Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Radulfus Ardens-c.1200
Homiliae
Homi 104.2
Choose a text More by Radulfus Ardens
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10558 Homili16
104.1
HOMILIA XXIX. DOMINICA DECIMA TERTIA POST TRINITATEM.
104.1
Dixit Jesus discipulis suis: Beati oculi qui vident quae vos videtis. In hac lectione, fratres charissimi, tria demonstrantur. Primum ostenditur beatos esse qui vident quae apostoli viderunt. Secundo exponitur legisperitus quaerens et exponens quomodo possit haberi aeterna beatitudo. Tertio ad interrogationem ejus ostendit Dominus quis vel qualis debeat esse proximus. Ait ergo Dominus discipulis suis: Beati oculi qui vident quae vos videtis. Porro quidam viderunt Christum tantum corporaliter, ut Judaei persecutores, alii tantum spiritualiter, ut posteri Christiani, alii et corporaliter et spiritualiter, ut apostoli et discipuli. Sed Judaei, qui tantum corporaliter Christum viderunt, non ideo beati, imo pejores effecti sunt. Quia enim virtutes et opera Christi viderunt, et ejus praedicationem audierunt, et tamen non credere, sed detrahere curaverunt, deteriores facti sunt. Unde Dominus: Si non venissem, inquit, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Nos vero sequaces, qui tantum spiritualiter, et oculis fidei Christum videmus, beati procul dubio sumus, si fidei vitam tenemus. Sed beatiores discipuli, qui Christum et oculis corporis, et oculis cordis simul eum viderunt, audierunt, tractaverunt, cum eo manducaverunt et biberunt. Quid putatis, fratres mei, quid dulcedinis, quid amoris, quid firmitatis contulerit praesens et corporea conversatio Christi discipulis? Per exteriores enim virtutes latentem advertentes deitatem, tanto eum firmius crediderunt et praedicaverunt, quanto eum expressius viderunt. Unde Joannes: Quod fuit, inquit, ab initio, quod vidimus, quod audivimus, quod manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae, vobis annuntiamus. At dices: Nonne Dominus ait Thomae: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati autem qui non viderunt et crediderunt? Et super hoc Gregorius:« Fides, inquit, non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum.» Videntur ergo beatiores qui Jesum in carne non viderunt, et tamen crediderunt. Et quidem si fides sine visione tanta esset, quanta illa quae fuit corroborata visione corporali, utique non minoris meriti esse videretur sed majoris. Sed vix, fratres, potest fieri, ut aliquis qui non viderit Dominum, nisi spiritualiter, tam firmam fidem habeat, quantum ille qui eum vidit simul corporaliter et spiritualiter, aliter enim degustata, aliter tantum odorata creduntur. Multi enim reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae audistis, et non audierunt. Quantum, fratres, putatis habebant desiderium antiqui sancti, qui in spiritu noverant Christum venturum, quanta suspiria, quantam admirationem? Horum quippe desideria, suspiria et admirationes designantur per septem antiphonas, quae ante Natale Domini per septem dies cantantur, incipientes ab O, desiderativo et admirativo adverbio, ut quando per secundum tonum, quasi plangendo cantatur. O sapientia O Adonai, quasi quando venies? quando te videbimus? quando te audiemus?
104.2
Sequitur pars secunda, cum subditur: Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans eum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? Hujus legisperiti oculi, etsi videbant Dominum exterius, tamen non videbant in eo ea quae discipuli videbant. Non videbant in humanitate divinitatem, in humilitate majestatem, in stultitia sapientiam. Habebat enim in oculo albuginem, id est in scientia superbiam: talis a ministerio Dei reprobatur. Humilis quippe scientia videt, superba non videt. Et superba scientia legisperiti eum inflabat, non autem aedificabat. Ostenditur igitur ex scientia, quam sine humilitate et charitate habuit, elatus, jactator, et contemptor. Elatus cum dicitur, surrexit. Plus enim mente quam corpore se elevasse intelligendus est. Jactator et contemptor, cum ea quae noverat, quaerebat, non ut addisceret vel doceret, sed ut scientiam suam jactitaret, et alterius simplicitatem derideret. Quales( unde dolendum est) sunt hodie plerique magistri, qui de scientia sua inflati, legunt et disputant, non ut sibi vel aliis proficiant, sed ut se ostentent, et simplices confundant. Sed hi profecto licet multas litteras noverint, tamen quia albuginem habent in oculo, divinam in humilitate sapientiam non vident. De quibus dicitur: Quia dicentes se esse sapientes stulti facti sunt, dum sapientia verba non saporem habent. At Dominus qui noverat eum causa tentandi hoc quaesivisse, ait: In lege quid scriptum est? Quomodo legis? Occasionem magistrandi Dominus legisperito donat, quod maxime affectare eum sciebat. Cum enim superba scientia, etiam non interrogata, multoties docere praesumat, tunc maxime gaudet cum interrogatur, quia locum magistrandi et se ostentandi invenit, quod maxime desiderabat. Diliges, inquit, Dominum Deum tuum. In hoc mandato demonstratur quare sit diligendus Deus, et quantum. Quare? Ob tres causas. Prima est quia est bonus in se; quod innuit in hoc quod ait, Deum. Secunda, quia meruit diligi a nobis nos creando, nutriendo, redimendo; quod innuit cum ait: Dominum. Tertia, quia seipsum in praemium diligentibus se tribuit; quod innuit in hoc quod dicitur, tuum. Quantum vero diligendus sit, ostendit, cum ait: Ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, et ex totis viribus tuis; id est ex toto quod scis, ex toto quod vivis, ex toto quod potes. Ac si dicatur: Omnes potentias, vires, virtutes, motus, et actus tuos diriges ad Deum diligendum. Sed quid vult sibi, fratres mei, tanta verborum inculcatio? Nonne si dixisset tantum ex toto corde, satis dixisset? Ad majorem, fratres, expressionem dictum est; et si expressius posset expressius hoc dixisset, quoniam nunquam satis dicitur quod nunquam satis agitur. Nunquam enim satis diligi potest Deus a nobis. Nemo enim eum tantum diliget quantum meruit, et quantum amari dignus est. Et proximum, inquit, tuum sicut teipsum. Non enim ait quantum teipsum( hoc enim a nullo exigitur) sed sicut teipsum. Nosmet enim diligere non debemus nisi in bonum, et ad bonum, id est ut efficiamur boni. Similiter proximum nostrum non debemus diligere nisi in bono et ad bonum, id est, in bono quod jam habet, vel ut habeat, ut scilicet bonum quod nobis ipsis volumus, proximis velimus. Discrete igitur, fratres mei, tam nos quam proximos nostros diligamus. Nam sicut peccat qui non diligit bonum in proximo, ita peccat qui non odit malum in eo. Hoc, inquit, fac et vives. Ac si dicat, non sufficit tantum scire, unde tu gloriaris.
104.3
Sequitur pars tertia, in qua legisperitus sciens quod pluribus modis dicitur proximus, vel cognatione, vel familiaritate, vel fide, vel mente, vel loco, quaerit quis in hoc loco proximus intelligatur. In hoc volens justificare seipsum, id est se ostentare inquisitorem prudentem et justum. Et suspiciens in coelum Jesus, in quo significabat se magna et spiritualia dicturum, ait: Homo quidam descendebat a Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, etc. In hac parabola, fratres mei, ostendit Dominus quis sit proximus noster; quia omnis qui naturae nostrae particeps est, et qualis debeat esse proximus erga proximum, quia benignus et misericors per charitatem et compassionem. Juxta mysticum vero sensum, ostendit Dominus se prae caeteris proximum esse humani generis, non tantum secundum carnem, sed etiam secundum charitatem, compassionem et redemptionem, quam nobis immeritis exhibuit. Juxta quod ipse ait: Majorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ostenduntur autem in hac parabola quatuor, ruina generis humani, persecutio diaboli, insufficientia legis, misericordia Christi. Ruina generis humani ostenditur, cum dicitur: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones. Homo enim iste humanum genus est; qui in primo homine, dum per superbiam ascendere voluit, descendit. Scriptum est enim: Ante ruinam exaltabitur cor. Descendit igitur a Jerusalem coelesti ad quam creatus fuerat, in Jericho, id est, in defectum hujus mundi. Jericho vero defectus sive luna interpretatur. Et incidit, peccando, in latrones, id est in potestatem daemoniorum, qui latenter insidias suas sub specie serpentis rectique consilii occultabant. Et mox aperta persecutio diaboli ostenditur, cum subditur, qui etiam exspoliaverunt eum, gratuitis scilicet bonis, ut virtutibus et fructibus earum. Plagis etiam impositis, subaudis in naturalibus bonis, ut in intellectu, memoria et hujusmodi. Gratuitis quippe bonis eum penitus privaverunt: Naturalibus vero bonis non eum penitus privaverunt: sed ea in eo deterioraverunt. Et abierunt non laedere cessando, sed latendo, semivivo relicto. A quo et cui? A Deo, sibi homini. Fuit enim, exigente peccato suo, a divino auxilio destitutus, et suo arbitrio derelictus. Non fuit tamen omnino mortuus, sed semivivus. Quoniam non potuit diabolus auferre penitus homini scintillam rationis in homine, quae ei etiam cum peccat, dicit: Malefacis. Insufficientia vero legis ostendittur, cum dicitur: Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via, et viso eo praeteriit. Similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum, pertransiit. Porro sacerdos et levita descendentes eadem via, sunt sacerdotium et ministerium legis, quorum ministri in eamdem quoque miseriam inciderunt. Et cum essent secus eum, et viderent eum, pertransierunt, quia sacerdotes et ministri legis cognoverunt quidem miseriam humani generis, et secus fuerunt per experientiam et compassionem, et non valentes auxilium ferre, praeterierunt. Lex enim peccata monstravit, non abstulit. Misericordia autem Christi ostenditur cum subditur: Samaritanus vero iter faciens, venit secus eum. Sane Samaritanus, qui interpretatur custos, est Christus, hominum custos. Qui iter faciens de coelo in mundum, factus est vicinus homini per humanitatem, Et videns miserias ejus, misericordia motus est. Et appropians, per compassionem, alligavit vulnera ejus, per correptionem et poenitentiam, infundens oleum et vinum: id est suavitatem et spem veniae, et austeritatem minarum. Alligat vulnera ejus, dum clamat: Agite poenitentiam. Infundit oleum dum addit: Appropinquabit enim regnum coelorum. Infundit vinum cum dicit: Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Super jumentum suum posuit: cum peccata hominis in corpore suo super lignum portavit. In stabulum tulit, cum in sinu sanctae Ecclesiae, ut refoveretur, posuit. Curam illius agit, cum homini modo prospera, modo adversa, prout novit expedire, immittit. Altera die, id est post Ascensionem, protulit duos denarios, dum notitiam utriusque Testamenti dat magistro Ecclesiae, dicens illi: Curam illius habe, corripiendo, erudiendo, confortando, monendo. Et quodcunque supererogaveris novas sententias, monitiones, et exempla addendo; Ego cum rediero reddere unicuique secundum merita sua, reddam tibi.-- Quis horum trium videtur fuisse proximus illi qui incidit in latrones? Qui fecit, inquit, misericordiam in illum. In quo ostenditur, fratres mei, propinquitatem gentis vel carnis nullam esse in comparatione illius quae est charitatis et compassionis. Quae quia in Christo prae caeteris abundavit, prae caeteris est magis proximus noster, et magis diligendus. Sed et post eum, quisquis est magis imitator ejus, magis est proximus noster, et magis diligendus. Unde et subditur. Vade, et tu fac similiter. Videlicet ut quemadmodum Christus fecit pro nobis, ita et nos pro eo faciamus; eum super omnia diligentes, nos et nostra pro eo ponentes, omni etiam homini pro eo charitatem et compassionem exhibentes, persequentibus nos injurias nostras dimittentes; pravos Deo verbo et exemplo lucrifacientes, miseros consolantes, hospites suscipientes, nudos vestientes, famelicos reficientes, captivos redimentes, caeterasque consimiles pietates Christo in membris suis facientes, ut ab eo extremam et aeternam consequamur benedictionem. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note