Diplomata
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rainaldus-ii-rhemensis" aria-label="More works by Rainaldus II Rhemensis">
—
⋯
Original / primary: 11007 Diplom44
9.1
IX. Rainaldus Remensus archiepiscopus confirmat omnos possessiones monasterii Silincurtis. (Anno 1135.)[ Gall. Christ. t. X, col. 305.]
9.1
RAGINALDUS divina propitiatione Remorum archiepiscopus, universis sanctae Ecclesiae filiis in perpetuum.
9.2
Cum ad bene operandum subditorum animos informare et vitae exemplar esse debeamus, si peccatis exigentibus pastoris officium minime adimplere valemus, eorum vel bonis operibus congratulari, et in aliquo participes esse studeamus. Justis igitur petitionibus venerabilis confratris nostri Guarini Ambianensis episcopi, prout dignum est, paterno affectu annuentes, locum in Selincuriae parochia constitutum Gualterio abbati ejusque successoribus canonice promovendis, et fratribus in eodem loco canonicam beati Augustini observantiam profitentibus eorumque successoribus, et omnia quae in praesenti praedicto loco a fidelibus collata sunt, quaeque etiam in futuro praedicta ecclesia rationabiliter possessura est, ea etiam quae inferius adnotabimus, praesentis privilegii auctoritate confirmamus. Haec autem sunt quae firmamus, videlicet terra quae est circa ecclesiam, etc., fere ut in charta Guarini episcopi. Ut autem hujus decreti pagina in posterum rata et inconvulsa permaneat, imaginis nostrae impressione, et probabilium personarum intitulatione eam corroborari fecimus. Signum Josleni Suessionensis episcopi. Sig. Joffredi Catalaunensis episcopi. S. Alvisi Atrebatensis episcopi. S. Milonis Morinensis episcopi. S. Odonis abbatis Sancti Remigii. S. Ingulranni Altovillarensis abbatis S. Joranni abbatis Sancti Nichasii. S. Ursionis abbatis Sancti Dionysii. S. Hugonis abbatis de Monte Sancti Eligii. S. Theoderici abbatis S. Eligii Noviomensis. S. Albrici, S. Hugonis, archidiaconorum. S. Leonis decani. S. Gervasii cantoris.
9.3
Actum Remis 1135, indictione XIII, regnante Ludovico Francorum rege anno XXVII, archiepiscopatus autem domni Rainaldi secundi anno XI.
9.4
Drogo cancellarius recognovit. scripsit et subscripsit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).