Radulfus Ardens-c.1200
Homiliae
Homi 105.1
Choose a text
More by Radulfus Ardens
—
10558 Homili16
105.1
HOMILIA XXX. DOMINICA DECIMA QUARTA POST TRINITATEM.
105.1
Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis, etc. Quatuor hic facit Apostolus, fratres mei. Primo monet nos non vivere secundum carnem. Secundo demonstrat quanta guerra sit inter carnem et spiritum. Tertio ostendit quae sint desideria carnis, et quod damnum afferant. Quarto demonstrat quae sint desideria spiritus, et quam utilitatem conferant. Primo ergo nos monens Apostolus vivere secundum spiritum, non secundum carnem, ait: Spiritu ambulate, et Desideria carnis non perficietis. Ac si aperte dicat, desideria carnis non perficietis. Et est locus ab oppositis. Desideria quippe spiritus et desideria carnis opposita sunt, adeo ut nemo possit in hac vita desideria utriusque simul facere. Desideria enim spiritus sunt mundum contemnere, ad coelestia toto nisu anhelare, modico contentum esse, amare jejunia, sobrietatem, vigilantiam, castitatem, temperantiam, justitiam caeterasque virtutes. Econtrario vero desideria carnis sunt, mundum amare, coelestia contemnere, in terrenis divitiis abundare, comessari, inebriari, dormire, luxuriari, superflue vivere atque injuste, et hujusmodi. Porro non ait Apostolus: Spiritu ambulate, et necessitates carnis non perficietis. Bene enim, fratres mei, possumus simul et spiritualiter vivere, et necessitates carnis facere; ut modeste comedere, bibere, dormire, modeste possidere, et hujusmodi. Unde Paulus ad Romanos[ non] ait: Ne feceritis curam carnis, sed ait vigilanter. Ne feceritis curam in desideriis carnis, necessitatem concedendo, et superfluitatem prohibendo. Rursus non ait Apostolus: Et desideriis carnis non movebimini; praesertim cum motus nostri carnales in potestate nostra non sint. Sed ait: Et desideria carnis non perficietis, id est, ad effectum non ducetis. Spiritualiter enim vivere, et tamen aliquando moveri desideriis carnis possumus. Sed spiritualiter vivere, et desideriis carnis ad effectum ducere simul non valemus. Proinde, fratres mei, spiritualiter vivere conemur, ut turpia desideria in nobis nascentia, etsi non omnino amovere, tamen compescere et refrenare valeamus. Beatus enim, inquit David, qui tenebit, id est, retinebit, et allidet parvulos suos, id est, nascentes carnis suae motus, ad petram, id est ad Christum.
105.2
Sequitur pars secunda, in qua ostenditur quanta guerra sit inter spiritum et carnem, cum subditur: Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non quaecunque vultis, illa faciatis. Caro enim saepe impedit ne faciamus voluntatem spiritus. Et spiritus saepe impedit ne faciamus voluntatem carnis. Videntur autem hic, fratres charissimi, quinque inquirenda. Primo enim quare caro dicatur concupiscere adversus spiritum, cum caro nihil possit nisi per spiritum. Caro hoc in loco, fratres mei, non vocatur sola caro, sed sensualitas cum carne. Duae quippe sunt vires sive potentiae, spiritus superior, et inferior. Superior est ratio, quae coelestia contemplatur et quaerit. Inferior vero est sensualitas quae per quinque officinas corporis temporalia sola desiderat et quaerit. Superior ergo pars spiritus vocatur interior homo, sive spiritus. Inferior vero pars cum carne, vocatur exterior homo sive caro: ideo quia a carne sola habet quod temporalia desiderat et quaerit. Hinc est quod homo, qui vivit secundum sensualitatem, homo carnalis, imo etiam totus caro dicitur. Sicut econtrario ille qui vivit secundum spiritum, homo spiritualis, imo etiam spiritus dicitur. Secundo quaeritur unde est tanta repugnantia inter spiritum et carnem, id est inter rationem et sensualitatem, ut altera concupiscat contra alteram. Ex culpa protoplasti. Ante enim culpam creatus sic et ordinatus erat homo a Deo, ut nullam in se sentiret rebellionem, sed spiritus suo Creatori subditus et obediens esset, caro vero sive sensualitas spiritus in omnibus sine contradictione pareret. Quia vero spiritus peccando inobediens Deo fuit, inde merito suum inferius, id est, carnalitas cum sensibus suis ei obedire contempsit. Hinc est quod Adam post peccatum se nudum vidit, id est se gratia et dominio, quod habebat in membris suis spoliatum cognovit. Est ergo haec repugnantia in homine, non ex natura, sed potius ex peccato poena inflicta. Tertio quaeritur quare Dominus a servis suis hanc repugnantiam non tollit. Quia, fratres mei, novit Dominus eam servis suis esse utilem tribus modis. Reddit enim eos humiliores, ne scilicet de se praesumant: dum internam rebellionem non ex se, sed ex sola gratia se posse superare vident. Reddit eos erga alios misericordiores; ex propria enim miseria quomodo aliis misereri debeant addiscunt. Reddit eos victoriosiores. Quanto enim majorem sentiunt et vincunt pugnam, tanto majorem consequentur coronam. Quarto quaeritur quomodo in hac interna et tam familiari guerra poterimus victoriam obtinere. Non per nos, fratres mei, sed per solam Dei gratiam. Unde Apostolus: Infelix, inquit, ergo homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum. Sed quoniam gratia Dei non provenit dormitantibus, si volumus hanc rebellionem vincere in nobis, instandum est vigilanter orationi, et carnis macerationi. Porro, fratres mei, super motus cordis et carnis nostrae vigilare continue debemus; malos, si surrexerint, omnino exstinguendo; bonos, etiam si excesserint, corrigendo. Non simus sicut quidam carnales homines, qui nullam in se cognoscunt rebellionem, sed omnem motum surgentem recipiunt, et nulli tentationi obsistunt. Oremus etiam, et contra pravos motus nostros auxilium desuper quaeramus, dicentes cum Psalmista: Domine, ure renes nostros et cor nostrum; videlicet ne illi male delectentur, vel illud male cogitet, igne sancti Spiritus expurga. Carnem quoque jejuniis et orationibus atque laboribus maceremus, et spiritui eam servire cogamus; quia duorum rebellium, quorum quanto alter debilior, tanto alter fortior est. Unde Apostolus, Quando, inquit, infirmor, tunc fortior sum et potens; subaudis secundum spiritum. Quinto, si ut ait Apostolus, non facimus ea quae volumus, vel si facimus ea quae non volumus, quomodo ad praemium vel ad poenam sunt nobis imputanda. Duae voluntates, fratres mei, contrariae sunt in homine: una rationis; altera sensualitatis, sive carnis. Sed secundum illam quae superat nolentes judicamus. Vult enim quilibet malus salvari, voluntate rationis, sed voluntate carnis hoc non vult, dum per eam voluntati contraria facit. Quia ergo voluntas carnis in eo superat voluntatem mentis, magis nolens quam volens salvari, debet judicari. Similiter aliquis bonus vult voluntate carnis cognoscere alterius uxorem, sed secundum voluntatem spiritus hoc nolens, voluntatem carnis refrenat; hic magis nolens quam volens cognoscere mulierem debet dici. Propter hanc duplicem voluntatem dicit Salomon, Vult et non vult piger. Omnia ergo quae facimus, fratres mei, secundum voluntatem quae superat, non secundum eam quae superatur nobis debent imputari. Propterea, fratres, carnis voluntatem in nobis refrenemus, et bonam spiritus voluntatem in nobis nutriamus Quod si, inquit, spiritu ducimini, non estis sub lege. Carnales et peccatores sub lege arctantur; spirituales vero viri lege non indigent, cum propria ratione regantur. Unde Apostolus: Lex, inquit, non est posita justis, sed injustis et peccatoribus.
105.3
Sequitur pars tertia, in qua Apostolus enumerat desideria carnis dicens: Manifesta autem sunt desideria carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, etc. Dicitur autem fornicatio omnis coitus praeter legitimum. Immunditia vero est omnis coitus contra naturam. Impudicitia est omnis impudentia quae fit vel in verbis, vel in motibus, vel in gestibus dissolutis. Luxuria est omnis luxus vel ciborum vel vestium, vel quarumlibet superfluitatum. Idolorum servitus, duplex est: Alter eorum qui cultum Deo debitum exhibent creaturae; alter eorum qui creaturam praeponunt Creatori, ut avarus, qui praeponit nummum Deo, et luxuriosus meretricem, et gulosus ventrem. Veneficia sunt quae per venena, vel magicas artes exercentur. Inimicitiae sunt, quando non vitia, sed ipsi homines odio habentur. Contentiones sunt pugnae verborum factae de re inutili vel de utili inutiliter. Aemulationes sunt malorum in prosperitate sua. A quibus nos dehortatur David dicens: Noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem; quoniam tanquam fenum velociter arescent, etc. Irae sunt commotiones mentis contra hominem, non contra vitium, vel contra vitium immoderate. Rixae sunt alternae et contumeliosae lacerationes ad modum canum, unde et a ringo, ringis, rixae denominatae sunt. Dissensiones sunt quando aliqui a veritate, vel ab usu communi pertinaciter dissentiunt. Sectae sunt quando aliqui unitatem fidei, vel charitatis, vel communitatis scindunt. Invidiae sunt quando aliqui de bonis aliorum uruntur, de qua poeta dicit: Justius invidia nihil est, quae protinus ipsum auctorem damnat, excruciatque suum. Homicidia dicuntur pluraliter, quoniam sex sunt species homicidiorum. Ebrietates sunt frequentes et immoderatae potationes. Comessationes sunt frequentes immoderataeque epulationes. Et his similia, inquit, subaudis vitia, quae praedico vobis, sicut praedixi, ut scilicet caveatis ab his dum habetis tempus poenitentiae et emendationis. Nam haec et similia vitia adeo sunt damnosa, quoniam qui talia agunt; subaudis finaliter regnum Dei non consequentur, id est, damnabuntur; nullum est enim medium. Propterea, fratres mei, omni sollicitudine ab hujusmodi cavete. Sed et si forte aliquando talia fecistis, dum licet, poenitentiae lacrymis vos abluere mementote.
105.4
Sequitur pars quarta, in qua enumerat Apostolus desideria spiritus dicens; Fructus autem lucis sunt, charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, modestia, continentia, castitas. Sed quare Apostolus loquens de vitiis ait, opera carnis, loquens vero de virtutibus ait, fructus lucis? Quoniam vitia tanquam opera caduca cito cadunt et transeunt, virtutes vero tanquam fructus multiplicantur, et mentem illuminant, et ad lucem aeternam trahunt. Charitatem autem, id est dilectionem Dei et proximi, ideo caeteris praeponit, quoniam ipsa est fons et origo omnium virtutum. Hac enim habita, caetera habentur, et qui hanc non habet, factus est omnium reus. Gaudium non saeculare, cujus extrema luctus occupat; sed spirituale, quod est in spe, vel in re spiritualis et aeterni boni. Pax non illa, de qua Dominus, Non veni, inquit, pacem mittere in terram, sed gladium: sed illam qua pacificatur homo Deo, sibi et proximo. Patientia quae est aequanimitas adversa sustinendi. Longanimitas, quae est virtus, per quam sine fatigatione longius adversa sustinemus, et praemia speramus. Fides, quae est perceptio invisibilium, ad salutem pertinentium cum assensione. Bonitas, quae est virtus omnem detestans malitiam. Benignitas, quae est virtus prompta et exposita ad benefaciendum. Mansuetudo, quae est virtus faciens nos tractabiles et humiles ad obediendum. Modestia, quae est virtus refrenans in nobis pravos motus, et omnem intemperantiam. Continentia, quae est virtus etiam a concessis continens. Castitas, quae est virtus castrans in nobis omnem libidinem. Et quam utilitatem conferant ista? Libertatem a jugo legis et vitiorum. Unde et subdit; Adversus hujusmodi non est lex, id est tales non damnat, neque premit lex, sicut Judaeos. Qui autem, inquit, sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, id est qui supradictas virtutes Christi habent, vitia et carnales concupiscentias in se mortificaverunt, et Deo vivunt. Propterea vitia et carnis petulantiam per jejunia, vigilias, labores et orationes in nobis mortificemus. Charitati, paci, patientiae, castitati, caeterisque virtutibus insistamus, ut mortui mundo vivamus Deo; et hic vita spirituali, et in futuro vita coelesti, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).