Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Radulfus Ardens-c.1200
Homiliae
Homi 93.1
Choose a text More by Radulfus Ardens
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10558 Homili16
93.1
HOMILIA XVIII. DOMINICA OCTAVA POST TRINITATEM.
93.1
Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus, etc. Bipertita est haec lectio, fratres charissimi. Primo enim nos monet Apostolus, ut non secundum carnem, sed secundum spiritum vivamus. Secundo ostendit viventes secundum spiritum esse Dei filios et haeredes. Monens ergo nos Apostolus, ut non secundum carnem, sed secundum spiritum vivamus, ait: Debitores sumus, subaudi spiritui, non carni. Ut nostis, fratres charissimi, tunc patris familias domus bene ordinata est, cum vir est subjectus et obediens Deo, et dominatur et regit totam familiam et uxorem et uxor cum tota familia ei famulatur et obedit. Unde Apostolus: Vir, inquit, est caput mulieris; Christus autem viri. Cum vero mulier et familia non sunt subditae viro, sed potius vir eis, domus male ordinata est. Porro haec inordinatio fuit in hospitio primi parentis, qui obedientiam, quam debebat Deo, ei non reddidit, sed potius mulieri seductae( cui non obedientiam, sed regimen et correctionem debebat) obediens fuit, propter quod in inordinationem sui ipsius cecidit, quia sensualitas propriae carnis cum sensibus suis suo capiti, id est spiritui, plerumque non obedit, sed potius contradicit, et eum ad consentiendum, non capiti suo Deo, sed suis serpentinis suggestionibus trahit, ut relicto Deo, et coelo, ad quod creatus est, sola inferiora, terrena scilicet cogitet, appetat et quaerat, et ita vivat, non spiritualiter, sed carnaliter. Cum itaque, fratres mei, tanta et talis inordinatio a primo parente in omnes nos derivata esset, venit Filius Dei factus homo, ut exemplo et gratia amissam ordinationem in nobis restitueret, praecipiens ut de caetero mens nostra Deo serviret, sensualitatem cum sensibus suis sibi- consentire compelleret, ut ita viveremus secundum spiritum, et non secundum carnem. Et hoc est quod ait Apostolus, debitores sumus spiritui, non carni. Et quia quaedam debemus carni, ut correctionem, regimen, et providentiam, exponit in quo non simus debitores carni, cum subdit: Ut secundum carnem vivamus. Quamvis enim, fratres mei, in carne vivamus, tamen secundum carnem, id est secundum voluntatem carnis vivere non debemus. Ille enim vivit secundum carnem, qui quantumcunque potest, voluntati pariter et voluptati carnis satisfacit, qui scilicet fertur effrenis, more pecoris, in ingluviem, in luxuriam, in iram, in incredulitatem, in superbiam, caeteraque vitia quae ex carne partim oriuntur, et homines carnales efficiunt et animales. Tales enim nihil spirituale, nihil coeleste, nihil divinum sapiunt, sed solam carnem et terram. Unde Apostolus: Animalis homo non percipit ea quae spiritus Dei sunt. Quid autem tales sequantur, ostendit Apostolus, cum subdit: Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Et hic morte animae in peccatis, et in futuro, morte animae pariter et corporis in gehenna. Nonne, fratres, etiam hic male moritur ille qui, amisso honore, in quo ad imaginem Dei creatus fuerat, factus est brutus et curvus, more pecudis, super terram, ut de eo merito dicatur: Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Nonne etiam hic male moritur qui vita et vera luce( quae Deus est) hic privatur, et tenebris interioribus involvitur? Nonne in futuro pessime morietur qui tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium semper patietur: quem semper cruciabit ignis qui nunquam exstinguitur, et vermis qui nunquam moritur? Si autem, inquit, spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Posset quidem Apostolus, sicut dixerat: Si secundum carnem vixeritis moriemini, ita econtrario dicere: Si autem secundum spiritum vixeritis, vivetis. Sed quoniam quidam sine abstinentia et maceratione carnis, se spiritualiter vivere posse in hac vita putant, vigilanter ait: Si facta carnis spiritu mortificaveritis, vivetis. Quasi diceret: Si spiritus sancti virtute, vel etiam virtute spiritus vestri, a Spiritu sancto illuminati, per abstinentiam vitia et peccata in carne vestra mortificaveritis, vivetis, et hic vita spirituali, et in futuro vita coelesti. Cum enim, fratres mei, spiritus et caro adinvicem semper luctentur, quanto est debilior caro, tanto fortior est spiritus. Et quanto fortior est caro, tanto debilior est spiritus. Unde Apostolus: Quando, inquit, infirmor, tunc fortior sum et potens. Et alibi: Vivo, inquit, ego, jam non ego, vivit vero in me Christus. Ac si aperte dicat: Vivo quidem, sed non vita carealium vitiorum, qua prius vivebam, sed vita spirituali.
93.2
Sequitur pars secunda, in qua ostendit Apostolus viventes secundum spiritum esse filios Dei et haeredes, dicens: Qui enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Spiritu Dei aguntur qui non a carne, vel a spiritu maligno, sed a Spiritu sancto ipsi carni praesidente, ad bene cogitandum, loquendum, agendumque aguntur. Non autem ait reguntur, sed quod majus est, aguntur. Non enim solum, ut eques equum, nos regit Spiritus, sed etiam latente energia, id est operatione, interius in nobis operatur. Agit enim in nobis ut agamus. Ipse enim, ut ait Apostolus, operatur in nobis et velle et perficere. Quod aperte contra illos est qui se per se aliquid agere posse putant; cum Dominus dicat in Evangelio: Sine me nihil potestis facere. Qui enim, inquit, Spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei. Quales vos esse debetis. Non enim accepistis in baptismo scilicet et confirmatione, spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis. Unus et idem, fratres mei, est spiritus, qui ex diversis, quae confert, donis, diversis nominibus vocatur. Vocatur enim spiritus irae Aegyptiis, quia eis intulit vindictam peccati. Vocatur spiritus servitutis et timoris Judaeis, quoniam in lege eis timorem incussit. Unde ex timore potius quam ex amore ei serviebant. Vocatur nunc spiritus adoptionis fidelibus, quoniam eis filialem confert dilectionem, per quam eos in filios adoptat. Vos ergo, fratres, si non ex conscientia peccati, nec timore gehennae, sed ex amore ei serviatis, spiritum adoptionis utique accepistis, in quo clamatis: Abba, Pater. Abba Hebraeum, Pater vero est Graecum et Latinum. Omnes fideles, Hebraei Graeci et Latini, si Deum filialiter diligimus et imitamur, eum secure Patrem vocamus. Ecce, fratres mei, quanta est pietas et benignitas Dei, qui cum essemus indigni servi, ut viscera pietatis suae erga nos demonstraret, et ut nos non ad se timendum, sed potius ad se diligendum invitaret, praecepit nobis, ut eum potius Patrem quam Dominum vocaremus, et ut nullum patrem in comparatione ejus reputaremus, dicens: Patrem nolite vocare vobis super terram; unus est enim Pater vester qui in coelis est. Pater enim terrenus vel nos derelinquit, vel nos non diligit, vel male diligit, cum Pater coelestis suos oblivisci non possit. Unde Psalmista: Pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me, ipse spiritus reddit testimonium spiritui nostro, id est confirmationem spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Hoc autem facit tribus modis, per Scripturas vocans nos filios, ut quando dicit, Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos, per admirabilem operum mirificentiam, nos filios Dei manifestans. Ex his, fratres mei, argumentis, Spiritus sanctus spiritum nostrum in fide, et spe et charitate firmatum secure reddit, quod filii Dei sumus. Si enim haec habemus, jam non Deum timemus, sed potius eum tanquam Patrem diligimus, bene de eo speramus, ad eum secure confugimus. Quod si filii sumus, et haeredes. Tria constituunt hominem haeredem: Nativitas, meritum et voluntas. Nos quoque, fratres mei, haec tria nos constituunt haeredes aeternae haereditatis. Primo siquidem libera voluntas Dei ab aeterno haeredes praedestinavit: Secundo spiritualis baptismi nativitas, nos ad coelestem haereditatem vocavit. Tertio meritum nostrum, gratia adjutum, nos illius dignos efficit. Unde Apostolus: Quos, inquit, praedestinavit, hos et vocavit. Quos vocavit, hos et justificavit. Caeterum in hoc differt coelestis haereditas a temporali, quoniam haeres non nisi post mortem testatoris hic consequitur haereditatem. Deus vero nos ita haeredes constituit, ut etiam cum eo aeternam sortiamur haereditatem. Rursus temporalis haereditas per multos haeredes distributa minoratur. Coelestis vero haereditas, nullam novit pati diminutionem. Rursus ex temporali haereditate inter cohaeredes nascitur invidia. Nam, juxta poetam,« omnis potestas impatiens consortis erit. Ab illa vero aeterna haereditate omnis invidia relegabitur. Nam unusquisque sic gaudebit de proximi gloria, sicut de sua. Unde et ipse unicus Patris, non solus haeres esse, sed secum voluit cohaeredes habere. Nos itaque, fratres mei, spreta temporali et vana haereditate, ad illam coelestem toto desiderio tendamus haereditatem, aeternam sine successione, distributam sine diminutione, communem sine invidia, sufficientem, sine indigentia jucundam sine tristitia, beatam sine omni miseria. Ad quam perducat nos unus Deus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, cui est honor et gloria per infinita saeculorum saecula. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note