evangeliis: Quia qui credit in eum, non solum faciet illa, quae ipse facit, sed majora, inquit, horum faciet. Vere enim majus mihi videtur, si homo in carne positus, fragilis et caducus, fide tantum Christi et verbo ejus armatus, super gigantes daemonum legis, quamvis ipse sit qui vincit in nobis, plus tamen dicit esse, quod per nos vincit quam quod per se vincit. Tantum est ut nos armis istis semper simus armati, et conversatio nostra semper in coelis sit, vel omnis motus noster, omnis actus, omnis cogitatio, omnis sermo coelestis sit. Quanto enim nos illuc ardentius ascendimus, tanto illi praecipites inde descendent. Et quanto nos augemur, tanto illi inferiores efficiunt. Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus vellet eos opprimere, apparuit gloria Domini super tectum foederis, cunctis videntibus Israel. Et dixit dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, quae feci coram eis? Feriam igitur eos pestilentia atque consumam; te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam haec est, et rel. Duodecim missi sunt inspectatores ex filiis Israel, ad considerandam terram, quae eis fuerat repromissa. Hi quoque post quadraginta dies regressi, diversa renuntiant. Nam ex his in desperationem mittunt populum, ita ut velint abjecto Moyse, eligere alium ducem, et reverti in Aegyptum; alii vero duo bona nuntiant, et cohortantur populum permanere in fide dicentes: Si diligit nos Deus, introducet nos in terram hanc. Sed populus infidelitatis desperatione praeceps agitur, et ad lapidandos eos, qui bona nuntiant, prosilit: Majestas Domini vero protegit eos in nubibus, et dixit Dominus ad Moysen: Feriam eos morte et interimam eos, et faciam te et domum patris tui in nationem magnam, et multo magis, quam haec est. Fit ergo tanta haec comminatio a Domino, non ut passibilis et iracundiae vitio subjacens ostenditur divina natura, sed ut per haec et Moysi charitas quam erga populum habebat, et Dei bonitas, quae supra omnem mentem est innotescerent. Scribitur enim irasci Deus et comminari interitum populo, quo doceatur homo tantum sibi esse apud Deum loci tantumque fiduciae, ut etiam si sit aliqua in Deo indignatio, obsecrationibus mitigetur humanis, tantumque de eo impetrare posse hominem, ut et propria instituta convertat. Bonitas enim quae subsequitur iracundiam, et Moysi fiduciam ostendit apud Deum, et alienam ab iracundiae vitio divinam docet esse naturam: simul et mysterium in saeculi futuris explendum continet sermo, per quem promittit Deus quod alium hoc abjecto resuscitet. Ait enim: Percutiam eos morte et perdam eos, et faciam te et domum patris tui in nationem magnam, multo magis quam haec est. Comminatio enim haec, non est iracundia, sed prophetia. Assumenda namque erat alia natio, id est, populus iste nationum, sed non per Moysen. Excusavit se namque Moyses. Sciebat namque quia gens illa magna, quae repromittitur, non per Moysen vocanda erat, sed per Jesum Christum, et non Mosaicus, sed Christianus erat populus appellandus. Idcirco igitur pluribus exhortatur Moyses pro populo illo; Dominus vero correptionis modum librata moderatione, dispensat et dicit:
3.11.2
Quia viri quidem, qui exierunt de Aegypto, et tentaverunt me atque increduli permanserunt, cadent in deserto hoc: Et non videbunt, inquit, terram, quam juravi patribus eorum; sed filii eorum, qui sunt mecum hic, quicunque ignorant bonum vel malum. Sit fortassis aliquid etiam secreti mysterii in verbis Domini dicentis: Filii ipsorum, qui sunt mecum hic. Ubi mecum hic? Aut quomodo mecum? Qui habet aures audiat. Nos interim dicimus, quia patres nostri fuerunt populus ille prior; nos autem filii ipsorum pro illis surreximus et erecti sumus, qui nesciebamus bonum vel malum. Ex gentibus enim sumus, quia neque bona, quae ex Deo veniunt noveramus, neque mala, quae ex peccato generantur. Si tamen succedentes in locum eorum, qui abjecti sunt, tanti lapsus timeamus exemplum, audientes commonitionem Pauli dicentis: Vide autem severitatem et bonitatem Dei. In eos autem qui ceciderunt, severitatem; in te quidem bonitatem, si tamen permanseris in bonitate. Alioqui et tu excideris, et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur. Addidit autem post haec Dominus et dicit: Filii vestri erunt incolae quadraginta annis in deserto. Et quid haberet mysterii numerus iste, declarat dicens: Secundum, inquit, numerum dierum quibus considerastis terram quadraginta diebus, pro die per annum recipietis peccata vestra quadraginta annis. Timeo ergo mysterii hujus secreta discutere. Video enim quod peccatorum in hoc ratio comprehenditur, et poenarum. Si enim unicuique peccatorum annus ascribitur ad poenas pro unius diei peccato, et secundum rationem dierum quibus peccatur, annorum totidem numerus in suppliciis consumendus est, vereor ne forte nobis qui quotidie peccamus, et nullum forte vitae nostrae diem absque peccato transegimus, ne ipsa forte saecula saeculorum sufficere possint ad poenas luendas. In eo enim quod populus illo quadraginta dierum delicto, quadraginta annis cruciatur in deserto, nec Terram Sanctam introire permittitur, similitudo quaedam futuri judicii videtur ostendi, ubi peccatorum ratio discutienda est, nisi erit aliqua fortasse etiam bonorum operum compensatio, vel etiam eorum, quae in vita sua unusquisque mala recipit, ut Abraham de Lazaro docuit. Sed haec nullus est nosse ad integrum, nisi illius cui omne judicium tradit Pater. Quod dies peccati in annum poena reputatur, non solum in hoc libro, in quo nihil omnino est quod dubitari possit, ostenditur, sed et in libello Pastoris, si cui tamen scriptura recipienda videtur, similia designantur. Sed fortasse aliquis neget bonitati Dei convenire, ut pro unius diei peccato, annum suppliciorum rependat. Sed fortasse aliquis dicet etiam: Si diem pro die reddat, quamvis justum, non tamen clemens videtur aut benignum. Audi ergo adhaec, si forte possimus difficultatem rei exemplis lucidioribus explanare. Si vulnus corpori infligatur, aut nervorum junctura resolvatur, sub unius horae spatio hujus mundi vulnera solent corporibus accidere, et postmodum, cruciatibus ac doloribus exactis, multo vix tempore sanari. Quanti enim timores in loco, quanta tormenta generantur. Jam vero si accidat ut in eodem vulnere vel in eadem fractura, iterum et saepius quis vulneretur, frequentiusque frangatur, quantis hoc poenis curari, quantis potest cruciatibus medicari, quanto autem tempore, si tamen potuerit, ad sanitatem perducitur. Et vix aliquando ita curabitur, ut vel debilitatem corporis, vel foeditatem cicatricis effugiat. Transi nunc ab exemplo corporis ad animae vulnera. Anima quoties peccat, toties vulneratur. Et ne dubites peccatis eam velut telis et gladiis vulnerari, audi Apostolum monentem: Assumite scutum fidei, in quo possitis omnia jacula maligni ignea exstinguere. Vides ergo peccata maligni esse jacula quae in animam diriguntur. Patitur autem anima non solum vulnera jaculorum, sed et fracturas pedum, cum laquei parantur pedibus ejus, et supplantantur gressus ejus. Haec ergo et hujusmodi vulnera, quanto tempore putas posse curari? O si possimus per unumquodque peccatum videre quomodo homo noster interior vulneratur, quomodo sermo malus vulnus infligit. Non legistis dicunt, quia vulneraverant gladii, sed non ita ut lingua? Vulneratur ergo et per linguam anima; vulneratur et per cogitationes et concupiscentias malas; frangitur autem et conteritur, per opera peccati. Quae si omnia videre possimus, et vulneratae animae sentire cicatrices, certum est, quod usque ad mortem resisteremus adversum peccatum. Si nunc sicut hi qui vel daemone repleti, vel mente alienati sunt, non sentiunt si vulnerantur, quia naturalibus sensibus carent, ita et nos vel cupiditatibus saeculi amentes effecti vel inebriati, sentire non possumus quanta vulnera, quantas contritiones animae peccando conquirimus. Et ideo consequentissima ratio est, poenae, id est, curae ac medicationis tempus extendi; et per unumquodque vulnus pro qualitate plagae, medendi quoque spatia propagari. Sic ergo et Dei aequitas ac benignitas etiam in ipsis animae suppliciis evidens fiat, ut haec audiens, qui peccavit resipiscat, et ultra non peccet. Conversio enim in praesenti vita et poenitentia fructuosa gesta celerem conferet hujusmodi vulneribus medicinam, quia poenitentia non solum vulnus praeteritum sanat, sed et ultra animam peccato non sinit vulnerari. Imo et illud adjiciam verbi causa: Si peccator sum, nunquid eadem erit mihi poena si semel peccavi, quae et si secundo et tertio, et si frequentius peccem? Non ita erit, sed pro modo, et numero, et mensura peccati, etiam poenae quantitas metienda est. Deus enim dabit nobis panem lacrymarum, et potabit nos in lacrymis, sed in mensura. Mensura autem haec erit, quam sibi in hac vita unusquisque vel majus, vel amplius peccando quaesierit. Sed et calix in manu Domini, vini meri plenus misto dicitur esse. Miscetur ergo sine dubio unicuique et fiet judicium ejus, non solum de malis quae gessit, sed etiam ex bonis; et tamen cum utraque misceantur, fex ejus quam ego puto malorum partem dici, non ad integrum exinanietur, sed haec, ut diximus, in manu Dei sunt. Nostrum est autem ad emendationem citius festinare, ad poenitentiam sine dissimulatione converti, lugere praeterita, cavere futura, invocare auxilium Dei. Statim enim ut conversus in gemueris, salvus eris. Invenies enim advocatum, qui pro te interpellat Patrem, Dominum Jesum multo praestantiorem quam fuit Moyses; qui tamen oravit pro illo populo et exauditus est. Et fortasse propterea Moyses scribitur intervenisse pro peccatis populi prioris et impetrasse veniam, ut multo magis nos confidamus, quod advocatus noster Jesus indubitatam nobis veniam praestabit a Patre, si tamen convertamur ad eum, et non recedat retro cor nostrum, sicut Joannes in Epistola sua dicit: Haec autem dico, filioli, ut non peccetis. Quo si peccaverit aliquis vestrum, habemus advocatum apud Patrem justum, qui interpellat pro peccatis nostris.
3.11.3
Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis. Et ecce mane primo surgentes, ascenderunt verticem montis atque dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est, quia peccavimus. Quibus Moyses: Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? Nolite ascendere. Non enim Dominus est vobiscum, ne corruatis coram inimicis vestris. Amalechites et Chananaeus ante vos sunt: quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino. At illi contenebrati ascenderunt verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses, non recesserunt de castris. Descenditque Amalechites et Chananaeus, qui habitant in monte, et percutiens eos atque concidens, persecutus est usque ad Horma. O mira protervitas humanae mentis, et horrenda stultitia per malitiam excaecati cordis. Mandat Deus promissionibus credere, et de sua patientia confidere, sicque terram possidendam intrare. Huic humana stultitia renuit credere, et jussis spernit obtemperare salubribus. E contrario denuntiat Deus eis propter peccata eorum et perfidiam, possessionem terrae sibi ante repromissae, suumque auxilium eis denegat conferre. At illi contenebratim, contra voluntatem Dei eam volunt invadere. Quorum imitatores, utinam nostris temporibus non haberemus. Sunt enim proh dolor! non pauci moderno tempore, qui licet veteres de sua protervia redarguant, et incredulitatem eorum reprehendant, nihilominus ipsi in moribus ipsorum sequaces existant: qui nec bonis promissis per divinam legem adipiscendis instant, nec prohibitis malis peccando se implicare non cessant. Sed sicut nec illis, ita nec istis haec pertinacia cedet in prosperum. Nam spirituales Amalechitae et Chananaei, qui habitant in montibus superbiae, percutient eos atque concident, persequentes usque Horma. Amalechitae enim populus lingens sanguinem, et Chananaei negotiantes sive motus. Horma anathema interpretatur. Coelestes ergo nequitiae, quae interitum nostrum desiderant, et terrenis cupiditatibus nos implicare volunt, si perseveraverimus in peccatis, et in montibus superbiae ascendere non desistimus, concident nos ignitis jaculis, atque ad anathema perpetuum perducent. Unde non secundum Pelagianitas de nostra sine gratia Dei praesumere debemus potentia, sed humiliter infirmitatem nostram cosiderantes, id quod Domini ore decernitur, obediendum et sequendum per omnia nobis humiliter credamus. Sicque nobis hostes cuncti inferiores existunt, et ad coelestis patriae gaudia, quae nobis promissa sunt, pervenire per Domini misericordiam praevaleamus.
3.12
LIBER SECUNDUS. CAPUT XII. De ritu sacrificiorum per singulas species.
3.12
Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Loquere ad filios Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae, quam ego dabo vobis, et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam pacificam, vota solventes vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus, offeret quicunque immolaverit victimam, sacrificium similae decimam partem ephi conspersam oleo: quod mensuram habet quartam partem hin, et vinum ad liba fundenda ejusdem mesurae dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos et arietes erit sacrificium similae duarum decimarum, quae conspersa fit oleo tertiae partis hin; et vinum ad libamentum tertiae partis ejusdem mensurae, offeret in odorem suavitatis Domino. Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas volum, vel pacificas victimas, dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo, quod habebit medium mensurae hin, et ad liba fundenda vinum ejusdem mensurae, in oblationem suavissimi odoris Domino. Sic facietis per singulos boves et arietes, et agnos et haedos, et rel. Josephus in Antiquitatum suarum tertio, hujus loci meminens refert. Lex autem praecepit in privatis publicisque sacrificiis etiam farinam mundissimam adjici, in agno quidem assari unam mensuram, in ariete vero duorum, in tauro trium. Et hoc sanctificant super altare oleo mistum. Nam et oleum offertur ab immolantibus, in bove quidem hin medietatem, in ariete autem hujus mensurae tertiam partem et quartam in agno. Hin autem mensura Hebraeorum antiqua choas Atticas duas capit, secundum quam mensuram oleum offerebant. Est autem uti in libro Ruth legitur, ephi mensura trium modiorum. Hin autem ut illi volunt qui de ponderibus ac mensuris scripserunt, sextarii mensuram tenet. Qui ita ideo nominatus est, eo quod sexta pars est congii. Quid ergo hoc vult quod jubetur ingressuris terram repromissionis, per singulas species animalium, quae offerri licebant, sacrificium adhiberi, nisi quod spiritaliter nos docet, qui in terram Ecclesiae per Domini gratiam intravimus, ut per singulas species bonorum operum, scientiam spiritalem in meditatione divinae legis adhibeamus. Mensura ergo ephi, quae tres habet alias mensuras, significat sanctae Trinitatis fidem. Cujus decimam jubetur offerre, id est, credulitatem incarnationis Christi, quae in lege nobis plenissime commendatur, sive observantiam ipsius decalogi. Jubemur simul offerre oleum, hoc est charitatem et misericordiam. Jubemur et vinum ad libamentum, id est, gratiam spiritalem, sive communicationem passionis Christi. Et haec juxta participationem mensurae hin, hoc est, secundum distributionem perfectae devotionis. Senarius autem, qui perfectus est numerus, perfectionem cujusque rei significat. Quid est ergo aliud in agni oblatione decimam partem ephi offerre, similae conspersae oleo juxta quartam partem hin, et vinum ejusdem mensurae ad liba fundenda, nisi simplicitatem morum, simul cum scientia legis divinae et prudentia evangelica exhibere? Quia non decet simplicitatem sine prudentia, nec prudentiam sine simplicitate quemquam habere, qui desiderat oblationem suam Deo acceptabilem facere. Unde Salvator in Evangelio discipulis praecepit dicens: Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. Omnis enim stultitia sicut et versutia Deo abominabilis est, et ideo omni modo ab anima pellenda est catholica, in qua solummodo semper vigere debet simplicitas Christiana. Item in oblatione arietis duas decimas similae jubet offerre, simul olei atque vini tertiam partem hin. Et quia aries rectorum ordinem significat, apte cum duabus decimis aries offertur, cum quilibet homo decalogum legis intellectu et operatione tenens, officio rectoris delegatur. In qua oblatione oleum et vinum tertiae partis him simul exhibetur, quando charitas, misericordia et gratia spiritalis doctrinae, ab ea erga subditorum curam diligenter impenditur. Item in oblatione tres decimae similae offerri praecipiuntur, simul et medium mensurae hin in oleo sive vino. Et quid in bonis nomine nisi sanctorum praedicatorum ordo designatur, qui agrum Dominicum colunt, et vomere evangelico exstirpantes spinas vitiorum, multiplicant segetem virtutum? Qui cum tribus decimis similae offeruntur, quia decalogum legis, scientia, opere et doctrina rite tenentes, fidei sanctae Trinitatis veri assertores esse probantur. Hi ergo charitatem praecipuam debent habere, et in necessitatibus proximi per misericordiam consulendo, aliis bonum exemplum praebere. Nec non et ipsis studendum est, ut in gratia divina quantum mortalibus possibile est proficiant, et ad vitae perfectionem ac sanctitatem perveniant, juxta illud Dominicum praeceptum: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. Illud tamen quod in hac vita sibi deest, incoelesti beatitudine per Domini gratiam in se perficiendum debent sperare.
3.13
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIII. De primitiis Domino dandis.
3.13
Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Loquere filiis Israel et dices ad eos: Cum veneritis in terram, quam dabo vobis, et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino de cibis vestris. Sicut de areis primitias separabitis, ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino. Quid est quod primitias de cibis Israelitae Domino jubentur offerre, hoc est, ut sicut de areis primitias separabunt, ita etiam de pulmentis primitiva Domino tribuant? Terram igitur quam ingredientes Domino oblationes sive primitias debent offerre, praesentem Ecclesiam significare superius diximus. Ergo quisquis Ecclesiam per fidem et baptismum intraverit, necesse est ut terram carnis suae, hoc est, corporalem vitam diligenter in Dei timore exerceat, quatenus frugem virtutum in ea excrescere faciat, unde sibi refectio aeterna praeparetur. Jubemur ergo non solum de areis, sed et de pulmentis primitias Domino consecrare. Quid est de area primitias separare, nisi de praedicationis officio, laboris primordia Domino consecrare? Et quid de pulmentis primitiva est offerre, nisi de domesticis disciplinis quas in semetipso solerter quisque exercere debet, inchoationem bonae voluntatis Domino dedicare? Sive in semetipso aliquis virtutum studiis operam det, sive de aliorum salute docendo, exhortando, atque bonis exemplis provocando pium laborem impendat, necesse est ut hoc non sibi aliquis, sed gratiae deputet divinae, ut ei consecretur omnis boni initium, a quo decet sperari totius perfectionis supplementum.
3.14.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIV. De peccatis ignorantiae.
3.14.1
Quod si per ignorantiam praeterieritis quidquam horum, quae locutus est Dominus ad Moysen, et mandavit per eum ad vos, a die qua coepit jubere et ultra, oblitaque fuerit multitudo facere offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum ejus ac liba ut caeremoniae postulant, hircumque pro peccato; et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israel, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, et rel. Merito quaeritur quae sint ipsa peccata nolentium, utrum a nescientibus committuntur, an etiam possit recte dici peccatum esse nolentis, quod facere compellitur. Nam et hoc contra voluntatem facere dici solet. Sed utique vult propter quod facit, cum vult vivere, si quisquam, nisi fecerit, mortem minetur. Vult ergo facere, quia vult vivere, et ideo non per seipsum appetendo ut falsum juret, sed ut falsum jurando vivat. Quod si ita est, utrum possint dici ista peccata nolentium, qualia hic dicuntur expianda. Nam si diligenter consideretur, forte ipsum peccare nemo velit, sed propter aliud fit, quod vult, qui peccat. Omnes quippe homines, qui scientes faciunt quod non licet, id vellent licere. Usque adeo ipsum peccatum nemo appetit propter hoc ipsum, sed propter illud quod ex eo consequitur. Haec si ita se habent, non sunt peccata nolentium nisi nescientium, quae discernuntur a peccatis volentium.
3.14.2
Mystice autem offerunt filii Israel vitulum de armento in holocaustum, cum fideles populi plena fide corpus Dominicum pro salute generis humani in ara crucis immolatum in odorem suavitatis, Domino credunt et confitentur. Offerunt sacrificium ejus ac liba ut caeremoniae postulant, cum in sacramento panem et vinum in commemorationem passionis ejus super altare deferunt, ac de eo participantes, corpus et sanguinem ejus veraciter se percepisse confidunt. Offerunt hircum pro peccato, cum ipsam humanitatem ejus non peccatricem, sed in similitudinem carnis peccati, hoc est, nostrae mortalitatis consortem eum suscepisse, ac pro peccatis nostris dissolvendis obtulisse credimus. Rogatque ipse sacerdos, qui advocatus noster est apud Patrem pro peccatis populi sui et dimittetur ei, quoniam secundum Pauli sententiam: In diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum, qui possit illum a morte salvum facere, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Praeterea et incensum jubentur offerre pro se et pro peccato atque errore suo. Incensum ergo offerunt pro peccatis suis, qui orationem cum jejuniis et eleemosynis Deo offerunt, in quibus placatus veniam erroris digne postulantibus tribuit. Sequitur:
3.14.3
Quod si anima nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo, et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino; impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi, etc. Capram ergo anniculam offert, qui poenitentiam pro peccato non tepide, sed fervide gerit, et perfecte a peccato eodem, atque studiosissimo recedit proposito, de caetero cavens, quotidieque commissorum veniam postulans, ingemiscens dicit cum Propheta: Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris, Domine: secundum magnam misericordiam tuam, memor esto mei, Domine. Adjuvabitque eum ad impetrandam veniam intercessio pontificis summi, qui non per sanguinem hircorum et vitulorum, sed per sanguinem proprium introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa.
3.15
LIBER SECUNDUS. CAPUT XV. De peccatis per superbiam factis.
3.15
Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo, et reliqua. Quae sint peccata quae fiunt in manu superbiae, id est, superbia committuntur, Scriptura ipsa in consequentibus satis exposuit ubi ait: Quoniam verbum contempsit. Aliud est ergo praecepta contemnere, aliud quidem magni pendere, sed aut ignarum contra facere, aut victum vel invitum. Quae duo fortasse pertineant ad illa peccata, quae a nolentibus fiunt: de quibus superius quemadmodum Deo propitiato expiarentur admonuit, ac deinde subjecit peccata superbiae, cum quisque superbiendo, id est, praeceptum contemnendo perperam facit: quod genus peccati non dixit ullo genere sacrificii purgare oportere tanquam insanabile judicans; illa duntaxat curatione, quae per sacrificia gerebantur, qualia facienda in hac Scriptura praecipiuntur. Quae si per ipsa attendantur, nulli peccato possunt mederi; si autem res ipsae quorum sacramenta sunt inquirantur, in eis inveniri poterit purgatio peccatorum. Quod ergo scriptum est: Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit, iste significatus est, quem Scriptura hoc loco dicit in manu superbiae delinquere. Hoc igitur sine poena ejus qui committit non potest aboleri, atque ideo non potest esse impunitum; et cum poenitendo sanatur: ipsa enim afflictio poenitentis, poena peccati est; quamvis medicinalis et salubris. Merito quippe magnum judicatur peccatum, cum superbia praeceptum contemnit. Sed e contrario ut sanari possit, cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Verumtamen quia sine poena non sit, ideo talia hinc dicta sunt: Deum, inquit, hic exacerbat, quia Deus superbis resistit. Et exterminabitur anima illa de populo suo, quoniam talis omnino in numero eorum qui ad Deum pertinent, non est. Quoniam verbum Domini contempsit, et mandata ejus dispersit, contritione conteretur anima illa. Quare autem contritione conteretur, consequenter adjungit dicens: Peccatum ejus in illo, ac per hoc si tali peccato debitam contritionem ipse sibi adhibeat poenitendo, cor contritum, ut dictum est, Deus non spernit.
3.16.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVI. De homine colligente ligna in die sabbati; et de fimbriis faciendis per angulos palliorum cum vittis hyacinthinis.
3.16.1
Factum est autem cum essent filii Israel in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati, obtulerunt eum Moysi et Aaron et universae multitudini. Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent. Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste; obruat eum omnis turba lapidibus extra castra. Cumque eum eduxissent foras, obruerunt lapidibus et mortuus est, sicut praeceperat Dominus. Quid autem insinuat, quod tam atrociter jussu Dei fuerit idem ab omni populo trucidatus, quod facile ab infidelibus promittitur? Intelligant ergo quia haec omnia in typo acciderunt illis: scripta sunt enim ad correptionem nostram. Ille enim pristinus carnalisque homo qui diem sabbati violare ausus est dum ligna colligeret, propter quod est et punitus, formam significabat ejus qui hodie in Christo signatus, invenitur agere carnale opus, id est, contrahere ligna, fenum, stipulam, ad escam ignis aeterni convenientem. Quae dum colligit in suam perniciem, si fuerit deprehensus, pellitur ab omnibus et statim occiditur: dum judicatur ab spiritalibus. Sic ergo omnibus quaecunque illis Judaeis per legem acciderunt, formaliter intelligenda sunt.
3.16.2
Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israel et dices ad eos, ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas. Quas cum viderint, recordabuntur omnium mandatorum Domini, ne sequantur cogitationes suas, et oculos suos per res varias fornicantes; sed magis praeceptorum Domini memores, faciant ea, sintque sancti Domino Deo suo. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem Deus vester. Secundum historiam ergo mandavit Dominus per Moysen filiis Israel, in quatuor angulis palliorum hyacinthinas fimbrias facere, ad Israeliticum populum dignoscendum, ut quomodo in corporibus circumcisio signum Judaicae gentis daret, ita et vestis haberet aliquam differentiam; et ut commonerentur, quia habitu a caeteris gentibus Dei praecepto differebant, distarent et religione, quatenus unum Deum colerent spretis cunctis idolis nationum, ejusque mandata studiosissime conservare niterentur. Allegorice autem nos instruit, ut intelligamus, quia mandata quae videntur esse minima in habitu legis, si propter coelestem vitam, quod vitta hyacinthina significat, colorem aeris exprimens, serventur, multum proficiant. Qui enim spernit minima, paulatim defluit. Ideoque necesse est, ut secundum Apostoli documentum, sive manducemus, sive bibamus, sive aliud quid agamus, omnia in gloriam Dei faciamus.
3.17.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVII. De seditione Chore, Dathan et Abiron contra Moysen, et poena eorum.
3.17.1
Ecce autem Chore filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan, et Abiram, filii Eliab, Hon quoque filius Phelech, de filiis Ruben, surrexerunt contra Moysen, aliisque filiorum Israel ducenti quinquaginta viri, proceres synagogae, et qui tempore concilii, per nomina vocabantur. Cumque stetissent adversus Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis mullitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus. Cur elevamini super populum Domini? Quod cum audisset Moyses, procidit pronus in faciem. Locutusque est ad Chore et ad omnem multitudinem. Mane, inquit, notum faciet Dominus, qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi; et quos elegerit, appropinquabunt ei, et reliq. Per excidium Chore, Dathan et Abiron, qui sibi contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi licentiam vendicantes, poenas pro suis conatibus expenderunt, significantur hi qui haereses et schismata facere conantur, et multos secum trahendo decipiunt, contemnentes sacerdotes Christi, et se a clero ejus plebisque societate segregantes, constituere audent Ecclesias et aliud altare precemque aliam, illicitis vocibus faciunt Dominicae hostiae veritatem, per falsa sacrificia profanantes. Hi qui contra ordinem Dei nituntur, ob temeritatis audaciam terrae compagibus ruptis, profundi hiatu merguntur; nec tantum hi qui duces eorum sunt, sed et illi qui consentiendo participes eorumdem effecti sunt, in ignem aeterni judicii praeparata ultione peribunt.
3.17.2
Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam, et caetera. Notandum est tunc jubere Dominum fieri separationem corporalem, cum jam vindicta imminet malis. Sic Noe cum domo sua separatur a caeteris diluvio perituris; sic Loth cum suis separatur a Sodomis igne coelitus consumendis; sic ipse populus ab Aegyptiis, marinis fluctibus obruendus; sic isti nunc a synagoga Chore, Abiron et Dathan, qui se primitiis per seditionem abrumpere voluerunt: cum quibus tamen sancti antea viventes conversantesque, et cum caeteris quos reprobat Deus, secundum verba quae in eos increpans dicit, contaminari tamen ab eis minime potuerunt; nec separari se jussi sunt, quando vindictam Dominus sive differebat, sive talem adhibebat, qua innocentes periclitari vel laedi non possent: sicut serpentium morsibus, sicut strage mortium, qua Deus quem volebat, sicut volebat, alio percutiebat intacto; non sicut aqua diluvii, aut ignea pluvia, aut aqua maris aut hiatu terrae, quae permistos pariter assumeret: non quia et ibi Deus suos conservare non posset; sed quid opus erat tentatione miraculi ubi separatio fieri poterat, ut vel aqua vel ignis, vel hiatus terrae, quos invenisset, auferret? Sic et in fine a zizaniis separabuntur frumenta, et malos cremantibus flammis, justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum.
3.17.3
Confestim igitur ut cessavit loqui, disrupta est terra sub pedibus eorum; et aperiens os suum, devoravit illos, cum tabernaculis suis, et universa substantia; ascenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis. Notandum secundum locum terrenum dictos esse inferos, hoc est, in inferioribus terrae partibus. Varie quippe in Scripturis, et sub intellectu multiplici, sicut rerum de quibus agitur sensus exigit, nomen ponitur inferorum, et maxime in mortuis hoc accipi solet. Sed quoniam ipsos viventes dictum est ad inferos descendisse, et ipsa narratione quid factum fuerit satis apparet, manifestum est, ut dixi, inferiores partes terrae inferorum vocabulo nuncupatas, in comparatione hujus superioris terrae, in cujus facie vivitur, sicut in comparatione coeli superioris, ubi sanctorum demoratio est angelorum, peccantes angelos in hujus aeris detrusos caligine, Scriptura dicit, tanquam carceribus inferi puniendos reservari. Si enim Deus, inquit, angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens, tradidit in judicio puniendos reservari, cum apostolus Paulus principem potestatis aeris, dicat diabolum, qui operatur in filiis diffidentiae.
3.18.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVIII. De thuribulis seditiosorum ab incendio sublatis per Eleazar sacerdotem.
3.18.1
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti, ut tollat thuribula, quae jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat, quoniam sanctificata sunt in mortibus peccatorum; producatque ea in laminas et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino; et sanctificata sunt, ut cernant ea pro signo et monumento filii Israel. Quaeritur hoc loco, cur non ad Moysen et Aaron sicut in superioribus, Dominus locutus sit, sed ad Moysen et Eleazarum filium Aaron. Haec mihi causa interim occurrit, quoniam quaestio erat de progenie sacerdotum, id est, de quo genere esse deberent: unde illi ex alio genere quia sibi usurpare sacerdotium ausi sunt, tam horrendo et mirabili supplicio perierunt, non ad Aaron, qui jam summus sacerdos erat, sed ad Eleazar voluit loqui Deus, qui ei succedere debebat, et secundo jam sacerdotio fungebatur, ut eo modo sortem generis commendaret, quae in successionibus sacerdotum esse deberet. Sed notandum, novo modo dicta sanctificata poena eorum, a quibus hoc peccatum fuerat perpetratum, quia per eos exemplum datum est caeteris quomodo timerent. Circumpositionem autem altari cur ex eis fieri voluit, addidit dicens, quoniam oblata sunt ante Deum et sanctificata, facta sunt in signum filiis Israel. Non ergo in eis reprobari voluit, quod a talibus oblata sunt, sed hoc potius cogitari et attendi ante quem oblata sunt, id est, quia ante Dominum, ut plus in eis valeret nomen Domini, ante quem oblata sunt, quam pessimum meritum eorum a quibus oblata sunt. Hoc autem jam et in Exodo commemoraverat Scriptura, quando altare fabricatum esse dicit. Unde intelligitur genera rerum gestarum distributa esse per libros, non temporum ordo contextus. Mystice autem Chore figuram tenet eorum qui contra ecclesiasticam fidem et doctrinam veritatis insurgunt. Scriptum ergo de Chore et de coetu ejus, quod in batillis aereis incensum obtulerit ignis alieni. Jubetur a Deo ignis quidem alienus dispergi et effundi.
3.18.2
Batilla vero, inquit, quia sanctificata sunt, facito eas laminas ductiles, et circumda ex eis altare, quia oblata sunt coram Domino, et sanctificata sunt. Hoc ergo mihi per hanc figuram videtur ostendi, quod batilla ista quae Scriptura nominat aerea, figuram teneant Scripturae divinae: cui Scripturae haeretici ignem alienum imponentes, hoc est, sensum et intelligentiam a Domino alienam et veritati contrariam introducentes, incensum Domino non suave, sed exsecrabile offerunt. Et ideo forma ecclesiarum sacerdotibus datur, ut si quando tale aliquid fuerit exortum, ea quidem, quae a veritate aliena sunt, ab Ecclesia Dei penitus abstrudantur; si qua autem etiam in ipsis haereticorum verbis ex Scripturae divinae sensibus inveniuntur inserta, ne pariter cum illis, quae veritati et fidei sunt contraria, respuantur. Sanctificata sunt enim, quae de divina Scriptura proferuntur et Domino oblata. Potest autem et alio modo adhuc intelligi, quod de batillis praecipitur peccatorum, ut jungantur et socientur altari. Et primo hoc ipsum, quod aerea dicuntur, non otiosum videbitur. Ubi enim vera fides est, et integra verbi praedicatio, aut argentea dicuntur, aut aurea. Ut fulgur auri declaret fidei puritatem, et argentum igni probatum, eloquia examinata significet. Ista vero quae aerea dicuntur, in sono tantum vocis consistunt, non in virtute spiritus, et sunt ut Apostolus ait, aeramentum sonans aut cymbalum tinniens. Ista ergo batilla aerea, id est, haereticorum voces, si adhibeamus ad altare Dei, ubi divinus ignis est, ubi vera fidei praedicatio, melius ipsa veritas ex falsorum comparatione fulgebit. Si enim verbi gratia proferentur dicta Marcionis, aut Basilidis, aut alterius cujuslibet haeretici, et haec sermonibus veritatis ac Scripturarum divinarum testimoniis, velut divini altaris igne confutem, nonne evidentior eorum comparatione apparebit impietas? Nam si doctrina ecclesiastica simplex esset, ut nullus extrinsecus haereticorum dogmatum assertionibus cingeretur, non poterat tam clara et tam examinata videri fides nostra. Sed idcirco doctrinam catholicam contradicentium obsidet impugnatio, ut fides nostra non otio torpescat, sed exercitiis elimetur. Propter hoc denique et Apostolus dicebat: Oportet autem et haereses esse, ut probati quique, manifesti fiant in vobis. Hoc est dicere: Oportet haereticorum batillis altare circum dari, ut certa et manifesta omnibus fiat fidelium atque infidelium differentia. Cum enim fides ecclesiastica velut aurum coeperit fulgere, et praedicatio ejus ut argentum igne probatum intuentibus resplenduerit, tunc majore cum turpitudine et decore, haereticorum voces obscuri aeris vilitate sordebunt.
3.19.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIX. De murmure populi contra Moysen et Aaron, et incendio ob hoc in eos immisso.
3.19.1
Loquente Domino ad Moysen, murmuravit omnis multitudo filiorum Israel, sequenti die contra Moysen et Aaron dicentes: Vos interfecistis populum Domini. Cumque oriretur seditio et tumultus incresceret, Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis. Quod postquam ingressi sunt, operuit nubes tabernaculum, et apparuit gloria Domini, etc. Non legimus antea quia obtexerit nubes tabernaculum testimonii, et apparuerit majestas Domini, et receperit intra nubem Moysen et Aaron, nisi nunc cum insurrexerit in eos populus, et lapidare eos voluit. Discamus ex hoc quanta sit utilitas in persecutionibus Christianis, quantum gratiae conferatur, quomodo propugnator eis fiat Deus, quomodo abundanter Spiritus sanctus effundatur. Tunc enim maxime gratia Domini adest, cum hominum saevitia concitatur. Et tunc pacem habemus apud Deum, cum ab hominibus propter justitiam bella perpetimur. Ubi enim abundaverit peccatum, superabunda vit et gratia. Adoperuit ergo nubes tabernaculum, et irruit synagoga super Moysen et Aaron, et apparuit gloria Domini. Quamvis magni sint vitae merito Moyses et Aaron, quamvis animi virtutibus polleant, apparere tamen eis gloria Dei non potuisset nisi in persecutionibus, in tribulationibus, in periculis atque in ipsa morte jam positis. Et tu ergo non putes tibi dormienti et otioso, apparere posse gloriam Domini. An non Paulus apostolus in his gratiam Domini consequi meruit? Nonne super omnes caeteros enumerat se, in tribulationibus, in necessitatibus, in carceribus fuisse, naufragia pertulisse, pericula maris, pericula fluminum, pericula latronum, pericula a falsis fratribus? Quae quanto magis abundant, tanto amplius, qui patienter tulerint, conferunt gloriam Dei.
3.19.2
Et locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: Discedite de medio synagogae hujus, et interimam illos de semel; et ceciderunt in faciem suam. In Sodomis quidem quando minimum decem requirebantur, per quos vix si forte salvari possent hi, qui habitabant Pentapolim Sodomorum, nunc autem etiam duo, si tamen inveniantur tales qualis fuit Moyses et Aaron, sufficere ponit, ut gens Israelitarum tota salvetur. Quid ergo dicemus amplius esse in his duobus. Quae tanta virtus, quod meritum, quo sexcenta millia et eo amplius liberentur ab interitu vastatoris? Ego arbitror quod in Moyse lex significetur, quae docet homines scientiam et amorem Dei, in Aaron supplicandi Deo, et obsecrandi eum forma consistat. Si ergo accidat aliquando indignari nobis, vel universo populo Domini, ut sententia ultionis procedat a Deo, redeat autem lex Dei in cor nostrum, commonens nos et docens converti ad poenitentiam, satisfacere pro delictis, supplicare pro culpis, cessabit continuo iracundia, indignatio conquiescet. Propitiabitur Dominus, quasi Moyse et Aaron intercedentibus pro nobis et pro universo populo supplicantibus. Si vero aliquando oriatur indignatio Dei, et veniat pro peccatis saeva correptio, indurentur autem corda nostra, nec convertamur ad Dominum, neque humiliemur in conspectu ejus, ut in confessione supplicantium motus ejus et iracundiam mitigemus, sed contra dicamus, Non est cura Deo de vita mortalium, nec pertinent haec ad Deum; reliquit nos olim, nec ad notitiam ejus ista perveniunt: si talia cogitemus in cordibus nostris, et haec de ore nostro procedant, certum est non esse in nobis Moysen et Aaron, legis scientiam, et fructus poenitentiae, per quos interitum imminentis exitii possimus evadere. Hoc puto accidisse etiam populo illi, qui fuit ante nos, quando omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, et non fuit qui faceret bonitatem, non fuit usque ad unum. Si enim fuisset, nunquam utique dereliquisset eos Dominus. Sed et nos timeamus, ne forte simile aliquid inveniatur in nobis. Timeo enim illam sententiam, in qua Dominus et Salvator noster, qui cuncta praenoscit, dubitans dicit: Putas veniens filius hominis, inveniet fidem super terram?
3.19.3
Cumque jacerent in terra, dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis. Jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit. Quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad populum, et ad mediam multitudinem, quam vastabat incendium, obtulit thymiama. Et stans inter mortuos et viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit. Fuerunt autem qui percussi sunt quatuordecim millia hominum et septingenti, absque his qui perierant in seditione Chore. Jubentur ergo Moyses et Aaron exire de medio synagogae, ut interimatur synagoga de semel. Sed videamus isti quid faciunt. Sancti sunt, perfecti sunt, et plus magis Evangelii discipuli, quam legis; et ideo diligunt etiam inimicos suos, atque orant pro persecutoribus suis. Illis venientibus ut interficerent eos, isti procidunt in faciem suam super terram.
3.19.4
Et ait Moyses ad Aaron: Assume batillum, et impone super illud ignem ab altari, et injice illi incensum, et offer velociter in castra, et exora pro ipsis. Exiit enim ira in conspectu Domini, et jam coepit vastare populum. Verum quoniam in hos pervenimus locos, volo de bonitate Dei admonere discipulos Christi, ne quis forte vestrum ab haereticis conturbetur, si quando certamen inciderit, illis dicentibus, quoniam Deus legis non est bonus sed justus; et Moysi lex non bonitatem continet, sed justitiam. Videant ergo qui Deum pariter criminantur et legem, quomodo Moyses ipse et Aaron priores fecerunt hoc, quod postmodum Evangelium docuit. Ecce diligit Moyses inimicos, et orat pro persecutoribus suis: quod utique Christus in Evangeliis fieri docet. Audi enim quomodo cadentes in faciem super terram, orant pro illis, qui ad interficiendos eos insurrexerunt. Sic ergo et invenitur Evangelii virtus in lege, et fundamento legis subnixa intelliguntur Evangelia. Nec Vetus Testamentum nomino ego legem, si eam spiritaliter intelligam. Illis tantummodo lex Vetus efficitur Testamentum, qui eam carnaliter intelligere volunt. Et necessario illis vetus effecta est et senuit, quia vires suas non potest obtinere. Nobis autem, qui eam spiritaliter et evangelico sensu intelligimus et exponimus, semper nova est, et utrumque nobis Novum Testamentum est, non temporis aetate, sed intelligentiae novitate. An non et apostolus Joannes in Epistola sua eadem sentit cum dicit: Filioli, mandatum novum do vobis, ut invicem diligatis? cum utique sciret olim datum esse mandatum dilectionis in lege; sed quoniam charitas nunquam cadit, nec mandatum charitatis aliquando veterascit, hoc quod nunquam veterascit, semper novum esse pronuntiat. Semper enim observantes et custodientes se, charitatis mandatum novos reddit in spiritu. Peccatori autem et charitatis foedera non servanti, etiam Evangelia veterascunt. Nec potest ei novum esse testamentum, qui non deponit veterem hominem, et induit novum ac secundum Deum creatum, ut offerat incensum in castris, et exoret pro populo. Jam enim, inquit, vastari coepit populus. In spiritu videbat Moyses, quae gerebantur. Vidit virtutem exisse ad castra, et vastare ac perimere peccatores; et propter hoc hortatur pontificem assumere batillum, ignem de altari imponere, atque incenso super injecto, exire et stare inter medium mortuorum et vivorum, ne ultra procedat vastatio, vel certe, ut verius habet se Scripturae sermo, confractio. Sed primo si videtur, historiae ipsius imaginem describamus, ut cum rei gestae species apparuerit, tunc demum etiam, si quid est in loco mysticum requiramus. Intellige ergo populum Israel in castris per ordinem tribuum familiarumque dispositum; virtutem vero quamdam a Deo missam non sparsim, sed ex prima aliqua parte coepisse populum morte vastare, et procedentem per ordinem, mortis stragem considera. Post haec pontificem indutum esse pontificali, procedere, et portantem batillum atque ignem, cum incenso tendere ad eum locum quo per angelum vastantem mors illata pervenerat, et stantem in eo loco in quo mors finem dederat primis, et erat vicina postremis. Intuere stantem pontificem, et objectione quadam sui, viventes a mortuis dirimentem, virtutem propitiationis ejus, et incensi mysterium crubuisse angelum vastatorem; et in hoc mortem quidem finitam, vitam vero reparatam. Si intellexisti historiae ordinem, et oculis ut ita dicam cernere potuisti stantem pontificem medium inter vivos et mortuos, ascende nunc ad verbi hujus celsiora fastigia, et vide quomodo verus pontifex Jesus Christus, assumpto batillo carnis humanae, et superposito igni altaris, anima sine dubio illa magnifica cum qua natus est in carne, et adjecto etiam incenso, qui est spiritus immaculatus, medius inter vivos stetit, et mortem non fecit grassari ultra, sed sicut Apostolus dicit: Destruxit eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum, ut qui credit in eum jam non moriatur, sed vivat in aeternum. Hoc fuit ergo mysterium, quod postea futurum, jam tunc ille qui populum vastabat, expavit. Agnoscebat enim figuram batilli, et ignis, et incensi, et qualis offerenda esset Deo hostia ab eo qui medius mortuorum vivorumque constiterat, praevidebat. Et illos quidem tunc imago praefigurata salvavit; ad nos autem salutis veritas ipsa pervenit. Neque enim indumenta pontificis purpura ac lana byssoque contexta erubuisset angelus ille vastator; sed iste quae futura erant indumenta magni pontificis intellexit, et his cessit quibus utique universa creatura inferior erat. Puto autem, quod non solum primo adventu Domini et Salvatoris nostri forma ista completa sit, sed eadem fortassis servabitur et in secundo. Veniet enim filius hominis; et cum venerit iterum, sine dubio inveniet quosdam quidem mortuos, quosdam autem viventes. Quod possumus quidem et sic intelligere: quia nonnulli adhuc in hoc vitae statu quo nunc sumus inveniantur, cum multi jam praecesserunt mortui. Potest autem et aliter accipi, ut mortuos corpora intelligamus, viventes autem animas. Quidam autem ex his, qui hunc locum ante interpretati sunt, memini quod mortuos dixerint eos qui nimietate scelerum in peccatis suis mortui intelliguntur, viventes autem eos qui in operibus vitae permanserint. Verumtamen utrolibet modo, stabit etiam in futuro magnus hic pontifex et Salvator noster medius vivorum. Sed et tunc forte medius vivorum et mortuorum stare dicendus est, cum statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem ad sinistros, et dicet his qui a dextris sunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum mundi, etc.. His autem qui a sinistris sunt, dicet: Ite in ignem aeternum, operarii iniquitatis, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus, quoniam non novi vos. Et sunt utique mortui qui in ignem mittuntur aeternum, sunt autem vivi illi qui mittuntur ad regnum.
3.20.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XX. De virgis duodecim tribuum jussu Domini ad tabernaculum allatis, inter quas sola Aaron virga fronduerat.
3.20.1
Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum virgas singulas, et uniuscujusque nomen superscribes virgae suae. Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas eorum familias continebit. Ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio, ubi loquar ad te. Quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Israel quibus contra vos murmurant, etc. Duodecim virgae juxta duodecim in tabernaculo poni praeceptae sunt, et ecce virga Levi viruit, et quid virtutis, id est, numero, Aaron habuerit, ostendit. Quo videlicet signo quid innuitur, nisi quod omnes qui usque ad finem mundi jacemus in morte, quasi virgae reliquae in ariditate remanemus? Sed cunctis virgis in ariditate remanentibus virga Levi ad florem rediit, quia corpus Domini veri, scilicet sacerdotis nostri, in mortis ariditate positum, in florem resurrectionis erupit. Quo flore Aaron recte sacerdos esse cognoscitur, quia hac resurrectionis gloria, Redemptor noster, qui de tribu Juda ac Levi ortus est, intercessor pro nobis esse monstratur. Ecce ergo jam virga Aaron post ariditatem floret, sed virgae duodecim tribuum in ariditate remanent, quia jam quidem corpus Domini post mortem vivit, sed nostra adhuc corpora usque in finem mundi a resurrectionis gloria differuntur. Igitur, sicut diximus, virga Aaron, quae post siccitatem floruit, caro insinuatur Christi, quae postquam de Jesse radice succisa est, vivacius mortificata reviviscit. Itaque virga post ariditatem virescens, Christus est post mortem resurgens. Ipsam enim virgam, ipsum florem intelligimus, ut in virga regnantis potentia, et in flore pulchritudo ejus monstretur. Unde et in Canticis canticorum dicit idem: Ego sum flos campi et lilium convallium. Alii virgam hanc, quae sine humore florem protulit, Mariam virginem putant, quae sine coitu edidit Verbum Dei, de qua scriptum est: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, scilicet Christus, qui futurae typum passionis praeferens, candido fidei lumine, et passionis sanguine purpurabat flos virginum, corona martyrum, gratia continentium. Item tropologice, omnes quoque principes tribus et populi habent virgam. Non enim potest quis regere populum nisi habeat virgam. Unde et Paulus apostolus, quia princeps erat populi idcirco dicebat: Quid vultis? In virga veniam ad vos, aut in charitate spirituque mansuetudinis? Omnes ergo principes tribuum, habeant necesse est virgas suas, sed unus solus est sicut Scriptura refert, pontifex Aaron, cujus virga germinavit. Verum quoniam, ut saepe vidimus, verus pontifex Christus est, ipse solus cujus virga non solum germinavit, sed et floruit, et omnis credulitatis hos credentium populorum attulit fructus. Quis autem est iste fructus quem attulit? Nucis, inquit. Qui fructus quidem primo indumento amarus est, sequenti munitur ac tegitur, tertio sumentem pascit ac nutrit. Talis ergo est in auditorio Christi, doctrina legis et prophetarum. Primo litterae facies satis amara est, quae circumcisionem carnis praecipit, quae de sacrificiis mandat, et caetera, quae per occidentem litteram designantur: haec omnia tanquam amarum nucis corticem, projice. Secundo in loco ad munimenta testae pervenies: in quo vel moralis doctrina vel ratio continentiae designatur, quae necessaria sunt ad custodiam eorum quae servantur intrinsecus, frangenda tamen quandoque, et sine dubio dissolvenda sunt. Ut si verbi causa dicamus, abstinentia ciborum, et castigatio corporis, donec sumus in corpore isto corruptibili et passibili, sine dubio necessaria est. Cum autem confractum fuerit ac resolutum, et resurrectionis tempore incorruptibile ex corruptibili redditum, atque ex animali spiritale, non jam labore afflictionis, nec abstinentiae castigatione, sed qualitate sui, nulla jam corpori corruptela dominabitur. Sic ergo et nunc necessaria abstinentiae ratio videtur, et postmodum non quaerenda. Tertio autem loco reconditum in his in venies, et secretum mysteriorum sapientiae et scientiae Dei sensum, quo nutriantur et pascantur animae sanctorum, non solum in praesenti vita, sed etiam in futura. Iste enim est pontificalis fructus, de quo promittitur his qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia saturabuntur. Hoc igitur modo, in omnibus Scripturis, triplicis hujus sacramenti ratio percurrit. Sic et sapientia monet, ut describamus ea nobis in corde tripliciter, ad respondendum, inquit, verbum veritatis his qui proposuerint nobis. Sic tres puteos fodit Isaac patriarcha, quorum ille solus tertius ab eo latitudo vel amplitudo nominatur. Qui autem sacramentum sacerdotale, et virga nucis, idcirco arbitror etiam Jeremiam, qui erat unus ex sacerdotibus Anathoth, vidisse virgam nuceam, et prophetasse de ea illa quae scripta sunt; vel de virga nucea, vel de lebete sive olla succensa, quasi ostenderet per haec in virga nucea vitam esse, et in lebete succenso esse mortem. Vita enim et mors ponitur ante faciem nostram. Et est vita quidem Christus in sacramento nucis, mors autem diabolus in figura lebetis succensi. Si ergo peccaveris, portionem tuam pones cum lebete succenso. Si autem juste egeris, efficitur portio tua in virga nucea cum magno pontifice. Sed in Canticis canticorum sponsa descendere dicitur in ortum nucis, ubi etiam pariter cum nucibus sacerdotalium quodammodo magnam pomorum copiam perscribitur invenisse.
3.20.2
Fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron. Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, sequenti die regressus, invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi, et turgentibus gemmis eruperant flores. Qui foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. Ecce germinavit virga Aaron in domo Levi. Est hoc unum illud sine dubio, quod fuerat repromissum; sed adduntur alia et dicuntur: Et produxit frontes, et protulit flores, et germinavit nuces. Cum ergo de solo germine fuisset promissum, vide quanta largitur Deus, ut non solum germen produxerit, sed et frondes; et non solum frondes, sed et flores; et non solum flores, sed et fructus. Quid igitur est quod ex his colligere et contemplari debeamus? Primo omnium, resurrectionis ex mortuis sacramentum. Virga igitur arida germinat cum corpus exstinctum coeperit reviviscere. Quae sunt autem quatuor ista quae surgenti corpori praestabuntur? Ut seminatum in corruptione resurgat in incorruptione; et seminatum in infirmitate resurgat in virtute; et seminatum in ignominia resurgat in gloria; et seminatum corpus animale surgat corpus spiritale. Ista sunt quatuor quae virga arida corporis nostri in resurrectione germinabit. Sed et illud secundo in loco dicimus, quia sicut in his promissionem suam Deus in quadruplum dedit, et multo plura et pretiosiora largitus est quam promisit, multo magis in omnibus Scripturae locis, ubi aliqua Dei promissio continetur, si quis tamen ad eam pervenire mereatur, in futuro multipliciter praeparabitur; et sic vere complebitur illud quod Apostolus dicit: Quia oculus non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Possumus adhuc etiam sic intelligere, eorum quae in virga germinaverant differentias. Omnis qui in Christo credit, primo moritur, et post haec renascitur, et est etiam haec figura, quod virga arida postmodum germinabit. Est ergo primum germen, prima hominis in Christo confessio. Secundo frondescit, ut renatus donum gratiae Christi Dei sanctificatione suscipiat: ut inde afferat flores, ubi proficere coeperit, et bonorum suavitate decorari, ac flagrantiam misericordiae et benignitatis effundere, ad ultimum quoque praebeat vitam. Cum enim ad perfectum venerit, et protulerit ex se verbum fidei, verbum scientiae Dei, et alios lucrifecerit, hoc est attulisse fructus, quibus alii nutriantur. Sic ergo quique singuli credentium de virga Aaron, qui est Christus, germinantur, quorum quatuor istae differentiae in aliis Scripturae locis, velut aetates quatuor designantur: quas Joannes apostolus in Epistola sua distinctione mystica comprehendit. Ait enim: Scripsi vobis, pueri, et scripsi vobis, adolescentes, et scripsi vobis, juvenes, et scripsi vobis, patres. In quibus utique non corporalis aetatis, sed animae profectuum differentias ponit, ut etiam in hoc sacerdotalis virgae germina observemus designari. Habentur ergo haec omnia non tam in virga Aaron, quam in ea virga quae exiit de radice Jesse; et flos de radice ejus ascendit, super quem requiescit Spiritus Domini. In quo nec hoc solum videtur otiosum, quod exire dicitur virga, et flos ascendere. Quamvis enim unum sit Christus per substantiam, singulis tamen diversus efficitur, prout intelligit is in quo operatur. Qui autem segnior est et negligentior pro disciplina, fit ei Christus virga, et in virga non ascendere, sed exire dicitur. Exeundum namque est ei, qui iners et segnis est, de eo statu in quo non recte consistit; et transeundum ad alium statum, tanquam virga compulso, id est, veritate doctrinae rigidioris admonito. Qui vero justus est, quia justus ut palma florebit, in hoc ascendere dicitur Christus. Sic ergo qui verberibus indiget, exit ad eum virga; qui autem proficit ad justitiam, ascendit ei in flore: ascendit usquequo afferat fructus Spiritus, qui sunt, charitas, gaudium, pax, sapientia, et reliquae virtutes. Nam de virga Aaron quomodo res gesta sit, ut et flores germinans electionem sacerdotii ejus divinitus indicaret, in hoc libro Scriptura narravit; et tamen de ipsa virga in Exodo dicitur, ut in sanctis sanctorum cum manna in arca poneretur, quando praecipitur de tabernaculo fabricando, vel utique longe ante praeceptum est, quam ipsum tabernaculum fabricatum perfectumque consisteret. Stetit autem primo mense secundi anni, ex quo de Aegypto egressi sunt, et liber iste incipit a secundo mense ejusdem anni secundi, primo die mensis. Unde clarum est, ista per recapitulationem, si librorum ordinem consideremus, id est, praeteritorum recordationem, commemorari, quae putant qui minus diligenter intendunt, eodem facta ordine quo narrantur.
3.21.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXI. De sacerdotio Aaron atque ministerio Levitarum.
3.21.1
Dixitque Dominus ad Aaron: Tu et filii tui et domus patris tui tecum portabunt iniquitatem sanctuarii, et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri, et rel. Haec sunt peccata, quae appellantur sacrificia pro peccatis. Proinde peccata sanctorum dicta sunt, non quae sancti committunt, sed ab eo quod sunt sancta, dictum est sanctorum, quia in sanctis offeruntur, et peccata dicuntur sacrificia pro peccatis: ideo appellata sunt peccata sanctorum, et peccata sacerdotii vestri, id est eadem ipsa quae offeruntur pro peccatis. Sicut etiam in Levitico declarat, et pertinere debere dicit ad sacerdotem. Aliter: Qui meliores sunt, inferiorum semper culpas et peccata suscipiunt. Sic enim et Apostolus dicit: Vos, qui fortiores estis, imbecillitates infirmorum sustinete. Israelita si peccet, id est, laicus, ipse suum non potest auferre peccatum, sed requirit Levitam, indiget sacerdote; imo potius, et adhuc horum aliquid eminentius quaerit: pontifice opus est, ut peccatorum remissionem possit accipere. Sacerdos autem si delinquat aut pontifex, ipse suum potest purgare peccatum, si tamen non peccet in Deum. Requirendum est quomodo et sancti dicantur aliqui, et de peccatis eorum scribatur. Non enim putant quidam, statim ut qui sanctus esse coeperit, peccare jam non potest, et continuo sine peccato putandus est. Si enim sanctus non peccaret, non utique scriptum esset: Sumetis peccata sanctorum. Si sanctus sine peccato esset, non diceret Dominus per Ezechielem prophetam ad angelos quos mittebat peccatores punire, Et a sanctis meis incipietis. Apostolus ad Corinthios scribens dicit: Paulus vocatus apostolus Jesu Christi. Et post pauca: Ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis. Istos ergo quos sanctificatos et sanctos appellat, audi quanta in eis peccata reprehendat. Ait enim in sequentibus: Cum enim sint inter vos aemulationes et contentiones, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Et iterum: Tanquam autem non venturo me ad vos, inflati sunt quidam. Et paulo post: Omnino auditur in vobis fornicatio qualis nec inter gentes. In consequentibus vero: Et vos, inquit, inflati estis, et non potius luctum habuistis. In quo utique nullum reliquit immunem, dum alii fornicationis, alii inflationis et superbiae crimen ascribit. Longum porro est nec praesenti conveniens tempori, ut plurima de his testimonia proferamus, quibus probetur quod hi qui sancti dicuntur, non continue etiam sine peccato esse intelligantur. Sed et nunc quantum locus inquirit dicimus. Sancti dicuntur idemque peccatores illi, qui devoverunt se quidem Deo, et sequestraverunt a vulgi conversatione vitam suam, ad hoc ut Domino serviant. Hujusmodi ergo secundum hoc quod se caeteris actibus circumcisis Domino mancipavit, sanctus dicitur. Potest autem fieri, ut et in hoc ipso quo Domino deservit, non ita omnia gerat ut geri competit, sed delinquat in nonnullis et peccet. Sicut enim is qui sequestrat se et segregat ab omnibus actibus, ut disciplinam verbi gratia medicinae aut philosophiae consequatur, non utique continuo ut se hujusmodi tradiderit disciplinis, ita perfectus erit ut non inveniatur in aliquo peccare; imo potius plurima delinquendo, vix ad perfectionem aliquando perveniet; et statim tamen ut se ad hujusmodi scholas tradidit, certum est eum vel inter medicos, vel inter philosophos numerari: ita de sanctis accipiendum est, quod statim quidem ut mancipat se quis studiis sanctitatis, secundum hoc quod proposuit sanctus appelletur; secundum hoc vero quod necesse est eum in multis delinquere, donec usu et disciplina ac diligentia abscindatur ab eo consuetudo peccandi, etiam peccator, ut supra diximus, appellabitur. Ego autem et amplius addo, quod nisi sanctum propositum aliquis habeat, et sanctitatis studium gerat, cum peccaverit, nescit peccati poenitudinem gerere, nescit delicti remedium quaerere. Qui non sunt sancti, in peccatis suis moriuntur. Qui sancti sunt, pro peccatis poenitudinem gerunt, vulnera sua sentiunt, intelligunt lapsus, requirunt sacerdotem, sanitatem deposcunt, purificationem per pontificem quaerunt. Idcirco ergo caute et significanter sermo legis designat quia pontifices et sacerdotes, non quorumcunque, sed sanctorum tantummodo sumant peccata. Sanctus enim est qui peccatum suum per pontificem curat. Sed redeamus ad pontificem nostrum, pontificem magnum, qui penetravit coelos Jesum Dominum nostrum, et videamus quomodo ipse cum filiis suis, apostolis scilicet et martyribus, sumit peccata sanctorum. Et quidem quod Dominus noster Jesus Christus venit ut tolleret peccatum mundi, et morte sua peccata deleverit, nullus qui Christum credit ignorat. Quomodo autem et filii ejus auferant peccata sanctorum, id est apostoli et martyres, si poterimus, ex divinis Scripturis probare tentabimus. Audi primo Paulum dicentem: Libenter, inquit, expendam et expendar pro animabus vestris. Et in alio loco. Ego non jam immolor, inquit, et tempus egressionis sive resolutionis meae instat. Pro his ergo, quibus scribebat expendisse se et immolari dicit Apostolus; hostia autem immolatur, ut eorum pro quibus jugulatur, peccata purgentur. De martyribus autem scribit Joannes in Apocalypsi: Quia animae eorum, qui jugulati sunt propter nomen Domini Jesu assistant altari. Qui autem assistit altari, ostenditur fungi sacerdotis officio. Sacerdotis officium est, pro populi supplicare peccatis. Unde ego vereor, ne forte ex quo martyres non fiunt, et hostiae sanctorum non offeruntur pro peccatis nostris, peccatorum nostrorum remissio non fiat. Et inde vereor, ne permanentibus in nobis peccatis nostris, accidat nobis illud quod de semetipsis dicunt Judaei: quia non habentes altare, neque templum, neque sacerdotium, et ob hoc nec hostias offerentes, peccata, inquiunt, nostra manent in nobis, et ideo venia nulla subsequitur. Scit tamen Dominus, qui sunt ejus, et in quibus non speratur, habet ille thesauros suos. Non enim sicut homo videt, ita et Deus. Ego non dubito et in hoc conventu esse aliquos ipsi soli cognitos, qui jam apud eum martyres sint, testimonio conscientiae parati, si quis exposcat, effundere sanguinem suum pro nomine Domini nostri Jesu Christi. Non dubito esse aliquos, qui tulerint crucem suam, et sequantur eum. Haec licet per excessum quemdam, necessario tamen videntur dicta, ut intelligeremus quomodo per pontificem et filios pontificis fiat in sanctis remissio peccatorum. Sequitur loquens Dominus ad Aaron dicens: Tu et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii, excubabuntque Levitae ad praecepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi, ita duntaxat, ut vasa sanctuarii non tangant, et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul. Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus caeremoniis ejus, alienigena non misceatur vobis. Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris, ne oriatur indignatio super filios Israel, etc. Ecce mandat Dominus Aaron sacerdoti et filiis ejus, ut ipsi ministrent in tabernaculo testimonii, et sacra vasa praevideant, et omnia quae ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt. Caeteri autem Levitae ad praecepta Aaron et filiorum ejus excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus caeremoniis ejus; verumtamen ad altare non accedant, et sacra vasa non contingant. Quid in Aaron et filiis ejus, nisi perfectiores quosque in Ecclesia, et sanctos doctores sive praesules ecclesiarum Dei accipere debemus? Quorum officii est, ut sacramenta divina manibus contrectent, et vasa sancta, hoc est, sanctae Scripturae mystica verba investigando ventilent, atque ad intellectum perducere festinent, eaque quae ardua sunt actu, ipsi opere complere decertent. Caetera autem turba fidelium opus habet ut diligenter vigili animo ea meditetur quae faciliora sunt, et quae intellectu ipsi capere possunt, illaque custodiat diligenter, quae a magistris sibi servare jubentur, quia non eadem capacitas est sensus perfectorum jam in scientia et rudium adhuc in fide, nec par est strenuitas ingeniosorum et hebetum. Unde et Paulus quibusdam minus capacibus suae doctrinae ait: Lac dedi vobis potum, non escam: nondum enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis. Item alio in loco de perfectioribus quibusdam ait: Loquimur sapientiam inter perfectos, quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Hoc est enim quod in Evangelio fragmenta quae superaverunt turbae a Domino pastae apostoli collegerunt, et duodecim cophinos impleverunt. Hinc et ipsa Veritas de virtutibus eminentioribus disputans, ait: Qui potest capere capiat. Et ad legisperitum: Si vis, inquit, perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo: et veni sequere me. Ideoque observare diligentius, et intendere his quae scripta sunt, convenit eos praecipue qui in ordine sacerdotali gloriantur, ut sciant quidem quod eis lex divina praecepit, observandum. Tu, inquit, et filii tui mecum in conspectu tabernaculi testimonii observate custodias vestras, et altaris, et tabernaculi. Mandata quippe certa sunt et evidentia ut observare debeamus custodias tabernaculi et sacerdotii. Qui sane sit qui observet et faciat ea quae sacerdotibus mandata sunt, et qui sit qui utatur quidem ordine et honore sacerdotii, non observet autem mandata sacerdotibus decreta, ille solus nosse potest qui scrutatur corda et renes. Mandantur autem observare non solum ea quae foris sunt, sed et ea, inquit, curent sacerdotes praecipue quae intra velamen sunt; velut si diceret: Cura sit sacerdotibus evidentia ac manifesta mandata divinae legis implere, ac ministeria ejus abscondita et velata omni perspicacia intueri. Si vero ad hominem velis inferre tabernaculum testimonii, quoniam quidem corpus hominis tabernaculum Paulus appellat dicens: Qui enim sumus in tabernaculo hoc, gemimus aggravati, in quo nolumus exspoliari, sed supervestiri; si ergo ad hominem tabernaculum referamus interiora velaminis, ubi inaccessibilia conteguntur, principale cordis dicimus, quod solum potest recipere mysteria veritatis, et capax esse arcanorum Dei. Altaria vero duo, id est, interius et exterius, quoniam altare orationis indicium est, illud puto significare, quod dicit Apostolus: Orabo spiritu, orabo et mente.
3.21.2
Cum enim in corde oravero, ad altare interius ingredior. Et hoc puto esse etiam quod Dominus in Evangeliis dicit: Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum, et claude ostium tuum, et ora patrem tuum in abscondito. Qui ergo ita orat ut dixi, ingreditur ad altare incensi, quod est interius. Cum autem quis clara voce et verbis cum sono prolatis, quasi ut aedificet audientes, orationem fundit ad Deum, hic Spiritu sancto orat, et offerre videtur hostiam in altari quod foris est ad holocaustomata populi constitutum. Oportet ergo sacerdotes ea curare praecipue et custodire quae intra velamen interius conteguntur, ne quid ibi pollutum, ne quid inveniatur immundum: hoc est, interiorem hominem et cordis secreta curare, ut ibi immaculata permaneant cherubin et propitiatorium. Cherubin scientia intelligenda est veritatis. Interpretatio cherubin, multitudinem, id est, perfectionem scientiae indicat. Et quae est alia perfecta scientia, nisi agnovisse Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum? Haec ergo curanda sunt a sacerdotibus, ut incontaminata et illaesa serventur. Sed et urna habens coelestem cibum mannae, thesaurus utique verbi divini, et arca aurea in qua sunt tabulae testamenti, opinor, non aliud quam mens nostra esse declaratur, in qua legem Dei debemus habere descriptam. Haec autem mensa aurea debet esse, hoc est, pura et pretiosa, in qua legem Dei scriptam semper habeamus, sicut apostolus Paulus ait: Scriptam non atramento, sed spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Hoc est enim quod de quibusdam dicitur, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Quis autem scripsit in cordibus eorum, nisi Deus digito suo? Legem utique naturalem quam Deus humano generi, et in cunctorum mentibus scripsit. Si quis externus, inquit, accesserit, occidetur. Secundum historiam, externos quidem, sive, ut superius ait, alienigenas eos appellat, qui non sunt de tribu Levi, et quibus non est commendatum servitium Dei in tabernaculo agere. Non enim licebat quemlibet de alia tribu praesto esse altari, sive in ministerio operari. Unde Ozias rex, qui erat de tribu Juda sicut in libro Paralipomenon legitur, cum tentaret super altare thymiamatis adolere incensum more sacerdotum, filiorum videlicet Aaron, lepra a Domino in fronte percussus est, atque per sacerdotes de templo turpiter expulsus, habitavit in domo separata, usque ad diem mortis suae.
3.22.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXII. Ubi omnes oblationes filiorum Israel atque primitias sacerdotibus atque Levitis concedit.
3.22.1
Locutus est Dominus ad Aaron dicens: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quae sanctificantur a filiis Israel, tibi tradidi et filiis tuis, pro officio sacerdotali, legitima sempiterna, etc. Primitias omnium frugum, omniumque pecorum sacerdotibus lex mandat offerri, ita ut omnis qui possidet agrum, vel vineam, vel olivetum, vel hortum etiam, et si quid est quod exercetur in terris, sed et si quis peculia cujuscunque nutriat, offerat ex his Deo omne quod primum est, id est, ad sacerdotes deferat. Deo enim offerri dicit, quod sacerdotibus datur. Et hoc est quod docemur ex lege: quia nemo licite nec legitime utatur fructibus quos terra producit, nec animantibus quae pecudum protulit partus, nisi ex singulis quibusque Deo primitiae, id est, sacerdotibus offerantur. Hanc ergo legem observari etiam secundum litteram, sicut et alia nonnulla, necessario puto. Sunt enim aliquanta legis mandata, quae etiam Novi Testamenti discipuli necessaria observatione custodiunt. Et si videtur, prius de his ipsis, quae in lege quidem scripta, sed tanquam in Evangeliis observanda sint, sermo moveatur. Et cum haec patuerint, tunc jam quid in his etiam spiritaliter sentiri debeat, requiremus. Sunt enim qui ita dicant, quia si aliquid omnino observandum est secundum litteram, sed spiritaliter debent universa discerni. Nos autem utriusque assertionis insolentiam temperantes, qualis regula in hujuscemodi legis sermonibus observanda sit, ex auctoritate divinarum Scripturarum proferre tentabimus. Scriptum est enim in octavo decimo psalmo: Lex Domini irreprehensibilis, convertens animas: testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. Praeceptum Domini lucidum illuminans oculos. Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi: justitiae Domini rectae laetificantes corda, judicia vera justificata in semetipsa; desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum nimis et dulciora super mel et favum. Ni ergo essent singula ista a semetipsa diversa, nunquam utique proprias unicuique Scriptura divina differentias indidisset, ut aliud de lege Domini diceret, aliud de mandato, aliud de justificationibus, aliud de judiciis. Est ergo ut in his ostendimus, aliud lex, aliud praeceptum, aliud testimonium, aliud justificatio, aliud judicium. Sed et in ipsa lege, evidentior horum differentia designatur ubi dicitur: Haec est lex, et mandata, et justificationes, et praecepta, et testimonia, et judicia, quae praecepit Dominus Moysi. Cum ergo haec ita se habere, his a se invicem differre distinctionibus legis ipsius testimoniis approbentur, diligentius debemus intendere his quae recitantur ex lege. Quia sicubi scribitur, verbi gratia hoc esse mandatum, non continuo mandatum, lex accipienda est. Vel sicubi scriptum est: Istae sunt justificationes, ut lex aut mandatum putandae sunt. Similiter autem et sicubi scriptum est, testimonia aut judicia, non confusa in unum ex caeteris, sed diversum ab aliis, unumquodque sentiendum est. Si ergo scriptum esse legimus, quia lex umbram habet futurorum bonorum, continuo etiam mandatum, vel justitiae, vel divitiae, de quibus hoc non est scriptum, umbra esse credendae sunt futurorum bonorum. Denique ut exempli gratia unum ponamus ex multis, non est scriptum, Hoc est mandatum paschae, sed, Haec est lex paschae. Et quia lex umbra est futurorum bonorum, lex sine dubio paschae umbra est futurorum bonorum. Cum ergo venio ad locum illum, qui scriptus est de pascha, in ove illa carnali debeo intelligere umbram futuri boni, et hoc sentire, quod pascha nostrum immolatus est Christus. Simili modo invenies etiam de azymis et de caeteris festorum dierum observantiis scriptum. Quia ergo haec omnia sub legis titulo scribuntur in lege necessario, quia lex per praesentem umbram futura bona designat, requirere debeo quae sint azyma futurorum bonorum: et invenio mihi dicentem Apostolum, ut diem festum agamus, non in fermento veteri neque fermento malitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Sed et de circumcisione scriptum est: Haec est lex circumcisionis. Quia ergo circumcisio sub legis titulo censetur, lex autem umbra est, quaero quid circumcisionis umbra futurorum contineat bonorum, ne forte dicat mihi in umbra circumcisionis posito Paulus, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit, etenim non quae in manifesto in carne est circumcisio, illa circumcisio est; neque qui in manifesto in carne Judaeus est, sed qui in occulto Judaeus est; et circumcisio cordis in spiritu non litterae, cujus laus non ab hominibus, sed ex Deo est. Haec ergo singula quae nequaquam penitus secundum litteram observanda dicit, invenies omnia fere apud Moysen sub legis titulo designari. Jam vero in eo ubi dicit, Non occides, non adulterium facies, non furaberis, et rel., hujusmodi non invenimus, quoniam legis in his titulum praemiserit, sed magis haec mandata videntur; et ideo non exinanitur apud discipulos in Evangelio scriptura ista, sed impletur, quia, ut dixi, non mandatum, sed habere dicitur umbram futurorum bonorum. Et ideo haec nobis secundum litteram custodienda sunt. Item alibi: Juste, inquit, sectare quod justum est. Quid opus est in his allegoriam quaerere, cum aedificet etiam littera? Ostendimus ergo esse quaedam quae omnino non sunt servanda secundum litteram legis, et etiam quaedam quae per allegoriam penitus immutari non debent, sed omnimodo ita ut Scripturae de his continent observandae sunt. Nunc autem requiro si sunt aliqua, quae et secundum litteram quidem stare possint, necessario tamen in eis etiam allegoria requirenda sit. Et vide si possumus haec apostolica et evangelica auctoritate munire. Scriptum est enim in lege: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt ambo in carne una. Haec quod allegorica mysteria contineant, Paulus cum in Epistola sua hoc ipsum posuisset exemplum, pronuntiat dicens: Mysterium hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Quod autem oporteat hoc etiam secundum litteram custodiri, ipse Dominus et Salvator docet dicens: Scriptum est: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt ambo in carne una. Quod Deus conjunxit, homo non separet. Et respondit utique observanda esse haec etiam secundum litteram cum dicit: Quod Deus conjunxit, homo non separet. Sed in aliis Epistolis ubi dicit, quia Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera, quis dubitat haec secundum litteram stare debere? Certum est enim, quia et Isaac de Sara, et Ismael de Agar, filii fuerunt Abrahae. Addit tamen his Apostolus et dicit: Haec sunt autem allegorica, quae in duo testamenta convertit. Et Sarae quidem sobolem, tanquam in libertate gignentis, novi testamenti liberos dicit. Agar autem tanquam in servitute generantis, terrenae Jerusalem filios nominavit. Ostendimus ut opinor auctoritate Scripturae divinae, ex his quae in lege scripta sunt, aliqua penitus refugienda esse et cavenda, ne secundum litteram ab Evangelii discipulis observentur; quaedam vero omnimodis ut scripta sunt obtinenda. Alia autem habere quidem et veritatem secundum litteram sui; recipere tamen utiliter ex necessario etiam allegoricum sensum. Erit ergo jam sapientis scribae et edocti de regno Dei, qui sciat de thesauris suis proferre nova et vetera, scire quomodo in unoquoque loco Scripturae, aut abjiciat penitus occidentem litteram et spiritum vivificantem requirat, aut confirmet omnimodis, et utilem aut necessariam probet litterae doctrinam, aut manente historia, opportune et decenter introducat etiam mysticum sensum: sicut et in hoc sermone, quem habemus in manibus arbitror convenire. Decet enim et utile est, etiam sacerdotibus Evangelii offerri primitias. Ita enim et Dominus disposuit, ut qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant; et qui altari serviunt, de altari participent. Et sicut hoc decens et dignum est, sic e contrario et indecens et indignum est, imo et impium, ut is qui Deum colit et ingreditur Ecclesiam Dei, qui scit sacerdotes et magistros assistere altari Dei, et aut verbo Dei aut Ecclesiae deservire, de fructibus terrae quos dedit Deus, solem suum producendo, et pluvias suas ministrando, non offerat primitias sacerdotibus; non mihi videtur hujusmodi anima habere memoriam Dei, nec cogitare, nec credere, quia Deus dederit fructus quos cepit, quos ita recondit quasi alienos a Deo. Si enim a Deo sibi datos crederet, sciret utique numerando sacerdotes, honorare Deum de datis et muneribus suis. Et adhuc, ut amplius haec observanda etiam secundum litteram ipsius Domini vocibus doceantur, addemus ad haec. Dominus dicit in Evangeliis: Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis, hoc est, qui decimas datis mentae, et anethi et cinnamomi, et praeteritis quae majora sunt legis. Hypocritae, haec oportuit fieri, et illa non omitti. Vide ergo diligentius quomodo sermo Domini vult fieri quidem omnimodis quae majora sunt legis, non tamen omitti et ea quae secundum litteram designantur.
3.22.2
Primitias autem quas voverunt et obtulerunt filii Israel, tibi dedit et filiis ac filiabus tuis, jure perpetuo. Qui mundus est in domo tua, vescetur eis. Omnem medullam olei et vini ac frumenti, quidquid primitiarum offerunt Domino, tibi dedi. Universas frugum primitias, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos, et rel. Illud sane necessario commonendum est, quod lex dupliciter dicitur. Nam generaliter omnia ista, hoc est, mandatum, justificationes, praecepta, testimonia, judicia, lex appellantur. Specialiter autem pars aliqua ex his quae in lege sunt scripta lex dicitur: ut sunt ista, de quibus superius disseruimus. Generalis autem lex significatur verbi gratia, ut cum de Salvatore dicitur, quia non venit solvere legem, sed adimplere. Et item alibi: Plenitudo legis est dilectio, in quo utique omnia simul, quae scripta sunt in lege, legem nominavit. Haec diximus asserentes mandatum de primitiis frugum vel pecorum debere etiam secundum litteram stare. Nunc autem videamus quomodo et allegoricum, id est, spiritualem recipiat intellectum. Requiramus ergo, sicubi in Scripturis, praeter de quibus supradictum est, invenimus primitias nominari. Nec enim dixit: Omnes primitiae olei et vini et frumenti, horum omnium primitiae, quae oblatae fuerint Deo, tibi dedica. Requiro ergo nunc praeter haec ubi primitiae nominentur. Si enim omnes primitiae ad pontificem pertinent, necessario nobis et pontifex requirendus est, ad quem pertinere debeant etiam illae primitiae, quas in aliis Scripturae locis inditas invenimus. Et primo quidem omnium, de ipso Domino Christo legimus scriptum, quia sit primitiae mortuorum. Est ergo et ipse in aliqua parte primitiae. Et iterum invenimus de quibusdam dici ab Apostolo, quia sunt primitiae Asiae; et alii primitiae Achaiae. Unde consequens est, per singulas ecclesias aliquos credentium, quos tamen apostolicus spiritus probaverit, primitias nominari. Ex quibus esse arbitror etiam Cornelium illum, qui Caesariensis ecclesiae cum his quibuscum Spiritum sanctum meruit accipere primitiae merito dicetur. Et non solum hujus ecclesiae, sed fortassis et omnium gentium primitiae Cornelius appellandus est. Primus enim credidit ex gentibus, et primus Spiritu sancto repletus est: et ideo recte primitiae gentium appellabitur. Sed requiras fortasse, quis istas primitias offerat Deo, aut quis est pontifex, cujus haec rationibus cedant. Ego arbitror, quod secundum Domini verbum, ager dicatur, hic mundus. Ager autem terrae non solum, sed corda intelligantur humana: quem agrum angeli Dei susceperunt excolendum. Culturae ergo suae fructus ipsi quidem possident et habent, eos videlicet qui sub procuratoribus agunt et actoribus, et nondum usque ad summam perfectionis venerunt. Si quorum vero corda diligenter exculta, et ad perfectum perducta sunt, hos tanquam electos et praecipuos ex caeteris, primitias offerunt pontifici magno. Possumus ergo dicere quia forte in futuro cum omnes fructus congregabuntur ad aream, erunt quidam portio pontificis Christi, erunt et alii portio Levitarum, sicut jam supra diximus, vel angelis, vel coelestibus virtutibus sequestrata. Puto autem quod erunt quidam portio hominum eorum duntaxat, qui in hac vita prudentes ac fideles dispensatores verbi Dei fuerunt. Hoc enim arbitror in Evangeliis designari a Domino, ubi ait ad eum cui crediderat quinque minas, et fecerat ex eis decem: Esto potestatem habens super decem civitates. Cui crediderat unum et facerat ex ea quinque: Esto potestatem habens supra quinque civitates. Quae enim hic potestas civitatum intelligenda est, nisi gubernatio animarum?
3.22.3
Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israel Domino, tibi dedi et filiis ac filiabus tuis jure perpetuo. Ab omnibus ergo fructibus sanctificatis sanctae sunt offerendae primitiae spiritali pontifici. Ex quibus spiritales primitias referimus, audi quos fructus enumeret Apostolus: Fructus, inquit, spiritus, charitas, gaudium, pax, patientia, etc.. Quas igitur primitias ex charitatis fructu, qui primus est fructus spiritus, offeram vero pontifici? Illas ergo puto esse primitias charitatis, ut diligam Dominum Deum meum ex toto corde meo, et ex tota anima mea, et ex tota mente mea. Istae sunt primitiae. Quid autem est quod ex isto charitatis fructu secundo loco habere debeamus? Ut diligam proximum meum sicut meipsum. Illae ergo primitiae charitatis Deo offeruntur per pontificem. Haec vero quae secundo in loco sunt, meis usibus relinquuntur. Puto adhuc esse aliquid ex hoc fructu, quod tertio loco habendum sit, ut diligam etiam inimicos meos. Unde etiam sic potest similiter de caeteris fructibus spiritus, similes invenire primitias. Gaudium secundo loco fructus spiritus describitur. Si ergo in Domino gaudeam, et spe gaudeam, et si gaudeam pro nomine Domini, passus injuriam, in his omnibus aliisque horum similibus, Deo primitias gaudii, et per pontificem verum obtuli. Sed et si rapinam bonorum meorum cum gaudio sustineam, et si tribulationes, si paupertatem, si qualemcunque contumeliam gaudens tolerem, est mihi et iste secundo in loco ex fructibus spiritus, fructus gaudii. Nam si gaudeam de rebus saeculi, de honoribus, de divitiis, falsa sunt ista gaudia ex vanitatibus vanitatum. Si vero in malis gaudeam, et exsultem de aliorum ruinis, ista jam non solum vana, sed diabolica gaudia, imo nec gaudia nominanda sunt. Non est enim gaudere impiis, dicit Dominus. Sequitur.
3.22.4
Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi et filiis tuis. Pactum salis nominat oblationum universitatem, quae ad ministerium vel ad jus pertinebat sacerdotum. Unde est illud quod in Levitico scriptum est: Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies: nec auferas sal foederis Dei tui, de sacrificio tuo. In omni oblatione offeres sal. Figuraliter autem ostendit sapientiam rite competere sacerdotibus ac praedicatoribus legis divinae. Non enim vult nos Deus nimis exteriori uti sapientia, sed apostolica, de qua Paulus dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos. Sapientiam autem non mundi hujus, neque principum mundi hujus, qui destruuntur, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam praedestinavit Deus ante saecula ad gratiam nostram. Et unde certum est hoc, quod sal apostolica scientia posuerit. Plane hoc nobis Dominus ostendit, dicens apostolis: Vos estis sal terrae: si autem sal evanuerit, ad nihilum valebit ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Propterea autem sal apostolicam sapientiam appellavit, quia sicut omnis cibus ad nutriendum aptus, omnimodo sale conditur, ita et omnis sermo utilis ad videndum, apostolicae omnimodo necessarium habet sapientiae condimentum. Ergo Aaron et filiis ejus, pactum salis est sempiternum, quia non solum primo Ecclesiae gradui, quem tenent episcopi, necessaria est sapientia, sed etiam caeteris minoribus gradibus, presbyteris scilicet, diaconibus, atque omni ordini ecclesiastico. Et hoc coram Domino: quia puram et sine omni succo versutiae atque malitiae coelestis, amanda et discenda atque docenda est sapientia. Sapientia enim hujus saeculi inimica est Deo: quae semper jactantiam et contentiones superfluas amat. Unde et Jacobus apostolus in Epistola sua, quam ad dispersos scripsit, rixas et contentiones prohibens ait: Quoniam si zelum amarum habetis, et contentiones in cordibus vestris sunt, nolite gloriari, et mendaces esse adversum veritatem. Non est ista sapientia desursum descendens a Patre luminum, sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quae autem de sursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis judicans sine simulatione. Fructus autem justitiae, in pace seminatur, facientibus pacem.
3.23.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIII. De decimis dandis in usum Levitarum.
3.23.1
Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos. Ego pars et haereditas tua in medio filiorum Israel. Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israelis in possessionem, pro ministerio quo servivit mihi in tabernaculo foederis, ut non accedant ultra filii Israel ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum, solis filiis Levi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt, decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi. Et in Veteri et in Novo Testamento ministris altaris et servitoribus templi Domini, mandatum est de oblationum largitate et decimarum dato nutrimentum habere, nec terrenis possessionibus concessum est eis adipiscendis ullo modo inhiare. Unde Dominus in Evangelio apostolis et praedicatoribus Evangelii praecepit, dicens: Euntes autem praedicate, dicentes, quia appropinquabit regnum coelorum. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite. Gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via, neque duas tunicas, neque calciamenta, neque virgam. Dignus est enim operarius cibo suo. Hinc et Paulus Corinthiis loquens: Nescitis, inquit, quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt, edunt? Qui altari deserviunt, cum altari participant. Ita et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere. Hinc et ad Timotheum scribens, ait: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit. Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. Laborantem enim agricolam oportet primum de fructibus terrae percipere. Nec enim conveniens est ut ille, quem oportet semper astare officio divino, pro acquirendo occupetur terreno lucro. Si quis autem quaesierit quid mystice decimae significent, sciat observantiam legis in eis accipere posse, sive integritatem fidei catholicae, seu perfectionem bonorum operum, quae maxime his convenit habere, qui speciale Deo servitium secundum electionem, qua electi sunt ad ministerium divinum, exhibere debent. In denario enim numero creaturae et Creatoris cognitio comprehenditur, quia septenarius numerus ad aeternam respicit naturam, tribus videlicet vim animae ostendentibus. Unde et in Deuteronomio scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex fortitudine tua. Corpus autem ex quatuor notissimis constat elementis. Hinc enim septenarium, si ternario numero fidem et confessionem sanctae Trinitatis exprimenti adjunxeris, denarium rite complebis.
3.23.2
Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Praecipe Levitis atque denuntia: Cum acceperitis a filiis Israel decimas, quas dedi vobis, primitias eorum offerte Domino, id est, decimam partem decimae, ut reputetur vobis in oblationem primitivorum. Tam de areis quam de torcularibus, et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date ea Aaron sacerdoti, et rel. Hoc in expositione allegorica ita arbitror posse constare, si quis vel egentibus distribuat, vel faciat aliquid boni operis, pro mandato munus obtulit Deo. Sed hujus muneris offert primitias, si non solum cibos verbi gratia, vel pecuniam largiatur, sed et affectum miserendi habeat et compatiendi. Hoc enim est quod requirit ab homine Deus, ut mens ipsa piis et misericordibus repleatur et formetur affectibus, et ab omnibus immolationibus eorum. Immolatio spiritalis est illa quam legimus: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Laudare enim Deum et vota orationis offerre, immolare est Deo. Sed hujusmodi immolationis primitiae, ita per pontificem offerentur, si non solum verbis et voce, sed et mente oremus et corde. Secundum quod et Paulus monet: Orabo spiritu, orabo et mente. Psalmum dicam spiritu, psalmum dicam et mente. Assistunt enim et nunc angeli Dei, cultores et agricolae cordis nostri, et requirunt si est in aliquo nostrum hujuscemodi mens tam sollicita, quae verbum Dei tanquam semen divinum tota aviditate susceperit, si fructum statim ut ad orationem surgemus, ostenderit, id est, si collectis et congregatis intra se sensibus, oret Deum, si non evagetur mente et cogitationibus evolet, ita ut corpore quidem in oratione curvetur, sensibus autem per diversa discurrat. Si quis, inquam, in tantam et directam obsecrationem suam, et ipsis conspectibus atque ineffabili illi lumini se intellexerit assistentem, ibique orationes et obsecrationes postulationesque et gratiarum actiones suas profuderit, nulla extrinsecus phantasiae sollicitus imagine, is se noverit per angelum, qui assistit altari, obtulisse immolationis suae primitias pontifici magno et vero, Christo Jesu Domino nostro.
3.24.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIV. De vacca rufa et caeremoniis ejus, atque munditiis ex cineribus ejus factis.
3.24.1
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Ista est religio victimae, quam constituit Dominus. Praecipe filiis Israel, ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum; tradesque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra immolabit in conspectu omnium; et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus, comburetque eam cunctis videntibus. Tam carnibus et pelle ejus quam sanguine et fimo flammae traditis. Lignum quoque cedrinum et hyssopum coccumque bis tinctum, sacerdos mittet in flammam, quae vaccam vorat, et tunc demum lotis vestibus et corpore suo, ingredietur castra; commaculatusque erit usque ad vesperam. Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperam. Colliget autem mundus vir cineres vaccae, et effundet eos extra castra, in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam et in aquam aspersionis, quia pro peccato vacca combusta est. Solet per masculinum sexum fortitudo, per femininum vero infirmitas designari. Quid ergo per vaccam, nisi assumpta ad sacrificium infirmitas incarnationis Dominicae figuratur? De quo scriptum est, quia et si mortuus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Bene autem vacca haec etiam rufa dicitur, quia videlicet ejus humanitas rubra per cruorem passionis fuit. Unde et in Canticis canticorum ab sponsa describitur dicente: Dilectus meus candidus et rubicundus. Candidus videlicet ex divinitate, rubicundus ex sanguine. Candidus per justitiam vitae, rubicundus ex cruore passionis. Aetatis integrae, in qua nulla sit macula. Aetas humanitatis Dei integra est, omnis ejus operatio perfecta. In qua videlicet humanitate macula non fuit, quia et veraciter de eo scriptum est: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. Bene autem subditur, nec portaverit jugum. Scriptum quippe est: Omnis qui peccat, servus est peccati. Quia ergo Dominus nulli peccato succubuit, jugum minime portavit. Sequitur: Tradesque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra immolabit in conspectu Domini. Quid est quod haec vacca ad immolandum sacerdoti traditur, nisi quod incarnatus Dominus, qui pro redemptione nostra sacrificium semetipsum fecit, in judicio populi manibus datur; qui etiam extra castra in conspectu Domini immolatus est, quia videlicet extra portam passus est? Unde et per Paulum apostolum dicitur: Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Non enim hic habemus manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Idcirco enim extra portam passus est, ut a conversatione nos vitae praesentis, quasi a civitate foras educeret, et a terrena inhabitatione corde nos evellere persuaderet. Bene autem dicitur, quia immolabit eam in conspectu Domini. Redemptor enim noster in conspectu hominum quasi extinctus est, sed in conspectu Patris immolatur, quia quod ante oculos hominum poena, hoc ante oculos Patris sacrificium fuit. Et intinget digitum in sanguine. Quid per digitum nisi discretio nostrae operationis accipitur? In sanguine ergo vaccae digitum intingere, est in passione incarnationis Dominicae nostra opera consecrare, ut passionem ejus quam cognoscimus imitemur, sicut scriptum est: Christus pro nobis passus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Eleazar itaque sacerdos, et immolat, et in sanguine ejus digitum intingit: quia videlicet plebs Judaea ex reproborum parte humilitatem Domini usque ad passionem persecuta est; ex electorum vero parte operationem humilitatis ejus imitata. Et asperget contra fores tabernaculi. Quid ergo hoc loco tabernaculum, nisi tota simul Synagoga accipitur? Qui ergo tinxerit in sanguinem ejus digitum, eumdem sanguinem contra fores tabernaculi aspergat, id est, quisquis passionis ejus vias imitatur, Synagogae non credenti et contradicenti, per exempla bona, per praedicationem rectam, signum bene vivendi praebeat. Contra fores enim tabernaculi vaccae sanguinem aspergere, est resistenti plebi Judaicae per praedicationem rectam, per sancta opera, passionis ejus exempla monstrare. Bene autem dicitur ut digitus in ejus sanguine septem vicibus intingatur et aspergatur. In septenario enim numero perfectio accipitur. Unde et septem diebus universum tempus impletur, et Spiritus sanctus septiformis vocatur. Septem ergo vicibus in sanguine ejus digitum intingere, est perfecta operatione mysterium passionis ejus imitari. Et septem vicibus contra synagogam aspergere, est perfecta praedicatione sacramenta incarnationis ac passionis ejus, infidelibus denuntiare. Comburitque eam cunctis videntibus extra castra, tam pelle et carnibus ejus, quam sanguine et fimo flammae traditis. Quid per carnem et pellem, quid per sanguinem et fimum vaccae, nisi carnalia sacrificia in Testamento Veteri habita, quae infirmitatem denuntiabant Domini, designantur? Quae omnia postmodum spiritaliter a Patribus intellecta, juxta exterius ministerium stercora sunt vocata. Unde Paulus cum de sacrificiis carnalibus loqueretur, dicit: Propter quae omnia detrimentum feci, et arbitror, ut stercora. Quae flammae traduntur, quia quamvis carnaliter primum sint exhibita, postmodum per Spiritum sanctum intelligentiae igne consumpta sunt. Possumus tamen in eadem vacca, id est, in ipsa infirmitate incarnationis Dominicae, carnem, pellem, sanguinem, fimum, singula quaeque opera accipere. Quid enim per carnem et pellem, nisi exteriora ejus opera designantur? Quid per sanguinem, nisi subtilitas internaque virtus, exteriora acta vivificans? Quid per fimum, nisi lassitudo, sitis, esuries, timor mortis, et quaeque ex humanitate suscepta pati voluit, designantur? Quod enim ex defectu nostrae mortalitatis habuit, quasi fimus in eo abjiciendum fuit. Quae tamen omnia quae ex infirmitate suscepit, quia pro nostra redemptione exhibuit, igne concremanda sunt, id est, juxta virtutem sancti Spiritus intelligenda, ut quaeque ab eo corporaliter gesta sunt, per incorporeum divinitatis ejus spiritum disposita sentiantur. Unde et bene subjungitur: Lignum quoque cedrinum et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quae vaccam vorat. Cedrus quippe, et altum et imputribile lignum est. Hyssopus vero herba valde humilis est, quae tamen inflationem amovet pulmonis. Quid enim per cedrum, nisi alta et perseverans contemplatio? Quid in hyssopo, nisi mansueti cordis humilitas designatur? Quia qui jam alta contemplatione ad superna attollitur, necesse est ut per humilitatis compassionem inferioribus condescendat, et non se ex eo quod habet erigat, sed quidquid habet his etiam qui illud non habent praedicando libenter impendat. Quid vero in cocco bis tincto, nisi charitatis virtus exprimitur? Quae coccus bis tinctus dicitur, quia charitas per flammam sancti amoris accensa, duobus exhiberi praeceptis jubetur, id est Dei et dilectione proximi. Bis tinctus ergo coccus est charitas duplici praecepto formata, ut sic diligatur Deus, ne deseratur proximus, sic diligatur proximus, ne contemnatur Deus. In hac ergo flamma, quae vaccam vorat, cedrum, hyssopum, bis tinctum coccum sacerdos mittit. Omnes enim, qui in Christo credimus, sacerdotes sumus. Unde scriptum est: Vos autem genus electum, regale sacerdotium. Sed quidquid per contemplationis alta sentimus, quidquid per mansuetudinem humilitatis, quidquid per ignem charitatis exhibemus, in spiritu passionis Dominicae tingere debemus, ut omne quod in nobis est, illum imitetur a quo est. Nam si extra imitationem passionis ejus aliquid agimus, non tam virtutem, quam vitium agimus. Mittatur ergo in flammam, quae vaccam vorat cedrus, id est perseverantia atque altitudo contemplationis nostrae, comburatur igne passionis Dominicae. Mittatur in flammam, quae vaccam vorat hyssopus, id est humilitas cordis nostri veritatem mansuetudinis, ex admistione Dominicae passionis trahat. Mittatur in flammam, quae vaccam vorat bis tinctus coccus, id est charitas, quae nos ad amandum Deum et proximum excitet, assidue nos contemplari passionem Dominicam compellat, ut in ipsa discat opera recta quae faciat. Potest tamen etiam aliter intelligi, ut per cedrum significetur spes, quae alta appetit; per hyssopum vero, quae etiam calore suo stomachi immunditiam purgat, significatur fides, quae in imis adversa aequanimiter tolerat, ut quod ex anteactis peccatis contractum fuerat, mundet. Per coccum quoque, ut dictum est, exprimitur charitas. Unusquisque nostrum igitur in flamma, quae vaccam vorat, cedrum, hyssopum, coccum bis tinctum mittat, id est, in sacrificium passionis Dominicae spem, fidem, charitatem exhibeat, ne passionem Redemptoris sui sine causa audiat si non ad haec etiam opera necessario subjungat. De quibus tribus Paulus apostolus dicit: Nunc autem manet fides, spes, charitas; major autem his est charitas. Unde et hic coccus extrema ponitur, quia videlicet fide, spe completa, cum ad aeternam patriam venimus, sola in nobis charitas ad ultimum multiplicabitur. Potest iste sacerdos vel is qui vaccae carnes, pellem, sanguinem, fimum comburit, ordinem Judaici sacerdotii cum supposita plebe in nece Domini consentientis signare. Unde et adhuc apte subjungitur. Et tunc demum lotis vestibus et corpore suo, revertetur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperam. Quid enim per vesperam, nisi finem mundi accipimus? Et sacerdos iste, vel qui vaccam igni tradit, id est Judaicus populus, immundus est usque ad vesperam, quia usque ad finem mundi infidelis remanet. Sed lotis vestibus suis et corpore suo, ad vesperum castra ingreditur, quia fine mundi veniente, mundatis infidelitatis suae operibus, etiam Judaicus populus ad cognitionem conditoris sui revertitur, sicut scriptum est: Si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris, reliquiae salvae fiunt. Et sicut rursum scriptum est: Donec plenitudo gentium introierit, et sic omnis Israel salvus fiet Ad vesperam igitur lotis vestibus sacerdos intra castra redit, qui ante vesperam commaculatus est, quia infidelis populus Judaicus usque ad finem mundi, extra mandata vitae, velut extra castra est positus, pravis operibus commaculatus. Sed quod cum aqua baptismatis et poenitentia lavatur, tunc ad cognitionem fidei ad vesperum, id est in fine mundi quasi in castra revertitur, potest intelligi, quod iste sacerdos in lotis sit vestibus, et usque ad vesperum immundus, quia idem Judaicus populus ex eorum parte, qui crediderunt, jam vestes lavit, sed ex eorum parte, qui necdum crediderunt, adhuc immundus usque ad vesperum permanet. Lavat ergo vestimenta et corpus, qui credendo exteriora opera et interiora, mentem a pravis actionibus mundat. Et plene tunc ad castra revertitur, cum ad fidem perfecte revocatur. Sed quia Judaea in infidelitate et reproborum parte perdurante, ad fidem gentilis ingreditur, et mysteria divinae incarnationis intelligit, recte illic subjungitur: Colliget autem cineres vaccae vir mundus, id est, gentilis populus jam fide mundatus. Unde et scriptum est: Fide mundans corda eorum. Vaccae cineres colligit, qui subtilisma sacramenta divinae incarnationis agnoscit. Et vaccae, quam sacerdos combussit, cineres vir mundus colligit, quia infirmitatis Domini, quam Judaicus populus in morte mactavit, subtilissima mysteria populus gentilis intelligit.
3.24.2
Bene autem sequitur: Et effundet in loco purissimo extra castra, quia idem gentilis populus, qui secreta ac mysteria divinae incarnationis agnoscit, bona quae accepit praedicare non cessat, ut quod ipse didicerit, aliis etiam nescientibus innotescat. Sed quia secreta ac mysteria incarnationis Dominicae pravis ac pollutis manibus non sunt tradenda, bene dicitur, effundet in loco purissimo extra castra. Extra castra quippe fuerat omnis gentilitas, quia extra legem, extra sacrificium, extra synagogam. Sed tamen ad fidem veniens cor mundavit, et in ea cineres vaccae funduntur, quia mundo cordi gentilitatis mysterium Dominicae incarnationis creditur. Multi itaque ex gentilitate conversi, praedicatores sunt facti, et eidem gentilitati venienti ad fidem Redemptoris mysteria tradiderunt. Vir ergo mundus in loco purissimo vaccae cineres fundit, dum quilibet doctor ex gentilitate assumptus, munda per humilitatem corda gentilium requirit, et mysteria eis Redemptoris nostri tradere non desistit. Quod cum agitur, fides gentilium multiplicatur, divina virtus agnoscitur, disciplina praeceptorum tenetur. Unde et recte subjungitur: Ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam. Israel namque interpretatur videns Deum. Et non immerito conversa gentilitas Israel dicitur, quae jam fide Deum contemplatur. Isti ergo cineres multitudini filiorum Israel in custodiam fiunt, quia subtilia sacramenta mundis gentilium cordibus tradita in mentis munitione vertuntur. Bene autem subditur, et in aquam aspersionis. Propter operationem namque in custodia nostra sunt cineres, propter baptismum vero in aqua aspersionis, cineribus ejus utimur, ut dum consideratis ejus operibus nostra acta sub disciplina redigimus, vaccae cineres in custodia nostra servemus: qui dum secreta atque subtilia operationis illius per imitationem attendimus, per haec nobis et munditiam et perseverantiam providemus. Apte autem subjungitur, quia pro peccato combusta est vacca. Tunc enim nostram custodiam provide custodimus, cum Redemptorem nostrum pro nostris iniquitatibus passum sollicite consideramus. Perpendimus namque quid retribuat bonis, qui voluit mori pro malis. Perpendimus, quid ad justitiam fidei adducti esse gratiae debeamus, qui et in iniquitatibus positi, intercessionem mortis ejus accipimus. In custodia ergo cineres fiunt, quia pro peccato combusta est vacca, dum passionis ejus mysteria sollicite contemplantes, quae operari debeamus agnoscimus, qui Redemptorem nostrum etiam pro iniquis nobis mortuum non ignoramus. Item moraliter vaccam mactamus, cum carnem a lascivia voluptatis extinguimus. Quam cum hyssopo lignoque cedrino ac cocco offerimus, quia cum maceratione carnis, sacrificium fidei, spei et charitatis adolemus. Quisquis ergo semetipsum Deo sacrificium obtulit, si perfecta desideret, curet necesse est ut non solum ad operationis se latitudinem, verum etiam ad culmina contemplationis extendat. Sed inter haec magnopere sciendum est, quia valde inter se diversae sunt conspersiones animarum. Nonnulli namque hominum ita sunt otiosae mentis, ut si eos labor occupationis excipiat, in ipsa operis occupatione succumbant. Et nonnulli ita inquieti sunt, ut si vacationem laboris habuerint gravius laborent, quia tanto detentiores cordis tumultus tolerant, quanto eis licentius a cogitatione vacant. Unde necesse est ut nec quieta mens ad exercitationem se immoderati operis dilatet, nec inquieta ad studium contemplationis angustet. Saepe enim qui contemplari Deum quieti poterant, occupationibus pressi ceciderunt; et saepe qui occupati bene humanis usibus viverent, gladio suae quietis exstincti sunt. Hinc namque est, quod nonnulli inquieti spiritus, dum plus exquirunt contemplando quam capiunt, usque ad perversa dogmata erumpunt. Et dum veritatis discipuli esse humiliter negligunt, magistri errorum fiunt.
3.24.3
Habebunt hoc filii Israel et advenae qui habitant nter eos sanctum jure perpetuo. Et erit, inquit, filiis Israel et proselytis, qui apponuntur, legitimum aeternum. Quid aliud ostendit, nisi baptismum Christi, quem significabat aqua aspersionis, et Judaeis et gentibus profuturum, id est, filiis Israel et proselytis, tanquam naturalibus ramis, et inserto pinguedine radicis oleastro. Quem autem non faciat intentum, quod post ablutionem de singulis quibusque dicitur, et immundus erit usque ad vesperam. Neque hic tantum, sed in omnibus talibus mundationibus hoc dicitur. Ubi nescio utrum aliquid aliud possit intelligi, nisi quod omnis homo post remissionem plenissimam peccatorum, permanendo in hac vita contrahit aliquid unde sit immundus, usque ad ejusdem vitae finem, ubi dies iste quodammodo clauditur, quod significat vespera. Deinde incipit Scriptura dicere et exsequitur, quemadmodum immundi facti homines aqua illa aspersionis purificentur.
3.24.4
Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus, aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo: et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari. Omnis qui tetigerit humanae animae morticinium, et aspersus hac commistione non fuerit, polluit tabernaculum Domini, et peribit ex Israel, quia aqua expiationis non est uspersus. Immundus erit, et manebit spurcitia super eum, etc. Qui tetigerit, inquit, mortuum, omnis anima hominis immunda erit septem diebus. Hic purificabitur die tertio et die septimo, et immundus erit. Et hic nihil aliud intelligendum video, nisi contactum mortui esse hominis iniquitatem. Septem vero dierum immunditiam propter animam et corpus dictum puto: animam in ternario, corpus in quaternario. Secundum hoc, dictum arbitror per prophetam: In tribus et quatuor non adversabor. Adjungit autem et dicit: Si autem non purificatus fuerit die tertio et die septimo, non erit mundus. Omnis qui tetigerit ab omni anima hominis et mortuus fuerit, et non fuerit purificatus die quarto et in die septimo, id est ante mortuus fuerit tacto mortuo, quam fuerit purificatus, tabernaculum Domini polluit, exterminabitur anima illa ex Israel. Notandum est quod difficillime reperitur in his libris aliquid evidentius de vita animae post mortem fuisse conscriptum. Purificabitur die septimo, et lavabit vestimenta sua, et lavabitur aqua, et immundus erit usque ad vesperam. Alia est aqua aspersionis, et alia utique illa qua lavat vestimenta sua. Et lavabitur aqua, quam puto spiritalem intelligendam per significationem, non per proprietatem. Nam sine dubio visibilis erat, sicut illae omnes umbrae futurorum. Proinde qui sacramento baptismi recte abluitur, quod illa aspersionis aqua figurabat, mundatur, et spiritaliter, id est invisibiliter in carne et in anima, ut sit mundus et corpore et spiritu. Vas quod non habuerit operculum vel ligaturam desuper, immundum erit. Tegmen operculi vel ligatura est censura disciplinae, quia quisquis non premitur, quasi vas immundum pollutumque reprobatur. Quasi enim vas sine operculo vel ligatura polluitur, qui per studia ostentationis patens, nullo velamine taciturnitatis operitur.
3.24.5
Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui, sive os illius vel sepulcrum, immundus erit septem diebus. Secundum aliam editionem ita legitur: Omnis qui tetigerit super faciem campi vulneratum aut mortuum, aut os hominis aut monumentum. Quaeri potest quare dictum sit, vulneratum aut mortuum. Si enim aliud voluit intelligi vulneratum aut mortuum, cavendum est ne putetur immundus esse etiam qui tetigerit vulneratum vivum: quod utique absurdum est. Sed quia possunt et mortui esse vulnerati, ipsos mortuos intelligitur decrevisse, ut vulneratum mortuum intelligamus, id est vulnere peremptum, aut mortuum sine vulnere. Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas. In quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos, atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die: expiatusque die septimo, lavabit se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperam, etc. Quod vero hyssopo dixit aquam aspersionis aspergi, quae herba supra diximus fidem significari, quid aliud occurrit, nisi quod scriptum est, fide mundans corda eorum? Non enim prodest baptismus si desit fides. A viro autem mundo dixit hoc fieri ubi significantur ministri portantes personam Domini sui, qui vere vir mundus est. Nam de his ministris in consequentibus dicit: Et qui circumasperget aquam aspersionis, lavabit vestimenta sua, id est, observabit et corpus; et qui tetigerit aquam aspersionis, immundus erit usque ad vesperam: et omne quodcunque tetigerit ille immundus, immundum erit: et anima, quae tetigerit, immunda erit usque ad vesperam.
3.25.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXV. De seditione Israelitarum ad aquam contradictionis.
3.25.1
Veneruntque filii Israel, et omnis multitudo in deserto Sin, mense primo; et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco. Cumque indigeret aqua populus, coierunt adversum Moysen et Aaron, et versi in seditionem dixerunt: Utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino! Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et jumenta nostra moriamur? Quare fecistis nos oscendere de Aegypto, et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec vineas, nec mala granata? Insuper et aquam non habet ad bibendum. Ingressus Moyses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum foederis, corruerunt proni in terram, et apparuit gloria Domini super eos, etc. Tricesima tertia mansio est in deserto Sin: haec est Cades. Sin autem interpretatur sancta: tropus per antiphrasim, sicut lucus, cum minime luceat: et bellum, quod tamen sit horridum. In hac mansione moritur Maria et sepelitur. Videtur in Maria prophetia mortua; in Moyse et Aaron, quod legi et sacerdotio Judaeorum finis impositus sit: quod nec ipsi ad terram repromissionis transcendere valeant, nec credentem populum de solitudine hujus saeculi educere, nisi solus Jesus, id est, Salvator, verus Dei Filius. In hac etiam mansione propter aquas contradictionis Moyses offendit Dominum, et prohibetur transire Jordanem. Perturbatus enim murmure populi, dubitanter petram percussit virga, quasi illud non posset Deus facere, ut aqua de petra proflueret, quod ante jam fecerat. Quid ergo hic fides Moysi insinuat, quod in aquam de petra ejiciendam titubaverit? Hanc prophetiam fuisse de Christo recte intelligimus. Dum enim Moyses in Scripturis sanctis aliam atque aliam pro re aliqua significanda personam gerat, nunc tamen populi Judaeorum sub lege positi personam gerebat, eumque interim prophetica pronuntiatione figurabat. Nam sicut Moyses, petram virga percutiens, de Dei virtute dubitavit, ita ille populus qui sub lege per Moysen data tenebatur, Christum ligno crucis affigens, eum virtutem Dei esse non credidit. Sed sicut percussa petra manavit aquam sitientibus, sic plaga Dominicae passionis, effecta est vita credentibus. Habemus enim de hac re praeclarissimam vocem apostolicam, cum inde loqueretur dicens: Petra autem erat Christus. Hanc ergo carnalem de Christi divinitate desperationem, in ipsius Christi altitudine Deus mori jubet, cum mortem carnis Moysi in monte imperat fieri. Sicut enim petra Christus, ita et mons Christus. Petra humilis fortitudo, mons eminens magnitudo: quia sicut Apostolus ait, petra autem erat Christus, ita ipse Dominus: Non potest civitas abscondi super montem constituta, se scilicet montem, fideles autem suos in sui nominis gloria fundatos, asserens civitatem. Prudentia enim carnis vivit, cum tanquam petra percussa, Christi humilitas in cruce contemnitur. Christus crucifixus Judaeis scandalum est, gentibus autem stultitia, et prudentia carnis moritur, cum tanquam montis eminentia, Christus excelsus agnoscitur. Ipsis enim vocatis Judaeis et Graecis, Christus Dei virtus et Dei sapientia est.
3.25.2
Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et jumenta. Significata est ergo de Christo profluens gratia spiritalis, qua interior sitis irrigaretur. Sed quod virga petra percutitur, crux Christi figuratur. Ligno enim accedente ad petram, gratia manavit. Et quod hic percutitur, evidentius significat crucem. Duo quippe ligna sunt crux.
3.25.3
Dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam eis dedi. Haec est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israel contra Dominum, et sanctificatus est in eis. Quod de aqua illa, quae de petra profluxit dictum est, haec est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israel contra Dominum, sive juxta id, quod in aliis exemplaribus habetur, maledixerunt filii Israel ante Dominum, et sanctificatus est in ipsis, prius maledixerunt, quando locuti sunt contra beneficium Domini, quo educti erant de Aegypto; et postea sanctificatus est in ipsis, cum illo miraculo aquae profluentis, ejus sanctitas declarata est. An forte duo genera hominum demonstravit, et contradicentium gratiae Dei, et percipientium gratiam Christi, ut illis sit aqua contradictionis, istis sanctificationis. Nam et de ipso Domino in Evangelio legitur: Et in signum cui contradicetur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).