Rabanus Maurus780-856
Expositiones in Leviticum
Levi 7.6.3
Choose a text
More by Rabanus Maurus780-856
—
8900 Exinle
7.6.1
LIBER SEXTUS. CAPUT VI. De auferendis praeputiis arborum in terra Chanaan.
7.6.1
Quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis praeputia eorum; poma quae germinant immunda erunt vobis, nec edetis ex eis. Quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino, quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma quae proferunt. Ego Dominus Deus vester. Permanet in intentione etiam nunc legislator, quam habuit prius aliis verbis praecedentibus similia sanciens, ostendens quidem nec habere fructum bonum Judaeorum populum ante Domini praesentiam potuisse. Cur enim triennio fructum ejus omnis ligni non esse esibilem dicebat, sed nec ullo modo mundum, sed et mundationem quarto anno necessariam habentem? Et quae erat haec mundatio? non aspersio, non sacrificium, non aliud quidpiam hujusmodi, quale alio loco lex ad litteram praecepit. Ergo vacat necessario ad contemplationem spiritus eum qui non solum meditari legem, sed et aliquod ex ea percipere commodum cupit. Terram ergo Deus dat, quam ipsum dare decet, id est, divinam Scripturam quae virtutum fructus ferat, quae habet illam vitam, et colit sive operatur, quam David colere et operari promittit. Ubi enim Deo placere magis homo quam in mandatis et operibus bonis potest? Ait enim: Placebo Domino in regione vivorum. De quibus ipse dicit: Qui vero exspectant Dominum haereditate possidebunt terram. Possidebunt enim plenam Dei spiritu Scripturam, et quae ex ea sunt bona, quae Deum exspectans, mandatorum quae in ea continentur retributionem promittit. Hanc terram ingredi quidem filii Judaeorum praecepti sunt, et acceperunt priores.
7.6.2
Primi enim sacras susceperunt litteras, propter quod et lignum, quod edi potest, id est, mandata quae diximus, plantare jussi sunt, hi quidem eas meditantes, hi autem et praedicantes. Quia enim plantationi lignorum meditatio legis et praedicatio, propter eum profectum qui per partes provenit, assimilatur, audi David dicentem: Et in lege ejus meditabitur die ac nocte, et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Paulus autem de praedicatione quam praedicavit Corinthiis scripsit: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Sed mandata quidem bona nimis erant, propter quod et lignum edibile appellatur.
7.6.3
Illi autem modo quo debebant non operabantur, secundum litteram lege utentes. Erat ergo eorum fructus, operatio videlicet legis, triennio immundus. Dicit autem triennium a tempore legis usque ad David tempus, et a David usque ad transmigrationem Babyloniae, et a transmigratione Babyloniae usque ad adventum Domini. Sic enim et Matthaeus distinxit. Quia ergo quarto hoc anno omnem fructum ipsius legis sanctum et laudabilem Domino commendavit, non tamen vel tunc esibile illud esse Judaeis dixerat, illud sine aliqua dubitatione probavit, quia totus legis fructus in adventu Domini est. Hujus enim tempus secundum ordinem temporum superius nominatorum annus recte nominabitur quartus sanctus laudabilis Deo, quia Christus eum fructiferum faciebat, quemadmodum oportet etiam nos fructificare docens. Recte ergo sanctus erat, ut pote a Sancto sanctorum perfectus; sed et laudabibis: omnia enim quae Christus operatur, bonae famae sunt atque gloriosa, ita ut etiam ab ingratis Judaeis glorificentur. Cum enim paralyticum portantem super humeros grabatum vidissent, glorificabant Deum, qui talem potestatem dedisset hominibus. Unde non simpliciter sed laudabilem Domino fructum hunc lex appellavit. Necdum autem erat populo edibilis, necdum enim hic secundum spiritum Christi conversationem adeptus fuerat, sed in anno quinto, in apostolica videlicet generatione. Illinc enim ipse Judaeorum populus, id est, hi qui ex eis crediderunt, et gentes omnes esibilem legis fructum, operationem videlicet, habuerunt. Secundum tropologiam vero, ligna pomifera sunt opera virtutibus fecunda. Praeputia itaque lignorum auferimus, cum de ipsa inchoationis infirmitate suspecti, primordia nostrorum operum non approbamus. Poma autem quae germinant immunda ducimus, nostrisque esibus non aptamus, quia cum primordia boni laudantur operis, dignum est ut hoc animum non pascat operantis, ne dum accepta laus suaviter carpitur, fructus operis intempestive comedatur. Qui ergo inchoatae virtutis ab humano ore laudem receperit, quasi plantati ligni ante tempus pomum comedit. Hinc per Psalmistam Veritas dicit: Vanum est vobis ante lucem surgere, surgite postquam sederitis. Ante lucem quippe surgere, est priusquam claritas aeternae retributionis appareat, in praesentis vitae nocte gaudere: sedendum ergo prius est, ut post recte surgamus, quia quisquis nunc sese sponte non humiliat, nequaquam hunc sequens gloria exaltat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).