Radulfus Cadomensissine-data
Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana
Hier 1.3
Choose a text
More by Radulfus Cadomensissine data
—
10559 Getaine
1.1
ADMONITIO PRAEVIA
1.1
Chronici Siciliae appendix est sequens Tancredi historia. Rogerii enim illius egregii bellatoris agnomine Wiscardi, qui Siculam gentem a Saracenorum jugo vindicavit, cognatus erat Tancredus, et sub Boamundo Rogerii ejusdem filio, in expeditione Jerosolymitana, quasi dux sub rege et secundus ab eo militavit.
1.2
Quamvis autem non omnem vitae seriem, sed ea solum haec historia complectatur, quae sub tanto principe quinque annorum spatio dux ille inclytus praeclare gessit, magnum et insigne est virtutis illius monumentum, ipsumque ut maximum aetatis suae ducem extremae posteritati commendabit. Haec ipsum ostendet in recuperatione terrae sanctae plurimum et feliciter insudasse, caeterisque Christiani exercitus ducibus, quos adeo praedicavit antiquitas, longe ipsum praestitisse, et de vindicata ecclesiae Palaestina eamdem ferme laudem quam de Sicilia Rogerius Wiscardi promeritum fuisse. Istud porro testantur quae Niceae, quae Tarsi et Mamistae, dum expugnarentur; quae Antiochiae ante et post expugnationem omnium molestissimam; quae Jerosolymis, quae in transfretatione fluvii Bardal, quae coram Alexio imperatore, quae tandem ubique legitur gessisse: nec enim quidquam hoc bello susceptum, nisi leve illud sit, et feliciter consummatum fuit, in quo praeclara virtutis eximiae, singularis sapientiae et consilii specimina Tancredus non dederit.
1.3
Iis igitur omnibus enarrandis totus incumbit hujus auctor historiae, nec aliud sibi proposuisse hac sua lucubratione asserit expresse, articulo 53 his verbis: Celebret suos Normannia Robertos, reliquos duces occidens reliquus, mihi unus Marchisides sufficit, cui non sufficio vel totus.
1.4
Quisnam vero is auctor fuerit, qua ex gente, quave aetate vixerit, nomen, ingenium, vitae institutum, operae pretium est ex ipsius historia investigare: nec enim parum ad ejusdem historiae commendationem conferre haec possunt. Nomen ipsi Radulfo fuisse prima haec inscriptio prodit Tancredus Radulphi, patriam vero Normanniam ex articulo LVII colligimus, ubi Antiochenam describens expugnationem, quae inchoata anno 1097 producta in integrum annum fuit, haec de se quasi obiter dicit: Signum illud, cum adhuc in paterna domo Cadumi adolescentulus degerem, nondum mihi visa seu nota nisi nomine tenus Antiochia, sed nec Roma.
1.5
Natus igitur Cadomi est anno circiter 1080 eadem vero in urbe educatus, et a teneris sub celeberrimo illo Arnulpho, qui comitis Normanniae capellanus in bello sacro erat, et per obitum Adhemari Podiensis episcopi, Christiano praepositus exercitui, Jerosolymitanam sedem sortitus est, operam et studium impendit optimis disciplinis; unde et librum ei suum dicat, et praeceptorem ipsum appellat. Elegi te, ait in praefatione, Arnulphe, patriarcha doctisssime doctorum, qui paginae meae superflua reseces, rimas impleas... mollita mihi erit quaecunque erit correctio tua, si quem sortitus sum praeceptorem puer juvenem, nunc quoque correctorem te impetravero vir senem.
1.6
Quales sub tali praeceptore, et quantos in studiis progressus Radulphus fecerit, judicet aequus lector ex ipsius scribendi modo; hanc vero litteraturam parvo admodum intervallo temporis consecutus est. Nondum enim excesserat ex ephebis, quando in militiae disciplinam vocatus est. Anno autem circiter 1107 cruce signatus, sub Boamundo principe meritus est stipendia, et biennio post in expeditione Edessana sub signis Tancredi militavit.
1.7
Quas tunc in exercitu partes gesserit silendum putavit modestissimus scriptor, sed praecipuas credimus ipsum egisse, qui singularem, uti satis insinuat in citata jam praefatione, utriusque principis benevolentiam consecutus est. Nec levis nos movet conjectura quin Radulphum illum de Acone, quem sub Rogerio nepote Tancredi, et in principatu Antiochiae strenuum civitatis ejusdem ducem fuisse scribit Gauterus cancellarius in libro cui titulus Bella Antiochena, hunc nostrum Radulphum existimemus esse, cum alias nobis non constet de isto Radulpho quisnam fuerit. Quem enim Tancredus, tum ut sibi, tum ut Rogerio consuleret, ipsique ut principatum in extera regione confirmaret, huic debuit muneri destinare, nisi certe militem illum, de cujus fide et integritate maxime esset securus, cujus et acies ingenii et belli usus et strenuitas essent explorata?
1.8
Quamvis autem ea imprimis sibi proposuerit Radulphus describere, quae in Jerosolymitana expeditione Tancredus gessit, non tamen iis contentus limitibus, alienum omnino a proposito suo esse putavit, si ea interdum tractaret, quae generalem expeditionis ejusdem historiam spectant; sed veterum more scriptorum, si celebris pugna, si urbis expugnatio, si victoria, aut quodvis aliud insigne sub ipsius Tancredi, aut Boamundi, vel ipsis praesentibus sub aliorum imperio praeclare gestum etiam ab aliis est, illud non praetermisit, ut ex meritorum collatione novus herois sui virtuti splendor accederet. Haec itaque historia non uni Tancredo propria adeo est et singularis, quin et compendiosa quaedam ac digesta belli Jerosolymitani narratio dici possit. Quae quidem omnibus quae hactenus de eodem argumento prodierunt in lucem relationibus perfectior et accuratior nobis videtur. Earum namque fere omnium auctores relationum nullo delectu adhibito, singulorum actus principum narrare gestientes, multa simul congesserunt inutilia, nec in tanta rerum varietate indagare quidquam valentes, et penitius examinare, nudam suis circumstantiis historiam confecere. At noster Radulphus certis contentus limitibus, res solummodo praecipuas aggreditur, earum causas rimatur, initia et progressus enarrat, consecutiones exquirit, de singulis praeterea artis militiae peritissimus, sane et integre judicat, nec temere, sed scienter loquitur.
1.9
Quis exempli causa Alexii imperatoris artes malas adeo plene copioseque descripsit? quas molitus fuerit insidias, quid tentaverit ut Christianos principes circumveniret, averteret a sancto proposito, aut gravibus clientelae non debitae obsequiis eos sibi devinciret? terrores, minae, blanditiae, nihil omissum est, et haec omnia referuntur articulis 9, 10, 12 quae nusquam legisse me memini. Plures et inimicas adversus Tancredum dissensiones saepius concitasse Balduinum et Raimundum S. Aegidii comites, nec absque sanguinis effusi magno discrimine non unus auctor scriptis tradidit: hujus vero odii causas quas vix attigerunt, retulit auctor noster quasi ex instituto, quae quidem praecipuorum quorumdam eventuum rationes indicant et patefaciunt. Quae vero de Jerosolymorum expugnatione scripsit idem auctor, ipsi uni debetur, si non fuerint omni prorsus deleta oblivione; nam quae anonymus ille a Mabillonio editus Musaei Italici tom. I, ea de re retulit, a nostro Radulpho, ipsius suppresso nomine, accepit. Id ne cui indubium veniat, evidens argumentum est ms. codex quo usi sumus, nam et charactere auctoris aevum spirat, et si nostra nos non fallit conjectura, ipsius est autographum. Istud satis suadent frequentes quibus refertur additiones, translationes, correctiones, periodorum inversiones, eadem manu scriptae quae exemplaris indices primigenii esse nemo vel leviter in antiquitate versatus non videt. Latebat is codex in insigni bibliotheca Gemblacensi, quae quidem maximo litterarum detrimento triginta abhinc annis cum monasterio in cineres redacta pene fuit, sed ereptus ab incendio cum paucis ejusdem notae est, eumque optimus abbas monasterii ejusdem pro sua humanitate nobiscum communicavit. Integerrimus autem videtur esse, sed integram eo contineri historiam Radulphi vix crediderim, nec enim ipsum probabile est ad annum 1105, quo militiae nomen vix dederat scribendi finem fecisse, qui agens de Antiochena expugnatione, quae gesta praesente se fuissent prolixius sese tractaturum his verbis promiserat: Ignosce, Gallia scriptoribus dives, juvat me Antiocheno vacare principi, praesente me gesta liberius persolvam. Quidquid illud sit, ut paucis concludam: scripsit Radulphus stylo eleganti et ornato, cujus majestas et pompa omnes temporis sui scriptores longe superat: sed neque minus veraci, utpote qui Tancredo ac Boamundo semper adhaerens, res prout ab ipsis acceperat aut ipse viderat, scripto commisit, multas etiam variorum eventuum circumstantias referens, quas apud alios aevi scriptores minime reperias: hinc magno apud omnes in pretio opus ejus futurum esse speramus.
1
Nobile est studium res probe gestas principum recensere, cujus beneficii largitas nihil temporis immune praeterit, sepultos celebrat, oblectat superstites, posteris longe ante vitam praestruit doctrinam; dum quod transiit refert, dum victorias profert, dum victoribus defert: segnitiem aufert, probitatem affert, vitia transfert, virtutes infert, plurimum confert. Debemus igitur summa ope niti et legere scripta, et scribere legenda; quatenus legendo vetera, scriptitando nova, hinc nos antiquitas egentes satiet, inde posteritatem satiati nutriamus egentem. Haec mihi saepius attentiusque consideranti, occurrit felix illa peregrinatio, sudor ille gloriosus, qui matri nostrae Jerusalem haereditatem suam restituit, idololatriam exstinxit, fidem reparavit: ut scilicet non absurde qui in his applauserit: Ecce filii tui, Jerusalem, de longe venerunt, et filiae tuae, Joppe videlicet; compluresque aliae ruinam pressae de latere surrexerunt. Hujus tam praeclari laboris cooperatoribus me contigit militare Boamundo cum Dyrachium obsideret; Tancredo paulo post cum Edessam ab obsidione Turcorum liberaret: quorum utriusque sermo quotidianus Turcos fugisse, institisse Francos, nunc peremptos hostes, nunc captas urbes, Antiochiam noctu dolis, Jerusalem die armis memorabat; interque memorandum, papae! aiebant, quonam modo segnities nos perdit; cum priscis summa vatibus fuerit scribere voluptas? Et illi: quid adinventiones fabulosas ordiuntur? militiae Christi victorias tacent hodierni: ignavum equidem pecus, et fucis astruendi. Haec publice moventes, specialiter in me, nescio quo auspicio saepius visi sunt oculos retorquere, ac si innuerent; tibi loquimur, in te confidimus: sic me uterque, at praecipue Tancredi familiaritas accendit, quo nullo fuit benignior dominus, nemo largior, nemo tam blandus: huic, inquam, vehementius instanti, tacita sic respondebat mens mea: quod petis vivus, si superfuero, accipies sepultus: non te laudabo in vita tua; laudabo post mortem, magnificabo post consummationem: tunc enim neque laudatus, neque laudans, aut in elationem surgit, aut corruit in adulationem. Porro invidus tacebit, obmutescet susurro, cum te exstincto, munera cessabunt, quibus nunc incessanter a superstite muneratum, venenosae linguae fabularum me venditorem circumagerent, te emptorem. Hanc igitur, sed et aliam habuit causam dilatio: quod meis ipse viribus diffidens, interim exspectabam, si quis ad haec solertior stylum, si quis Tancredi muneribus obligatior anhelaret. Alios autem negligere, alios torpere, alios, proh nefas! reniti comperio susurrones. Papae! ubi reverentia, ubi libertas, ubi munera, ubi toties ille principum decus obscuros illustravit, obnoxios absolvit, inopes ditavit? Mihi ergo relictum suscepi laborem: non utique suscepto dignus, sed quia digni dedignantur, indignatus. Verumtamen quoniam Est quodam prodire tenus, si non datur ultra, HORAT. licet incomptam rem..... ad posteros transmittam: ornabit, auguror, benigna posteritas quod hodierni inornatum mihi reliquerunt. Unde invicem, o lector, debemus, ego tibi supplicare; tu ignoscere mihi, quod nunc jejuna oratio, nunc pinguis, ut aiunt, Minerva a suae fastu materiae longe degeneravit: quippe cum haec vix Maronis pertingant vertices, illas ferme inutilis lingua balbutit. Me quidem in hac parte sentio infirmum: sed de ejus, id est Christi firmitate totus pendeo, cujus vexilliferum et triumphos describere intendo; a quo secundum elegi te, Arnulfe, patriarcha doctissime, doctorem; qui paginae meae superflua reseces, rimas impleas, obscura illustres, arida superfundas: nullius etenim liberalis scientiae te cognovimus exortem, praesertim mellita mihi erit quaecunque erit correctio tua, si quem sortitus sum praeceptorem puer juvenem, nunc quoque correctorem te impetra vero vir senem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).