Diplomata
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rainaldus-ii-rhemensis" aria-label="More works by Rainaldus II Rhemensis">
—
⋯
Original / primary: 11007 Diplom44
7.1
VII. Confirmatur fundatio monasterii Igniacensis. (Anno 1130.)[ Gall. Christ., t. X, col. 39, nstrum.]
7.1
RAINALDUS, divina dispensatione Remensis Ecclesiae humilis minister, dilectis in Christo filiis ROBERTO Igniacensis monasterii venerabili abbati, ejusque fratribus in eodem monasterio Beatae Mariae monasticam vitam professis, eorumque successoribus in eadem observantia permansuris in perpetuum.
7.2
Quia quae ad religionis cultum pertinere dignoscuntur, aeternam animabus salutem conferre credimus, cum primum ad regimen Ecclesiae Remensis dispositio divina nos evocaret, summa cura nobis fuit ac studium honestorum ac religiosorum eligere consortium, et eorum contubernio delectari. Dignum igitur visum fuit Spiritui sancto et nobis, viros de monasterio Claraevallis ascisci, et ut in parochia nostra vestri ordinis abbatia construeretur eniti: ob hoc siquidem Beatae Mariae matri misericordiae quietum, et ab omni exactione liberum, quidquid Igniaci habebamus, contulimus cum circumjacentibus silvis, Forest videlicet et Beleis usque ad summitatem montium, ubi divisio facta est; et metis, et fossato et viis. Ultra metas autem concessimus vobis quidquid vestro vestrorumque successorum usibus necessarium erit. Donavimus etiam eidem Beatae Mariae et vobis liberam totam terram de Monte- Taonis, cum valle sua et aqua; in terra vero nostra ultra aquam concedimus vestris usibus necessaria, in silvis videlicet et pascuis, decimam quam dominus Henricus de Castellione apud Montem- Taonis tenebat, et quidquid ibidem habebat, guerpivit et reddidit, et uxor sua Ermengardis, et ipsorum filius Gualcherus: et nos illud totum Beatae Mariae vobisque tradidimus.
7.3
Praesentis itaque privilegii auctoritate tam vobis quam et successoribus vestris, quae praedicta sunt firmamus, et ea quae ab aliis fidelibus vobis jam collata et in posterum conferenda sunt. Ponzardus siquidem de Arceio et Albertus de Jarceio, annuente et plaudente filio suo, Beatae Mariae et vobis donaverunt quidquid Igniaci proprium tenebant, in terris scilicet, pratis et pascuis; de silvis vero cicumjacentibus tantum vobis dederunt, quantum sagitta ab arcu semel emitti potest; in reliquis autem silvarum suarum partibus, vobis et posteris vestris, quidquid vestro in illorum usui necesse fuerit. Pro terris vero quas rustici ab ipsis tenebant, Ponzardo pecuniam dedimus, et ipse alias terras agricolis illis reddidit. Guarinus autem Malus- privignus, de cujus feodo Ponzardus et Albertus terras illas tenebant, hoc totum concessit atque laudavit. Porro domnus Andreas de Baldimento et uxor ipsius Agnes, eorumque filii Guillelmus et Guido, monasterio vestro in eleemosynam coutulerunt Resson quoddam mansionile de potestate Chehereii, et terram ei adjacentem a valle prati usque ad valliculas, cum fundo vallium, et latera usque ad summitatem montium, ex utraque parte, sicut limitatum est. Haec autem terra protenditur a via Chehereii et qua itur ad montem S. Martini, usque ad fines Villae Savoie, et usque ad fines Montis- Taonis, et usque ad fines Avelereii; quidquid vero intra hos fines continetur, sive sit terra arabilis, sive prata, pascua vel aquae, vobis in perpetuum collatum esse dignoscitur. Praeterea omnia prata et alias terras quas idem Andreas circa Perreium habebat, quae solent esse de potestate Avelereii, assentiente uxore sua et filiis, Beatae Mariae et vobis libere donavit. Quamdam vero silvulam quae erat de potestate Avelereii, ita vobis largitus est, quod nec ipse nec sua posteritas inde quidquam valeat dare, vendere, vel quoquomodo commutare; in omnibus etiam silvis suis vobis benigne concessit, ut inde absque omni contradictione habeatis, et successores vestri quidquid necessitas vestra, et ipsorum usibus suis expostulaverint. Domnus autem miles de Arceio et uxor sua Hildeburgis, et eorum filii Nicolaus, Ado et alii Beatae Mariae et vobis dederunt de terra Avelereii arabili, quae est affinis et continua terrae de Monte- Taonis, quantum plene et abundanter sufficiat duabus carrucis omnibus anni partibus in quibus terrae arantur et excoluntur. Porro Egidius et Helias fratres filii Girardi praepositi de Castellione, Beatae Mariae et vobis contulerunt terram illam quam apud Montem- Taonis habebant. Has profecto donationes super altare B. Mariae offerri vidimus in die dedicationis monasterii vestri, et approbavimus, easdemque hujus privilegii auctoritate corroboravimus, sub anathemate interdicentes ne qua persona saecularis vel ecclesiastica, de praedictis donationibus vos vel successores vestros aliquando inquietare praesumat, etc. Signum Josleni Suessionensis episcopi. Sig. Ursionis Virdunensis electi. S. Bernardi venerabilis abbatis Claraevallis. S. Remensis Ecclesiae cujus sigillo haec scriptura sigillata est. Signum Odonis abbatis S. Remigii. Sig. Ingelranni abbatis Altivillaris. Sig. Guillermi abbatis Sancti Theodorici S. Joranni abbatis Sancti Nicasii. Sig. Gilberti abbatis Sancti Dionysii. Sig. Fulconis Sparnacensis abbatis. Sig. Hugonis archidiaconi. Sig. Frederici praepositi. S. Leonis decani. S. Gervasii cantoris. Sig. Hugonis thesaurarii, etc.
7.4
Actum Remis anno incarnati Verbi 1130, indictione VIII, regnante Ludovico Francorum rege gloriosissimo anno XXIV, archiepiscopatus autem Rainaldi II anno V.
7.5
Drogo cancellarius scripsit et subscripsit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).