Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rabanus-maurus780-856" aria-label="More works by Rabanus Maurus">
—
⋯
Original / primary: 8937 Episto181
3.1
EPISTOLA III. AD EGILEM PRUMIENSEM ABBATEM. De corpore et sanguine Domini adversus Ratpertum .(Mabill., Act. SS. ord. S. Bened., t. VI.)
3.1
Quod corpus et sanguis Domini vera sit caro, verusque sit sanguis, unusquisque debet credere, nosse, tenere, confiteri pariter et incunctanter asserere fidelis. Prorsus quisquis hoc negat, esse cognoscitur et convincitur infidelis, quippe qui non credit ipsi Domino dicenti:« Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis;» et:« Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo;» et:« Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.» Quod explicans beatus Augustinus ait:« Ergo si vere est cibus, et vera caro: et si vere est potus, utique et verus sanguis; alioquin, quomodo verum erit quod dicit: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita, nisi vera sit caro? Hoc ergo profecto fidelissime confirmo, et addo: quod sicut veritas est Christus, et verus agnus Dei qui quotidie pro vita mundi mystice immolatur: ita procul dubio ex pane vera caro, et ex uno verus sanguis ejus consecratione Spiritus sancti potentialiter creatur. Quia revera, quemadmodum sanctus Augustinus verissime testatur, sicut de Virgine per Spiritum sanctum vera caro sine coitu creatur, ita per eumdem ex substantia panis ac vini mystice idem Christi corpus et sanguis consecratur.» Quae cum certissime omnia sint, nec ullus hinc Christianus Christo credens ambigere possit, quod et ipsum esse verum pars etiam gentilium scit. Nam quondam in terra Wlgarorum quidam nobilis potensque paganus bibere me suppliciter petivit in illius Dei amore qui de vino sanguinem suum facit.
3.2
Illud in hoc libro mihi prius penitus fateor inauditum reperiri sub nomine sancti Ambrosii, quod non sit haec alia caro Christi, quam quae nata est de Maria, et passa in cruce, et resurrexit de sepulcro.« Haec, inquit, ipsa est, et ideo Christi est caro, quae pro mundi vita adhuc hodie offertur.» Hoc in capitulo positum est secundo. Similiter dicitur et in octavo:« Vere crede, et hoc quod conficitur in verbo Christi per Spiritum sanctum, corpus ipsius esse ex Virgine.» Istud plane fateor nunquam me prius audisse, vidisse, legisse; multumque miratus sum hoc sanctum Ambrosium dixisse: et insuper etiam multo magis miror auctorem hujus voluminis istud ibi posuisse. Quippe cum in septimo capitulo beatus Augustinus aliquanto superius dicat:« Quia Christum vorari fas dentibus non est, voluit in mysterio hunc panem et vinum vere carnem suam et sanguinem consecratione Spiritus sancti potentialiter creari, creando vero quotidie pro mundi vita mystice immolari; ut sicut de Virgine per Spiritum vera caro sine coitu creatur; ita per eumdem ex substantia panis ac vini mystice idem Christi corpus et sanguis consecretur.» Si enim verum, imo quia procul dubio verum est, quod tantus auctor fassus est quia Christum vorari fas dentibus non est; quomodo hanc carnem Christi vorari fas est, si de Maria nata, et in cruce passa, et de sepulcro resuscitata est? praesertim cum illa Christi caro resurgens de sepulcro ita glorificata sit, ut jam vorari nullo modo possit? Prorsus ergo tam contraria, sicut ista videntur inter se dicta, nunquam in ullo scripto meo de caetero voluissem ponere, nisi consequenter ea nossem simul, et possem, Deo donante, protinus evidenter exponere.
3.3
Huc accedit et multo aliud molestius, et omnino difficilius, illud videlicet quod in duodecimo capitulo, ubi scilicet tribus modis dicitur corpus Christi, id est Ecclesia, et istud mysticum, et illud quod sedet ad dexteram Dei; ita disputat beatus Augustinus, quasi non ei placuerit illud quod sanctus dixit Ambrosius. Ait enim:« Illud corpus quod natum est de Maria, in quod istud transfertur quod pependit in cruce, sepultum est in sepulcro, resurrexit a mortuis, penetravit coelos, et pontifex factus in aeternum quotidie interpellat pro nobis. Ad quem, si recte communicamus, mentem dirigimus, ut ex ipso et ab ipso nos corpus ejus carnem ipsius, illo manente integro, sumamus. Quae nimirum caro ipsa est, et fructus ipsius carnis, ut idem semper maneat, et universos qui sunt in corpore, pascat.» Haec post apostolos omnium Ecclesiarum, sicut ante nos dictum est, magistri( Augustini) dicta, si, velut nimis necesse, fideliter, ferventer, diligenter, intelligenter et frequenter legeritis, manifestissime cognoscetis, non quidem( quod absit) naturaliter, sed specialiter aliud esse corpus Domini, quod ex substantia panis ac vini pro mundi vita quotidie per Spiritum sanctum consecratur, quod a sacerdote postmodum Deo Patri suppliciter offertur: et aliud specialiter corpus Christi, quod natum est de Maria virgine, in quod istud transfertur: et aliud specialiter corpus Christi, sanctam scilicet Ecclesiam, qui corpus Christi sumus, dum ab ipso summo Christo pontifice porrigente tribuitur et confertur. Quod revera satis liquido patefecit, cum de ipso pio pontifice nostro dicit, ut ex ipso et ab ipso nos corpus ejus, carnem illius, illo manente integro sumamus. Quod quid est aliud, quam ut nos, qui sumus corpus Christi, sumamus corpus Christi, quod datur nobis ab ipso Christo, non aliunde quam a semetipso, quia translatum est in ipsum, ut quod est in ipso, nobis qui ex ipso sumus, detur ab ipso, sed tamen integro manente ipso, quia scilicet integrum corpus Christi de Maria natum, in quod istud est translatum quod in altari divinitus consecratur, Deo postmodum constat oblatum simul et immolatum.
3.4
Ad illa siquidem verba Domini, Hoc est corpus meum, fit corpus Domini; et supplicante sacerdote, corpus Domini sumptibile transfertur in corpus Domini natum de Virgine, quod est penitus inconsumptibile, ut videlicet vere nobis detur ab ipso Christo pontifice: quia nimirum sicut ipse est qui baptizat, sic ipse est qui nobis corpori suo corpus suum de corpore suo salubriter sumendum dat, id est ad remedium, non( sicut reprobi illud accipiunt) ad judicium. Ipse, inquam, est qui dat, quemadmodum ipse dicit:« Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita,» non pro duorum mundorum vita. Ipse plane pontifex noster, ipse vere beatus vir, qui est tanquam lignum plantatum secus decursus aquarum, dat electis tantummodo suis fructum suum. Ipse namque est et sapientia propter unitatem personae, in cujus laude lignum vitae est his qui apprehenderint eam. Proinde veraciter ait ipse, qui est utique arbor ligni vitae:« Qui vicerit, dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mihi.» Quia profecto, sicut a beato Augustino consequenter explanatur in eodem capitulo, non aliis largitur etiam in mysterio, quam vincentibus. Ipse namque granum frumenti, quod cadens in terra fuit mortuum, et affert fructum multum; non aliis inde dat edere, quam vincentibus electis suis, quos reperit quidem fenum, sed ipse factus homo fenum nostrum vertit in frumentum; et ipse hoc solummodo frumentum suum, electos videlicet suos, cibavit, cibat, et cibabit ex adipe frumenti. Unde dicitur et in alio psalmo ad Jerusalem et Sion:« Et adipe frumenti satiat te.» Unde dicit et Zacharias propheta loquens de Ecclesia:« Et quid bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?»
3.5
Ecce claret ad liquidum quod non nisi solorum est cibus electorum. Ponamus igitur ante oculos fidei ipsum beatum pontificem nostrum, beatum filium, et sapientiam; et suscipiamus gaudenter, pariter et tremendo, qualiter ipse, qui est utique lignum vitae, velut decerpendo decaedat electis suis timorate et humiliter accedentibus ad se communicandum fructum vitae; sicque perfacile et consequenter poterimus credere vero lumine fidei nostrae gratis oculos illustrante, quod Dominus pridie quam pateretur, verum corpus et sanguinem suum dedit discipulis suis, manente integro corpore suo, quod a die resurrectionis resumptum gerit immortale. Unde revera satis congruenter divinitus dispositum simul et factum est, quod ante passionem Domini celebratum est hoc sacramentum: quatenus corpus Domini quod seminatum est, resurgens integrum maneat semper et incorruptum; et tamen hunc quem ejus instante morte percepimus, usque ad finem saeculi de ipso ligno vitae sumamus quotidie fructum: quia profecto de ipso ligno vitae pullulat, manat semper, exuberat iste fructus vitae. Unde sanctus Augustinus cum dixisset:« Ut ex ipso et ab ipso nos corpus ejus carnem ipsius illo manente integro sumamus;» protinus adjecit et ait:« Quae nimirum caro ipsa est, et fructus ipsius carnis, ut idem semper maneat, et universos qui sunt in corpore, pascat.» Quod ob id eum credo dixisse, ut ipsius Domini humanum corpus quod seminatum est in morte, fuerit quasi granum semenque vitae, atque postmodum de ipso resurgente, tanquam de ligno vitae, pullularet semper, et pullulet sumendum nobis, unde vitam aeternam in nobis manentem habemus. Unde prorsus reprobis non licet sumere, beato rursus Augustino sic in eodem capitulo superius testante:« quod sane corpus Christi ut vera caro sit Christi pro mundi vita quotidie per Spiritum sanctum consecratur, ex qua non habeant potestatem edere qui ex adverso sunt.» Vescuntur autem ea condigne qui sunt in corpore illius, ut solum corpus Christi dum est in via, ipsius carne reficiatur, et discat nihil aliud esurire quam Christum, nihil sentire nisi Christum, nihil aliud sapere, non aliunde vivere, non aliud esse quam corpus Christi. Hinc ipse sponsus Ecclesiae Dominus, a quo panis datus, datur, et dabitur, id est caro sua, non pro reprobis et immundis, sed pro mundatis, et magis magisque mundandis; mundis vita solis dicit electis suis:« Comedite, amici; bibite et inebriamini, charissimi.» Quia revera lignum vitae solis membris suis, id est corpori suo, dat corpus suum de corpore. Et ipse qui similiter est vitis vera, palmitibus in ea manentibus dat bibendum sanguinem suum, sicut ipse dicit:« Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo.» Reprobus vero mundus manducans et bibens indigne, judicium sibi manducat et bibit. Non enim pascitur frumento electorum, quia non est triticum, sed palea, licet praesentialiter sit in area; neque potatur sanguine Domini, quia sarmentum sterile non manet in vite, licet esse videatur in vinea.
3.6
Hic, si potest, oculos et aures aperiat, et haec videat, et audiat, qui quoties toto terrarum orbe missarum solemnia celebrantur, toties Dominum Christum pati praedicat, ob nihil videlicet aliud nisi propter hoc solummodo, ut omnes reprobos quos a Domino scit in cruce redemptos, ipsa communione corporis et sanguinis Christi redemptos, redimi et redimendes dicat: cum potius omnis reprobus indigne sacramentum ipsum percipiens, judicium sibi manducat et bibit. Velim tamen nobis respondeat et dicat qui hoc ad suam( proh nefas!) et edentium perniciem praedicat, quisnam Domino passionem toties intulerit, inferat, et inferre deinceps habeat, utrum videlicet sacerdos qui sacrificat, an Pater qui sacrificata sanctificat, an Filius qui communicantes vivificat; an Spiritus sanctus per quem ea creat et consecrat, et in quo sacerdos ista fieri supplicat; an populus, id est Ecclesia et sponsa Christi, quae communicat? Quorum quia nihil nisi nimis mendaciter et perniciosissime potest dici, patet profecto Dominum semel passum et mortuum, nullatenus postmodum potuisse, vel posse( quod absit) pati, dicente beato Petro apostolo:« Christus semel pro peccatis nostris passus est.» Hinc dicat et apostolus Paulus:« Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata.» Verumtamen ne reprobi electis dicant: Semel passus pro peccatis vestris, frequenter patitur pro nostris; tunc ad exhaurienda specialiter peccata multorum, nunc generaliter ad cunctorum. Nam ipsi solummodo reprobi confingere possunt intra se deliramenta hujuscemodi, secundum illud Apostoli:« Rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei.» Absit enim ut ejus Ecclesia et sponsa passionem inferat ei, ne, inquam, deinceps haec reprobi dicant, quid hinc nobis Apostolus dicat audiant:« Non, inquit, in manufactis sanctis Jesus introivit exempla verorum, sed in ipsum coelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis; neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno: alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi. Nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destructionem peccati per hostiam suam apparuit.» Hinc prorsus evidenter apparet, et satis liquido claret, non oportuisse, nedum oportere, Dominum Jesum frequenter pati ab origine mundi. Nam si quando Cain occidit fratrem suum Abel, tunc passus fuisset Christus, et tertia die resurgens rursum potuisset crucifigi et occidi, et ita semper tertia die crucem pateretur usque in finem saeculi; nullatenus tunc toties potuisset nec posset pati, quoties passus fuisset et pateretur, si ex quo coepta sunt missarum solemnia celebrari, voluisset( quod absit) toto terrarum orbe et vellet usque in finem mundi ad singulas missas, quae quotidie millibus et innumeris[ in locis] celebrantur, pati. Sed revera quemadmodum nequaquam tunc in coena sua passus est quando primitus ex pane et vino dignatus est verum corpus et sanguinem suum creare, consecrare, et discipulis suis dare, manente integro humano corpore suo: ita nullatenus postmodum passus est, patitur vel patietur, quoties corpus et sanguinem suum ex pane creat et vino. Quod apertissime probans Apostolus, cum divisisset illud quod positum superius, nunc autem semel apparuit, illico subinferens ait:« Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium: sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata; secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.» Deo gratias, patet, placet, libet veritas; prostrata, perempta jacet falsitas: quia nimirum cum Dominus in coena sua dedit manducandum corpus, et bibendum sanguinem suum, nihil mali fuerit passus, cum tamen adhuc esset passibilis et mortalis: multo minus resurgens a mortuis postmodum passus est, patitur, vel patietur manens impassibilis et immortalis, dicente Apostolo:« Christus resurgens a mortuis jam non moritur; mors illi ultra non dominabitur.» Ecce qualia missarum solemnia celebrantur ab illo nimis longe lateque laudato pontifice, qui pro solis reprobis vult et praedicat Dominum Deum nostrum toties passionem perferre, quoties ad altare sacramentum corporis et sanguinis Domini satagit sacerdos offerre; cum rursus dicit Apostolus:« In voluntate Dei sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.» Item,« Hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet ad dexteram Dei, de caetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. Unam enim oblationem consummavit in sempiternum sanctificatis..»
3.7
Sed ut tandem aliquando hanc adversus inimicum veritatis disputatiunculam Deo donante claudam, noverit qui hoc dicit, quod Dominus Jesus nullatenus illuc rursum pati venit, quod non potest esse: sed panem et vinum in corpus et sanguinem suum consecrando venit vertere, quod nobis nimis est necesse. Mundus igitur electus, Ecclesia Dei, sponsa Christi, nullatenus debet, nec utique potest ibi Dominum rursus mori desiderare, ubi novo corpore et sanguine suo venit eum vivificare, pascere, potare, et per singulos dies vere* simul ac renovare. Sane sciendum est nobis omnimodo, quod licet aliud specialiter corpus Christi, unde superius dixi, quod sedet ad dexteram Dei; et aliud specialiter istud quod divinitus creatur et consecratur quotidie novum: simul tamen non duo sunt( quod absit) corpora, sed unum: siquidem sicut corpus et carnatus, sic etiam homo. Istud autem non est homo, licet vera sit caro: verumtamen et illud corpus et istud quod, sicut ait sanctus Augustinus, transfertur in illud. Ob id non duo sunt corpora, sed unum, licet aliud sit specialiter illud, aliud istud: quia prorsus adeps ille frumenti, id est divinitas Verbi, facit ut unum sit corpus unius Agni: et hoc idcirco, quia et illud et istud verum est corpus, et vera pariliter caro. Quod ut manifestius fiat, exemplis evidentibus probabo. Ipsius Domini Christi est alius, non( quod absit) personaliter, sed naturaliter spiritus juxta divinitatem, alius naturaliter spiritus juxta humanitatem: simul tamen non duo, sed unus est personaliter spiritus propter unitatem personae. Nam spiritus Deus Dei Filius, spiritus ubique totus, nusquam remotus: et spiritus hominis creatus, ac per hoc localis atque circumscriptus, de quo dicit Evangelium:« Et inclinato capite emisit spiritum.» Uniuscujusque nostrum alius est naturaliter homo exterior, alius interior, dicente Apostolo:« Et si exterior homo noster corrumpitur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem.» Simul autem non homines duo, sed unus est homo, teste ipso Christo qui totum hominem fecit sanum in sabbato. Alius est spiritus Dei, et alius est hominis spiritus: et tamen« qui adhaeret Domino, unus spiritus est.» Alia est personaliter caro viri, alia uxoris: simul autem una est caro, dicente Scriptura:« Et erunt duo in carne una.» Quod exponens Dominus ait in Evangelio:« Itaque jam non sunt duo, sed una caro.» Quod historialiter quidem factum sciens Apostolus in Adam et in Eva, sacramentum tamen magnum spiritualiter interpretatur in Christo et in Ecclesia. Ergo jam modo pateat, placeat, libeat, rogo, quod Deus homo, Verbum caro dat Ecclesiae suae, sponsae suae, carni scilicet suae, manducandam carnem suam de semetipso Dei Agno, semper tamen manente vivo, semper integro. Igitur suam. Lucet, placet, libet, quod alia specialiter est caro inconsumptibilis, et alia sumptibilis, et alia specialiter corruptibilis: tamen a dante carne datam carnem accipiens caro salubriter sumendo, futura incorruptibilis; nihilominus quoque debet lucere, placere, libere, quod simul una est naturaliter caro dans, data, accipiens; videlicet invisibilis, vescenda, vescens; inconsumptibilis, sumenda, sumens: quoadusque scilicet inconsumptibilis per sumendam sic sumentem reficiendo perficiat, ut exhibeat sibi gloriosam, non habentem maculam aut rugam, aut aliud ejusmodi, et unam secum( sicut est) carnem gratis ad gloriam perducat. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).