Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ratherius-veronensis887-974" aria-label="More works by Ratherius Veronensis">
—
⋯
Original / primary: 9496 Episto218
7.1
546 EPISTOLA VI. AD OMNES FIDELES.
7.1
Idem miser, infelicissimus et deceptissimus, promissiloquorum figuris et aenigmatibus affatim satiatus, hisque fidem ulterius adhibere et experientiae magisterio jam nimis sero prohibitus, omnibus legem Christi implere volentibus.
7.1
Villicatu concessi praesulatus, hoc est Veronensis, privatus, bonorumque omnium miserationi expositus, fodere ut huc usque inaniter laborando amplius non valens, remunerationis denario carens, expersque omnimodi redditus, quod semper erubui, seu scilicet superbiae nota, seu recuperationis fiducia( quia omnia videbantur tolerabilia, spe perfruitionis ejus una saltem, si daretur, die compensata) mendicare, tertium quod agam non inveniens, compulsus, charitatem, sicubi est, requiro, ingeminansque clamorem, meam ut respiciat imploro calamitatem. Nusquam enim aliqua mihi vel hospitii quies; nusquam aliquod suffugium, nisi locus misericordium, eorum utique quibus in corde loquitur Evangelium: Cum facis prandium aut coenam, voca pauperes, et beatus eris, quia non habent retribuere tibi; retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. Metuendum quoque divitis avari exemplum, qui non advertens, cur Lazarus ante januam ejus jacere fuerit permissus; unde maximum captare valuit refrigerium, indeficuum accendere infelix non praecavit incendium; cujus clamori quia pium non adhibuit auditum, expertus est in semetipso veracissime dictum: Qui avertit aurem suam a clamore pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. Et ideo dum aquae miser guttam peteret, non est exauditus, quia non dederat; et in hoc assertor ita loquens veridicus: Qui declinat aurem ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Lex autem cum priori saeculo fuerit, ea cuilibet 547 impendere alii, quae sibi quis vellet ab alio praestari; sequens quoque, ne in ullo naturale inhiberet bonum, ita lata est per Decalogum: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omni mente tua, et ex omnibus viribus tuis, et proximum tuum sicut teipsum. Tertia sub gratia scilicet ita: Alter alterius( inquit usque ad tertium coelum raptus) onera portate, et sic adimplebitis legem Christi, Christi utique, Christi. Nam ipse interroganti cuidam, quod esset mandatum magnum in lege, cum primum maximum praemisisset, secundum simile confirmavit esse: qui ut et suos a caeteris segregaret: In hoc, ait, cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem.
7.2
Diligo Deum, sed unusquisque ait requisitus, pessimus omnium, etiam quilibet tyrannus; nam, proh dolor! odium ita usquequaque hodie abundavit fraternum, ut nullum gloriosius in saeculo genus, quam, proh nefas! homicidarum. Sed e diverso recumbens super ipsum praecipientis pectus: Si quis, ait, dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Et: Omnis qui odit fratrem suum homicida est. Et: Scitis quia omnis homicida non habet partem in regno Christi et Dei. Omnis, inquit, omnis, id est nec quilibet eorum, quos paulo ante deploravi infeliciter gloriosorum, nec aliquis osor fratrum. Nullum, alius inquit, odio[ id est odio habeo] Christianum. Ergo omnes diligis; nihil enim est tertium. Et haec est illa charitas, quam Apostolus praefert etiam martyrio, cujus quia ope indicibiliter indigeo, nihil dulcius quam illud, dum legitur, audio; omnesque ut idem agerent optarem omnino: Qui habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? Et alibi: Filioli mei, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate. Et illud psalmographi: Beatus, qui intelligit super egenum et pauperem; cujus cum intelligentiae 548 modum novem distinctionum fidibus descriptum a beato legerim Gregorio, non minus consolationis capio, cum in dictis augustae recordationis Aurelii Augustini scriptum invenio: Omnibus quidem inopibus misericordia jure debetur, sed major quidem in his, qui ex nobilitate et divitiis in ultimum statum devenerunt, nos miserationis pulsat affectus; consonantemque huic Hieronymum, ubi commemorat his potius tribuendum, qui cum acceperint erubescunt. Sed perpendat( hac sententia motus ipse rogo) sincerissima, quam quaero, charitas, advertat piorum universitas, quam durum, quamve sit verecundum, opis se clamare indignum, qui erogandi suscepit officium, qui non minus interiori quam exteriori gemebundus dicere valet inopia: Tota die verecundia mea contra me est; et confusio faciei meae cooperuit me; et cum similibus: Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione, quia multum repleta est anima nostra, opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
7.3
Cum constet autem nullos pluribus, quam qui plura habent, parva minoribus sufficere; miretur, vereor, alicujus prudentia, superiori mei ipsius professione, domo me quoque carente propria, quae mihi sit mendicandi necessitas tanta. Ad quod satisfaciendo ut respondeam, sciatur, quaeso, quod perdito, ut me spes fefellit recuperandi, episcopio, volui contendere, ubi perpetuo quiescerem, aliquo. Sed cumulantes sibi litigenae contentionis prudentissime, ut eis visum est, aemuli causas, provocaverunt me, quiescendo eis parcere deliberantem, quibusdam obloquiis, non quidem in facie, sed ex obliquo. Quibus nisi canonice respondeo, aut criminosus aut fugax judicor; pessimaeque suspicionis cauterio, quod gesto officium, infamis aduro. Facultas autem illud cum desit agendi, maxime cum[ subaudi me] longius disparato Romana ob hoc adiri, si liceat, cogatur Ecclesia, publicisque vehiculis, ut temporibus quondam divae memoriae Constantini, 549 episcopos devehere ad concilia jam olim desueverit imperatorum munificentia, iter hoc tam necessarium infectum dimittere non volens, perficere non valens, bonorum omnium in hoc pro Dei amore auxilium rogo, malorum nulli aliquid inferens importunitatis, qui auxilium tantummodo flagito charitatis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).