Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogus confessionalis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ratherius-veronensis887-974" aria-label="More works by Ratherius Veronensis"> —
⋯
More
Original / primary: 9494 Diacon
3.1
Item apostropha ejusdem ad quemdam alterius loci abbatem quasi religiosum.
3.1
O imitatores, ait sed quidam, servum pecus! o et in angelis pravitas, proh pudor, reperta! Quid nepos agebas, cum avunculum nescio unde, vel dulcius Italice scilicet barbam, ita insanire videbas? Ubi erat, Qui audit, dicat: Veni? Ubi saltem, Diliges proximum tuum sicut teipsum? Tu transitoria omnia contemnebas, illum transitoriis anhelantem, cum esset tibi, hoc etiam contra regulam, dilectissimus, minime corrigebas, unum e duobus haud creperum[ id est dubium, aut anceps] erat; 270 aut tu non eras, quod videri vel dici volebas, aut illum oderas potius quam amabas; si enim amaveras, cur non tecum, quo tu tendebas, idem[ l. eumdem] ad Deum traxisse certabas? Vide, moneo, et quis, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus; vide tamen, suadeo exclamative ad locum, ubi quasi oratum pergebant, nummos continentem pro tali causa largitos. O spelunca, spelunca! o facta, si est ut dicunt, de domo orationis sanctissima, spelunca latronum nequissima! Hae ne, hae ne erant itiones et reditiones creberrimae Lemni[ l. Lemnum]?
3.1
Perpende, rogo, perpende, qui festucam de trabe conabaris heri ejicere, et negationem Dei et adorationem diaboli nulli amplius praesumas aequare moneo crimini. Nullius quippe horum, quae superius[ Vid. supra n. 2] confessum me fuisse recordaris, homicidiorum utique, exoculationum, exmembrationum, incendiorum, praedarum, caeterorumve plurium, me noveris magis reum quam istius; si quidem nihil horum feci, aut jussi, vel, ut fieret, volui, sed tale quid, ex cujus occasione ista sunt patrata, commisi: istic autem plus aliquid habetur; siquidem licet, ut fieret, neque praeceperim neque voluerim, dedi tamen mea culpa locum, ut fieret, non prohibendo, quod saltem quivi, ne fieret. Gaudere tantum me noveris, quod absque mei est licentia factum, siquidem videtur esse aliquod levamentum. Delicta quis intelligit? ait Psalmista, subinferens necessario: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo; subjungensque: Si mei non fuerint dominati, inquit, utique aliena peccata, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo, maximo, inquam, maximo. Non enim non tibi videtur maximum, qui viginti duarum librarum suo flagitio est debitor, alterius crimine octoginta in cumulationem debiti sibi junxisse? Et o misera principandi conditio! Quis, nisi sui securus, hujusmodi non jure fugiat periculum? Alter peccat te nesciente, et tu poenas luere cogeris. Verum ut nepotem paulo superius praelibatum mecum de neglectu eumdem, opus ut fuerat, pariter coercendi excusem, videri valet et me exemplum attendisse medici, illud desperato de vita nihil, quod capere velit, interdicentis. Unde et Hieronymus in causa consimili: Aiunt medici, ait, majores morbos non esse curandos, sed dimittendos naturae, ne medela dolorem exasperet. Si enim obstinatione mortifera contra sui 271 propositum irrecuperabiliter eum viderat obduratum, quid profuerat interdicere aliquod ei saeculi commodum? an ut istic dispendium, et illic pateretur supplicium, praesertim cum sciret optime suae perditionis foveam non minus secernere ipsum? Hoccine erat Dominica omni etiam talia meditantem cantare: Oportet nos mundum contemnere, adjicere quoque, ut possimus sequi Christum Domini, quasi cum mundo non valeamus Dominum sequi? Exaggeransque, ne perdamus vitam perpetuam, propter vanam hujus mundi gloriam, non verebatur aliquem ex obliquo respondere valere: De ore tuo te judico, serve nequam.
3.2
Sed ut ad nos jam fore tempus monstremus redire debere, noveris volo, inquam, quod illud de propheta magnam mihi faciat consolationem, sed utinam non inanem: Veniens ad Babylonem, ibi liberaberis. Qui enim in domo Dei, nemine nisi fautoribus, ut dixi, sciente, sub praetextu sanctimoniae, ut multi, fallacis, infrontuose faciebam scelera multa; a te de isto uno deprehensus, detectus, dum ad confusionem tantam sum devolutus, ut ipso detecto nullum curem latere crimen amplius meum, quid[ l. quod] de illo solo pati potueram infructuose, pati melius simul cum fructu ipso de omnibus ratus, in Babylonem nimirum, ut ita loquar, per te adductus, possum credi, et utinam per Dei misericordiam vere liberatus. Nam nec deest sartago ferrea, in qua ossa etiam friguntur forte aliquid de se autumantia olim satis inaniter mea. Profui ergo tibi, inquis, multum nocens, qui parum profueram favens. Mihi sed quid? quantum, inquam, Judae salvatio profuit mundi. Per ego te Jesum spemque communem sed deprecor, fetorem criminum meorum a te remove, ne juncto tuorum mei causa te interiisse credenti mihi dolorem augeas importunum, neve tenebris meis offusus, te ipsum considerare non valens, quo pedem actionis mittere debeas nesciens, pejus quanquam corrueris[ f., quam corrueris] monens deprecor cadas. Ad sanctorum splendidissimum lumen quasi ad aetheris micantissima sidera regulari collirio delibutum mentis intuitum potius dirigamus, ibi videbit quisque vestrum[ f., nostrum], quid de se, quid de alio debeat aestimare. Regulam, inquis, apportas iterum? Quid, inquam, ea posthabita, aliud? Omnes enim recurras cum Evangelio ipso Scripturas: ad ipsam, velis, nolis, tibi est redeundum, si animae tuae vis esse consultum. Dic, sed rogo, audistine unquam filium Belial in bonam partem positum? Nunquam, inquis? Sed quis est pejor, inquam, pagano. Nam Belial sine jugo interpretatur. Nulla vero hominum conditio est, quae absque quolibet jugo valeat regi: jugum vero cuique est ipsa, qua victitat, legis censura, ut Longobardi laici Italica, clerici 272 canonica, monachi monachica. Ea rejecta, quod jugum te retinet ad aliquid declinandum, vel relaxat ad faciendum? Si nulla, non modo filius es Belial, id est diaboli, sed ipse tu es Belial. Si ergo aut filium Belial aut ipsum Belial audisti unquam per poenitentiam sine conversione veniam consecutum, persuade, si vales, mihi; aut si non, suade tibi absque jugo legis propriae poenitentiae laborem quidlibet alicui prodesse. Ipsum, ais, dico jugum quod poenitentiam. Quis, inquam, imposuit? Video, inquis, impostor, quid moliaris; ad abbatem et regulam more tuo me iterum revocas. Plane, inquam, plane. Quod enim sine permissu illius a monacho sit, praesumptioni deputabitur et vanae gloriae, non mercedi. Dum assertionibus tuis attendo, scandalizari, ais, non cesso; in quibusdam enim rigidissimus, in quibusdam valde remissus; videris haedum in lacte matris suae, quod est prohibitum, coquere. Cum enim gravissima et multa tua enarraris facinora, tute tibi ostium obstruis, necesse quod fuerat, poenitentiae, et pro libitu aperis. Quid ergo vis agere? Sine jugo te esse conquereris; Belial utique filium te quoque esse fateris; Quid, inquam, rogas? quid dicitur in psalmo, si Dei misericordia tamen concedit; nullum enim aliud invenio consilium. Quid est hoc? Audi, inquit, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui. Intende; patrem se esse, qui vocat, innuit, ut avocet a patre. Relinquamus ergo istum patrem cum jugo suo duro, sequamur illum, cujus jugum suave, et cujus onus est leve. Quare, inquis, non facis? Quod loquimur, inquam, inde autumo est. Sed si recte offeras, et recte non dividas, peccasti, est scriptum. Et alibi: Juste, quod justum est, exsequeris. Et Apostolus: Omnia vestra, inquit, honeste cum ordine fiant. Et Romanae sedis theologus: Curandum ne bona nostra nulla sint, curandum ne parva. curandum ne indiscussa.
3.3
Discutienti autem mihi quid miseriae meae sit faciendum, occurrit fugitivi consilium, cui cedunt omnia genera consiliorum, et si non alio in hoc solum: Omnia delicta exstinguit charitas. Et: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Infinita enim commiserim licet, non tamen omnia; sunt quippe et alia multa, in quibus labitur fragilitas humana, a quibus innoxia est criminositas mea, quae etiamsi omnia fecissem, charitati exstinguere esset perfacile. Habeto igitur eam tantam erga Deum, inquis, ut eo solo relictis omnibus libeat frui; erga proximum, ut utilitati ejus pro posse, et ultra posse optes concurrere, et securus omnium criminum phalanges irride. Istud, inquam, istud mihi cum sit pernecessarium, omnino difficillimum noveris fore, nisi me professioni, donec dies est, restituere exemplo fugitivi maturaverim meae: 273 quod donec fiat( si tamen Deo miserante aliquando fiat), in coelum conscende, inde revertere, non mihi poteris suadere, salutem animae meae aliunde posse sperare. Enitere, inquis, enitere. Enitar, inquam, si Deus adjuvat, sed non ut malevolentia mei praesentiam fastidientium( tranquillus ut, utinam et veraciter, loquar) exoptat. Enitar tamen. Non vero gressibus corporis a Deo receditur aut propinquatur, sed mentis; quanquam et relicturus quod timeo, gestibus[ f., gressibus] id prius tentaverim mentis. Satisfactum, inquis, fuisset, si non temerario[ f., temeratio] sacrorum adhuc me multum moveret. Sed in eo quod bis opposuisti, id est: Judicia Dei abyssus multa, puto aliquid mihi negandum latere. Plane, inquam, plane, non enim promisi tibi cuncta, quae noveram dicere, sed meis te criminibus onerare; quae si non sufficiunt, junge tua, et non inanis abibit, mihi crede, sarcina tua. Unum tamen dicam, et si non eo quod quaeris vales exspiscari, nolo tecum amplius laborare: Nescit homo utrum odio an amore dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta. Verum si non ob aliud debui( ut longe superius intermissa repetam), ab hujusmodi saltem vel temperare, nisi ut temporalibus solum remuneratus, aliud in illo saeculo non debeant sperare nisi, Recordare quia recepisti bona in vita tua, infaustum satis utique improperium audire, quid mihi ipsa bona sine fruendi licentia? Si autem ut illic tanto majus foret saltem refrigerii, quanto minus mali fuisset hic perpetratum, infelicissimum et hoc levigationis emolumentum; melius enim hoc ita se habente illic jam olim( ut desperatorum loquar voce) fuerat esse, quam tormenti causas hic quotidie cumulare. Si autem his aut nunquam commissis, aut poenitentia dimissis, illo solo restante, inferni poenas in promptu erat exspectare, illo vero solo aut nunquam facto, aut per reversionem deleto omnium horum aut immanitate aut multiplicitate, supplicii quidlibet in illo saeculo non debeamus timere; ratio suadet hoc minime dimittendum, sed facultate concessa absque dilatione ulla fiendum. Sed quid, si desit facultatis efficacia? inquis. Speranda est Dei misericordia, et ne desit, quibuslibet bonarum intentionum quasi legationibus et precum continuarum interventibus, ut effectu desiderato utique potiri inhians........ valeat, imploranda.
3.4
Sed quid quod[ supplendum videtur non] libens, ais, sed timore coactus, pessimus uti scilicet servus, hoc agis? 274 Ne dicas pessimus, rogo; sufficit malum, inquam, dixisse. Pessimus enim ille magis est, qui nec amore ductus, nec timore coactus revertitur. Multi enim diu rebelles tormentorum formidine reversi, et dominos postea plenissime dilexerunt, et a dominis usque ad libertatem etiam sunt adamati. Noster autem Dominus quid ad se venientibus de se dixerit, accipe paucis: Non vos me elegistis, sed ego vos. De illis vero: Quia vos me amastis, quod utique per praeventionem illius meruerunt amoris. Unde autem saltem eum esse reris timorem usque ad desiderium reversionis gehennae, nisi de praeveniente pietatis ejus munere, cum etiam ipse minatur primum ut timeas, inspirat consilium, quod timens facias, dona promittit si redeas? Unde, ais, suades tibi, manente tanta scelerum enormitate, pro conversione solum ad monachale propositum, evasionem te mereri posse imernalium tormentorum? Quia promittit, inquam, mentiri nesciens, taliter per Evangelium: Omnis qui reliquerit omnia propter nomen meum, vitam aeternam possidebit. Tu, inquis, non propter nomen ejus dicis te quidlibet relinquere, sed propter infernum. Et cujus potestatis, inquam, ad me puniendum est infernus sine potentia nominis ejus? Nisi enim Deus me illuc praecipitat, infernus non suscipit. Ipse ergo potius formidandus est quam infernus, quia potest solus dare infernum; imo potius diligendus qui minitando differt dare infernum, ut timentibus, caventibus, et ad se redeuntibus conferat regnum coelorum. Sed animadverte nomen ejus quoque, Jesus vocatur nostri causa, id est Salvator, et qui pro eo convertitur ne in infernum mittatur, nonne desiderat ut salvetur? A quo vero nisi a Salvatore salvatur? Propter nomen ergo Jesu convertitur, qui ut salvetur convertitur; salvatur vero qui de inferno eruitur: propter nomen ergo Jesu convertitur.
3.5
Quid ergo? quid moras, inquis, innectis? quare non appropias ad Dominum redire? Videre videor facere, inquam. Annon est ita? Sed quid rogo, inquis, est? Quod tibi jampridem de servo, inquam, retuli fugitivo. Preces sunt, siquidem enitor, quaedam quasi, id est reversionis legatio, nisi in hoc quoque, ut in multis, seducor. Tepide quippe me hoc considero facere, et per hoc neque facere, nam non est ipsa reversio; et si praesumere audeam, mente jam incipio redire, sed impedior valde. A quo? inquis. A meipso, inquam; nolo enim 275 alium accusare, ne Evam videar imitari; detinent me laquei, quibus me ipse ligavi, et maculae retis; in qua pedem immisi improvidus. Tyrannus etiam, cujus municipatum domini mei servitio praetuli, eo est ad impediendum mihi infestior, quo praecipitantius sese velle relinquere me audit; ipsum non modo fateri, sed et describere videt. At vereor ne in uno multum de me sibi promittat. In quo? inquis. Quod non semel tu ipse dixisti. Ipsum, inquam, vereor ipsum, nullum adeo scias quam ipsum; illud enim unum si manet, reversio perfecta et timeo quia nulla erit. Et territus eodem[ subaudi vereor ipsum], quo me usque nunc adhuc considero in carcere, indeque de profundis opus fuerat non oscitando clamare. Opus, inquis, opus, si tamen opus pro necessario ponis. Usum enim, id est, utilitatem magis frequentavit, reor, antiquitas. Necesse vero esse consentio de profundo, in quo te conspicio jacere, lacus, non oscitando, ut et tu censes, clamare. Sed video te continue oscitari, ipsam quoque nisus legationem tui pedetentim intermittere, et timeo ne contingat te taliter in Aegyptum redire; redire, inquam, redire; utinam datum fuisset saltem exisse! Num enim non super ollas carnium me sedere, num lateribus et luto non insistere, num sub fasce laborum me non consideras oscitando etiam aliquoties gemere, suspirare, loris propriae illigationis constringi, repagulis inolitae consuetudinis retineri, maculis connexissimae retis ligari, et ab una in aliam exercitii pedem miserabili modo mutare? Vadere super me horribiles non consideras et venire, signis erumpentibus incurvare, ut transeamus, animam meam saepius audire, videre me hostes, hoc est mores meos attendere, et Sabbata mea deridere?
3.6
Sed tu forte in arduo constitutus, cum tecum me Pascha nostrum cantare audisti, transitum me fecisse aliquem ab imis ad deteriora putasti. Feci, fateor, feci, non nego transitum, proh nefas! abusivum, et quem minime oportuit; transivi enim a jejunio ad crapulam, a fletu ad risum, ab imis ad infima, non ad superna, a noxiis ad pejora, a vigiliis noctis ad dormitionem quoque diei, ab indiscreto silentio ad multiloquium, et, quod pejus est, praviloquium ac turpiloquium, a psalmodiis ad otiositatem, a lectione ad desidiam et torporem, a tristitia salubri ad laetitiam inanem et noxiam saeculi. Nunquid vero, ais, ab his non pro gaudio tantae solemnitatis est vel temperandum? nunquid non exsultandum et laetandum? Temperandum, inquam, 276 temperandum, non penitus vero cessandum; exsultandum et laetandum; sed vitiis minime cedendum, instantius sed Domino vacandum. Laetetur enim, ait Psalmista, cor meum, non ut securum sit tantum et ludat, sed ut timeat nomen tuum; et alibi idem: Servite Domino in timore, et exsultate non vobis, sed ei cum tremore, non cum securitate, quae utique lapsum praeparat animae. Quod si non intelligis, dicam succincte: in manducando enim, carnis potius curam in concupiscentia quam in necessitate faciens, et illicitum tetigisse, et lautiora sectatum, et sufficientiae me confiteor excessisse modum, ac per hoc de licito fecisse illicitum. In Quadragesima abstinendum a cibis et vitiis, in Pascha a vitiis solummodo; quod me non fecisse confiteor omnimodis. In Quadragesima flendum et ejulandum, in Pascha gratulandum et Domino jubilandum. Locuturus utilia, miscui inutilia, et etiam, quod pejus, pernoxia, ludicra seriis compensavi; vae quoque ridentibus, promissum minime cavi, et etiam vocem in risu, quod est stultis proprium, exaltavi. Coelo et terra spectantibus me Deo redditurum rationem non modo actuum, verum et cogitationum non prae oculis habere meorum exaltavi miserrimus. Hujusmodi quoque me miserum invasit torporis desidia, ut vix ipsa explere, nedum alia junxisse valerem praefixa atque legitima sinaxeos infelix his diebus officia; unde penitus intermissa doleo, sed non satis legationis necessariae conamina. Difficultas quippe adipiscendae reversionis inde nascitur, ut deceptissimus sentio, non modica.
3.7
Indeficua gratiarum, inquis, munia quod sentis saltem necessario solvere inspiranti suadens; causas hujusmodi inefficaciae videtur mihi, si tamen valeres, altius oportere disquirere. Potest enim fieri ut interdictum legis, quod te ferre summatim tangendo posse( mirandum!) dixisti, difficultatem generet istiusmodi. Est plane, est, inquam, ut conjicis, et ut noveris, imo legentium universitas omnis, enucleato mihi ipsi pro posse, qualiter ad me omnia illic notata sentio pertinere, cum in sola inibi notata macula recognosci indignitas in percipienda praesertim eucharistia valeat mea. Age jam; locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, et dices ad eum: Homo sacerdos de semine Aaron per familias, qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, nec accedet ad ministerium ejus. De macula quod dixi sufficiat; utinam fuisset sola; subjectarum 277 vero non aliqua. Si caecus fuerit, quod me esse, considerato incessu videntium, negare non valeo. Si claudus, quod nequeo diffiteri, quando etiam illud quod video bonum, per infirmitatem mentis nequeo sequi. Si parvo naso, quod me confiteor esse, cum discretionis quemdam quasi anhelitum nequeo praeceps nimium in agendis vel disponendis tenere. Si parvo aut grandi vel torto naso, quia actionis rectitudinis[ l. rectitudinem] sub specie discretionis saepe confundo. Si fracto pede vel manu, quis in me hoc non advertat? Viam enim Domini pergere, ut paulo superius audisti, non valens, a bono opere, fracta ut quis manu, iners socorditer vaco. Si gibbus, utinam, Domine, nec jugo iniquitatis, nec terrenae ita pondere gravarer sollicitudinis! Si lippus, quis non videat quod, etsi aliquod per divinam gratiam in me emicat scientiae lumen, carnalia opera misere illud obscurare[ l. obscurent]? Si albuginem habeat in oculo, et arrogantiae caecitas meae Deo soli mihique partim comperta quanta sit, nulli valeo dicere, dum illam omnium malorum causam computans, coenodoxi spiritus incurrionem soleam nominare. Si jugem scabiem, istud superioribus perpensis, ex quo lascivire coeperim utique quousque duraverim, si scabiem luxuriam fore capi noveris, mihi peculiarius neque inficior convenire, et ipsam ex ipsius incursione generari perspicue. Ubi fuerit superbia, illic erit et contumelia, dum dicitur nosse certissime, dum nec ipsam aetatis invaletudinem posse video illi contradicere. Si impetiginem in corpore, mihi peculiarius neque inficior convenire. O autem ut et ab avaritia vel tantum, ut mihi videtur, liber fuissem! Si ponderosus, vae mihi miserrimo, qui turpitudinem et quando corporaliter non exercui, animaliter gravari me eadem pene omni tempore usque ad istud scilicet senium sensi, et sentire miser non desino. His maculis sordidatus cum aliis quampluribus panes contra interdictum Domino me confiteor hactenus obtulisse, et quod salutis est digne offerentibus remedium, mihi fecisse damnationis aeternae judicium: quod certissimum, ut fieri posse dixisti, difficultatis, quam in redeundo ad Dominum patior, videri valet fore indicium.
3.8
At vero quid possim agere, video minime. Omni pene tempore jam olim consuevi Dominum rogare, ut, concessa venia peccaminum, auferat a me mundi concupiscentiam et desideria carnis: quibus cum tota nocte non minus quam trecennis quilibet dormiens, et vigilans laboraverim: hodie etiam nunc scribentem me septuagenarium pene sentio titillari. 278 Precor etiam ut auferat appetitum humanae laudis, quem mihi inesse visceratius in istis quoque, quas affectari etiam mihi renitentibus[ f. renitenti] videor, considerare vales, quas coenodoxi spiritus impetu ingeri sentio, facetiis; vitium quoque, quod non tam corpore, quam animo discurrere me circumquaque facit, desidiae et torporis, inconstantiam et levitatem mentis, duritiam et duplicitatem cordis, praviloquium cordis et oris: quae omnia tecum in me juste reprehendens conjecto inde contingere; quia implorata, ut convenit, misericordia et gratia, ut ab his eruar, Dei, non collaborare, ut fiat liberum compello, ut oportuerat, vecors, quod mihi magis nocet, quam adjuvet arbitrium. Dumque impendere mihi negligo quod ex me est, mendaciter petere me approbo quod ex Deo est. Verbi gratia postulo: post naufragium saltem castitatis continentiae littus; sed nec macerationem carnis, nec fugam fornicationis volo mihi indicere prorsus.
3.9
Esse et aliud quod interdicere legationis meae vias non parum confiteor; ad omne enim, quod cuivis est necessarium, nihil tam opportunum, quam illud singulare sacrificium, quod quotidie nobis repraesentat Pascha nostrum, Christum utique pro nobis veraciter immolatum. Quod si digne munus, quod tamen non consequitur, offerrem, etsi non quotidie, saltem saepe; nulli poterat legationi ad impetrandum puto, ut plures aiunt, confiteri. Sed impedit quod audio: Vade prius reconciliari fratri tuo. Fratres vero si omnes sumus in capite Christo, quis ipso minus offendendus, ne habeat aliquid adversum nos, de quo amplius est formidandum? Habet vero adversum me, confiteor, duo, et quod laedere membra ipsius utique, et quod laedere non desino ipsum. Et cum dies noctesque ad reconciliationem solam minime sufficiant, muneris, rogo, offerendi quando locus patebit? Sed pateret, praesumo, locus ad ipsum, si quidem munus reconciliatio foret, si proximis satisfactum fuisset; quos utique nusquam amplius me laesisse, cum in pluribus confiteor, quam in eo, quod quam graviter Salvator denuntiet attende: Qui scandalizaverit, inquiens, unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.

Intertext edge

Open linked passage

Note