Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Ratherius VeronensisEpis 4.1 · 9496-episto218More by Ratherius Veronensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ratherius-veronensis887-974" aria-label="More works by Ratherius Veronensis"> —
⋯
More
Original / primary: 9496 Episto218
4.1
EPISTOLA IV. AD BRUNONEM
4.1
Domino servulus, decentissimo indignissimus, BRUNONI RATHERIUS, servitium fidelissimo fidelius, cum continuis orationibus.
4.2
Nihil dignius probitate, insignius claritudine, ingenio acutius, sani dico intellectus, in nostri ordinis valens invenire hominibus, opusculum hoc examini quoque vestri 530 dirigo dominatus, studens et illud correctius recipere, et notitiam nostri per hoc vestrae generositati ingerere. Praefixum ergo quodammodo meae qualitatis in eo cernentes tenorem, quid, barbarus vobis licet, in vestro servitio nequeam valeamve agere, optime potestis perpendere. Si itaque placet opus, placeat et operis exsecutor servulus. Nec dedignemini suggerere, tantillum cognoscere; forsitan enim inter millia praestantiorum et iste suum obtinebit locum. Potestis autem, si libet, eumdem et ad servitium adipisci; abesse enim tenaciam remotissime vobis audivi, cum et adsint decentiae mores illi, quos in saeculi hujus divitibus divinitas merito semper ambivit. Remota igitur difficultate, utimini potestate, scientes me hoc inhianter ambire. Praesaga enim mens quasi divinare videtur, meam per vestram claritudinem relevandam destitutionem: tantum condignam congruamque vestro dominatui impendere valeam servitutem, fidelis ad vestrum decus vestri per omnia clientulus, commendatorque per cuncta fidissimus. Cujus et optatu, nostroque precamur contingat rogatu, ut qui eumorfam vestrae decentiae indolem regali concessit prosapia pollere, eo usque dignetur et provehere, ut et in hodierni temporis clero non minus sint vobis omnia penitus infra, et in futuro nil inter eos inveniri valeat supra. Carmina istic subnexui, ut quidam assolent, nulla; non sum enim, mihi credite, poeta; quanquam nec lateat me poetriae penitus regula. Diffusiorem namque sum semper amplexus sermonem, obscuritatis odio diffugiens contractiorem.

Intertext edge

Open linked passage

Note