Rabanus Maurus780-856
Epistolae
Epis 9.16
Choose a text
More by Rabanus Maurus
—
8937 Episto181
9.1
CAPITULA. CAP. I.-- De fide catholica.
9.1
Initium actionis nostrae de fide esse decrevimus, quae bonorum est omnium fundamentum: et quamvis« sine fide,» ut dicit Apostolus,« impossibile sit placere Deo,» fides tamen indiget opere,« quia fides sine operibus mortua est.» Ideo beatus Gregorius: Ille, inquit, vere credit qui exercet operando quod credit. Quapropter de fide nostra omnes omnino Christianos alterutrum inter se jugiter admonere et docere oportet: maxime tamen Domini sacerdotes in eo certamine laborare decet, ut firmiter ab omnibus teneatur.
9.2
CAPITULA. CAP. II.-- De dogmate ecclesiastico.
9.2
Cum igitur omnia concilia canonum qui recipiuntur sint a sacerdotibus legenda et intelligenda, et per ea sit eis vivendum et praedicandum; necessarium duximus, ut ea quae ad fidem pertinent, et ubi de exstirpandis vitiis et plantandis virtutibus scribitur, hoc ab eis crebro legatur, et bene intelligatur, ut in populo praedicetur. Et quilibet episcopus homilias continentes necessarias admonitiones, quibus subjecti erudiantur: id est de fide catholica, prout capere possint: de perpetua retributione bonorum, et aeterna damnatione malorum, de resurrectione quoque futura, et ultimo judicio, et quibus operibus possit promereri beata vita, quibusve excludi. Et ut easdem homilias quisque aperte transferre studeat in rusticam Romanam linguam, aut Theotiscam, quo facilius cuncti possint intelligere quae dicuntur.
9.3
CAPITULA. CAP. III.-- De sacramento baptismatis.
9.3
Sacramenta itaque baptismatis volumus ut concorditer atque uniformiter in singulis parochiis secundum Romanum ordinem inter nos celebrentur jugiter atque conserventur: id est, scrutinium ad ordinem baptismatis, sicut in decretis Leonis papae sub duobus continetur capitulis. In capitulo quinto: Haec duo tempora, id est Pascha et Pentecostes, ad baptizandum a Romano pontifice legitima sunt praefixa. Item in capitulo sexto: Non interdicta licentia, quia in baptismo tribuendo quolibet tempore periclitantibus subvenitur. Et Siricius: In qualibet necessitate fuerit opus sacri unda baptismatis, omni volumus celeritate succurri. Debent igitur episcopi cum magna diligentia presbyteris suis tradere baptismi sacramentum, et quid in eodem renuntiandum, quidve credendum sit. Renuntiatur enim diabolo et operibus ejus. Opera vero diaboli, opera carnis esse intelliguntur: quae sunt: homicidia, fornicationes, adulteria, ebrietates, et multa alia his similia, quae diabolico instinctu prius cogitatione mentis concipiuntur quam opere perpetrentur. Pompae vero ejusdem sunt: superbia, jactantia, elatio, vana gloria, fastus, et alia quamplurima quae ex his oriri videntur.
9.4
CAPITULA. CAP. IV.-- De pace et concordia.
9.4
Sane opus est ut pax et concordia sit atque unanimitas in populo Christiano, quia unum Deum Patrem habemus in coelis, et unam matrem Ecclesiam, unam fidem, unum baptisma: ideo in una pace et unanimitate concorditer vivere debemus, si ad unam et veram haereditatem regni coelestis cupimus pervenire:« Quia non est dissensionis Deus, sed pacis,» ut ipse ait. Igitur si inter omnes fideles pax et concordia habenda est, dicente Apostolo:« Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum:» multo magis inter episcopos et comites esse debet, qui post imperialis apicis dignitatem populum Dei regunt. Ita enim inter se concordare debent, ut alterutrum sibi ad Dei servitium peragendum, et ministerium suum recte explendum, non solum non noceant, quin potius adminiculo sint.
9.5
CAPITULA. CAP. V.-- De conspiratione.
9.5
Si vero pax et concordia summum inter homines et maxime Christianos bonum judicatur, et praemio summo remunerandum, id est, ut ejus merito filii Dei vocemur, nonne e contrario discordiae et dissensionis summum est malum, et summa poena plectendum, ita ut sapiens dicat, animam Domini illum detestari, qui inter fratres discordias seminat, atque ideo filius diaboli non immerito nominetur? Unde statuimus, atque auctoritate ecclesiastica confirmamus, eos qui contra regem vel ecclesiasticas dignitates, sive reipublicae potestates in unoquoque ordine legitimas dispositiones[ Forte, legitima dispositione. HARD.] constitutas, conjurationes et conspirationes rebellionis et repugnantiae faciunt, a communione et consortio catholicorum veram pacem amantium submovendos, et nisi per poenitentiam et emendationem paci se ecclesiasticae incorporaverint, ab omnibus filiis pacis sancimus extorres.
9.6
CAPITULA. CAP. VI.-- De immunitate rerum ecclesiasticarum.
9.6
Quisquis[ Al. Si quis. HARD.] fastu superbiae elatus domum Dei ducit contemptibilem, et possessiones Deo consecratas, atque ad honorem Dei sub regiae immunitatis defensione constitutas, inhoneste tractaverit, vel infringere praesumpserit, quasi invasor et violator domus Dei excommunicetur. Decet etiam ut indignationem ipsius domini regis sentiat, cujus benevolentiae contemptor et constitutionis praevaricator exstitit. Nihilominus tamen rex suae concessionis immunitatem ab omnibus ditioni suae subjectis illaesam conservari praecipiat, assensum vero non praebeat improvide affirmantibus, non debere esse res Dominicas, id est Domino dominantium deditas, ita sub defensione regis, sicut propriae suae sunt haereditates: magisque advertat, quia quanto Deus excellentior est homine, tanto praestantior est divina causa mortalium possessione. Quocirca decipitur quisquis plus in propriis quam in Dominicis rebus gloriatur: quarum divinarum rerum defensor et custos divinitus statutus, diligenti cura non solum eas servare, sed etiam multiplicare debet, magisque ea quae diximus praestantiora, quam sua defendere illum oportet et augmentare. Si quis igitur insanus importunitate improbitatis regem a recto proposito avertere tentaverit, nullisque remediis mitigari posse visus fuerit, licet obsequiis aliquibus transitoriis sit necessarius, abjiciendus ab eo projiciendusque re est, juxta illud evangelicum:« Si pes, manus oculusve tuus scandalizat te, erue illa, et projice abs te.»
9.7
CAPITULA. CAP. VII.-- De potestate episcoporum super res ecclesiasticas, eorumque convenientia cum laicis, deque abominandis perversis praemiis.
9.7
Ut episcopi potestatem habeant res ecclesiasticas praevidere, regere, et gubernare, atque dispensare, secundum canonum auctoritatem, volumus: et ut laici in eorum ministerio obediant episcopis ad regendas Ecclesias, viduas et orphanos defendendos, et ut obedientes sint eis ad eorum Christianitatem servandam: consentientesque sint comites et judices praesulibus suis ad justitias faciendas juxta praecepta divinae legis, et nullatenus per aliquorum mendacium, vel falsum testimonium, neque per perjurium, aut per praemium, lex justa[ Al., divina. HARD.] in aliquo depravetur.
9.8
CAPITULA. CAP VIII.-- De proprietatibus ab episcopis vel presbyteris post ordinationem acquisitis.
9.8
In concilio Carthaginensi scriptum est ut praesbyteri, diaconi, vel quicunque clerici, qui nihil habentes ordinantur, et tempore episcopatus vel clericatus sui agros vel quaecunque praedia suo nomine comparant, tanquam rerum Dominicarum invasionis crimine teneantur, nisi admoniti ecclesiae eadem ipsa contulerint. Si autem ipsis proprii aliquid liberalitate alicujus, vel successione cognationis obvenerit, faciant inde quod eorum proposito convenit. Quod si a suo proposito retrorsum exorbitaverint, honore ecclesiastico indigni tanquam reprobi judicentur. Presbyteri vero non vendant rem ecclesiae ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis, non habentes necessitatem. Nec episcopo liceat matricis ecclesiae rem tituli sui nomine usurpare.
9.9
CAPITULA. CAP. IX.-- De manumissionibus.
9.9
In concilio Carthaginensi ita continetur: De manumissionibus in ecclesia celebrandis, si id nostri consacerdotes per Italiam facere reperiuntur, nostrae etiam erit fiduciae istorum ordinem sequi, data plane licentia misso legato ut quaecunque digna fide pro statu Ecclesiae et salute animarum agere potuerint, nos sciant laudabiliter in conspectu Domini accepturos.
9.10
CAPITULA. CAP. X.-- De decimis dandis et in quatuor portiones dividendis.
9.10
Volumus ut decimae quae singulis dantur ecclesiis, per consulta episcoporum a presbyteris ad usus ecclesiae et pauperum summa diligentia dispensentur. Quatuor autem tam de reditibus quam de oblatione fidelium, prout cujuslibet ecclesiae facultas admittit, sicut dudum rationabiliter est decretum, convenit fieri portiones: quarum sit una pontificis, altera clericorum, pauperum tertia, quarta ecclesiae fabricis applicanda juxta constitutionem episcopalem. Admonendum tamen est ut decima Deo omnino dari non negligatur, quam Deus ipse dari sibi constituit, quia timendum est, si quis Deo suum debitum abstrahit, ne forte Deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua.
9.11
CAPITULA. CAP. XI.-- Ut antiquae ecclesiae habeant privilegia sua.
9.11
Ecclesiae antiquitus constitutae, nec decimis, nec aliis possessionibus pro novis oratoriis sine consensu et concilio episcopali priventur.
9.12
CAPITULA. CAP. XII.-- Ne presbyteri sine consensu episcoporum per ecclesias constituantur vel ab his recipiantur.
9.12
Quicunque presbyter per pretium ecclesiam fuerit adeptus, omnino deponatur: quod contra ecclesiasticae regulae disciplinam agere dignoscitur, qui alium presbyterum legitime ad ecclesiam ordinatum per pecuniam expulerit, eamque sibi taliter vindicaverit; quod vitium late diffusum summo studio emendandum est. Itemque interdicendum videtur clericis, sive laicis, ne quis cuilibet presbytero praesumat dare ecclesiam sine licentia et consensu episcopi sui.
9.13
CAPITULA. CAP. XIII.-- De clericorum vita sive monachorum.
9.13
Providendum necessario est unicuique episcopo qualiter canonici vivere debeant, necnon et monachi, ut secundum ordinem regularem vivere studeant, ut ait Apostolus:« Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat:» et ut a negotiis saecularibus omnino abstineant. Multa sunt enim negotia saecularia, de his tamen pauca perstrinximus: ad quae pertinet omnis libido, non solum immunditia carnis, sed etiam in omni carnali concupiscentia quidquid plus justo appetit homo: turpe lucrum, munera injusta accipere, vel etiam dare pro aliquo saeculari, cum quaestu pretio aliquem conducere, contentiones et lites, vel rixas amare, in placitis saecularibus disputare, excepta defensione orphanorum aut viduarum; conductores aut procuratores esse saecularium rerum, turpis verbi vel facti joculatorem esse, vel jocum saecularem diligere, aleas amare, ornamentum inconveniens proposito suo quaerere, in deliciis vivere velle, gulam et ebrietatem sequi, pondera injusta vel mensuras habere, negotium injustum exercere( nec tamen justum negotium est interdicendum propter necessitates diversas, quia legimus sanctos apostolos negotiatos esse, et in regula sancti Benedicti praecipitur praevidere per quorum manus negotium monasterii transeat): canes et aves sequi ad venandum, in comessationibus et vinolentiis nimiis incumbere, superfluitatem in quibuslibet rebus nolle fugere. Quae omnia ministris altaris interdicimus, hortantes eos servare illud apostolicum:« Nemo militans Deo« implicat se negotiis saecularibus:» considerare quoque sententiam Domini dicentis:« Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate:» moderare cibum et potum, ut, juxta Apostolum( I Tim. III, sobrii sint, parati ad servitium Domini: ante se joca saecularia vel turpia fieri non permittere, sed pauperes et indigentes secum ad mensam habere, et lectionem divinam ibidem audire, et sumere cibum cum benedictione Domini, secundum Apostolum dicentem:« Sive manducetis, sive bibatis, omnia in laudem« Dei facite.»
9.14
CAPITULA. CAP. XIV.-- De voto monachorum.
9.14
Nullus monachorum aliquid proprietatis habeat, et res saeculares, quibus renuntiavit, nullatenus sibi usurpet, nec parochias ecclesiarum accipere praesumat sine consensu episcopi. De ipsis vero titulis, in quibus constituti fuerint, rationem episcopo vel ejus vicario reddant, et convocati ad synodum veniant.
9.15
CAPITULA. CAP. XV.-- De clericis comam nutrientibus.
9.15
In decretis Gregorii papae scriptum est: Si quis ex clericis laxaverit comam, anathema. Unde sancimus ut hujusmodi coerceantur ad pristinum statum reverti.
9.16
CAPITULA. CAP XVI.-- De vita sanctimonialium.
9.16
Abbatissa quae in civitate monasterium habet, nequaquam de monasterio egrediatur, nisi per licentiam episcopi sui, aut qui ejus vicem obtinet, nisi forte regali jussione cogatur. Et si quando foras pergit, de sanctimonialibus quas secum ducit, curam et vigilantiam habeat, ut nulla eis detur peccandi licentia sive occasio. Sed et cum pergit, in monasterio talem in vice sua constituere debet, quae de sanctimonialium animabus curam et vigilantiam gerat. Habeat etiam abbatissa studium in aedificando ea quae ad sanctimonialium necessitatem pertinent, et in restaurando. Sanctimoniales vero in monasterio constitutae habeant studium in legendo et in cantando, in psalmorum celebratione sive oratione, et horas canonicas, matutinam videlicet, primam, tertiam, sextam, nonam, vespertinam, completorium pariter celebrent; et omnes, excepta quam infirmitas tenet, in dormitorio dormiant, et omnibus diebus ad consolationem veniant, et ut caetera servent quae in regula sanctimonialium continentur, et quae a sanctis Patribus illic constituta sunt.
9.17
CAPITULA. CAP. XVII.-- De pauperibus non opprimendis.
9.17
Monemus regiam pietatem de oppressione pauperum liberorum, ut non a potentioribus per aliquod malum ingenium contra justitiam opprimantur, vel cogantur ut res suas vendant sive tradant, ne forte parentes eorum contra justitiam fiant exhaereditati, et regale obsequium minuatur, et ipsi propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores efficiantur, et ut saepius non fiant manniti ad placita, nisi sicut in dominico capitulari olim facto praecipitur.
9.18
CAPITULA. CAP. XVIII.-- De rebus pauperum per malam occasionem non sumendis.
9.18
Propter provisiones pauperum, quorum curam habere debemus, placuit nobis ut nec episcopi, nec abbates, nec comites, nec vicarii, nec judices, nullusque omnino, sub mala occasione vel malo ingenio, res pauperum, vel minus potentium, emere, aut tollere audeat: sed quisquis ex eis aliquid comparare voluerit, in publico placito coram idoneis testibus et cum ratione hoc faciat: ubicunque autem aliter inventum fuerit factum, hoc omnino emendari per regiam convenit jussionem.
9.19
CAPITULA. CAP XIX.-- De his qui ad subvertendam justitiam munera accipiunt.
9.19
Qui vero ad subvertendam justitiam a duobus munera accipiunt, hoc est ab eo qui quod sibi injuste ablatum est juste requirit, et ab eo qui eadem injuste invasit, admonendi sunt et fortiter increpandi, ne regnum Christi, quod omnibus juste facientibus patet, sibi sine ulla retractatione secludant.
9.20
CAPITULA. CAP XX.-- De parricidis.
9.20
Parricidium autem quam sit detestabile crimen, in judicio facto inter Cain et Abel fratrem suum Dominus ostendit ipse, cum ad Cain parricidam ait:« Maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua: cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram.» In quo etiam posuit signum, hoc est ut tremens et gemens profugus semper viveret, nec auderet sedes habere quietas. Sed quia in modernis temporibus parricidae profugi currunt per diversa, et variis vitiis atque gulae illecebris deserviunt, melius nobis videtur ut in uno loco manentes poenitentia districta semetipsos castigent, si a Domini bonitate indulgentiam facinoris sui percipere mereantur. Non enim eis licebit ultra militiae cingulum sumere, et nuptiis vel conjugiis copulari, quia sacri canones hoc eis non consentiunt.
9.21
CAPITULA. CAP XXI.-- De mulieribus quae partus suos necant.
9.21
De mulieribus quae fornicantur et partus suos necant, vel quae agunt secum ut utero conceptos excutiant, antiqua quidem definitio usque ad exitum vitae eas ab ecclesia removet, humanius autem nunc definimus ut ei decem annorum tempus secundum praefixos gradus poenitentiae largiatur. Item in concilio Eliberitano, cap. 63, scriptum est de his quae filios ex adulterio necant: Si qua per adulterium conceperit, idque post facinus occiderit, placuit vix in fine ei[ ei nec in fine] dandam esse communionem, eo quod geminaverit scelus. Item in concilio Herdensi, cap. 2, scriptum est de his quae[ qui] abortum faciunt, vel natos suos exstingunt. Hi vero qui male conceptos ex adulterio fetus, vel editos necare studuerint, vel in ventribus matrum potionibus aliquibus colliserint, in utroque sexu adulteris post septem annorum poenitentiae curricula communio tribuatur, ita tamen ut omni tempore vitae suae fletibus et humilitati insistant.
9.22
CAPITULA. CAP XXII.-- De homicidiis.
9.22
In concilio Ancyrano, cap. 21, de homicidis ita scriptum est: Qui voluntarie homicidium fecerint, poenitentiae quidem jugiter se submittant, perfectionem vero circa vitae exitum consequantur. In concilio vero Agathensi, cap. 37, de homicidis et falsis testibus ita legitur: Itaque censuimus homicidas et falsos testes a communione ecclesiastica submovendos, nisi poenitentiae satisfactione crimina admissa diluerint. Item in concilio Agathensi, c. 62, scriptum est de his qui servos extra judicem necant: Si quis servum proprium sine conscientia judicis occiderit, excommunicatione vel poenitentia biennii reatum sanguinis emundabit. Item in concilio Eliberitano, cap. 5, scriptum est de domina quae per zelum ancillam suam occiderit: Si qua femina furore zeli accensa flagellis verberaverit ancillam suam, ita ut intra tertium diem animam cum cruciatu effundat, eo quod incertum sit voluntate an casu occiderit: si voluntate, post septimum annum; si casu, per quinquennii tempora acta legitima poenitentia, ad communionem placuit admitti. Quod si vero intra tempora constituta fuerit infirmata, accipiat communionem.
9.23
CAPITULA. CAP XXIII.-- De homicidiis non sponte commissis.
9.23
In concilio Ancyrano, cap. 22, scriptum est de homicidiis non sponte commissis prior quidem definitio post septennem poenitentiam perfectionem consequi praecepit; secunda vero, quinquennii tempus explere.
9.24
CAPITULA. CAP. XXIV.-- De occisis presbyteris in gradu positis.
9.24
Qui presbyterum occidit, duodecim annorum ei poenitentia secundum statuta priorum imponatur; aut si negaverit, si liber est, cum duodecim juret: si autem servus, per duodecim vomeres ferventes se purget. Convictus vero noxae, usque ad ultimum vitae tempus militiae cingulum debonat, et uxorem amittat.
9.25
CAPITULA. CAP. XXV.-- De presbyteris post degradationem occisis.
9.25
Nuntiatum est nobis quod aliqui qui olim dixerunt se fuisse sacerdotes, et postea degradati pro suis peccatis, poenitentiam agendo suffragia sanctorum per diversa loca transeuntes quaesierunt, trucidati sunt. Hujuscemodi interrectionibus[ Forte interfectoribus] omnem ecclesiasticam communionem denegamus, donec dignam poenitentiam pro reatu suo secundum in judicium episcoporum exsolvant.
9.26
CAPITULA. CAP. XXVI.-- De infirmis in periculo mortis constitutis.
9.26
Ab infirmis in mortis periculo positis per presbyteros pura inquirenda est confessio, non tamen illis imponenda quantitas poenitentiae, sed innotescenda, et cum amicorum orationibus, et eleemosynarum studiis pondus poenitentiae sublevandum: ut si forte migraverint, ne obligati excommunicatione, alieni ex consortio bene fiant[ Forte, obligati a communione alieni vel consortio veniae vel bonorum fiant. HARD.]: a quo periculo si divinitus erepti convaluerint, poenitentiae modum a suo confessore impositum diligenter observent. Et ideo secundum canonicam auctoritatem, ne illis janua pietatis clausa videatur, orationibus et consolation bus ecclesiasticis sacra cum unctione Dei[ Forte, unctione olei] animati secundum statuta sanctorum Patrum communione viatici reficiantur.
9.27
CAPITULA. CAP. XXVII.-- De his qui suspenduntur in patibulis.
9.27
Quaesitum est ab aliquibus fratribus de his qui in patibulis suspenduntur pro suis sceleribus post confessionem Deo peractam, utrum cadavera illorum ad ecclesias deferenda sint, et oblationes pro eis offerendae, et missae celebrandae, an non. Quibus respondebimus: Si omnibus de peccatis suis puram confessionem agentibus, et digne poenitentibus, communio in fine secundum canonicum jussum danda est, cur non eis qui pro peccatis suis poenam extremam persolvunt? Scriptum est enim:« Non vindicat Deus bis in idipsum.» Nam ipse Dominus ait:« In quocunque« die conversus fuerit peccator, peccata ejus non reputabuntur ei.» Et iterum:« Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat( Ibid).» Salutem ergo homini adimit quisquis mortis tempore poenitentiam denegat, et desperat de clementia Dei, qui eam ad subveniendum morienti sufficere vel in momento posse non credit. Perdidisset latro in cruce praemium ad Christi dexteram pendens, si illum unius horae poenitentia non juvisset: cum esset in poena, poenituit, et per unius sermonis professionem, habitaculum paradisi, Deo promittente, promeruit. Vera ergo ad Deum conversio in ultimis positorum mente potius est aestimanda quam tempore, propheta hoc taliter asserente:« Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris.»
9.28
CAPITULA. CAP. XXVIII.-- De incestuosis.
9.28
Ut episcopi incestuosos penitus investigare studeant omnino decrevimus: qui si poenitere noluerint, de Ecclesia expellantur, donec ad poenitentiam revertantur. Quod si sacerdotum noluerint admonitionibus aurem accommodare, volentes in pristinis perdurare criminibus, oportet eos per saecularis potentiae disciplinam a tam prava consuetudine coerceri.
9.29
CAPITULA. CAP. XXIX.-- De damnatis nuptiis.
9.29
Si quis viduam uxorem duxerit, et postea cum filiastra sua fornicatus fuerit, seu duabus sororibus nupserit: aut si qua duobus fratribus nupserit, seu cum patre et filio: item si quis relictam fratris, quae pene prius exstiterat, carnali conjunctione violaverit: si quis neptem in conjugium acceperit: si quis novercam aut nurum suam duxerit: si quis consobrinae suae impudice se sociaverit, vel relictae sive filiae avunculi, aut patris filiae, vel privignae suae concubitu pollutus, vel hujuscemodi conjunctionis attactu maculatus fuerit: eos disjungi, et ulterius nunquam conjugio copulari, sed sub magna districtione fieri volumus.
9.30
CAPITULA. CAP XXX.-- Quota generatione conjugia copulari debeant.
9.30
Contradicimus quoque ut in quarta generatione nullus amplius conjugio copuletur: ubi autem post interdictum factum inventum fuerit, separetur. Sane eadem quae in viri, haec nimirum in uxoris parentela de lege nuptiarum regula custodienda est. Quia ergo constat eos duos esse in carne una, communis illis utrinque parentela esse credenda est, sicut scriptum est:« Erunt duo in carne una.»
9.31.1
CAPITULA. CAP XXXI.-- De modo dandae poenitentiae.
9.31.1
Modus tempusque poenitentiae peccata sua confitentibus, aut per antiquorum canonum institutionem, aut per sanctarum Scripturarum auctoritatem, aut per ecclesiasticam consuetudinem imponi debet a sacerdotibus. Nam qui pro peccatis gravibus leves quosdam et inusitatos imponunt poenitentiae modos, consumunt[ consuunt] pulvillos, secundum propheticum sermonem, sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas. Sed discretio servanda est inter poenitentes qui publice, et qui absconse poenitere debeant. Nam qui publice peccat, oportet ut publica mulctetur poenitentia, et secundum ordinem canonum pro merito suo et excommunicetur, et reconcilietur. Poenitentes vero tam expletionem constituti temporis quam facinoris remissionem desiderent, nec eis sufficiat si a quarumdam rerum perceptionibus abstineant, ni se etiam a noxiis delectationibus subtrahant: declinantes autem a malo faciant bonum, inquirant pacem, ac sequantur illam.
9.31.2
Multa quidem alia per diversas quaestiones coram nobis allata sunt, sed pro brevitate temporis in praesenti concilio omnibus respondere et ea absolvere non potuimus. Haec vero quae vobis transmissa sunt petimus ut vestra auctoritate firmentur: et, si quis adversarius illis existere voluerit, praevalere non permittatur. Dei enim cooperatores vos esse debetis, et adjutores sanctae ejus Ecclesiae, quatenus religio Christiana incontaminata temporibus regni vestri usque in finem servetur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).