Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogus confessionalis
Ratherius VeronensisConf 2.20 · 9494-diaconMore by Ratherius Veronensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ratherius-veronensis887-974" aria-label="More works by Ratherius Veronensis"> —
⋯
More
Original / primary: 9494 Diacon
2.1
CONFESSIO EJUSDEM.
2.1
Confiteor enim Domino Deo omnipotenti et omnibus sanctis ejus, et tibi Dei quicunque legeris sacerdoti, omnia peccata mea, quaecunque feci ab initio vitae meae usque ad hanc miserrimam horam, sciendo aut nesciendo, sponte sive coactus, vigilans aut dormiens, in cogitatione, locutione et opere, in visu, auditu, gustu, odoratu et tactu, in superbia praecipue, matre omnium vitiorum; utique in odio et homicidio 252, in detractione, in supplantatione fratris alicujus, in perjurio, in falso testimonio, in furto, in fornicationibus diversis, in adulterio, in rapina, in fraude, in immunditiis variis atque pollutionibus turpissimis, in ebrietate et comessatione, in luxuria omnimoda, in vana gloria, in acedia, in tristitia, in avaritia, in rixa, in conflictatione, in animositate, in invidia, in discordia, in cupiditate, in ambitione, in hypocrisi, in ignavia, in otiositate, in pigritia, in somnolentia, in loquacitate, in risu et in derisione aliorum.
2.2
Insuper peccavi ego peccator eo quod quadragesimas et alia indicta jejunia non custodivi, nec jejunavi, sicut debui: festivitates sanctorum et Dominicos dies, proh nefas! violavi, et debito honore non celebravi, sicut debui; Parasceven quoque illorum praesentialiter, ut miserrimus saepius violans gravissime deliqui. Adjiciendum quoque, quia si tu pejerare jam dictum suadendo, factus es perjurus; sicut Saulus omnium servabat vestimenta quorum Stephanum lapidabat manibus; ita ego dormiens sive manducans, missam quoque aut matutinos vel aliud quidlibet actitans illorum motibus adulterium perpetratum, quos in adulterium vagandus impuleram. Exmanzere, id est ex scorto natus, quoque compater factus sum miser cujusdam, qui nobilissimam pro meretrice reliquerat praenobilemque conjugalem.
2.3
Confiteor etiam ipsi Domino Deo omnipotenti, quod his et plus his omnibus voluptatum foedatus flagitiis, et contagionibus fuscatus omnimodis, semper sine mei lapidei cordis compunctione, semper sine ulla mentis sinceritate, corporis et sanguinis sacramentum Domini, fateor, percipi indigne, semper sine azyma, semper absque lactucis agrestibus, cum fermento malitiae et nequitiae; discinctus, sine calceamentis et baculo, piger, non festinans ad promissionis aeternae patriam, paschalem Agnum Dei, peccata qui 253 tollit mundi, miserrimus in judicium, heu dolor! proprium, reus ejusdem corporis et sanguinis Domini, manducando, et prohibita temerarie praesumendo; et, cum multi multa, tu Domine praecipue, haberent munera ante altare, contra interdictum infrontuosissime Domini offerendo:[ subauditur peccavi] in exhortationibus, et adulationibus malignis, in ignorantia, in negligentia, in subreptionibus, in dandis et accipiendis muneribus; in usuris vero faciendis non adeo me culpabilem recognosco, neque tamen inficior; prodigum enim, quod usurario minus congruit, me magis fuisse et confiteor et doleo.
2.4
Peccavi in subtrahendis eleemosynis pauperum, in increpatione et asperitate responsionum, in hospitalitate et receptione indigna pauperum, et quod parentes meos et proximos non dilexi nec honoravi, sicut debui, et plus saepe, dum irrationabiliter utique dilexi, quam debui; et in afflictione familiae sive subjectorum mihi commissorum. Infirmos et in angustiis positos non visitavi, nec eis ministravi. Mortuos nec sepelivi, nec sepeliri, ut oportuerat, feci; et pauperes non vestivi, esurientes et sitientes non recreavi, sicut debui. Seniores et magistros meos sive principes, amicos et benefactores meos non honoravi nec amavi debito amore; et res, utilitates, consilia et praecepta eorum non observavi, sicut debui.
2.5
Peccavi ego peccator in osculo et in amplexibus illecebrosis, palpando et blandiendo inique; et in ecclesia stans vel sedens, ubi sanctae lectiones vel divina officia efficiuntur, otiosis fabulis, vel iniquis cogitationibus me occupavi, et non cogitavi quae debui, sed magis quae non debui, et aures non accommodavi ad ea quae sancta sunt. Intuendo quoque injuste et petulanter et recordando( quod adhuc pejus virorum) animalium, pecudumque concubitus, et alia quaedam obscena.
2.6
Praeter haec peccavi jocando, equitando, ambulando, stando, sedendo, sive jacendo, et in his et in aliis omnibus vitiis, quibuscunque humana fragilitas contra Deum peccare potest, 254 reum me esse confiteor Domino Deo omnipotenti, et omnibus sanctis ejus, et tibi Dei, quicunque alicubi, es sacerdoti.
2.7
Infinitate verum istorum conspecta dicis forte: Immodica efflagito, confessus es unquam ista alicui? Non, inquam, nisi illi, qui etiamsi non confiterer, nescire non poterat; nam tanta simulationis libidini meae arte, ut et adhuc miser facio, serviebam, ut ante te neminem invenerim, qui me adeo, id est probabiliter, deprehendere quiverit. Illi tantummodo mecum noverant, qui mihi ad ea favebant, et cum spurcissimus( ut et adhuc me fore dolendus non inficior) essem, castissimus esse, ut multi, putabar, dicebar, et quod pejus est, dici gaudebam, illa hypocritis visitata deceptus miser, ut multi sententia solent deceptorie dicere, Etsi non caste, vel caute. Quare autem nulli confiterer, non uniformis fuerat causa; una ne mei exemplo alii deteriorarentur; altera ne mei suique comparatione alii superbirent, et cadaveris quasi mei fetore utrique perirent; praecipua vero ne criminositas me contemptibilem faceret mea. Tertia gravior, imo gravissima omnium, qua utique verebar, ne patronus hoc mihi diceret quod fugitivis dici lex praecipit: Revertere et reconciliare Domino tuo: quia sicut non proficit cura medici plagato, si adhuc in eo ferrum sit, ita non proficit confessio et poenitentia tua.
2.8
Dum enim puerulus essem, venit quidam ingenuus, et in altari quodam sancti Petri et Pauli tenens me cum pane et vino[ supple obtulit Deo]..... et sancto Petro in holocaustum..... jure quasi Nazarei..... immutabiliter serviturum...... ad foedus perpetuo confirmandum. Sed accepto ipse calamo, matura jam aetate et legitima, scripsi in hunc modum, scriptumque super altare posui, non super aliud nisi ipsum: Ego Ratherius promitto stabilitatem meam, et conversionem meorum morum, et obedientiam secundum regulam sancti Benedicti coram Deo et sanctis ejus. Infinita sunt itaque mea, quae exarari in hac non potuerunt confessione, 255 ineffabiliter gravia, quae sunt exarata. Ubi et meretriculae cujusdam damnabile facinus non fuerat tacendum, quoniam ad te pertinet plurimum, quae dupliciter suum necavit filium tui ob metum, et illius mortem, qui ob tuum anilem fastum subtus rotam molendini mortiferum pertulit casum. Spectaculum quoque quod de ruentibus et de ruere compellentibus vidisti, dico, memineris. Cujus rei quoque causa tres illi oculos perdiderint, ne obliviscaris, sed in solius istius comparatione, id est, si hoc unum non desit, levissima. Quod unum? inquis. Inconvertibilitas ab isto, inquam; si enim de isto solo uno, quod utique apostasia, id est negatio Dei est, evadere reconciliatus utique.... fugitivus domino potuissem, et confiteri utiliter..... poenitentiam, veniam mereri posse me aliorum..... Si vero de isto solo consilium non ca..... metipsum veniam sperando istorum..... bet ingenio omnino videri datur..... Sed quod consilium? inquis..... illorum, id est quod de omnibus..... illud Scriptura potius: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur.
2.9
Et tu, inquis, non abscondis, qui etiam mihi, imo amicis et inimicis, et etiam scribendo confiteris. Facio, inquam, facio, sed ne me decipias rogo. Scripturam potius pariter audiamus: Qui autem confessus fuerit; audis? inquis. Ne festines, mane, inquam, et vide quod sequitur: et reliquerit ea; hoc faciamus et de multis et de uno, sed de isto potius, et hilariter audiamus: misericordia consequetur. Haec semper mihi, haec fuerat occasio nullum illorum criminum confitendi, quia relinquere istud animus adhuc minime erat. Relinquere vero caetera illa, in promptu erat, sicut jam feci quaedam pauca, sed utinam non inutiliter, utinam perseveranter; sed in isto me obduraverat saeculi vanitas, modo vero quaedam impossibilitatis quasi necessitas. Disrumpat haec vincula Dei pietas; aliter enim non illi sacrificabo hostiam laudis. Hostia laudis sane quae sit, audi psalmorum in libro: Praeoccupemus faciem ejus in confessione. Sed quid prodest confessio, nisi sequatur illorum, quae confiteris, relictio? Quid prodest fugitivi satisfactio, vel redeundi optatio, si non sequatur ad Dominum facultas, si non negatur tamen, quod Deum minime latet, reversio? Eat ergo qui volet; consoletur, imo seducat me inanibus verbis, propter quae venit ira Dei in filios diffidentiae, id est diaboli, qui ideo vocatur diffidentia, quia pro eo quod confidere nunc facit miseros in vanitate, in extrema hora desperare facit penitus de salute. Suadeat nunc qui volet quod confessus sum non relinquere, et tamen veniam confitendo omni quadragesima, aut cum urget timor mortis, sperare; 256 suadere possit, persuadere nullatenus, mihi crede, valebit. Modo sed quare es confessus? inquis. Duabus, inquam, de causis. Nam relictis jam multis quibusdam in necessitate, paucis sed quibusdam vero voluntate, incipere jam mihi videor ipsi vim quamdam facere; taedet enim me conversationis pauxillum sentio pristinae; et istud unum, sine quo inaniter caetera dimisi, jam velle relinquere, praestet Deus non inaniter velle, non enim miser et obligatus me invenio posse. Tanta etiam, tam innumera, tam minime negligenda cum sint, obliviscerer ea ipse succedente cumulo eorumdem, atque similo[ f., similam] diabolo ministrante non contingeret salutem[ f., saltem] recordari, ea me aliquando scriptitasse, et reminiscerer confundererque ea relinquere Deo voluisse, neque implesse. Quam proclivis enim, ad haec omnia humani generis sit casus, tu poteras fore expertus, si tui quoque non miserrime fuisses oblitus. Peccata enim, quae indesinenter oportuerat mente considerare, quia nequeo saltem oculis videre, videtur mihi quasi admodum utile, sive ut alius me viso se respiciat in me, et ex meis actibus suos deprehendat et corrigat.
2.10
Et quando talem, inquis, te sentiebas, quomodo illo audebas praesente missas vel hujusmodi facere, qui dixit peccatori: Quare tu enarras justitias meas? Fateor, fateor; eo fiducialius faciunt quidam, quo magis esse peccatores se sentiunt. Pars enim non esse est, peccatorem se quemlibet esse humiliter sentire; judicia enim Dei abyssus multa; in cujus utique praescientia, sive tutius scientia jam est, quod futurum absque dubio est. Valet, inquis, aliquid ergo? Plurimum, autumo, inquam; sed utinam mihi soli non obsit; nam et caeteris nullo modo, veraciter solum dicantur. Sacramenta quippe Dei nec hujus sunt nec illius, id est, nec justi nec peccatoris, sed illius de quo dicitur: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto. Tantum est, ut, si justus es, quasi nescias te esse, quod es; si peccator, doleas esse, quod es. Uterque vero Psalmistam audiat monentem: Psallite sapienter. Quare? inquis. Quia non quilibet est, cui psallis, sed rex omnis terrae Deus. Et alibi ad Dominum: Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Alter vero: Maledictus qui facit opus Domini negligenter. Si negligenter faciens maledictus est, mendaciter quid?
2.11
De eucharistia vero sumenda vel non sumenda scrupulum forte si mihi aut calumniam, ut aestimo, ingeris, quod heri lectum est in Evangelio conferendum esse cum his quae in Apostolo quinta item feria legentur, moneo noveris: Nisi, inquit, manducaveritis carnem Filii hominis, 257 et biberitis sanguinem, panem utique et vinum, per naturam capiendo sanguinem vero, et non figuraliter per.... sancti Spiritus incomprehensibilem operationem divinitatis inhabitationem.... habebitis vitam in vobis, ut si.... sed mortem animae, quae utique.... gehennae. Manduca itaque, dico tibi, ne perdas vitam. Quam? inquis. Deum utique; ipse enim dicit: Ego sum vita, animarum duntaxat. Facio, inquis, et ipse. Optime, inquam. Sed audi ipsum per legem: Juste, quod justum est, exsequeris. Quomodo? inquis. Dicam. Sic autem comedetis eum, id est agnum. Renes vestros accingetis, id est caste, si vultis manducare, vivetis: Calceamenta habebitis in pedibus vestris, id est exemplis eorum, qui mortificaverunt corpora sua, ut animas vivificarent, gressus operum circumdabitis; tenentes baculos regiminis ac rationis in manibus actionis; et comedetis festinanter ad gloriam supernae solemnitatis, quod est utique non hic quaerere mercedem boni operis, sed ubi aeterna est, currere desiderio cordis. Ita manduca, et habebis in te vitam. Alioquin audi Apostolum: Qui manducat, inquit, carnem Domini, et bibit sanguinem ejus indigne, judicium sibi manducat et bibit. Quomodo est, inquis, judicium, si caro et sanguis? Caro, inquam, et sanguis digno, judicium vero indigno. Quis est dignus? ais. Audisti in Apostolo; respondeo, id est[ f. is est], qui sic comedit sicut ipse praecipit. De praesentialiter enim ita..... dicit, non de eo, qui olim fuerat..... discalceatus, baculum non gestabat..... luto scelerum volutari...... malum maluerit festinare..... judicium sibi manducasset. His emendatis aut in emendationis studio manentibus, si non manducat, non habebit, autumo, vitam. Et hoc esse reor, quod monet subsequens Apostolus, Probet, inquiens, seipsum homo, id est, discutiat in quo affectu sit; si peccandi, dimittat; si emendandi, cum tremore manducet. Nullus vero illud Regum posthabeat: Si mundi sunt, inquit, pueri ab heri et nudius tertius maxime a mulieribus; de panibus propositionis cum ageretur utique; et quod in lege 258 auditur saepissime: Sanctificamini, id est, a concubitu abstinete. Probatio sane, quam monet Apostolus faciendam in criminalium conscientia emundanda, in invidiae extrusione, et odii laesionisque fraternae emendatione, in luxuria, vel aliqua incestuositate[ subaudi emendanda], consistit, puto, praecipue, et quod reminisci instanter debueras, miserrime( ut sacratissimum cibum a caeteris noverat[ subaudi Apostolus] distinguere) illos corpori solum, istum corporis et animae saluti concessum perpendere, nec ea praecipitatione, vel petulantia ipsum saltem tractandum, quam illum nedum quoque sumendum.
2.12
Neque transeunter audiendum: Corpus Domini cum dicitur; sed considerandum quid, de quo, cui dicatur. Quid? idem corpus Domini. De quo Domino si dicis, de illo utique, qui in carne, quam pro te assumpsit, et in qua pro te multa perpessus, crucifixus est, mortuus et sepultus, resurrexit, et quam in coelum levavit, in te nunc, cui hoc dicitur, intrat. Vide qualiter tanti hospitis mundatum et ornatum habes hospitium: si enim illi placeat, approbat et benedicit; si displiceat, quia reprobat, consequitur, quod valde est metuendum, ut etiam maledicat, nisi velocissima confessio et poenitentia hoc cum ipsius misericordia, quod ipse tibi misericorditer concedat, avertat. Cui? tu videris; si enim ipse es, qui illud impleveris, imo ea quae praecepta sunt, hoc est: Renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter, id est, non, cras, cras, dicentes; gaudere magna Magisterii arte, id est non in te, sed in Domino vales, alioquin timere non parum est evangelicae lectionis dictum: Et cum intinxisset, dedit Judae Simonis Iscariotis. Vide ergo, ne tu imitatione ipsius ipse sis. Ne ergo decipiamur, vel ipsi nos decipiamus, Deus est qui recipitur, Deus utique, sed sicut tunc latens in carne, ita nunc in carnem verso verissime pane: unde expressius in Graeco; Panem nostrum consubstantiatum da nobis hodie, dicitur Deo, id est quod tu ipse es per tui ipsius invocationem, perque tui 259 ipsius introitum, ineffabiliter quidem, tamen non incredibiliter factum, hoc est enim dijudicare corpus Domini, a caeteris corporalibus utique cibis discernere, dignitate et dealitate, super omne quod videri et esse possit, valere. Cavendum vero est cum Dei adjutorio summopere, ne penitus mortuus hujusmodi mysteria audeat temerare, id est, quem nil charitatis constat habere; Qui enim non diligit, manet in morte. Si ergo charitatem te sentis nec in Deum, nec in proximum omnino habere, time tam sancta mysteria temerare; et quanto minus in te consideras charitatis, tanto formidolosius, dico, accesseris. Non minus vero pensanda reversio quam accessio, quia non minoris gratiae est recipere Dominum quam secum habere. Post buccellam, inquit, tunc introivit in eum Satanas. Et de manna cibisque coelitus datis idem signantibus: Adhuc escae, inquit, eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos. Mundandum ergo ante perceptionem cordis hospitium est, custodiendum post perceptionem. Nota et quod non modo descendentem dicitur Spiritum super Dominum, sed et manentem, ut intelligas in aliis non sic esse, sed venire in quibusdam per gratiam, recedere per offensam. Quid inde? ais. Et metus, et consolatio, inquam. Metus, si contristato pravis nostris moribus Spiritu sancto, eum a nobis expellimus; timendum enim ne irrevocabiliter. Consolatio vero, quia satisfactione potest revocari nostra. Possumus et hinc colligere, quia si in consideratione[ f., confirmatione] et consecratione per invocationem veracem et non vitio scriptorum depravatam datus cuilibet Spiritus sanctus, malisque ejus actibus fuerit rursum expulsus, non ita eum suum penitus reliquisse domicilium, ut placatus non possit eum repetere, ac propterea timore desperabili dimisso, constanter de ejus reversione praesumere, et jugibus eum precibus revocare debere, praesertim cum promiserit ipse: Convertimini ad me, et ego revertar ad vos: Noli, inquit, occidere nos, quoniam habemus thesauros absconditos in agro, et non occidit eos. Thesaurus absconditus in agro, spes est in poenitentia. Caetera unde istud sumpsi require.
2.13
Quare tu enarras, inquit, justitias meas? Ego contra, si dici sit conveniens, ita: Quia melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. Sequitur enim post severitatem justitiae de pietate consolatio in eodem psalmo piissime promulgata: Sacrificio laudis honorificabit me, et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei; quod tamen sacrificium magis est operis quam vocis, et tamen vocis. Nam ut noveris quare vel cui interdicat justitias enarrare suas, si sequentia non sufficiunt, audi quod superius est praemissum: Immola Deo sacrificium laudis. Prohibeor? inquis. Prohiberis, inquam, prohiberis, si facere quod sequitur negligis: Et redde, inquiens, Altissimo vota tua. Vota vero, Christiane, quae sint tua, si forte oblitus, requiris, quod in baptismo promisisti Deo, menineris. Monache, si rogas; quae post etiam spopondisti, moneo recolas, illud redde; dicit sponsio Conditoris: Et invoca 260 me in die tribulationis, et eruam te, et magnificabis me.
2.14
Quare, inquis, tristis es, anima mea? Audi unde consoleris: Spera in Deo. Quare? Quoniam adhuc confitebor illi, adhuc vivo, spiro, et pedibus meis me propriis porto, adhuc est dies salutis, adhuc tempus acceptabile. Itemque: Lenocinaris nimium tibi, inquis:( Non) ignoremus, sicut ait Hieronymus, poenitentiam, ne facile peccemus; ne peccemus, inquam. Quid amplius peccandum? superabunde peccatum est. Tabula est ista post naufragium, non solida navis. Si desinamus peccare, ea utique referri valemus ad salutis, unde per incuriam defleximus, portum. Sed ut aliquid praesumere audeam, docent quippe nos terrena saepe quid debeamus sperare de coelestibus. Invisibilia enim ejus, ut ait Apostolus, per ea quae facta sunt intelliguntur. Fugitivus si comprehensus a domino fuerit absque sua voluntate, quid potest sperare? Non dubium quin supplicia debita debeat respondere. Si sua sponte revertitur, quid? misericordiam utique; alioquin vitium crudelitatis, dum non ipsum fugisse Dominum poterit conjectari. Misericordia tamen ista juste ac firmiter roboratur, si securitate reversionis et veniae non incipiat superbire, aut a servitio torpere; sed semper recogitans fugae flagitium, cum maxima humilitate studeat dies noctesque continuare, ut et neglectum in fuga recompensare possit servitium, et addere aliquid unde justae retributionis accipiat meritum.
2.15
Putas te, ais, ad istum servi istius adhuc pervenisse gradum? Putarem, inquam, si ad propositum professionis meae reversus fuissem. Nunc igitur quid? Videtur, inquam, mihi, sed quasi per tenebras dubia luce, quod ei possim servo congruere, qui fuga lapsus, longoque tempore a domino absentatus, tandem aliquando minitantis domini terrore compulsus, ne subito, scilicet dum nescit comprehendatur, et aut patibulo aut suppliciis tradatur, qui missis legatis sperat aliquod remedium pietatis. Qui sunt; inquis, tui legati? Si quid enitor, inquam. Si tamen eniterer in Dei servitio forte; et si non aliud, desiderium saltem loquens utique cum Domino, et utinam ipsum vel caeterorum, qui ad hoc sunt suppliciter invocandi; sic enim habetur in psalmo: Desiderium pauperum exaudivit Dominus, quasi diceret: Desiderium fugitivi novit optime Dominus ejus. Audi enim quasi de cujusdam itineris praeparatione: Praeparationes cordis eorum audivit auris tua. Nonne enim tibi videtur quaedam legatio esse fugitivi ab alieno Domino evadendi, medullitus clamantem dum audis: Eripe me de manu peccatoris? Iste enim vult evadere, sed non valet, nisi a legitimo Domino adjuvetur, imo potius eripiatur. Praeparare etiam fugam nonne potest videri is, qui clamat: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum, si tamen veraciter clamat? Si enim non flagitium duplicat; sed sicut fugitivum redire ad dominum quilibet tyrannus et iniquus possessor impedit, et, ne evadendi facultate potiatur, 261 illaqueat; sic et diabolus, ut modo etiam sensi, diversa ingerit impedimenta, ut aut nolit, aut nequeat, aut desperet, aut etiam verecundetur redire, aut certo, quod multo est gravius, tam exsecrabilem eum proprio faciat Domino, ut magis eligat eum subito rapere et perennibus suppliciis tradere, quam suae gratiae per poenitentiam reconciliari. Quod tunc maxime obtinet, cum per superbiam de eadem cum legatione precum, desiderii aut alicujus aut magni aut parvi securitatem ei immittit, aut extollentiam boni, aut certe absque aliqua securitate torporem vel ignaviam. Nam sunt nonnulli, qualis et ego adhuc sum, qui quadam segnitia remissi, ita se totos libero neglecto, quod Deus utique et exigit, arbitrio negligunt, et quasi Dei pietati committunt, ut eligant otiositati frena laxare, et oscitando etiam in ecclesia, et somniculando stare, circumquaque discurrere non modo corpore, sed et mente; sedere vel jacere, quam vel aliquo bono opere, vel lectione aut oratione, vel certe boni alicujus meditatione legatum aliquem Dei pietati dirigere, ut quandoque a diaboli laqueis plenius eos dignetur eruere.
2.16
Item post quaedam. Hoc sane mihi videtur, tu senti quod placet; quia sicut nemo se valet per se ad aliquem gradum Ecclesiae promovere; ita nemo se potest, etiamsi velit, omnino deponere, quovis institutus sit vel etiam victitarit modo vel ordine. Videtur quod etiam eadem necessitate, qua ordinem compellitur tenere, eadem compellatur, indignus quamvis, quae eidem competunt, nisi tu aliter censes, ordini, agere. Nihil verius, inquis, aestimarem, nisi in concilio Neocaesariensi, can. 9, legisse contingeret, ut si episcopus, presbyter, vel diaconus corporaliter se deliquisse confessus fuerit, oblata non consecret, manens in caeteris officiis propter studium bonum. Non audeo concilio sancto refragari, praesertim cum idem audiam a Domino per legem quoque judicari: Sacerdos, dum dicit, qui habuerit maculam, non offeret panes Domino, neque accedet ad ministerium ejus. Sed quare in concilio quis se talium non accusat? Si exercere quae ordini congruunt, timet, et[ et pro etiam] deponatur. Nimis quia durum est; ideo factorem, inquam, invenis nullum. Esto, si faceret quis, non sui hodie conscius statim, quod Pharisaeis quondam de muliere in adulterio deprehensa, sibi opponi timeret. Cum etiam incomparabilis omnibus, qui sub coelo sunt, Gregorius legatur talibus adeo pepercisse, ut Maximum, qui contra ejus interdictum super Honoratum a populo electum, militari manu per Simoniacam quoque haeresim episcopatum Salonae civitatis invaserat, septemque annis excommunicationis ejus contemptor et rebellis exstiterat, in gratiam recepit, et episcopum manere permisit causa illata; quia sicut perseverantibus in culpa districtos, ita resipiscentibus ad veniam nos decet esse concedendam benignos. Gravis conditio. Quantum 262 ad animam, inquis, de tali potest illud esse praedictum: Immisit in rete pedem suum, et in ejus maculis ambulat( Job XVIII, 8). Estne tamen aliquod remedium? Nullum, inquam, nullum, nisi Dei miseratio solum; immisit enim, immisit maxime, si et ambivit. Sed quid faciemus? Clamantem de profundo desperabimus? Ubi erit tunc omnipotentia misericors: Nolo mortem peccatoris, jurantis, et ex lapidibus homines facientis? non poterit similiter facere de fure custodem, de latrone custodem, de mercenario pastorem, de lupo ovem, de mortuo vivum, de fetente suavissime redolentem, de ligato solutum, de immobili abeuntem? Longum est edicere quot vicibus istud habet patratum. Fac velle, videbis continuo posse. Nonne, inquit, dixi tibi, quia si credideris, videbis gloriam Dei? Sed quam gloriam? resurrectionem utique quatriduanam. Veniant interpellatrices et importunae sorores sororias, id est, humilitatis imbecillitatem et fratris interitum non negantes; fundant Domino preces, una prius piae actionis signatrix, altera theoricae speculationis et mundissimae orationis, non sine mysterio tamen numeri vel ordinis, magistra. Docent quippe duos in Ecclesia ordines saluti pereuntium consulentes: unum praedicatione et opere; alterum precum instantia Dominum precando, pro mortuis interpellando, et ut valeant suscitari pulsando. Confiteantur, mortem hujusmodi absentatione divinae custodiae, negligentiae merito contigisse, quod est mirum utrasque dixisse: Domine, si hic fuisses, frater noster nequaquam mortuus esset. Absit longius desperatio, adsit spei constans fiducia, posse quatriduanum mortuum fetentem, mole gravissima criminis consuetudinarii etiam obrutum, ligatum, immobilem, post longam etiam dormitionem posse excitari, resuscitari, onus superpositum vincere, solvi, abire, valere. Videbis statim spiritu miserationis et precum fremere Christum, turbare seipsum; audies: Veni foras, clamare; illum, quem desperabas, statim prodire, vivum se, quamvis ligatum, monstrare, non celare, confiteri, ut absolutus eat, id est, motibus rationis mores componat, praeceptum audire, quatenus ejus resurrectionem alii pejus etiam mortui ad vitam redeant, et in Christum, id est, Salvatorem omnium credant.
2.17
Quid, inquis, si nil horum contingit, agere debemus? an ut vivum venerari, quem mortuum scimus? Nondum, inquam, ut istinc conjicio, quid venerari in quolibet debeas, nosti; quod Deus utique fecit, aut quod ipse sibi homo conscivit. Sed quia in istiusmodi caecutis doctrina, magis et exemplis quam ratiocinatione te trahendum considero. Super cathedram Moysi, ait, sederunt scribae et Pharisaei; omnia ergo quaecunque dixerint vobis, servate et facite: secundum opera vero eorum nolite facere( Matth. XXIII, 2, 3), etc. Quod est aliter dixisse: Veneramini quod Deus contulit; tolerate quod faciunt non propter ipsos, 263 qui mali sunt, sed propter honorem, quem perceperunt; qui utique eo bonus, quo a bono Largitore concessus. Da asellum vilissimum optimum vinum gestantem, vilescit asellus, amplecteris vinum; pretiosissimum annulum deformis gestat digitus saepe, ad annulum ardet cupientis ambitio, digitum horret intuentis despectio. Dicis honorem, inquis, ideo bonum, quia a bono Deo concessus est, quid de illo quem Deus non contulit? Quis, inquam, ille poterit esse, Apostolo testante: Non est potestas nisi a Deo?. An vis aliud esse potestatem, aliud honorem? Sed imbecillis sine honore potestas, ac per hoc neque potestas: Regnaverunt reges, inquis[ l. inquit, et subaudi Deus], sed non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi; non ex me, inquam, id est, non secundum me regnaverunt, non recte, ut praecepi, egerunt, non cognovi, non laudavi, non approbavi; attamen regnaverunt me vidente. Sed si tibi non valet persuadere, ut velis aliusmodi episcopos, quod Dei pietas vellet, nisi qualem depingit Apostolus dicens: Oportet episcopum sine crimine esse; quod, proh dolor! est rara hodie avis in terris; cogita Caipham, cui Petrus visus est obedire; quando tamen hoc diceret, quod a cathedra Moysi non dissideret; cogita, inquam, non abest longius, heri lectum est: Hoc, inquit, a semetipso non dixit Quid est a semetipso? a malivolentia sua, qua interfici Christum volebat; neque enim ideo Christum optabat occidi, ut gens tota liberaretur, quod secundum ejus malignitatem impossibile omnimodis erat, sed in praesentia ejus de regno tolleretur. Licet vero talis esset ejus conscientia, verum fuit quod per eum cathedra Moysi protulit, sicut moventis est, quod reboat chorda; sic enim legitur: Sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit. Et hic enim attende, anni illius, inquit; nunquid ita per Moysen mandaverat Deus? Minime. Ecce enormis indignitas, non est enim ista legalis, et tamen a Deo permissa, sed ab Herode nefando concessa potestas. Si vero permissa et a tali potuit prophetare, data a Deo quid potuerat agere? Utique plus, id est, et velle bonum dicere et posse, haec autem solummodo posse. Nam non ideo gens liberata est, quia iste voluit; sed dixit, quia eum dicere fiendum, quod erat dignitas cathedrae, fecit. Quem ergo indigniorem quaeris? et tamen prophetasse audis, ut notes quanta sit vis potestatis, cujuscunque modi sit vita tenentis, quanta dignitas hujusmodi ordinis; et non nutare, quod ideo honorem bonum esse protuli, quia a bono Deo concessum, si permissa usque ad prophetandi valuit efficaciam potestas venire. Ut vero in aliquo tibi morem geram, notandum video, quod non est potestas nisi a Deo dicens Apostolus, hac suspensione locum dedit subintelligendi et permissa et concessa; cum praesertim subintulerit, Quae sunt, a Deo ordinatae 264 sunt; non ut Caiphae illa inordinatissima, et tamen veneranda intentione, quam monstravimus supra: sed laboremus, inquam, et caveamus, ne frustra; tota enim ista allegatio index est indignitatis et miseriae meae, qua Scripturam trahere ad mei auxilium dum renitentem laboro, quod fieri possit, num[ f., non quid] quid sit vel fiat enarro?
2.18
Ne me igitur ultra decipiam, confiteor, quia licet haec omnivalens Dei possit misericordia efficere, ut mundum valuit de nihilo creare, si non fecerit, constat me cum mei similibus perditum omnimodis esse, et falsum nomen episcopi vel abbatis non sine damnationis aeternae periculo ferre, etiamsi detur, ut olim Caiphae, prophetare, a qua aliter nequeo prorsus liberari, nisi relicta vanitate penitus, quod Christi pietas tribuat, saeculi. Ferre enim, mirandum, quod valeo, dum contra me meique consimiles clamantem audio( figuraliter enim nil horum mihi disconvenire dolendus considero): Qui habuerit maculam, non offeret panes Domino, nec accedet ad ministerium ejus, si caecus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi vel torto naso, si fracto pede vel manu, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, si ponderosus; inter haec autem in nulla ad Deum intercedendi saltem pro me fiducia familiaritatis deceptus respiro. Desperas, inquis, video, quare inaniter laboras? Nec despero, nec spero, inquam. Spero in Deo, despero de me ipso; et tanto magis in eo, quanto minus de me[ subaudi sperare] debere considero. Despero enim, quia quod scio faciendum mihi, neque saltem incipio: non despero fiendum, si placuerit omnimodis Deo. Inaniter vero utrum laborem, nescio; quia et quid ad hoc sit[ sit abundare videtur] obtinendum adhuc laborem, non video. Si quid vero est, non illud, quod competit, est; sed illud, quod de rebelli, malo et fugitivo me protulisse superius, meminisse poteras, servo. Nam non amore Domini, non religionis, quam abnegavi, non loci, unde miser aufugi, postremo non desiderio vitae aeternae, sed timore gehennae, si facio unquam, facio; et si auderem dimittere, non facerem utique, ac pro hoc non possum cogitare quid Deo habeat de tali servo curare. Mihi enim ipsi vilescere me video oportere, cum etiam ab ethnico in mei lego sociorumque contemptu prolatum verissime: Oderunt peccare boni virtutis amore; dum me illosque peccare magis utique cerno timere, quam non peccare diligere. Est autem hujusmodi ratio. Si laicus fuissem, et de omnibus illis poenitentiam quaererem, ducenti sexaginta quinque anni si mihi indicerentur, a quo donarentur? Septuagenarius jam quid eram acturus? Dicturus, scio, erat patronus, si tamen pretii alicujus: Non potes ista facere, quia 265 deest spatium; trade te Deo totum, et relinque saeculum; ecce omnia dimissa, quia pio Deo commissa. Monachus sum et vix habitu et lege, sed refuga legis promissae. Fac tot annos in poenitentia expleam, dimittantur omnia, restet hoc unum, quod legem utique meam inconvertibiliter refugi; nonne tibi videtur pro hoc solo me damnabilem fore? hoc igitur solo. Omnia illa illis omnibus, hoc solum non possum sanare.
2.19
Item post quaedam. Quibusdam igitur quasi passibus mentis illo perveni, ut et eo et caeteris omnibus visum mihi fuerit inaniter abstinuisse, si monachum me, ut promisi, non fuisset a Deo datum, finiri; aeternis quippe pro hoc solo destinatus, etsi alia nulla habuissem, suppliciis. Quid profuerat mihi abstinuisse ab his et tam dulcibus, mundus quas affert, illecebris, cum[ subauditur profuisset] aeternarum quoque usura caruisse poenarum? Cujus rei certitudinem ut tibi glorianti de quadam continentia senio magis quam virtute acquisita, post multa quoque ejusdem, ut sum ratus, naufragia, incuterem, et ab hac securitate ad planctum necessarium et ad jejunium, praesertim autem ad monachi, cujus solum nomine et habitu gloriaris mecum, reducerem propositum: malui mea dicere omnia, quam tua nunc tibi ad memoriam reducere, saltem vel aliqua. Consideranti quippe ignaro vestri alicui securitatis alacritatem etiam in ista Quadragesima omnium vestrum, videri potest nullum alicui ex vobis inesse peccatum. Ita( proh nefas!) nescio quae vos obtinuit meo qui vos monere neglexi peccato, aut falsae spei, aut desperationis mortiferae, vel obdurationis nefariae pestis, ut insensibiles quoque faceret, quod in omnibus infirmitatum generibus magis perniciosum noscitur fore. Dum tibi, inquis, ipsi non parcis, me, imo nos omnes acriter rodis. Quomodo, inquam, aliter? Mei enim ipsius curam gerens aliosque negligens, praecipue vos, mihi qui estis commissi, 266 quod crimen majus vel habere vel poteram confiteri? Sum tamen, sum, non diffiteor, mea culpa hujusmodi, ut intensius in oratione dicam: Miserere mei, quam: Miserere nostri. Et illud quoque nostri cum dico, mei potius quam alterius immanitate scelerum coactus recordor; et in hoc charitatem in me frigescere demonstro, et de delictorum exstinctione amplius dubito. O autem utinam ita saltem vobis vestra aliquoties, ut mihi, dum haec scribo, mea, clarescerent peccata! nam et alacritatem, credo, pauxillum reprimerent nostram[ f., vestram], et desiderium ab his quantocius evadendi praestarent; otiositatem quoque desidia torpentium compescerent, praecipue quibus amplius competeret, priorum vel senum, quibus maximum noveris imminere, ut mihi quoque, quod Deus avertat, periculum. Hi enim mecum potius, ut in propheta legitur: Confregerunt jugum, ruperunt vincula, ut nuperrime unus illorum vide quam festive diabolo servierit. Cum enim causari soleret, penuria communitatis se caeterosque et regulae praecepta negligere; repente diu collectos ex eadem communitate proferens nummos, ut non inaniter monstraretur mammonae tam fideliter diuque servisse, et obsequiis idolorum non adeo segniter incubuisse, fecit quod tu ante scivisti quam ego. In tali quoque aevo Simonis non veritus est exemplum, cum praesertim praedecessorem suum ejusdem aetatis reor quemdam latrunculum audisset, in idem negotium collata pecunia, antequam frui saltem die fuisset concessum, miserabili, ut dignum fuit, judicii modo exstinctum.
2.20
Considerare isthinc pernecessarium, considerare, quam retrogradum, proh dolor! iter carpamus, qui saeculares debuimus, ut antecessores nostri, in rectitudinis via praeire. Presbyter quippe quilibet saecularis si Ecclesiam quamlibet acquisiverit; quidquid ante habuit, licet ei vendere, dare, vel quovis ordine pro libitu cuilibet delegare; 267 quidquid vero postea acquisierit, juri Ecclesiae cedit. Monachus vero, qui nec ipsam voluntatem in propria debet habere potestate, cui debet colligere? collectum cui dare vel relinquere? praesertim si ex stipendio, unde vestiri debuit et pasci, aut forte ex alicujus obedientiae provisione fuerit, quod videtur habere, collectum? Et ubi erit, si hoc misero alicui contigerit: et quid in corde sibi, rogo, erit dicturus, cum legi in capitulo audiet: Memorentur semper Ananiae et Saphirae, ne forte mortem quam illi in corpore pertulerunt, hanc isti, qui sibi aliquid reservaverunt, vel omnes qui aliquam fraudem de rebus monasterii fecerint, in anima patiantur. Tot, ut asserunt, libris argenti quanta ornamenta potuerunt in eadem Ecclesia fieri, unde acquisita et collecta ipsa est pecunia? Audivi murmurantem quemdam in secretario ita: Dicunt quod nihil proprii debemus habere; quis ergo ista ornamenta et libros istic contulit, nisi loci istius monachi? Ad haec ipse fateor, aio, melius fuerat non habuisse quam contulisse ei; in levigatione tamen mali melius fuit hic reliquisse quam alibi dissipasse. Bene, inquis, bene, sufficit. Ad te revertere, te intuere, ne tibi dicatur vere: Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo; quid enim vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras? Considero, inquam, considero, et istud quoque ad trabem eamdem adjungo; quasi enim non sufficeret quod feci miser per me, dedi locum isti, 268 ut faceret sciente me, nec tamen prohibente. Non solum vero qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, digni sunt morte. Sed si humane agis, censes tolerabilius et magis naturae proximum fuisse, ut penuriae necessitate faceret hujusmodi extraneus, pauper, exsul, mendicus, et advena deceptissimus, quam ambitione superbissima civis, incola, sibi plenissime sufficiens, et, ut ita veraciter loquar, servus ejusdem ecclesiae legitimus, quia legaliter traditus, et sui ipsius manu et professione in servitium, quod fracto jugo et ruptis regulae vinculis sine licentia provisoris reliquit, perpetuo mancipatus. Verum ut tibi iterum morem gerendo, ita illum reprehendam, ut mihi non parcam, fateor, utrique egimus inconsideratissime. Si enim, cum jam pene silicernius, ut et ille, existam, morte praeventus, aut abscessione fuero, antequam viginti duarum librarum pretium sancto habeam, quem his spoliavi, redditum loco, compositionem gehennalem timeo. Ille quoque non minus loco isti debitor, atque, ut dixi, coaevus existens, si et hic non habet satisfactum, et illud quod emit fideliter custoditum, nulli dubium, nisi[ subaudi illi] qui interdum perdidit visum, quin aeternum eum maneat cum Anania, Saphira, atque Simone supplicium. Petrus vero est, rogo agnoscas, qui et illos praecepto pro fraude percussit, et istum damnatione perpetua pro ambitione superba perire praecepit, Petrus, cujus ista fuit pecunia; Petrus, cujus abbatia 269 injustissime fuit distracta. Sed consideremus trabes utrasque, meam scilicet et illius; festucam etenim hic cerno deesse: fortassis enim hodie oculis melius apertis meae imminere cervici ambas videbis, imo de duabus mihi fore unam improbabilem trabem. Si non annuntiaveris iniquo, ait, iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram; quod justissimum fore monstravit, qui dixit: Quod a discipulis delinquitur, ad magistrum respicit; et ille( cujus edicti ambo transgressores in hoc uno probamur atque rebelles, aliud si omnino deesset, ille, quia fecit, ego quia non contradixi) Sciat, inquit, Abbas, culpae pastoris incumbere, quidquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire. At verecundabar, respondes, pro reverentia senectutis. Mentiris, certe mentiris, et teipsum decipis; non enim senectutem, sed magis superbiam in illo venerabaris; quod erat utique placentas reginae coeli libare, diabolum, ut ipse ei persuadere nitebatur quoque, cui ministrabant angeli, adorare. Si autem in isto diabolum, quem superbiam dico, tanta veneratione habebas, ut quod Deus praecepit dicere illi non auderes; quid faceres si ante Diocletianum stetisses? Audierasne unquam: Qui me erubuerit, et meos sermones; et hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria Patris, et sua sanctorumque angelorum? Considera, quaeso, ignaviam tui et timiditatem. In tantum enim te noveram elationem ejus detestatum saepius fuisse, ut pene fuerit ad odium usque ipsius venisse. Et cum ita fuerit, formidolositatem et circa charitatem tui cordis teporem deplangere te omni tempore, aliud si deesset, penitus convenit. Negasti quippe Deum, dum illi pepercisti, negasti.

Intertext edge

Open linked passage

Note