Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Ratherius VeronensisEpis 15.1 · 9496-episto218More by Ratherius Veronensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ratherius-veronensis887-974" aria-label="More works by Ratherius Veronensis"> —
⋯
More
Original / primary: 9496 Episto218
15.1
569 EPISTOLA XIV. EVERACLI LEODIENSIS EPISCOPI AD RATHERIUM VERONENSEM EPISCOPUM.
15.1
Domino et patri ter beato praesuli RATHERIO, spectatae opinionis viro, magno et probatissimo EVERACLUS, servorum Christi servus, suus indignus licet vocari filius, quidquid in Christo Jesu felicius.
15.1
Hyperbaton cum ambagibus suis omittens, rem ipsam, quanta meae pars vestra sit animae, nudo et aperto sermone me juvat describere, scholastice si non valeo, utinam vel rustice, non ficte tamen, quia pura traho voce, quod latet, arcana non enarrabili fibra; quantum vos sinuoso in pectore fixi, notare gestio. Illud comicum nostis: Davus sum, non Oedipus, ut fucatis verbis fallam audientes: sed haec hactenus.
15.2
Audita vero et attentius percepta legatione vestra mellita, nondum viso vel accepto, quod pio amore misistis, balsamo, litteris vestris adhuc non lectis, non minimum erga me, quem cognovi, tam magni et clarissimi viri affectus integer mihi tantillo accumulavit gaudium; liquor pretiosus, cujus fere eram inops, vultum non mediocriter exhilaravit datus. Audito tandem epitheto non meo nomini congruo, quod vestra charitas mihi nulla commendatione actuum meorum apposuit, ultra quam credi potest animum laetificavit. Inde centies flexis genibus versus Veronam, vestra quasi lambens vestigia, 570 millies mille vobis rependo gratias. Cujus vero virtutis, si quod in me apparuerit, qui nulla omnino praeluceo, simulacrum nusquam et nunquam, si experimento discere cordi est, a vobis aberit elongatum. Pristinam saepe soleo ante oculos dulcedinem ponere, idque crebris libenter sermonibus repetere, et si mane non, vel post prandia inter bibendum, quomodo me fovistis, ut commanducandum cibum, sicut nutrices infantibus edentulis, in os meum trajecistis. Quid ante, quid post pro tanto beneficio commemorem? Rudis sum et ignarus. Quis enim est vobis aut sapientia, aut probitate, aut optimarum artium studio, aut innocentia, aut ullo laudis genere praestantior? Tulliana vox sonat, tuba Ciceroniana intonat: nullius tantum flumen est ingenii, nulla dicendi, nulla scribendi tanta vis, tanta copia, quae non dicam exornare, sed tuarum virtutum laudes possit enarrare. Patientia si memoretur( si fas est dicere fide salva, ne Deum offendam) tu es ipsa. Non salivam glutto sorbuisti mercurialem, inque luto fixum potuisti transcendere nummum. Satyricos omittamus, ad simplices redeamus et sanctos. Non modo non rapuisti, sed nec quidem appetiisti aliena; largitus es propria, aliorum condolens miseriis, non felicitatibus invidens alienis, omnibus omnia factus, ut omnes lucrifaceres. Nativa vobis supplex tendit manus patria, et ut redeatis invitat. Omnes quotquot sunt utriusque ordinis clericalis seu militaris, mente, voluntate, studio, gestu, voce, ut veniatis, clamant, vos videre desiderant. Servitio vobis impendendo nec numerum neque modum praefigimus ullum. Omnia nostra erunt in manu vestra, secundum quod animo vestro insederit, o dilecte Ratheri. Cuncta praevidete, disponite, constituite, et ut libuerit, in omnibus agite. Sub vestro pollice docto et artifice manum ferulae non erubescam subducere. Vos valete, vos plaudite, et gratia Domini nostri vos ab incursu malo tueatur continue.

Intertext edge

Open linked passage

Note