Ratherius Veronensis887-974
Sermones
Serm 6.3
Choose a text
More by Ratherius Veronensis
—
9502 Sermon25
6.1
614 SERMO VI. DE OCTAVIS PASCHAE.
6.1
Antequam comedam suspiro, Job legitur beatus dixisse. Causa subjuncta: Quia timor, inquiens, quem timebam, evenit mihi, et quod verebar accidit. Quod ut ad me referam tantum ab illo, quantum aereum ab aethereo distat coelo, distantem, doleo vestrum nonnullis, fateor, accidisse, quod timens Dominica protuli die. Quibusdam enim, proh dolor! contigisse nonnihil formido, quod Psalmista de Judaeis olim cantaverat, dicens: Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos. Quia videlicet cum post buccellam introisset in eos Satanas per operationem malignam, qui ante in eis jamdiu per intentionem fuerat pessimam, quasi audissent ab eo, qui eis eamdem porrexerat buccellam: Quod facis, fac citius: abhinc non cessaverunt quantocius exsequi, quod jam antea, praecipue tota ista Quadragesima, fuerant machinati: quando scilicet Deo et laesis fratribus reconciliari, et reconciliari veraciter optantes non aspernari, verbo atque exemplo instanter fuerant moniti; illos saltem, qui non in die festo quondam dixerant, non imitari dignati, contra eumdem scilicet, quem me fore nemo utinam sciret, omnia insidiarum molimina, omnes falsissimas concinnationes in palam per quoscunque valuerunt mittentes, taliaque de eo fingentes, qualia nemo posset credere, nisi cui aut eadem, aut similia multa contigisset fecisse: corruptis quoque pecunia duabus patriae dominantibus, ut fertur, personis( quarum una nobilitate, et nomine utinam esset illa, de qua jam dixeram saepe, ut jam me illum qui talia patior apertius proferam esse: Qui liberavit Israelem de manu Pharaonis, etc., satis ideo cognoscibilia, quod sub ejusdem terminatione declinationis illorum cadant vocabula) per totam Ecclesiae domum eas circumducentes, mutata significatione 615 verborum, de passivo genere activum non erubescentes miseri et mendacissime agere, quod ego scilicet dolentissimus patior, fingentes me perpetrare, quasi propter hoc necessarium illis fuerit saepe: Crucifige, crucifige, aliis licet verbis, clamasse. Nam dum quadraginta fere libras in restauratione ejusdem domus episcopalis ut ferunt qui ad hoc ministri fuerunt, hoc triennio expenderim; me ab eadem ab eisdem fugato, cum sine habitatore remansisset; iidem qui hoc mihi ingerunt, ut congruentia innuit, furto; hospitantes vero inibi vi et potestate non cessent illam destruere; me non valente scilicet illorum alicui resistere, furibus quidem, quia longinquus, hospitantibus, quia longe impar viribus videor esse, imperiali cum constet eos de exercitu praesertim redire, vel ad illum venire; me mendacissimi conductis consideratoribus accusant eamdem destruere; quasi possit esse credibile, ut quod ego tanto mei construxi dispendio, aut destruam ipse, aut destrui patiar sponte. In tantum vero illam hospitantes in ea destruunt potestative, ut si aliquis, cujus scilicet refert, illuc consideratum veniat famulorum, statim eum comprehendant, et gravissime flagellatum loris constringant.
6.2
Ita omnia cum dolentissimus patiar, versa verborum, ut dixi, natura, agere me quod potius suffero, isti maledici cum omnibus, quae fingere de aliquo ullus mendacissimorum valuit unquam, fatentur. Sed, o vesana perfidissimorum dementia! o falsitas inconvenientissima! o diaboli per serpentes[ f., per serpentem] et jam loqui non ignorans astutia! Si enim imperator non meus dominus esset, et ego illi in potentia similis essem; defendere contra ejus fideles domum meam et 616 opus utcunque valerem. Nisi quoque isti me de domo eadem sua perfidia pepulissent, praesentissimus cum essem, eam custodire die noctuque ab eorum furtis valerem. Nunc vero cum et ille meus dominus sit, et pugnare contra domini mei fideles, etiam si valerem, non solum perfidum, sed et, ut ita loquar, apostaticum sit; recedit namque a Deo, qui dato sibi ab eo terreno rebellis est domino: dictum est enim, quod qui potestati, utique a Deo sibi praelatae, resistit, Dei ordinationi resistat; isti vero exemplo diaboli non cessent elaborare, ut etiam absque sui aliquo commodo aliquid, quod me noceat, meque conturbet, possint efficere; quid contra haec duo tam impossibilia valeo agere? O vero utinam cum sacram talibus manu, quam excisam optabant, praebebam buccellam dicendo: Corpus Domini nostri Jesu Christi prosit tibi in vitam aeternam; clamasset caeteris, quod ille quondam lapidatoribus sancti clamaverat Jacobi apostoli, qui frater dictus est Domini, ut fratres hodieque dicuntur consanguinitate propinqui: Parcite, inquiens, quid facitis? pro vobis orat justus hic quem lapidatis. Justus enim eram quantum ad illos, reatus licet illis incognitos Deus cognosceret meos: cum bona ego illis pro malis, mala illi contra mihi meditarentur referre pro talibus et innumeris bonis, absque debito utique illis persaepe impensis. Quod si de injuria, quam eis intuli aliqua dicerent, non erat multum mirandum; quanquam et ex hoc conveniri humiliter ante, secundum judicium debueram canonum.
6.3
De illis vero, quae ad eos nil pertinent, causari, taliaque de me dicere, quae non inoffenso quis posset Deo credere, omnibus mihi 617 derogare facere, bona in me si qua sunt significatione mala corrumpere, mala sive sint, sive fuerint, indagatione studiosa disquirere, et aliis studiosissime demonstrare, quid est aliud nisi apertissime testari quod non solum mihi, sed et, qui me illuc eleemosynaliter instituit, piissimo Caesari sint omnino perjuri? Et heu, ait quidam, heu dira furoris conditio! Qui vim patitur, magis ille ligatur. Fluvius enim malignae operationis illorum ab eis ad me decurrit, et ego illum turbare agni illius exemplo fabularis accusor. Quidam rex juvenum cum haberet exercitum, et multitudinem sapientum; dumque[ subaudi juvenes] nequirent, quod juvenibus competebat, sapientibus stultitiam eorum reprimentibus, agere; inierunt consilium, ut quisque illorum patrem interficeret proprium. Actum est: unus sed illorum non tolerans tantum admittere scelus, dixit uxori suae: Si patrem meum interficio ne consilio pereamus perdito, non modice metuo. Consensit uxor ad servandam soceri vitam, atque alendum in suo eum cellario secretius locat. Imperat sane filio pater, ut interrogatus a rege de quovis consilio, non antea responderet, donec ad se illud referret. Obtemperans igitur tam industrius regis est consiliarius factus, ut inviderent illi omnes socii ejus. Adeuntes itaque regem, interminati sunt, quod nisi eum interficeret, eos omnes absque dubio perderet. Tristissimus rex consensit; quaesivit tamen ab eis qua occasione id facere posset. Praecipue, aiunt, illi, ut cras veniens non secum ducat nisi unum servum, unum amicum et unum inimicum. Territus hoc dicto ille, patrem ex hoc sciscitaturus adivit. Pater vero: Ne contristeris, inquit, sed valde bonum praepara nobis obsonium, optimum de me accepturus consilium. Post prandium igitur dixit illi secretius pater: Habes optimum asinum, illum pane, vino et carne duc tecum onustum; habes caniculam ad tua defendenda pervalde paratam, illam tecum habeto; uxorem quoque adhibens tecum, asinum pro servo, canem pro amico, uxorem offeres pro inimico. Egit, asinum assumpsit, canem secum pariter duxit, uxorem nec liquit. Regem adiit tristissimum, considerare, quae detulerat, flagitans illum: Iste, inquiens, qui astat onustus, meus est servus, ille alter meus amicus, tertia meus est, quo infestiorem habere me spero neminem, inimicus. Audiens illa, super ignem ait accensa: Inimicumne me tuum esse pronuntias? Merito, inquam, quae contra regis praeceptum tuo servavi patri, tibi obediens, vitam. Adolescens ad regem conversus: Videturne vestrae majestati 618 inimicam hanc esse mihi? Valde, respondit ille; sed utrum verum sit, volo ediscere. Verum est, ait. Gratias Deo laetissimus ille respondit. Curre igitur, curre, et mihi festina eum reducere. Actum est. Consiliarius regi optimus redditur, adolescens a mortis instante periculo liberatur; uxor est non amare juvenem, ut videbatur, detecta, quae fore utique amicissima putaretur, nisi taliter probaretur. Hoc ipse exemplo si non istos aliquantulum commovissem, non tam probabiliter eos cognoscere valuissem, licet istam in eis semper fiduciam habuissem. Adhuc tamen eos Deus, quaeso, dignetur convertere, et viam eis verae pacis et charitatis ostendere, et ambulare, praestare, ne simul nobis pro talibus contingat, quod absit, periisse, vindicta nos subito occupante, milvus scilicet ut ranam cum mure fabulose legitur rapuisse.
6.4
Tota vero ista allegatio cum non praedicatio, sed magis contra insidiantes vitae et commodis meis videri possit invectio, subsedenda est, credo, et ad omnes communiter monendos, tam amicos scilicet quam inimicos, pastoralis jam nunc dirigenda intentio. Primum sane competit, quanquam non semel jam actum sit, demonstrare, unde discordia inter nos et ex quo ista contigerit. Ad ultimum vero breviandi causa primum respondeam, non modo exortam, sed a die ordinationis meae inter nos fuisse certum est ortam. Est vero nunc ideo in palam deducta, quod fiducia imperialis nil aliud quam quod justum est decernentis praesentiae, et synodi congregandae.... Unde dissentiamus crebro non solum verbis, sed et scriptis, hac vice monstratum. Summa vero ipsius, cum verba sint plura, ipsa esse monstratur, quod ego legem Dei, illi traditiones hominum et consuetudinem iniquorum sequenda decernant. An non ille est enim vere iniquus, qui quod mihi et illi est datum communiter, ita partitur, ut ego inde pauperrimus, ille locupletissimus fiat? Hoc ego si tacendo, imo laudando consentiam, unae propter eam quam mecum habere optarent amicitiam, veritatem relinquens, Deum negasse convincar. Qui mihi nam suadet metuere, inimicus animae meae convincitur esse, nedum ego is debeam fore.
6.5
Hoc ergo succincte monstrato, mecum vos admoneo, fratres, ut disquirat unusquisque nostrum a seipso, qualiter Pascha illud sanctum, id est, octo istos dies exegerit, et utrum ita exegerit, ut tuto amen responderit, cum presbyter dixit: Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui paschalia festa venerando peregimus, haec te largiente 619 moribus et vita teneamus. Interroget ergo se quisque, si de illo verum dixit sacerdos, hoc est, si in azymis sinceritatis et veritatis corpus et sanguinem Domini sumpsit, id est, si in corde nulli aliquod in Pascha machinatus est malum; si non de operibus alicujus se sciente nisi quod esset verum protulerit; si non, dum adhuc esca Christi corporis in ore esset ipsius, aut per odii, aut invidiae, aut per cupiditatis, vel avaritiae, aut per luxuriae vitium iram Dei super se ascendere fecit; si post buccellam introire Satanam in suam animam minime sivit, id est si malum quod ante cogitavit, ad effectum ducere non maturavit; postremo si in die festo, hoc est in istis octavis et quousque cantatum est: Haec dies quam fecit Dominus, aut per adulterium, aut per immunditiam aliquam non se polluit, vel fratrum aliquem nequiter laesit: et si nil horum in se invenit, Paschae Domini festa se venerando egisse gratulatus, humiliter amen respondeat; et ut moribus et vita haec illum tenere Dei pietas dignetur concedere, manu, lingua et corde non cesset rogare. Quod si aliter in se, ut metuo, invenit, quod non saltem illos studuerit imitari, qui non in die festo dixerunt, tristetur: id est ut sicut illi tumultum veriti sunt, si Dominum comprehenderent, populi; ita iste iram veritus, si festivitatem violaret sanctissimam, Domini, vel his saltem octo diebus se cum Dei adjutorio ab hujusmodi illecebra continere, et a laesione fraterna reprimere, conari studeret[ f., studuisset]. Hinc demum quod Judae traditoris exemplum secutus, et damnationem adeptus sit, doleat, sed non ut Judas ad laqueum desperando, imo ut Petrus ad lacrymas poenitendo sese convertat; et relictis quae male cogitavit, diem festum Domino agere, dum vacat, festinet. Ita enim et Pascha perditum, transitum utique faciens bonum, recuperare, et iram poterit Dei placare, ipso adjuvante, qui cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum non cessat Deus regnare.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).