Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Reginhardus Sigebergensis
Vita S. Annonis
Anno 2.35
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10032 Visan3
2.1
LIBER PRIMUS.
2.1
S. Annonis parentes. S. Anno puer studiis militaribus adhibetur. Avunculus ejus persuadet ei ut fiat clericus. Mire proficit in litteris. Anno generis et patriae suae decus, sideribus ipsis meritis altior, ex Alemannorum populis duxit originem. Pater ejus Uvalterus, mater Engela dicebatur: ambo studio religionis insignes, illamque, qua saecundum saeculum non adeo celebrabantur, claritatem, cum essent tamen ex ingenuis ingenui, nobilitate quae est ad Deum, valde transcendentes. Horum in filios et filias fusa fecunditas, posteritatis suae satis inclytam produxit familiam, aliis eorum in ecclesiasticas, aliis in saeculares sublimiter transeuntibus disciplinas. Amplius autem bonae suae indolis generositatem Anno moribus, ingenio formaque commendans, cunctorum oculis gratiosus, omnium animis amabilis coepit haberi. Unde pater magnis exhilaratus gaudiis, licet admodum religiosus esset, dum tamen, ut vir saecularis animi, pro terreno nomine satagit, eum per exercitia militaria mundo nutrire coepit. Datusque puer ad hujusmodi studia, didicit hinc interim fortitudinem moralium disciplinarum nobilissimam, dum crebras asperitates patitur algoris, dum inedia, sitique, super haec et vigiliis aestuat: quae cuncta in eo futurae constructioni necessario parabantur. Sed coelestis pater, qui« quos praedestinat, hos et vocat,» quod ante tempora saecularia misericorditer in Annone disposuit, in fine temporum immutabiliter adimplevit. De illo quippe veridica voce dicitur:« Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.» Eo itaque aspirante, avunculus praefati pueri, Babinbergensis Ecclesiae canonicus, patriam, propinquos et notos invisere veniens, ubi conscius esse coepit erga Annonem deliberati patris consilii, protinus indoluit, aegre ferens tam egregiae indolis infantiam mundanis primitus conficiendam negotiis, ac non potius, quod futurum erat ad[ ob] multorum profectum, ecclesiasticis informandum disciplinis. Quapropter explorata opportunitate, secretius conveniens puerum, et blande complexans, sic interrogat: Quibus studiis, quibusve occupationibus, Anno fili, inservis? Eo dulciter et innocenter arridente, avunculus sermone, tantillo satis congruo puerulo, de coelestis regni gloria, vel poenis inferorum breviter praemisso, subsequenter intulit: Placetne tibi servitus Omnipotentis, et clericalis ordinis disciplina vel habitus? Quod cum ille libenter annueret, avunculus ex abundanti laetitia gratiarum vota corde et ore Deo persolvens, sic demum conversus ad eum, ait: En ego proxima luce recessurus, professionis et ordinis mei locum, Deo prosperante, quantocius adibo: tu vero, fili, domesticis abjectis impedimentis, clam patre tuo discedens, in itinere me transeuntem praestolare, hoc certum mente habens, nunquam te ab illo deserendum, sub cujus protectionis alas nunc confugis, quoadusque in spem et gloriam tutius generis tui, non modo temporalibus, sed et aeternis in coelo commodis et dignitatibus amplificeris. Quid plura? Anno puer non pueriliter aufugiens, ut praemonitus fuerat, inter fruteta salicum delituit, donec a praetereunte furtim sublatus avunculo in schola Babinbergensium, qui tunc temporis disciplinae, religionis ac studii fervore cunctis in Germania praepollebant, succiduis temporibus magnum Ecclesiae documentum futurus, ad litteras positus est. In quo studio per incrementa temporum, accrescente simul ardore discendi, ope et gratia comite illius intimi magistri, de quo Veritas testatur,« Spiritus ubi vult spirat:» maximas humanorum divinorumque voluminum acris ingenii adolescens hausit divitias, unde postea suo tempore creditis sibi populis eructaret nova et vetera. Quidquid ad exercendum ingenium, quidquid ad nobilitandos mores competens, et jucundum auribus vel oculis sese offerebat, statim ut apis prudentissima ingeniose perlustrans, alveolo cordis intulit, et suis quandoque armis Goliath infandissimum jugulaturus, jugi meditatione torrentes eloquentiae saecularis, quasi per naturam victor obtinuit.
2.2
Mire proficit in litteris. Ab Henrico imperatore in palatium asciscitur. Forma corporis ejus. His et hujusmodi profectibus in altum velut cedrus Libani succrescens, ubi robur virilis aetatis ingressus est, magister scholarum inibi effectus, probitatis suae et virtutum ramos longe lateque per ora multorum coepit extendere. Episcopos accersitus adiit, nec latuit principes: a quibus pro sua reverentia in amicitiam admissus, Henrico tertio Romanorum Augusto facile innotuit. A quo in palatium assumptus, brevi apud eum prae omnibus clericis, qui in foribus palatii excubabant, primum gratiae et familiaritatis locum obtinuit: hoc praecipue diligentibus in eo omnibus bonis, quod justi ac recti admodum tenax esset, atque in causis omnibus pro suo tum statu, non adulando, ut caeteri, sed cum magna libertate obloquendo, justitiae patrocinabatur. Erat autem praeter virtutes animi et morum gloriam, corporis quoque bonis ornatissimus, statura procerus, vultu venerandus, lingua promptus, vigiliarum et inediae patientissimus, postremo ad omne boni operis exercitium naturae muneribus affatim instructus. Cui de virtute in virtutem, instar aurorae in ascensu suo, procedenti, sicut apud Deum crevit sanctitas, sic item de gloria in gloriam, de honore ad honorem in dies proficienti, apud homines accessit auctoritas. Actum est hoc non humano arbitratu[ libitu], sed consueta Dei providentia, qui sciens lucernam suam celeberrimo in candelabro ponendam, ut luceret omnibus Ecclesiae filiis, ne repentina exaltationis ejus novitas miraculum duntaxat gigneret, non laetitiam, meritorum ejus lucem ante voluit mundo declarare, quatenus eo fructuosior ejus fieret promotio, quo et gratior: quod et factum est.
2.3
Anno 1055 fit Coloniensis episcopus. Denique exactis in palatio haud multis annis, magna imperatoris, magna omnium, qui eum noverant, exspectatione adeptus est Agrippinae, quae et Colonia, nobilem sedem, Hermanno, nominis hujus praesule secundo, ante paucos dies ex hac luce subtracto. Ad quem in lecto mortis jacentem cum idem venerabilis vir imperatoria legatione transmissus, post salutationem mandata regis absolvisset, et jam ad hospitium remeasset, testantibus qui aderant, idem pontifex dixisse fertur, et se ocius mortis jura subiturum, et Annonem vice sua Coloniam suscepturum. Atque illo post haec verba obeunte, tametsi jam Annonem velocius regredi necessitas regalis negotii perurgeret, non immemor ille tamen bonae suae consuetudinis, funeri ejus, quousque terrae mandaretur, magna cordis contritione obsequebatur. Legerat enim, et opere, quoad vixit, semper implevit:« Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii»: laudabile satis, imo necessarium cunctis inculcans exemplum: quoniam, sicut illic scriptum est,« in illa finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.»
2.4
Colonienses aegre eum suscipiunt. Coloniensis Ecclesia quantum sub illo creverit. Per id tempus imperator apud Confluentiam morabatur, et ecce adsunt optimates et capita populi Coloniensis, baculum episcopalem regi restituentes, inque locum defuncti idoneum successorem supplici prece unanimiter postulantes. Tunc, ut in his rebus fieri certum est, aliis atque aliis hac vel illac pro libitu suo vel commodo, promissis, consiliis, seu precibus regem sollicitantibus, Deus arbiter summus in cujus manu cor regis est, et quocunque voluerit, vertit illud, non in alium, quam in solum Annonem, sententiam regis et voluntatem deduxit, laudantibus aliis, aliis non sine felle reclamantibus. Suscepit itaque regiis ex manibus virgam pastoralem, patris et magistri figuram praetendentem: suscepit et annulum in dotem fidei conservandae ad Deum et ad sponsam suam sanctam Ecclesiam. Nec mora, in similitudinem Moysi, dux salvandorum populorum Coloniam ingressus, protinus caninis rictibus oblatrantes audivit:« Quis iste est, vel quis eum constituit principem et judicem super nos?» Simulque pollutis et nefariis labiis clarum nomen divae memoriae Brunonis archiepiscopi praeferentes, ejusque facta quasi in ipsius laudem, re autem vera in derogationem Annonis sinistro corde jactantes, iterum iterumque tumultuose vociferabantur: Quis iste est, et ubi sunt illa, quibus amplificaturus est Coloniam? Hoc illi dixerunt, genimina et sequaces eorum, qui viperea lingua Dominum Salvatorem fabri filium conviciabantur: nobis autem et cunctis deinceps saeculis luce clarius constat, ex quo Colonia fundata est, unius nunquam episcopi studio( salvo Brunonis, ut ita dixerim, privilegio) tantum opes et gloriam crevisse Coloniensis Ecclesiae. Sed his in locis suis plenius dicendis, nos historiae vestigia insequentes, coeptae narrationi operam demus.
2.5
Anno 1055, quinto Nonas Martii, ordinatur episcopus. Igitur auctoritate simul et metu regiae majestatis pressi, qui quasi contra montem seu impetum fluminis niti frustra proposuerant, tandem necessitatem in voluntatem vertentes, in consecrationem electi pontificis communiter consenserunt. Fit conventus episcoporum, ac totius ecclesiastici ordinis virorum, procerum quoque frequentia cum ambitione nimia, diversi etiam sexus et aetatis ingens populositas: quos omnes sua benedictione, sua gratia per servum suum Annonem Christus Dominus ea die relevaturus, cum angelis advenerat, sanctis omnibus pro concive coelitus destinato congaudentibus. Producitur interea ordinandus ante altare, vestibus sacris induitur, olei sacri liquore perfunditur, et vere larga sancti Spiritus infusione repente mutatus in virum alium, anno Dominicae Incarnationis millesimo quinquagesimo quinto, quinto Nonas Martii, ponitur cathedra episcopali, ad regendam sanctam Ecclesiam et plebem universam. Jamque instabat hora sacrificii singularis, cum ecce pontificalibus insignitus ornamentis, accessit ad altare pontifex summus, vere sacerdos et hostia Christi. Ubi quanta compunctione, quanta cordis contritione ministerium illud peregerit, quis sufficiat explicare? Totus enim in lacrymas fusus, tanti sacramenti vim in seipsum excepit, mirantibus nonnullis immensitatem lacrymarum, et cum gemitu quodam et suspirio, simulque pectoris tunsione, cordis illius secreta per hoc rimantibus. Ad cujus preces coelum tunc patuisse nulli dubium, cum et ob hoc ipsum misericors et miserator Dominus eum posuerit, ut pro sui gregis excessibus intercedens, in tempore iracundiae fieret reconciliatio. Postquam vero missarum solemniis cum benedictione pontificali finitis, conventus ille solutus est, ipse deinceps in omnibus tam ecclesiasticis, quam reipublicae negotiis haud imparem se acceptae dignitati gerebat, et sicut editioris loci insignitus, ita cunctis virtutum generibus inter caeteros regni principes conspicuus incedebat. Reddebat sollicitus, quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo: quia Coloniensis nominis majestatem et saecularem pompam ambitiosius pene, quam aliquis ex praecessoribus ejus, ostentabat ad populum: nec propterea tamen invictum inter tantas occupationum procellas spiritum, unquam relaxabat a studio divinarum rerum. Jejuniis non adeo, quam legitimis, se macerabat, sciens scriptum:« Omnia munda mundis:-- et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur.» Pernoctabat plerumque in orationibus, et per ecclesias, paucis ac certis comitibus, interdum uno tantum puero contentus, discurrens nudis pedibus, nonnunquam etiam cilicio ad carnem indutus, flens procedebat. Et diem quidem in disponendis privatis seu publicis negotiis, noctem vero totam in Dei opere expendebat. Nam tunc poenitentiam agere, errata confiteri, commissa deflere, ob corporalis quoque flagelli castigationem, inferioris personae manibus tantus pontifex humiliare se non erubuit. Multa illius in pauperes, in peregrinos, in clericos, in monachos benignitas, mira liberalitas erat. Nullam intra dioecesim suam congregationem praetermisit, quam non aut praediis, aut aedificiis, aut stipendiis sua specialiter donatione auctam vita decedens reliquerit. In judicandis causis subditorum nec odio, nec gratia cujusquam a vero abducebatur: sed semper in omnibus propositam indeclinabiliter sequens aequitatis lineam, ad evertendum judicium nec considerabat personam pauperis, nec honorabat vultum potentis. Cujus rei idoneum satis et evidens subjicimus exemplum.
2.6
Praeclarum eximiae humilitatis et virtutis in imperatore exemplum. Rex Heinricus, Romanorum patritius, sceptra regalia moribus, prudentia et gloria regaliter obtinens, ac justissimis legibus tam in divinis, quam in humanis administrans, ita se exterius agebat ad populum, ut sui tamen non oblivisceretur interius. Considerans enim tanti nominis majestatem longe suis praecellere meritis, nunquam insignia regalia sibi praesumpsit imponere, nisi clam confessionis ac poenitentiae, verberum insuper satisfactione, licentiam a quolibet sacerdotum suppliciter mereretur. Ergo tempore quodam magna imminente festivitate, cum pontifices, duces ac comites, cujuscunque alius dignitatis seu ordinis viri, regiam undique properarent ad curiam, cum et ipsum mos et honor impositus trabeatum exigeret procedere, non inscius sanctitatis et vitae probatissimi inter praesules Annonis, ut suae consuetudinis servaret institutum, supplex et poenitens eum coepit adire. Mox sacer antistes auctoritate plenus, tali in negotio imperialem parvipendens magnificentiam, sicut parcere solitus erat inopi et pauperi, sic opportunitatem adeptus, misericors sine misericordia saevire coepit in principem. Nam vehementissimis illum invadens correptionibus, quidquid animo pro justitia concitato se obtulit, libere et constanter effabatur illumque durissimis verberum plagis afflictum, non aliter ea die coronatum incedere consensit, quam prius manibus suis triginta tres argenti libras in pauperes expendisset. Nec abnuit imperator, sed cuncta eo ordine, quo dicta sunt, superni Judicis respectu et passus est, et fecit: sicque demum more suo indutus processit. Miranda sane constantia praesulis, nec minus laudanda humilitas principis: porro in utroque timoris Dei imitanda perfectio. Et quia se occasio praebuit, licet per digressionem, de ejusdem regis morte, in qua omnis injustitiae frena laxata sunt, inferre libet mentionem, ob id praecipue, quoniam virtus non minima hic occurrit Annonis, quem prophetiae spiritu subinde floruisse veritas ipsa diffamavit.
2.7
S. Anno praevidet regis mortem. Victor pontifex venit Goslariam, quae est Saxoniae urbs. Obitus Henrici imperatoris. S. Anno nutrit filium ejus. Quibusdam simultatibus inter ipsum et regem fraude malignantium obortis, cum rex mentem, quam conceperat in archiepiscopum, mandatis solito durioribus detexisset, praesul ad audientiam veniens, ratione et justitia pro causa sua agere laboravit. Cui facultate erepta hac progrediendi via, tandem in haec verba prorupit: Rex excellentissime, coelestis Regis intuitu, cujuscunque discordiae aut odii malum vel hoc anno non praevaleat inter nos, quandoquidem anno proximo quid nos maneat, mentium nostrarum nunc penetralia latet. Quae dicens, regem, quem praesciebat hoc ipso anno moriturum, emendationis vitae nisus est ad semitam reducere. Sed crescentibus per dies aliis atque aliis ex causis discordiarum spinis, iterum curiam adiit in Goslaria, quo per idem tempus, magna totius regni principum expectatione, venerabilis papa Victor, qui et Gebehardus, convenerat. Illic compositis utrorumque animis in prioris amicitiae statum, discessurus archipraesul, sic sciscitatus est regem: Nunquid dilectionis et gratiae vestrae recedens amodo certus ero? Id rege haud aliter se habere testante, subjunxit atque ait: Scio, scio non nos mutuis in hoc corpore deinceps fruituros aspectibus, quorum alter in mortem cito rapietur, alter adhuc in certamine relinquetur. Idcirco valere vos optans, quia satis fructuose satisque salubriter animae vestrae Coloniam disposueritis, ipse qualiscunque pastor ejus hoc in Deo praesumens polliceor. Rex protinus metum, quem conceperat, pallore vultus insinuans, in quem ista dicerentur, vehemens perquisitor fuit. Vos, ait, haec tam tristis exspectatio manet. Quod utique rex ipse, velociter finiens vitam, verum fuisse declaravit. Eo autem viam universae carnis ingresso, fidei et devotionis affectu non minus defuncto, quam viventi, sacer praesul assistens, jejuniis, vigiliis, orationibus et eleemosynis, spiritualibus videlicet remediis, animam divinae bonitati reconciliare non cessavit. Instituit praeterea annualem ejus memoriam agi Coloniae ipse quandiu vixit, nunquam illius specialiter immemor. Ejus quoque filium, nominis et regni haeredem, ad honorem imperii et ecclesiae provectum suscepit nutriendum, multorum propter hoc invidiam contra se accendens. Sed non destitit in laborando spe fructus percipiendi, regaliter puerum nutriens, sublimiter erudiens, adeo ut ipsius postea testimonio, vir in toto regno profundioris animi illo non inveniretur. Fecit et hoc olim Joiada pontifex sanctus in rege Joas: sed non dissimilem bonitatis suae retributionem, ut ille, sic et hic proh dolor! consecutus est. Verum his sepositis, ad vitae ejus instituta describenda stylum vertamus.
2.8
Crebro concionatur. Multi confluunt ad audiendas conciones ejus. A primis ordinationis suae temporibus, congruum et vere dignum officio suo opus arripiens, juxta docentis Apostoli monita:« In omnibus labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple:» omnem episcopatus sui parochiam perlustravit, homines fidei ac pene totius religionis ignaros, solo autem nomine Christianos, assiduis praedicationibus ad catholicae pietatis cultum informans, breviter et aperte complexus, quid credi, quid sperari, quidve amari oporteat. Imperavit dein auctoritate pontificali, suasitque pietate paterna, singulos auditores haec eadem domi suae evangelizare, bonam illis pro hoc a Deo vicissitudinem pollicens. In quo cousque profecit, ut pueri quoque teneros infantiae annos necdum egressi, fidem, ut asserunt, beati Annonis invicem discerent, invicem docerent et ex ipsa boni studii assiduitate, singulis eorum eam mane vel vespere coram Deo pronuntiandi quasi lex inoleverit. Habebat autem hoc insigne meritorum suorum apud homines indicium, quod quoties praedicaturus in publicum processisset, tantis subito lacrymis immaduit, ut omnium corda ad miserationem commovisset: tum melliflua, et compunctione plena verba profundere, clementiam Dei proponere, justitiam non tacere: hortari bonos, ut ad meliora proficerent: malos, ut ad perpetrata cessarent, omnes in commune, ut se reos clamarent, ac pro totius mundi necessitatibus communem Dominum invocarent. Quis unquam vel saxei cordis Annonem in ecclesia loquentem audiens, a lacrymis valuit temperare? Denique ab exteris etiam et remotioribus provinciis, ob solam indulgentiae et doctrinae ejus famam, plurimi confluxerunt, omnibus deliciis praeferentes Annonem audire, divitias incomparabiles aestimantes, ejus indulgentia relaxari, ejus benedictione praemuniri. Praeterea pietate et misericordiae operibus nullo erat inferior. Nam agricolas et debitores reddituum, antecessorum suorum nimietate vel superfluitate gravatos et prope nudatos intelligens, exactoribus ut parcerent jussit, singulis vel totum, vel ex parte, prout opus erat, remittens. Pauperum peregrinorum et infirmorum prima illi et perpes erat sollicitudo, imitanti eum, qui dixit:« Estote misericordes, sicut et pater coelestis misericors est.» Illucescente enim primo surgentis diei crepusculo, ecce velut examen apum, turba egenorum undecunque convolans, ejus quotidie fores obsedit, sufficientia alimenta hora statuta singuli percepturi. Inter quos omnes miserrimi quique numero viginti quatuor perscrutati, seorsum congregabantur. Ante quorum pedes humillime procumbens pontifex summus, postquam lavit ac tersit, osculum quoque cordis et oris impressit, necnon manibus aquam infudit. Consummato ministerio humilitatis, versus est ad opus charitatis, cum cibo et potu unicuique nummum porrigens. Jam vero imminente hora et necessitate, ubi et ipse consedit ad mensam, more solito, quotquot supervenerant, introducebantur ante eum ad convescendum peregrini. Tum ex singulis, quae mensae erant imposita, partem prope deciman colligens, pro reficiendis hac et illac per urbem aegrotis in locum unum separavit. Postremo mensa submota, surrexit vere pater orphanorum, vere judex viduarum, et tanquam diceret:« Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum coelorum:» acclinans se, manu propria cibavit pupillos, refecit orphanos, aluit filios pauperum, delicatioribus escis ex mensa per seipsum in hoc reservatis; praeterea matribus eorum, familiarius suas illi miserias conquerentibus, necessaria misericorditer impendens. Cum enim esset erga cunctos inopes misericors et compatiens, erga pauperculas tamen et earum infantulos speciali quadam miseratione ducebatur. Quod hujusmodi feminae experimento cognoscentes, explorato nonnunquam tempore, in plateis sese gregatim obtulerunt, parvulos ei suos cum clamore supplices objicientes. Interdum transiens, et prae lassitudine diutinae expectationis in soporem versos conspiciens ejusmodi puerulos exesos et seminudos, aliquem eorum, quem nec dignum oculis quis arbitraretur, pie ad se adhibens, materna vice exosculari coepit. Quaedam etiam proprios non habentes, alienos infantulos expetierunt, in dubium habentes Annonem erga ipsas misericordia motum iri, si talibus onustae sarcinulis, ejus conspectui praesentarentur. Inter haec solemnis ei mos erat, vertente semper anno, a vigilia natalis Domini usque ad intactae genetricis ejus purificationem, per continuos quadraginta dies quamlibet lactantem habere, cujus manibus aquam praebens, ipsemet pedes ac manus parvuli lavit, moxque datis alimentis, solidum unum porrexit. Super haec et xenodochium Coloniae construxit, languidos, et debiles, et omni destitutos solatio illuc inferens, deputatis ad eorum subsidia quotidianis stipendiis. Nunquam pauperem se inclamantem absque misericordia praeterivit, nunquam veniens ad invisendum egenos, monachos vel canonicos, absque charitatis larga manu remeavit. Sane in Coena Dominica quam prodigus fuerit, superfluum est memorare, cum nec parens quilibet ea die manum retrahat ab eleemosyna. His omnibus antecellunt numero et admiratione, quae per nocturnas tenebras, solo Deo teste, rarissimis secretalium suorum duntaxat exceptis, operatus est, cum quibus, ut dictum est, noctu sanctorum limina circuiens, peregrinos et quibus non erat tectum, in porticibus, in angulis vasisque vinariis per plateas expositis, scrutatus est: quos inventos pavit atque vestivit, allato secum pro hoc ipso victu et vestitu.
2.9
Lamentabile cujusdam parturientis spectaculum. Cumque more consueto per cujusdam noctis silentia pro negotio simili esset egressus, lamentabile et omni miseratione plenum in itinere offendit spectaculum, mulierem, quam ob inopiam nullus hospitio dignabatur, recentis et ipsa hora editi infantis partu periclitatam, super nudam humum sese lacrymabiliter volutantem. Erat ergo videre miseriam. Nox tenebris densis vagantem occupaverat, fatigatam tellus coenosa ac petrosa seminudam exceperat, fame et siti confectam frigus amplius vexabat, nullus mortalium aderat, et ecce, urgente natura, coepit cruciari, voces emittere, suspiria crebra trahere: tandemque enixam prolem in pulverem fundens, ipsa disjectis hac et illac miserabiliter membris, nil ultra praeter mortem exspectabat. Hac ergo miseria quid miserius? Supervenit igitur, ut dictum est, sacer praesul, ac protinus velut ictu sagittae transverberatus, represso gradu, prae horrore et miseria substitit attonitus: cum ecce gravitate pontificali postposita, instar velocissimi cursoris reproperavit, impositoque humeris suis grabato cum stramentis, celeritate qua venerat, recurrit. Mox abjecto a cervicibus onere, incurvavit se quantocius ad jacentem, puerulum pannis obvolvit, ipsam a terra sublatam in lectulum collocavit, ac propriis extractis vestibus, utrosque diligenter contexit. In eodem loco dispositis pro sustentatione ejus, quousque convalesceret, necessariis, processit vere precum suarum consecuturus effectum, qui tam humili et pio ministerio per horrorem caecae noctis in minimis membris suis illi obsecutus est, quem quondam pro nobis incarnatum, Virgo Mater vilibus« obvolutum pannis, reclinavit in praesepium.»
2.10
S. Ursulam et socias virgines invisit. Alia quaedam subierat nox, et vir Deo devotus, aestimationis humanae fugiens oculos, venerandos sanctarum virginum cineres supplex coepit adire. Quod una ex consuetis mulierculis sollicite praevidens, necessitate simul et arte instructa, nescienti hac fraude obviavit. Scilicet praeter mendicitatem nil ad indigentiam corpoream certi habens, filiolum suum in lacte recenti positum, ante venientis vestigia clam media deposuit in via, seseque inde proripiens, cum festinatione in latebras immersit. Nec mora, sacerdos approximans, ubi primam vagientis infantuli vocem aure percepit, prae dolore totus intremuit, varias animo gerens passiones, unde puer hujusmodi ea hora noctis illic haberetur. Interea velut ad obsequium Christi, sub feno cubantis, impiger accurrens, flexo corpore puerulum a terra suscepit, memor sancti Simonis, qualiter olim infantiam Salvatoris piis ulnis amplexus, pacem et salutem sibimet imprecaretur et populo. A cujus devotione in re dissimili et dissimilia sentiens, tali gratulabundus onere ibat cubiculum repetens: illum imitatus, qui relictam piis humeris ad ovilia reportavit oviculam. Confestim autem paterna sollicitudine nutricem parvulo procurans, quem carne non genuit, spiritali regeneratione per baptismum melius regeneravit: quem et a fonte sacro suscipiens, Annonem post se nominavit, singularis patrocinii spem ante Deum in illo sibi providens.
2.11
Quidam ei necem moliuntur. Haec igitur quotidiana viro Dei institutio, haec incessabilis sollicitudo, hic labor, hoc studium. Cumque talis esset, qui verbis beati Job dicere posset,« Oculus fui caeco, et pes claudo: pater eram pauperum-- et cor viduae consolatus sum: et cum sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator: quia ab infantia crevit mecum miseratio, et de utero egressa est mecum:» conspirantibus quibusdam aemulis justitiae, quorum nequitiae complices hodieque fidem derogant Annonis sanctitati, quadam nocte ad similia devotionis suae opera progressus, insidias perpessus est. Furioso enim impetu venientem invadentes, furem criminabantur, objicientes et alia, quorum ipsi sibimet conscii, et alienam sugillationem sine difficultate poterant erumpere. At sociis episcopi haec refellentibus, et sacrilegium esse dicentibus, clericum orationis gratia transeuntem his conviciis agi: illi procacissimo responso fictum arguentes, ac prioribus pejora subjicientes, linguis venenatis manus sanguine plenas mox adjunxerunt: non sine retractione seu bestiae ferocissimae in innocentem saevientes, cum eum birro violenter spoliassent, correptum crinibus in coenum protraxerunt, pugnis graviter insistentes. Ejus quoque comites cum insania simili non minus affecissent, furore satiati alacres recesserunt, illorum participes effecti, de quibus scriptum est:« Qui laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis.» Sed concepta semel invidia, modum nescit imponere malitiae. Unde supradicti malefici majorem vesaniam spirantes, horreo dicere, necem archiepiscopo moliebantur, insidiis ei non semel, nec bis compositis, facinus exsecrabile, nec minus lamentabile, si copia daretur, perfecturi: quippe qui nec ipsi bonorum omnium capiti parcerent. Quod cum familiaribus et amicis episcopi certius innotuisset, nunc quidem gaudium de ejus adhuc ereptione gerentes, nunc vero horrorem consideratione tanti periculi non ferentes, cum sacramento testati sunt se minime sinere illum amplius taliter egredi, ne forte exstingueret lucernam Israel. Eorum vero consiliis et precibus persuasus, numerum orationum singulis in locis habendarum, deinceps in lecto recubans, vel in unaqualibet ecclesia consistens, nihilominus persolvebat. Abhinc quoque tale quid excogitavit, unde non injuriae suae, sed justi zeli sollicitis pastoribus esset imitatio.
2.12
Animadvertit in homines flagitiosos. Sciens quorumdam profanos et incestuosos opera libidinis per noctem discursus, zelo justitiae inflammatus, nefariae commistionis homines deprehensos, ad exemplum omnium decalvari ac decoriari publice mandavit, presbytero cuidam ex familiaribus suis hujuscemodi potestate concessa: cui jugis imminebat ex obedientia necessitas, ab incipientibus noctis tenebris ad sequentis exordia lucis tales excursus observare. Nonnullas tamen illarum, quibus proh pudor! castitas venalis erat, ad se accersitas verbis castigans, donis quoque demulcens, vel ad continentiae propositum, vel ad honestae copulae conjunctionem deduxit, animas earum a morte salvans per charitatem, quae operit multitudinem peccatorum.
2.13
Aedem undecim millium Virginum adit. Confessio sacramentalis quid praestet. Tuetur mira humanitate famam lapsae cujusdam. Sunt quamplurimi sepulcris dealbatis simillimi, qui Pharisaeorum more de sanctitatis munditia foris tumentes, cum sint ossibus mortuorum intus pleni, erga peccantes vel infirmiores quoslibet non compassione, sed conviciosa quadam dedignatione feruntur: qua profecto peste Anno, suis in oculis humilis, nunquam laboravit. Siquidem nocte quadam, profundis tenebris omnia circumdantibus, ipse more suo sanctarum virginum limen ingressus, aliquem secessit in angulum, quo secretius stans, precibus obnoxius inserviret. Illic una ex consororibus in facie jacens, crebris singultuum et internorum gemituum vocibus, divinae miserationis aures feriebat, amarissimis lacrymis ac pectoris tunsione, perpetratam nuper carnis delectationem graviter deplorans. Cumque immanitas piaculi stimulos compunctionis ei excitasset, acriores tamen reddidit jam jamque intumescentis uteri conceptus: quoniam etsi per emendationem vitae sequentis, de benignitate pii Salvatoris praesumebat, humani tamen improperii confusionem per saecula se habituram, querelis miserrimis non tacebat. Hac itaque gemina tribulatione inenarrabiliter angustata, spe collecta, viribusque resumptis, solum humanae miseriae perfugium, eum scilicet, quem et offenderat, misericordem Dominum nostrum corde et ore, lacrymis instar rivi currentibus, pulsabat: ut qui quondam pro peccatoribus natus, et pro peccatoribus mori dignatus fuerat, etiam suae solita bonitate succurrens infelicitati, sic facinus admissum remitteret, ut ignominiae publicae derisionem evaderet. O bonitas auctoris, o clementia Salvatoris: qui natura bonus, et potestate immensus, cum nunquam humani cordis lacrymas absque misericordia valeat intueri, consolationem quoque juxta suam magnificentiam desperatis subministrat! Cum enim talibus incumberet mulier afflicta clamoribus, ea inscia, pius sacerdos, quasi missus a Deo, retro consistens, aure diligentius adhibita, omnia plangentis ac deprecantis verba percepit: nec erat difficile, tantae contritionis causam conjicere. Tandem signorum pulsatione nocturnales ad hymnos invitata, surrexit e terra, chorumque petiit: quam divinae bonitatis minister clam e vestigio insecutus, ex ordine loci, quem in choro adiit, ejus personam sollicitus investigavit, moxque recessit. Ut vero dies redditus est, volens comprobare, quoniam« juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde:» qui etiam se per seipsum obligavit, dicens:« Vivo ego, nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur, et vivat:» mittens ad consorores, evocavit eamdem, illa metum, quem conscientia suggerebat, prae oculis habente. Sed venientem praeter spem filius misericordiae blande suscipiens, juxta se sedere fecit, de vitae ejus qualitate inter alia colloquia quasi per ambages conquirens, ac causam moeroris, quem vultu praetendebat, quasi nescius sciscitans. At ea vulnus lethale spiritualis medici manibus, ne feriret, offerre detrectante, ille non inscius morbi, ferrum apposuit, asserens se scire causam tristitiae, nec ignorare, quas, admissi poenitens, illo in loco nocte proxima preces emisisset: eam confiteri tantum debere reatum, caeterum ex divina miseratione in promptu esse et veniam, et evadendi opprobrii possibilitatem. Sed ut rem fine concludam, illa confessionis viam flebiliter ingrediens, divinae bonitatis beneficium in suorum casuum aerumnis inopinato experta est. Denique moerentium consolator, et suae memor fragilitatis, secundum Apostolum praemonentem,« Considerans teipsum, ne et tu tenteris:» eam postquam in spiritu lenitatis sufficienter instruxit, militi cuidam e Saxonia, gratiae ejus largitate prae caeteris domesticis uso, sub sacramentis fidei debitae commendavit, imponens illi, ut sub praetextu familiaritatis eam secum abducens, donec illicito conceptu liberaretur, ad quascunque necessitates ei diligenter assisteret, nec unquam, si sua gratia privari nollet, hujus rei cognitio domatis ejus limen excederet. Expletis vero diebus partus, cum et ipsa jam incolumis priorem recuperasset statum, eam itidem cum parvulo suae praesentiae reconsignaret, is protinus imperatis obediens, negotium hoc, praeter se et episcopum, nulli cognitum, fideliter exsecutus est, post omnia mulierem cum infantulo ipsi repraesentans. Mox pius pastor alibi delegato parvulo, ovem quae erraverat, alacriter ad consororum suarum domicilia destinavit, laudis transitoriae nil appetens, ut coelesti mercede dignus inveniretur.
2.14
Degustata semel carnis delectatio, post fletum vehementius mentem incendit. Admirandum sane miraculum. Huic historiae res non valde dispar Coloniae similiter accidit, quam exempli causa venerabilis pontifex referre solitus erat: res plane memoria digna, et omnium bonorum ore celebranda et frequentanda. Cum enim lapsos magno desperationis malo liberare queat, non minus stantibus ingerit formidinem, ne praesumptione sanctioris vitae, ruinae pateant irreparabili. Omnes igitur haec audientes, aures cordis arrigamus, et quam sit« terribilis in consiliis super filios hominum misericors et justus Dominus noster,» cum spe et metu consideremus. In monasterio Dominae nostrae piissimae Dei genitricis Mariae quaedam sanctimonialis, omni morum honestate, omnique vitae sanctitate inter consodales suas a primo succreverat tempore, eique speciale munus omnipotens gloriam virginitatis, velut quoddam diadema capitis concesserat. Sed cum instinctu superbientis angeli quaedam de castitate ei subreperet elatio, aliasque jam dedignaretur consorores, virorumque consortia, quasi nunquam casura, incautius admitteret, juxta quod scriptum est:« Ante ruinam exaltatur cor:» magno blandientis inimici plausu proh dolor! in foveam corruptionis incidit. Sed miserae commistionis opere perfecto, in se rediens, ingentis tristitiae fluctibus pene in amentiam versa est, reputans et quasi per somni ludificationem haesitans, quae esset, vel quid fecisset. Inter haec ubi anterioris vitae puritas animum ejus tetigit, velut ictu fulminis in corde perculsa, gemitus et suspiria traxit amarissima, et instar repentini imbris cum ejulatu miserrimae vocis tota ruit in lacrymas. Verum cum degustata semel mortifera carnis delectatio, conquiescente parum fletu, vehementioribus incendiis ejus mentem stimularet, metuens ne post, etiam ruptis publicae verecundiae frenis, in omnem praeceps raperetur impudicitiam, coelum suspiciens, alte ingemuit, orans, ut quia jam confusionem animae clam induerat, in apertam quoque ignominiam per conceptum partumque criminosae prolis veniret, quatenus publicis subjacens opprobriis, superbiam cum luxuria humilis et poenitens deinceps effugeret. Id cum exorasset, alvusque intumescens indicia violatae castitatis oculis proderet alienis, illa omnis consilii expers, quid faceret, quo se verteret, ignorans, omnium prae confusione declinabat aspectus: non somno, non esca, non potu, denique non ipsa vita delectabatur, quoniam incomparabilis tristitiae profunditatibus operta erat. Nihil jam de peccati satisfactione meditabatur, nil de poenis inferni cogitabat: solo, quo tabescebat, rubore liberari votis omnibus exoptabat. Hinc factum est ut, cum nullum consolationis occurreret suffragium, secundum illum propheticum praesagium;« Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine,» de Christi clementia spem tota mente conciperet. Ante ergo ejus imaginem pro nobis crucifixi corruens, templum sanctae genitricis ejus ingresso, his precum querimoniis flebiliter usa est: Domine clementissime, mearum miseriarum calamitas tuae pietatis penetret aures, nec meis offensus pravitatibus, tui plasmatis conditor pius immemor existas. Heu me coinquinatam, heu me professae castitatis praevaricatricem, heu me confusionis aeternae inventricem! Merito nunc me cum maximo salutis meae detrimento infra omnes conspicio, quae dudum meipsam nesciens, cum sim pulvis et cinis, supra omnes in immensum gloriata sum. Quid congruentius tantam decebat praesumptionem, quam hujus turpissimi volutabri detestabilis impuritas? Nihil mihi jam adversus tuam bonitatem, Deus, querelae remansit justae, cum haec omnia propria patiar voluntate, coeno me tradens libidinis incestuosae, dein ore proprio imminentem publicam exprobationem petens, et quidem audientia indigna, sed utinam in hac parte. Ut audirer, non indicium sanctitatis, sed poena flagitii praecedentis fuit. Vae miserae mihi, quae coelestis Agni perdidi sectatum, quae virginei cantici gloriam jam amplius non sperabo. Sufficiat mihi vel sola indulgentiae via, et his, te miserante, Jesu benignissime, confusionem erui. Ecce pia genitricis tuae pedibus rea et gemens advoluta, per ejus suffragia tuae consolationis gratiam humiliter quaero, conversionis omnimodae veritatem promittens, et perpetrati sceleris amodo continentiam et poenitentiam. Haec ea fletu maximo prosequente, qui respexit Petrum flentem, respexit et illam misericors Dominus noster, et quantum miseriis condoleat nostris, evidentissimo majestatis suae dignatus est monstrare miraculo. Nam postquam clamare desiit, et a terra surrexit, uterus illius detumuit, male conceptus foetus evanuit, ipsa prae gaudio largius flens, debitam convertendi sponsionem implere non distulit. Annis siquidem non paucis jugiter in poenitentia perseverans, corpus vigiliis et orationibus attenuatum, panis et aquae tantum sustentabat edulio, sine cessatione lacrymas in humilitate tundens, et ex occasione sceleris admissi, priori vitae sequentem longe anteponens. Quantae vero fuerit contritionis, hinc datur intelligi, quod, exceptis aliis intrinsecus orationibus, Psalteterium inter diem et noctem ter semper percurrebat, primo humi strata, secundo genibus affixa, tertio stans: ut merito deficiente spiritu, membra quoque lassarentur. Faciem cum macie pallor obduxerat, et diuturnitas inediae atque vigiliarum, viribus pene exhaustis, miraculum caeteris sororibus ingerebat, nil extra suspicantibus, quam desiderio sponsi coelestis sponsam suam charitatis languore tabescentem: quippe quibus culpae ejus nullum patebat vestigium. Non enim tanti reatus confessionem humanae committebat fidei, quae interdum nulla est, ubi maxime speratur, soli Domino fiducialiter clamans: Miserere mei, Deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. Talibus cum, sicut dictum est, annis aliquantis insistens operibus divinam quereret propitiationem, ubi jam de spe veniae quid hausisset, ecce pestis antiqua superbiae sub pedibus jacens, contra eam denuo caput attollere coepit. Quod illa caute praevidens, et hanc esse causam ruinae prioris animadvertens, quamvis lapsa, salubriter tamen edocta, suggestionis hujus initia non, ut ante, negligenda duxit: sed festina sancti Patris Annonis praesentiam adiens, omnem suorum casuum ordinem subtiliter enarravit, consilii et precum ejus juvamina magno cordis moerore petens, ne ea rursus in similia proruente, tanti temporis poenitentia deperisset. Tunc sanctus pontifex secundum datam sibi sapientiam consolationis verbum multipliciter proferens, eam non in propriis viribus, sed in Deo confidere docuit secundum illud:« Sine me nihil potestis facere:» nil ita daemones atterere, quam in humilitatis fundamento consistere, nulli se vel in cogitatione praeferre, prae omnibus humilia de se sentire: caeterum peccati transacti noxa non teneri, si lugenda non praesumat iterare. Mentis quoque ejus qualitate intima consideratione perspecta, cum didicisset in elationis arma verti, quidquid prae caeteris quasi sanctior specialius attentasset, salutarem sanctamque dixit esse viam, communis vitae limitem non excedere, sed mandare, si nollet in interitum ire, ne consororibus contraria, singularis vitae aliquid usurparet, cum comedentibus comederet, cum dormientibus dormiret, itemque cum abstinentibus abstinens, cum vigilantibus quoque vigilaret. Hanc prorsus esse regiam viam, quae nullam declinans in partem, per se gradientes in aeternae salutis patriam inducat. His doctrinae fluentis ancilla Dei salubriter infusa, benedictione percepta, monasterium repetiit, matremque virtutum temperantiam mox ingrediens, totius honestatis et religionis prorupit in fructus, communis vitae legis contenta: nec ullam se virtutibus superiorem, ita decedens, in illa congregatione reliquit. Hactenus nobis in descriptione vitae vel morum Deo dilecti pontificis occupatis, jam tempus est aperire, qualiter quantumque per eum profecerit in augmento divinae servitutis Ecclesia Coloniensis. Id cum ingenii nostri tarditas utcunque praesumat attentare, quis tamen ipso quoque carnis intuitu non videat, omnem hic eloquentiam magnitudini rerum imparem inveniri? Et primo quidem mentis ejus erga Deum et proximum ardorem plene prosequi, laboris est non minimi. Quod ne falso jactitare videamur, hinc historiae sequentis sumamus exordia.
2.15
S. Anno reformat monasteria. Cum per omnes curae suae congregationes, cujuscunque professionis essent, regularis disciplinae tramitem licentia deperisse doleret, aliis pro vitae necessitatibus, aliis pro mundi cupiditatibus extra vagantibus: universorum praebendas pro supputatione annualium reddituum large disposuit, nonnullas ex suis adaugens: ut occasione libertatis erepta, necessitatem jugi claustralis cunctis induceret. In his exsequendis apostolicis utebatur praeceptis, obsecrans ut pater, increpans ut magister: interdum stimulos exorbitantibus ac recalcitrantibus addens, et catenus neglectam disciplinae coelestis scholam temporibus suis mundo reformans. Quibus studiis quo plus charitate fervebat, eo sollicitius insistens, ad majora divinae laudis opera magis inflammatus accessit, quinque monasteriorum structuras, ab ipsis fundamentorum initiis ad perfectum deductas, non animam tantum, sed et corpus omne, quinis a conditore sensibus institutum, ipsius addicens servitiis.
2.16
Monasterium S. Mariae ad Gradus construit. Itaque quod primum erat monasterium, quod dicitur, ad Gradus, in honorem sanctae Dei genitricis Mariae, jactis fundamentis erexit, omnique varii decoris elegantia pulchre distinctum consecravit, praediis ad triginta canonicorum sufficientiam copiose delegatis: quos undique scientia, vita vel moribus exquisitos, illuc adunaverat. Ipse vero speciali devotione dilectae sibi Dominae totus inhaerens, cum ejus patrociniis animam credidisset, etiam sepulturam in eodem sibi monasterio, adhuc futurorum nescius exstruxit, et quasi jamjamque migraturus, locum frequentabat, pernox in orationibus, sua suorumque peccata lacrymarum fluminibus expians. Cumque noctem totam saepe duxisset insomnem, sub ipso lucis exortu super mattulam, vel super nudam humum, aliquoties super gradus in ingressu capitolii se reclinans, vix puncto temporis oculis in soporem clausis, surrexit. Cujus contritionis et abjectionis virtus non facile credebatur in eo, quandoquidem familiarissimis suis non semper innotuerit, et ipse publicis obsequiis vallatus incedens, aspectu ipso tremendus et gloriosus saeculi dignitatibus fuerit; qui tamen inter pauperes Christi degens, mitis et humilis semper exstitit. Nam ut a fratribus nostris accepimus, cum eis residens, nonnunquam subridendo intulit: Quam magnum, quamque terribilem omnibus aulicis, veniens ad eos, me ingero? quomodo caput erecto collo circumducens, saevos oculos in unumquemque retorqueo, totum me componens illi, sub cujus vestigia sint omnia ruitura? cum tamen inter haec pavidus atque timidus, longe dejectior intus incedam, quam ulli patescat fidei. Haec suis ipse de se confessus est. Caeterum quoties curiae necdum praesens adesse nuntiabatur, non laicus, non clericus, non comes, non alius quis potens, non episcopus, non ipse denique rex exceptus est, qui non habitum suum aliter excoleret, comam aequaret, gestus quoque suos eo praesente temperaret.
2.17
Prosperis igitur successibus in consummatione templi, quod coeperat, usus, ubi magis magisque desiderio supernae jucunditatis aestuabat, exiguos deputans praeteriti temporis labores, eminentioris meriti arcem cupiebat apprehendere. Unde secundo copiis contractis, S. Georgii martyris ecclesiam extra murum construxit, annuis redditibus abundantem, juxta quod exigebat illic congregatio facta clericorum. Ad cujus dedicationem votis omnibus inhians, reliquiis beati martyris adhuc acquirendis praepediebatur: et ecce, sicut ipso referente compertum est, nocte quadam sopore pressus, eumdem martyrem ex interioribus oratoriis S. Pantaleonis cum ingenti luminis frequentia procedere conspexit. Quem in amictu splendidissimo vultu roseo perfusum, cum mirantibus oculis ad novam suae devotionis fabricam gradum direxisse specularetur, illo jam ingresso, mox evigilavit. Illico divinae inspirationis gratia tactus, aliquid suis votis consonum in illo persensit somno: tenebrisque finitis, omnis impatiens morae, sancti Pantaleonis adiens sacrarium, auspice Deo, brachium praeclari martyris Georgii, sibi praesentatum, maxima cum veneratione suscepit: idque comitante multitudine, cum et processio solemnis fieret per vestigia, quae noctu martyr calcare visus est, ad locum ubi ingressus est, bajulavit. Tunc secundum consecrationis ritum insistente clero cum pontifice, opportunitatem sermonis habendi tempus et locus expetiit. Repente igitur tumultu concitato, discursus hinc inde fiebat, nemine alium exspectante, sed singulis praeoccupantibus locum, qui voci praedicantis episcopi vicinior aestimaretur. Aliis vero parietes, aliis domos et arbores conscendentibus, plurimi duas per grandes trabes, per quas ad aedificium muri dispositus erat ascensus, circumjacebant, innumeris subtus eas conglobatis. Igitur omnibus arrectis auribus et oculis in ora loquentis episcopi defixis, trabes pressurae nimietatem non ferentes, cum fragore magno corruerunt, iis qui super eas erant, pariter ad inferiora labentibus. Cumque molem ruentium turba subtus stans excepisset, clamor et concursus ingens exortus est, nullo dubitante magnitudinem periculi mortes plurimorum peregisse. Sed postquam facto silentio, nullius laesionis vestigium in aliquo repertum est, major laudis et admirationum vox ab omnibus insonuit: quibus divinae virtutis potentia meritum martyris sacerdotis tanto gloriosius, quanto jucundius patefecit. Hujus itaque laetitiae suavitate perfusus sacer antistes, brachium sanctum manibus sumens, ecclesiam ingressus est, resonantibus in hymnis et supplicationum vocibus hinc clero, illinc populo. Interea splendor igneus coelitus adveniens, ingredientem cum sanctis sanctum pontificem prosecutus est, visibiliter in templum descendens, perpaucis eorum, qui foris erant, et prope nullis ab hac exceptis visione. Qua de re plus in exsultationis voce cunctis perstrepentibus, ipse tot divinae praesentiae signis exhilaratus, magna cum securitate, magna cum devotione totius ecclesiastici ministerii cultum peregit.
2.18
Ignotus quidam senex hortatur eum, ut condat Sigebergense coenobium. Deinde cum totus in anteriora respiceret, eorum quae retro sunt oblitus, in secreto cujusdam noctis profunda quiete resolutis omnibus, more suo coenobium S. Martini transiens, vigiliis nocturnis monachos insistentes aure cordis et corporis audivit, graviterque suspirans, ad presbyterum quemdam occultorum suorum scientissimum ait: Nunquid cordis tui januam non pulsat, quod in tota Colonia sopitis omnibus, hi soli divinae servitutis sollicitudinem habentes, hoc tempore noctis ad psallendum Deo consistunt? Et me quidem nihil dignum ministris ejus exhibentem, cum in omnibus negligentem mea tulerit infelicitas, quam maxime monachis hactenus inutilis vixi. Et cum pectus feriens haec dixisset, oculis ad sidera levatis cum expansione manuum, corde et ore subjunxit: Te precor, vitae mortisque dominator, et summe pater, te precor, ut hujus lucis inducias mihi concedas, donec tuo munere proficuum quid et in hujus religionis viros elaborem. Qua voce coelos penetrante, domum regressus, primo mane limen beati Petri adiit: ubi residens in crypta secretius et psallens, a quodam superveniente sene his verbis est admonitus: Ne mora sit, venerande praesul, in exstruendo requiei tuae loco, quem Deo praedestinante in monte, qui a praeterfluente fluvio Sigeberg cognominatur, habebis. Dixerat, et ab astantibus quasi delusor citius repulsus est, episcopo vim verbi profundius, quam dici possit, excipiente. Cujus ab hinc intentio non aliud, quam id, die noctuque volvens, qualiter ad finem pervenerit, expediendum est.
2.19
Palatinus comes dat S. Petro montem Sigebergensem. Palatinus comes Heinricus, vir potentiae saecularis et gloriae tunc temporis inimicitias adversus innocentiam Deo dilecti pontificis exercens, caedibus, rapinis et incendiis per omne ferebatur episcopium, ad devastationem patriae praesidio fretus in praedicti montis vertice. Hunc justis exigentibus causis, anathematis sententia feriens archiepiscopus, tandem ad satisfactionem coactum captivumque traxit. Qui Coloniam veniens, ad ejus vestigia ruit supplex et poenitens, et accepto communionis et indulgentiae loco, pro grata se reconciliantis episcopi, beato Petro montem Sigebergensem dono contradidit. Tunc diu desideratum cernens sibi praesul patere negocium, portentis quibusdam, quae de monte rumor invexerat, quasi jam currens, accepto stimulo reddebatur incitatior. E quibus hoc, multis astipulantibus, non improbabiliter fertur.
2.20
Signum crucis in aere conspicitur. Interjacente prope milliario, vicus quidam Stieldorp dictus, memorato distat a monte. Hujus incolae Dominicae diei festo tracti sub iisdem diebus ecclesiam petentes, cum licentia populari varia conferentes liberum quaquaversum dirigerent intuitum, contra montem prospicientes, repente signum crucis coelo contiguum, quasi dependens vertici ejus imminere cernebant. Quod dum pulchre ceu colorum varietate distinctum singuli mirarentur, qui prudentiores erant, ingens dicebant esse ostentum, per quod portenderetur, triumphum crucis inibi digna veneratione frequentandum, cultoribus loci fide crucis, non armis visibilibus, semper triumphantibus
2.21
Visio duorum peregrinorum e Graecia. Anno 1066 templum Sigebergensis coenobii consecratur. Duobus quoque peregrinis ex Graecia per idem tempus apud Neronam, quae etiam Bonna dicitur, hospitantibus, apparuit in visu magnae claritatis scala, a vertice montis in coelum usque subrecta, per quam miri candoris agniculi laetis gestibus ascendentes, aetheris alta penetrabant. Et hoc in bonam partem cunctis interpretantibus, ad aedificium montis, diversis vallatus artificibus, pontifex accessit: quorum alii arbores succidentes, alii succisas abigentes, alii terram effodientes, alii lapides advehentes, omnes vero variis in artibus pari studio ferventes, opus accelerabant, instante desuper episcopo et exactoribus ejus. Quid multa? De coelis auxilio praestito, consummatio templi prosperata est: quod anno Dominicae incarnationis millesimo sexagesimo sexto, decimo Kalendas Octobris, nomini S. Michaelis archangeli specialiter assignans, in honore omnium coelestium Virtutum sub patrocinio gloriosi ducis Mauricii sociorumque ejus consecravit. Cumque sanctae Crucis aram sanctificaret, et in eam reliquias imponeret, lux igneo coelitus radians fulgore, pariter introire visa est.
2.22
Visio S. Annonis sub missae sacrificio. Ex quo laetum sumens auspicium, cum in occidentali plaga monasterii versus Septentrionem, S. Martini dedicaret sacellum[ capellam], post peractum consecrationis officium ad altaris ministerium palliatus stetit. Ubi cum in contritione spiritus et compunctione cordis seipsum mactans, corporis et sanguinis Christi conficeret sacramentum, inter oculos et manus repente globus igneus emicans, tremenda volvebatur visione. Isque paulatim se colligens, totus est illapsus calici. Expavit sacerdos, et ut ipse retulit, prae timore extra se pene factus, haerebat quid ageret. Temerarium judicabat ultra manus ad benedictionem calicis extendere, quem tantae majestatis praesentia repleverat: et e diverso culpam formidabat, si desistens, universalis Ecclesiae ritum infringeret. Tandem occurrit animo, Spiritu sancto revelante, quod sui erat officii, benedictiones solitas percurrere: caeterum divinae dignationis fuisse, quod visum est, quae etiam invisibiliter id quotidie operaretur. His et similibus electionem supernam suis arridere coeptis gratanter accipiens, locum augustissimis aedificiis excoluit, et exquisitissimis ecclesiae ornamentis illustravit, et amplissimis atque in multorum fratrum usus sufficientibus praediis locupletavit.
2.23
Ex Italia adducit monachos in Sigebergense monasterium. Quam reverenter eos habuerit. Silentium servat ut monachus, et caeteras monasterii consuetudines. Cum autem in omnibus Teutonici regni monasteriis cerneret antiquum illum regularis disciplinae fervorem admodum refrixisse, et monachos a vita communi ad rem familiarem curam omnem studiumque convertisse, gravi taedio angebatur animus ejus, quod ingentibus expensis nihil Deo dignum confecturus putaretur. Interea contigit, ut pro causa reipublicae Romam proficisceretur: cumque nonnullas Italiae regiones peragraret, principes ejus regni, ne a rege deficerent, suis exhortationibus confortaturus, ad monasterium quoddam, cui Fructuaria nomen est, causa orationis divertit. Ibi admiratus monachorum arctissimam, et secundum Regulae instituta conversationem, duodecim ex eis in opere Dei probatissimos secum rediens abduxit, et eos ad tradendum Galliis ejusdem disciplinae formulam, in Sigeberg constituit, prioribus monachis, quos aliunde asciverat, honorifice in locum suum remissis. Quod ejus factum imitati caeteri Galliarum episcopi, alii ex Gorzia, alii ex Cluniaco, alii ex Sigeberg, alii ex aliis monasteriis monachos evocantes, divini servitii scholam in suis singuli monasteriis instituerunt: adeoque brevi convaluit felicis hujus facti aemulatio, ut pauca intra Galliam monasteria videamus, quae non jam novae hujus institutionis jugum subacta receperint. Ipse vero monachos suos, juxta quod in Fructuaria compererat, cernens arctissimis vivere disciplinis, et conversationis eorum opinione longe lateque vulgata, multos ad mundi contemptum inflammari, et eorum magisterio se in via Dei erudiendos tradere, magnas Deo gratias referebat, quod non confudisset eum ab exspectatione sua. Omnem quoque diligentiam adhibebat, ne quam earum rerum, quibus corporis imbecillitati consulendum sit, penuriam sustinerent. Honorabat ac venerabatur eos, ut dominos suos: nec solum abbati, sed decanis etiam monasterii ita subditus dictoque obtemperans erat, ut ad primum eorum imperium, quantumlibet gravibus publicae sub privatae rei negotiis implicitus teneretur, illico ex occupatis manibus surgeret, et omne quod jussissent, instar vilis mancipi exsequeretur. Cibos summa industria confectos quotidie, dum adesse potuisset, ipse eis inferebat, ipse apponebat, ipse potum miscebat, ipse quasi divinas inter haec singulorum exosculabatur manus, ipse reficientibus ad omne obsequium quolibet famulo promptior paratiorque assistebat: intentusque lectori, postquam omne ministerium peregisset, in ascensu graduum, satis humili contentus sede, quiescebat. Silentium quoque ac caeteras monasterii consuetudines, dum inter eos versaretur, ita attentus sollicitusque servabat, ac si pro excessibus suis ipse quoque quotidie in capitulo eorum causam dicturus, et sententiam accepturus foret. Nullus unquam pater tali erga filios ducebatur affectu, nulla mater. Omnes ut se diligens, singulis compatiebatur, et animam suam pro unoquoque paratus impendere. Hoc enim in Sigeberg, hoc in Salevel, hoc in Grascaf, locis scilicet post ab eo constructis, studium erat, hic mos, haec institutio.
2.24
Modo charissimus, modo plane invisus est imperatori. In periculis ad monachorum preces recurrit. Porro a rege gravissimis saepe numero dissidens inimicitiis, nunc quidem in summam familiaritatem pene in regni consortium ab illo assumebatur: nunc vero, quoniam ea quae in regno praeter aequum et bonum perperam gerebantur, vehementer detestaretur, et acerrime impugnaret, cum contumelia de palatio ejiciebatur, et ad exstinguendum nomen ejus, totum regni robur concitabatur. Hic vicissitudinibus per plures annos cum rege concertationem habens, semper velut ad turrim fortitudinis recurrens, Sigebergensium fratrum preces in auxilium ascivit. Unde quodam tempore rege pessimis adversum se consiliis inflammato, pergens ad curiam, fratribus in horti cultura generaliter repertis, ait: Commotionis et indignationis regiae non inscius, iturus ad palatium, Deo me vobisque commendo. Vos clypeus meus estis: vos praesidium meum estis: vos, inquam, filii dilectissimi, omnia mea estis. Nulla mihi spes in militibus meis, nil praesumptionis est in armis eorum. In fide loquor: major mihi fiducia est in vobis, quam in omnibus illis. Itaque sit in benignitate Salvatoris, et in potestate vestrae dilectionis, quemadmodum a rege vel a suis excipiar. His dictis, profectus est, et plerumque per imperium ejus« qui ponit terminum mari,» rex a fervore cordis sui desistens, cum paulo ante necem, ultimumque, si copia fieret, exterminium Annoni et omnibus, quae ejus essent, minaretur, eo veniente, quasi divinitus impulsus surgens, osculum pacis ei cum magna dilectione porrexit. Quapropter in stuporem versi quique circumstantes, inter se susurrabant: Ubi nunc irae? ubi nunc minae? ubi tot insultationes paulo ante habitae? In his omnibus Dominica vox consideranda est, quae sic promittit:« Ego me glorificantes glorificabo.» Et revera non modo nostris, sed et retro temporibus difficile inventus est, qui tantam prae se ferret majestatem ad saeculum tantam humilitatem erga Deum.
2.25
De Sigebergensibus quae statuerit. Igitur post quam voti sui compos, monachos suos in divinis rebus ad omnium imitationem singulariter florere conspexit, omnem pro eis sollicitudinem in futurum extendens, publicae excommunicationis et aeternae damnationis vindictam protulit in omnem hominem, quicunque eis ad nocendum pertinax et malitiosus incumberet. Deinde auctoritatis suae sigillo roboratam paginam fecit, in qua sub eadem contestatione decrevit, ne quis primam monachorum illorum consuetudinem immutare praesumat: ne quis abbatem ad aliquod curiale servitium, aut non regulare officium constringat: ne quis episcopus, vel suorum quisquam eo loco standi potestatem habeat sine licentia abbatis: ne quis advocatus aut subdefensor, nisi quem voluerit abbas, eidem monasterio vel bonis ejus constituatur. Et ut major his constitutionibus in esset auctoritas, privilegium apostolicae sedis Romam pergens expetiit, quod adhuc in pace et concordia agente Ecclesia, in haec verba rescriptum accepit:
2.26
« Alexander episcopus, servus servorum Dei, Annoni archiepiscopo sanctae Coloniensis Ecclesiae, in Christo Jesu fratri charissimo. Quod a nobis, Deo dilecte frater, expetis, ex officio suscepto et auctoritate apostolica universis debemus ecclesiis. At mihi tecum, in Deo dilecte frater, aliter agendum est, quippe apud virum religiosum, et revera tam operibus, quam nomine episcopum. Itaque ex parte Domini nostri Jesu Christi, et sanctae Dei genitricis Mariae, sanctorumque apostolorum Petri et Pauli, omniumque sanctorum et electorum Dei confirmamus et corroboramus abbatiam illam in perpetuum: ne qua persona magna vel parva, non aliquis successorum tuorum, non rex aut comes, nullus, inquam, hominum ex ea quidquam ad destructionem loci demoliri audeat: verum omnibus inibi collatis atque conferendis, pax sit permanens et inconvulsa: et prima ista, quo modo instituuntur, apud monachos permaneat consuetudo, sitque illis de abbate libera electio. Si quis hujus nostri privilegii temere violator exstiterit, perpetui anathematis vinculis se innodandum noverit, nisi forte resipiscens, digne satisfecerit. Qui vero pia devotione observator esse studuerit, peccatorum suorum omnium consequatur veniam, et aeternae beatitudinis gloriam mereatur.» In quibus papae dictis facile datur advertere, quantae sanctitatis et venerationis iste nostrorum temporum singularis praesul in pectore tanti pontificis habitus sit, quem virum religiosum, et revera tam operibus quam nomine episcopum, sic vigilanter appellavit. Exemplar quoque regalis decreti ponimus ex parte, ne lateat lectorem, legitima praefati coenobii non leviter infringenda:
2.27
« Henricus divina favente clementia rex. Cunctis Christi cultoribus, nostrique fidelibus, tam gignendis, quam modernis innotescat, qualiter charissimus nobis Anno archiepiscopus monasterium, quod in monte Sigeberg construxit, nostrae tutelae et defensioni subdidit; et mercatum, telonium, monetam atque praedia, cum omnigenis ad hoc quaesitis et datis, sive quaerendis et dandis utilitatibus, nostra regali auctoritate firmari et corroborari, postulavit.» Et post aliqua:« Itaque monasterium et omnia ad hoc pertinentia, in nostram accipimus defensionem, et regio more hanc inde conscriptam chartam propria manu corroboravimus, et sigilli nostri impressione insigniri jussimus.»
2.28
S. Anno alia duo exstruit monasteria. Post haec prudentissimus pontifex, adhuc hujus vitae dies sibi concessos videns, ob id, quod scriptum est:« Justus justificetur adhuc,» duas monachorum congregationes addidit: unam in regione Uvestfalorum, loco qui dicitur Grascaf; aliam in confinio Turingorum et Sclavorum, loco qui dicitur Salvelt. Quarum prior in honorem S. Alexandri martyris et sex fratrum ejus: sequens, in honorem principis apostolorum ab ipso consecrata est. Has structuris et praediorum sumptibus abunde ditatas, ad normam Sigebergensium vivere instituit, adductis illuc ejusdem coenobii fratribus. Tunc demum numero quinque virginum prudentium perfecte admissus, non in visu, non in auditu, non in gustu, non in odoratu, non in tactu sponsi venientis offendere dignus erat vultum, per singulos sensus deputatis, qui perpetuis orationibus, vigiliis et eleemosynis, digno coelestis Regis conspectibus ornatu, et viventem eum mortuum excolerent. O vere felix, nimiumque felix, qui tantorum fultus intercessionibus, si quid per quinque sensus deliquisset, venia poterat aboleri facili. Cujus dilectioni quam vicem debeant sui alumni, magnopere singulis curandum est: qui totus in ipsis, ut unica mater unico pendens in filio, nonnunquam corporis debilitatem sustinuit ex compassione, qua erga illos afficiebatur, quod uno satis elucebit exemplo.
2.29
Nundinae Colonienses. Ardenti febre laborat vir sanctissimus. Subito mirabiliter revalescit. Instabat aliquando Paschalis festi singularis et jucunda celebritas, et confluentibus Coloniam non solum ex omnibus prope Rhenum civitatibus, sed et de transmarinis, et adhuc remotioribus provinciis absque numero populis ad nundinas toto orbe celeberrimas, fiebat ut ex ipsa frequentia geminum Coloniensibus immineret tripudium. Verum, quod hujus laetitiae pulchritudinem magna poterat ex parte fuscare, vehemens febrium ignis invasit episcopum: qui et decidit in lectum. Cumque Dominicae coenae dies illuxisset, et ipse membris omnibus defatigatus, ministerium sacri mandati se desperaret implere posse, quod speciali semper devotione suo tempore frequentare solebat, major ex tristitia morbus cordis ejus intima penetravit. Coepit enim variis intus aestuare cogitationibus, qui foris aestuabat febribus: et nunc quidem, ne fructu tam pii privaretur obsequii, ad id exsequendum modis omnibus surgere definivit: nunc vero perpensis imbecillitatis suae viribus, vix ad primum motum sufficientibus, stultitiae proximum judicavit id conari velle, quod, nullo dubitante, facultatem excederet. Hoc gemino cordis conflictu die consumpto, aderat hora, qua Rex summus, trementibus angelis, servorum vestigia petens, humilitatis suae exemplum factis et dictis fidelibus suis ingessit. Quod pius vir intimo mentis oculo considerans, in maximam afflictionem incidit, dum timuit ab ejus excludi consortio, quem in hoc facto imitaretur et infirmus. Tum vero totus versus ad preces, petiit ut omnium Dominus, cui praesto est, cum voluerit, posse, suis adesse dignaretur desideriis, concessis viribus quas intentio pia supplex exigeret: praemissoque puero, fratribus mandatum direxit, ubi brevissimo temporis intervallo, se, sine dubio venturum, sustinerent. Illis inopinato nuntio retentis ab officio sacro, postquam cunctantius episcopi praesentia offerri coepit, priores exspectationis taedio exacerbati, miserunt ad eum, dicentes: Nobis quid exspectemus ignorantibus, hora pertransiit, et jam nocte vicina, hodierni diei reverentiae imminutione divini cultus, non sine dolore plus justo certe detrahemus. Mox igne charitatis, febrium ignes mitigantes, lectum relinquens pontifex, fratres adiit, et ex more linteo praecinctus, ad ablutionis mysticae ministerium praeter spem omnium processit. Hic quam humiliter, quam pie, quam devote velut ad ipsius Domini vestigia procubuerit, quomodo per singulorum pedes lacrymans, eos capillis venerandi capitis sui terserit, et osculo suppliciter honoraverit, illam quondam poenitentem Mariam in oculis cordis semper habens, lectoris prudentiae derelinquo. Sedentibus autem singulis in ordine suo, congregatio beatae Mariae semper Virginis, ipsius olim studiis elaborata, juxta suam dispositionem una nihilominus tenebatur in parte. Ad quam, consummato in caeteris charitatis suae et devotionis opere, veniens, intimo dilectionis oculo defixus in illam, recordabatur et aliarum in Christo per se congregatarum. Interim et prior ad animum rediit infirmitas. Hinc factum est, ut suorum quandoque desolatio cor ejus pulsans, tanta subito miseratione eum commoverit, ut dolore correptus, in terram rueret, jamque moribundus, et omni membrorum officio destitutus, gestantium manibus ad lectum reportaretur. In eadem infirmitate triduo jacens, respiciente Domino piam ejus sollicitudinem, qua timebat ne grex suus sacri verbi pabulo per sancta solemnia careret, in ipsis Dominicae resurrectionis vigiliis mirabiliter sanatus est. Cum enim matutinalia signa insonuissent, repente quasi divino tractus instinctu, prosiliit e lecto, et a reclamante puero cubiculario, qui eum doloris insania suspicabatur agitari, calceamenta cum vestimentis vix extorquens, ad ecclesiam laetus processit. Porro cunctis in admirationem versis, ipse cum aliis cantans, et psalmum dicens ei,« qui ascendit super occasum, Dominus nomen illi;» ad tertiae quoque lectionis enunciationem accessit, solito jucundius et hilarius eam perlegens. Ex hoc pastor bonus ovium, pulchris et paschali cultui condignis alludens tripudiis, generale gaudium suis extulit et cumulavit gaudiis, totam solemnitatis illius instantiam tam jucunde, tam devote, tamque studiose peragens, ut nulli dubium esset, quin ad haec peragenda, dextera Christi resurgentis eum a lecto doloris erexerit.
2.30
Exteri quoque reges eum venerantur. Componit hymnos quosdam. Praeterea cujus famae vel nominis vir tantarum inter suos virtutum, apud exteras quoque nationes fuerit, hinc aestimari potest, quod Anglorum Danorumque regibus amicitia junctus, donis et legationibus eorum crebro honoratus est: quod Henricum imperatorem in Pannoniam persecutus cum regno patriaque pulsum, et ad se profugum Hungarorum regem reduceret, ipse per industriam suam in subjugandis hostium castris, cunctis illis armis plus praestitit et effecit: quod cum epistolis legatos suos ad Graeciae regem direxit: qui reversi Dominici ligni partem non modicam, aliaque regalium donorum insignia rege transmittente, ipsi praesentarunt: quodque regina Polonorum, ex Teutonicis oriunda fama nominis ejus ducta, ad invisendum eum properavit, ejusque ditioni Salevelt, et quaeque cohaerentia concessit, acceptis ab eo variarum specierum et precarii condignis pretiis. In quo loco, sicut paulo superius commemoratum est, coenobium construxit, quod speciali quadam veneratione semper dilexit, tum propter expertam inibi coelestis gratiae praesentiam, tum etiam ob lucrum paganae gentis, in circuitu commorantis. Nam frequenter tumultum Coloniae declinans, illic secessit, ubi spiritualibus studiis occupatus, quaedam divinae laudis carmina vel hymnos composuit, quibusdam etiam revelationibus interfuit, et contemplationi vacans, futurae quietis dulcedinem praegustavit.
2.31
Omnia sua ecclesiarum ministris et pauperibus elargitur. Cum autem divitiis et gloria cunctos in regno praecederet, quod forsitan fidem excedit, saepe nec nummum et prope nec nummi pretium sub sui juris custodia reperit. Quidquid enim ab hujus mundi divitibus vel emendo, vel in precariam accipiendo, vel aliter acquisierat, mox in pauperes, vel ecclesiarum ministros expendit: hoc propositum habens, ne minimam saltem rem in omni proprietatis suae jure moriens post se relinqueret. Denique nunc multis, nunc paucioribus, aut certe singulis e fratribus nostris, coram eo positis: Quid, inquit, hominum aestimatio me quasi magnum divitemque celebrat? En exceptis utensilibus capellulae, ministeriique pontificalis et hoc annulo nescio me saltem unum hodie possidere denarium. Nec enim inexplebilis avaritiae thesauros meis congrego claustris, unde vel regis, vel suorum vita periclitetur, aut ingluvies satietur, eorum edacitati me satis in hoc obviante, ut nec assem unum oculos claudens, inter illorum ungues relinquam. Cujus verbi quis finis fuerit, patet ex eo quod in aegritudine, qua mortuus est, alienis fovebatur operimentis, quotiesque manibus ferebatur in occursum sanctorum, quos jam infirmus in suis liminibus ipse visitare non praevalens, ad se visitandum plerumque deferri voluit, habitu proprio carens, interim ab aliquo canonicorum contegi necesse habuit. O quantus ecclesiarum defensor ille exstitit, quam impenetrabilis inimicis Christi murus: non ex illis, in quos prophetia dirigitur:« Non ascendistis ex adverso, nec opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini:» qui summi Pastoris imitator bonus, animam suam pro ovibus suis obtulit, dum nunquam more mercenarii lupis ingruentibus cessit: sed semper eos aut verbo severissimae increpationis, aut gladio justissimae excommunicationis insecutus est, interdum etiam impudentiores quasi militari manu deterrens, porro contra omnes orationis invictae scutum arripiens. Exstant ejus innumerabiles pro Ecclesia sudores, nec possent commemorari omnia, quae pertulit ab impiis. Unum duntaxat, in quo potissimum orationis ejus vis et efficacia cognoscitur, ad terrorem eorum, qui nunc quoque coelis invecto impudenter obloquuntur, inferimus: ut vel sero resipiscentes, quid cum Christo vivens, possit, attendant, quem carne tectum, tantum potuisse forsitan mirabuntur.
2.32
Comes Palatinus fit monachus. Deserit monasterium. Vastat ditionem S. Annonis. Palatinus mente capitur. Postquam mons Sigebergensis, qui vertitur in victoriam, victor utique vitiorum, tradente Palatino comite, ditioni S. Petri cessit, idem magnae tyrannidis vir, quasi sopito perversitatis igne, Gorziam venit: ubi deposito pompae saecularis cingulo, monachicae paupertatis habitum sumpsit. Egit hoc arte sua diabolus, qui substantiae spiritualis et angelicae dignitatis creatura, per subtilitatem naturae suae nonnunquam ex anterioribus futura perpendit, et semel obnoxios gehennae, mille circumveniens dolis, dupliciter filios ejus effecit. Hac usus fraude circa virum hunc, eum post aliquod tempus a professione fallaciter usurpata deturbans, amplexus conjugales resque familiares repetere suasit, et conjunctis sibi nequitiae suae septem spiritibus, cor ejus intrans, in omnem deinceps flagitiorum voraginem praecipitavit. Is exosos habens omnes Dei servos, utpote refuga, bella movit, seditiones concitavit, et ad suae perditionis cumulum, ad exstinguendum nomen celeberrimi tunc pontificis Annonis, Agrippinensem urbem post rapinas et incendia, post caedes et detruncationes plurimorum, hostiliter aggressus est. Ibi cominus cum armatorum multitudine sedens, omnia per circuitum quasi saevus aper devastavit, ignem pariter et ferrum miscens. Interim sacer pontifex intrinsecus cilicio tectus, minori pro se, maxima vero pro commisso sibi grege sollicitudine aestuans, die quadam cum processisset ad murum, vidit procul ignem micantem, et vicorum nuper incensorum flammam fumumque in sublime conscendere, incolis ex uno latere fugientibus hostes, ex altero ignes. Ad quod spectaculum pastor pius intimo dolore trajectus, non aliter, quam si gladiis omnium confoderetur hostium, ingemuit, et miserabilem emittens vocem: O me miserum, inquit, o me peccatorem, et o nimis infelicem, quem tanti mali, tanti doloris, proh dolor! inspectorem aetas ingrata protraxit in hanc horam. Moxque loco cedens, intra matricis ecclesiae limen sese recepit, et ante protectoris sui sancti Petri memoriam ruens, has lugens et ejulans edidit voces: Heu, heu! Domine, quid commeruit grex et ovile tuum, ut sic rabidis luporum dentibus expositus, eorum morsibus attrectetur, eorum faucibus devoretur? Se laedentes non laeserunt: laesi vicem non rependunt, gratis jugulantur, sine causa sedibus pelluntur, et quidquid poenarum pessimus quisque dictante justitia luit, hi, sola imperante crudelitate, longe durius exsolvunt. Ecce qualis clamor viduarum, quantae pupillorum et orphanorum miseriae, quot pauperum contritiones te susceptorem eorum, te judicem eorum, jamjam necessario provocant ad judicium. Miserere, pacisque nobis serenum adspira diem, in eum, cujuscunque causa talis Ecclesiae tuae tempestas imminet, tuae vindictae determinans sententiam. At vero Coloniensibus ad arma conclamantibus, ac pro defensione civitatis hostiles impetus bellicis apparatibus hac illac per murum observantibus, tyrannus quidem velut dissimulans, in castrum suum, quod Cochomo dicunt, se contulit: magis autem, ut viribus et multitudine se sequentium illic adunatis, judicium sanguinis cum episcopo ejusque administris publice committeret. Contra quem cum episcopi milites nihilominus omnibus armarentur viribus, et studio partium quidam consanguinei cum Palatino, quidam cum episcopo ordinarentur, essetque civilis belli periculosissima cunctis suspicio, sanctus pontifex gravi pressus angustia mentis, quod e duobus tolerabilius eligeret, ignorabat. Si superbiam hostis armis humiliare decerneret, occurrebat inhumana crudelitas, et miserabile scelus, cum frater fratrem, gener socerum, socer generum hostiliter prosternerent. Si vero aliter vellet, imaginariis oculis expugnandae urbis miserias, ecclesiarum destructiones, clericorum vel monachorum contumelias, viduarum pauperumque necessitates, postremo juvenum et senum indiscretas caedes attendebat. In hujus articulo necessitatis quod primum, quod maximum, quodque certissimum erat solatium, totum se contulit ad Dominum, cum jejuniis litanias ordinans, et diversa sanctorum oratoria lustrans. Jamque futurus quasi praesens timebatur hostis, et sacerdos cum populo circumiens, tristes meditabatur causas, nec tamen a psalmorum modulatione cessabat. Cumque ordine venisset ad tricesimum quintum psalmum, cujus est initium, Judica, Domine, nocentes me, atque in eum altius intenderet, ex ipsa psalmi convenientia dolor cordis ejus increscebat. Ubi autem ad versiculum illum, Veniat illi laqueus, quem ignorat, ventum est, quasi praesagio quodam de adversario tactus, infremuit spiritu, lacrymisque cum voce prorumpentibus, eumdem, diacono stupente, denuo repetivit dicens: Veniat illi laqueus, quem ignorat, et captio quam abscondit, apprehendat eum. Hoc quomodo protulerit, orantisne affectu, an potius spiritu prophetantis, vel, ut melius reor, utroque modo, historiae nil obest: quandoquidem paucis evolutis diebus, laqueus, quem praedixit, incomprehensibili superni arbitri judicio tam terribiliter hostem ipsum irretivit, ut inaudito saeculis furore, uxorem suam, propter cujus mortiferam dulcedinem apostataverat, propriis manibus interficeret. Nam militum praefectis bellantium acies foris instruentibus ad futuram, quae sperabatur, cum episcopo congressionem, ipse residens in cubiculo juxta suae cupidinis sociam, irascente Domino, nec diutius calamitates innocentium sustinente, in amentiam versus est, ac mox dependentem arripiens bipennem, dilectae conjugis Adelheidis caput feriens amputavit, cursuque fores egressus, plausu manuum et cachinno, quid egisset, insanientis, ut erat, more exposuit. Exhorruit ad tam triste piaculum omnis aetas, omnisque conditio, cessavitque tam operosa bellicae conventionis apparatio, singulis ad propria recedentibus. Ipse vero princeps et auctor seditionis captus, vinculisque a suis injectus, quandiu supervixit, furiosus et impos sui mansit, propriisque calamitatibus contentus, in alienam cladem amplius grassandi nec copiam, nec voluntatem habuit. Tunc pius sacerdos, unicum coelestis magisterii suis temporibus exemplar, opere complens illud Dominicum:« Orate pro persequentibus vos, et benefacite his, qui oderunt vos,» mulierem miserabiliter interemptam, officiose ac nimis flebiliter terrae commendavit, filium ejus in sua suscipiens, affectu benignissimo nutrivit, multisque beneficiis indulgentissime remuneravit. Exinde Colonia pace repleta, pastoris sui jucundabatur in operibus: qui non solum diversis misericordiae deditus erat officiis, alens egentes, vestiens nudos: sed et ecclesiasticae religionis decus amplificavit, monasteria construens, ministris Dei necessaria procurans, et semper in perquirendis et honorandis sanctorum cineribus infatigabili satagens studio.
2.33
S. Anno infert in Sigebergense monasterium corpus S. Innocentii martyris. Cujus rei desiderio tempore quodam Romam ingressus est, Romanorum archicancellarius, suae devotioni pariter et ecclesiae consulturus utilitatibus. In quo negotio non parvo illic tempore insumpto, Apostolicae benedictionis impetrato commeatu, se cum suis ad regrediendum ocius absolvit. In eo autem positus itinere, precibus contendit ab Adelheida, tunc Alpium Cotiarum marchionissa, ut Thebaeae regionis reliquias, ejus auctoritatis jussu mereretur ab Agaunensibus, ejus quippe ditionis erat locus ille. Quo perveniens, licet splendide ac populariter, ut non solum archiepiscopum Coloniensium, sed et Archicancellarium totius Italiae decebat, exciperetur, consilio tamen et prudentia magis, quam potestate, sibi censuit illic agendum. Proin de donis et promissionibus ad voluntatem suam flexum habens sacrarum aedium custodem, remotis aliarum personarum impedimentis, in secreto noctis paucis suorum admissis, ecclesiam ingressus est: ubi sacratissimum beati martyris Innocentii corpus una cum capite S. Vitalis, reverenter extulit, et tam sui voti prosperitate, quam etiam suspicione alicujus in populo perturbationis actus, profectionem maturius imperavit. Christo ergo viae praeduce, post emensum peregrinationis suae pelagus, moenia Sigebergensis coenobii contingens, sanctarum reliquiarum thesaurum auro pretiosiorem cum magno populorum tripudio, qui eo die confluxerant, illuc intulit tertio Idus Maii, qui dies Dominicae ascensionis tunc gaudiis illustrabatur, ab Incarnatione Domini post millesimum sexagesimum nonum anno septuagesimo vertente, fratribus cunctis de patrocinio coelitus collato, et de praesentia diu desiderati patris pio gaudio solemniter sese agentibus.
2.34
Sententia memorabilis. Ignis miro modo exstinguitur. Hoc rumore Colonienses quoque tacti, frequentia magna cleri simulque plebis, eum civitatem sanctum post haec ingredientem, susceperunt. At ille, ne quas ex Italiae divitiis opes advexerat, suae sedis concivibus minus communicasset, elegantis artificii sacellum[ capellam], templo S. Georgii contiguum, instruxit, reponens in eo, quod a Roma detulerat, dignum veneratione martyris Caesarii brachium. Quod ut apostolici nominis dignitas celebrius redderet, in honorem S. Jacobi sacraturus illud venerabilis pontifex, cum populo processit: et ecce vorax incendium eo jam, ut mos exigit, infulato, repente civitatem versus orientem invasit minaciter. Tunc turbis ad ejus exstinctionem sese certatim subtrahentibus, et episcopum vix paucis ex tam nimia, quae confluxerat, multitudine septum relinquentibus, ille tanto moerens impedimento, cum caput intra manus deponens, paululum resedisset, quasi responso divinitus accepto: Non, inquit, suae virtutis vim ignis, qui fraude malitiosi serpentis emersit, in periculum aliquod hujus urbis hodie exeret: tantum plebs de hoc secura redeat, ut in consecratione filiae matris nostrae, sanctae scilicet Ecclesiae, beneplacitum Domino ministerii nostri persolvamus obsequium. Protinus reverso populo flamma nihilominus emoriens defecit. Itaque juxta ritum institutionis ecclesiasticae, cunctis in dedicando sacerdotem prosequentibus alacriter, ubi tempus expetiit, eminentioris loci petens apicem, mellifluis et compunctione plenis exhortationibus circumstantes alloqui coepit: cum repente per insidias invidiosi hostis, edax denuo consurgens ignis, turbationem non minimam sacri verbi auditoribus incussit. Quos forti commonitione, ne loco moverentur, retinens episcopus omnibus in periculis primum asseruit praesidium, laudibus Christi nullum praeponere periculum: ipsos oculis inspecturos, si tantum stare deliberassent, quam velox, nemine obsistente, furentis incendii fieret interitus. Adhuc eo talia prosequente, cum nonnullis contra facientibus, caeteri pro verbi Dei reverentia gradum fixissent, aspicientibus cunctis, velut inundatione desuper fusa, momento temporis totus oppressus est ignis, et ad majorem Christi gloriam, regnante non minimum super eos incendio, quos ardor avaritiae non passus est in audiendo sacerdote perdurare, ii, qui verbis ejus assensi fuerant, ne levis quidem scintillae vestigium in omni supellectili sua repererunt. Unde materiam dicendi sumens episcopus, in longum protraxit sermonem, multa de daemonum insidiis, multa de Dei clementia disserens: finem, non initia, in Christianis quaeri; caeterum coepisse bonum, nec perfecisse, non modo nulli mercedi, sed et suppliciis obnoxium affirmans. Postremo in extollendis sanctorum laudibus immorans, hoc relatione dignum, cunctis suspirantibus, annexuit.
2.35
Homo mortuus reviviscit. Quid conferant sanctorum patrocinia. In urbe Roma vir quidam Andraeas nomine, non opere, divitiis et vitae deliciis affluens, laxae conversationis amplam terebat viam, animam oneri, corpus habens voluptati: cui praeter nomen Christianitatis et emortuam fidem, Christianae religionis nihil videbatur inesse, excepto, quod beato Caesario martyri devotus, ecclesiam ejus cum cereis frequentare solebat. Hic generali mortis conditione praeventus, sero sui poenitens, ultimum efflavit spiritum. Nec mora, corpus in feretro compositum, flentium et plangentium amicorum tristi ambiebatur obsequio, sepulturam ejus ob quaedam impedimenta in diem alterum differentium. Itaque protractis ad medium noctis excubiis, altoque stupore perfusis, repente feretrum moveri coepit: elevansque caput, qui jacebat exanimis, cum undique circumspiciens, ampliorem videntibus terrorem incussisset, fugae praesidium nonnullis arripientibus, omnibus vero pariter mente consternatis, in feretro resedit. Interim prudentiores fiducia nonnihil resumpta, procul quibusdam subsistentibus, propius accesserunt, et inspecto diligenter homine, quid rei contigisset, sciscitati sunt, utrum phantasiis diaboli luderentur, an insueta mortalibus lege ab inferis redivivus emersisset, vel, quod magis erat in suspicione, languoris immanitate pro mortuo habitus, oculos tantum intuentium fefellisset, caeterum vitam non plane amisisset. Ad haec ille graviter suspirans: Non, inquit, simulate, sed vere mortis incidi sortem, at vero perpetuae mortis sententiam et in anima et in corpore, proh dolor! luerem, si Caesarii martyris Deo digna non intercessisset supplicatio. Subjungensque secundum tenorem interrogantium, ubi fuisset, quid vidisset, et ut rediisset, ita ait: E corpore violenter ejectus, ad terribile nimisque pavendum Christi solium ducebar. Ibi circumstantibus cum tremore millibus angelorum, ego miserrimus conscientiae reus, nec oculos in quemquam illorum supplex attollere praesumebam: solummodo districti judicis tristem sententiam accipiens, a teterrimis et horrore plenis daemonibus ad aeternae damnationis loca trahebar absque misericordia. Pectusque feriens, ac nimis flebiliter ingemiscens: Illius, inquit, horae miseria nullis digne exponenda verbis, mei cordis memoria nunquam elabitur. Cumque me flentem procacissimi daemones cachinnantes, meisque casibus insultantes, ac perditionem atrociter impellerent, pretiosus martyr Caesarius, meis calamitatibus pie commotus, cum favore sanctae Dei genitricis, sanctorumque apostolorum et martyrum, procidit ante Dominum, vulnerum suorum stigmata demonstrans, et dicens: O clementissime Domine, tremendi nominis tui causa haec quondam libenter excepi, nec erat in his perferendis, licet caro gemeret, ulla reluctatio mentis: dummodo temporalium tormentorum asperitate corpus semel enecatum, nullis deinceps tristitiae stimulis vel animam, vel carnem, te praeside, afficeret. Quid itaque te, qui pius es, inspiciente, novis in corde doloribus denuo premor? Ecce qui meo credulus patrocinio, vitam suam mihi commisit ex integro, praeceps impellitur ad inferos, jamque merito stultitiae arguitur, qui vana spe seductus, me coluerit ut vitae suae gubernatorem, quem in allevandis saltem suppliciis habere non possit intercessorem. In his vocibus eo coram Christo rege jacente, piissima Dei genitrix Virgo Maria, cum reliquis sanctis se adjungens, filium et Dominum suum ad voluntatem martyris sui flexit: per cujus imperium pessimis daemonibus ereptus, jam veniae securus et vitae, corpus ad hoc rei induere jussus sum, ut his cognitis, unusquisque suae salutis sollicitior reddatur. Haec homine perorante, cum adstantes stupor invaderet, collegit se super feretrum, et obiit. Tali conclusione rem doctor egregius finiens, omnes suspiriis et compunctione, quod audierant, commendantes, mox allocutus est: Et vos, fratres, vosque, sorores, hujus considerationem facti in cordium vestrorum secreta admittentes, ad quemcunque devotionis et servitii cultum vosipsos sanctis Dei offerte, ut extremae tribulationis angustiis arctati, quemlibet sanctorum tanto laetior quisque vestrum illic patronum experiatur, quanto devotior hic in ejus vixit obsequio. His ab eo dictis, nos ob id, quod paulo ante attigimus, docuisse scilicet eum, omnibus in periculis primum esse praesidium, laudibus Christi nullum praeponere periculum, memorabile quiddam, ipsius ore celebratum, subjicimus, unde possit adstrui, quod eum proposuisse non falso testati sumus.
2.36
Monasterium S. Caeciliae perantiquum Coloniae. Antiquae structurae monasterium, titulo S. Caeciliae virginis et martyris, Coloniae frequens habetur, in quo sacrarum feminarum exemplo, puellaris innocentiae et aetatis infans quaedam dulcissimo nutriebatur affectu, omnibus, et praecipue matri congregationis, unice chara. Verum immatura superveniens mors, tam laeta principia simplicis et jucundae indolis, amarissima sorte turbavit, jacebatque jam omnium oculis onerosa, quae fuerat ante gratissima. Lugenda sane conditio nostra, quae non solum nos in nobisipsis ultimae separationis inevitabilem necessitatem cogit pati, sed et in amissione charorum quotidiana, proh dolor! strage mortificat. Sic omnes homines quotidie patimur: sic et tunc praedictae sorores passae, puellam in extremo spiritu constitutam ocius amissurae, post vespertinos hymnos hora Completorii jam instante, chorum petierunt, ut sua Domino redderent, moestae de suis. Necdum vero primorum modulatio psalmorum inchoatione sequentium plene perfecta est, cum subito tactu signi notissimi sorores ad egressionem animae migrantis evocatae, non sine magnae praevaricationis audacia, singulae quorum relinquentes, divinae laudis opere neglecto, ad morientem quasi suffragium, magis autem periculum ex hoc allaturae, concurrebant. Ad quarum introitum oculos, mortis sopore clausos, puella violenter aperiens, impetu magno, quasi nil adversi passa, prosiliit c lecto, cursu petens abbatissam, ejusque apprehensa regiminis parte stridens dentibus et toto corpore tremens illa se tenaciter obvolvit, clamans et dicens: Fer praesidium, domina mi, fer praesidium. At cunctis insolitae rei novitate non minus, quam clamoribus puellae, more feminarum, cum emissione confusae vocis angustatis, mater tremebunda: Quid habes, inquit, filia? Illa respondit: Monstrosorum daemonum ingens et horrenda multitudo cum sororibus fores ingredientibus irrumpens, ad inferos me secum abducere velle minantur. Cumque causam hujus mali mater infusa lacrymis sciscitaretur: Nulla, inquit illa, alias ob culpas id patior, nisi quod propter me detrimentum servitii sui Christus habet: cujus laudes, si mihi sorores aliquid conferre vellent, oportebat prius debito fine concludi. Protinus ad imperium matris cunctae sorores ad monasterium regressae, tanto devotius, tantoque obnixius divinis coeperunt laudibus insistere, quanto manifestius intellexerunt, propter illas neglectas et puellam esse periclitatam, et se non contemnendae transgressionis offensam incurrisse. Quibus cubiculi limen excedentibus, puella lectulum repetens, ibi se stravit, et sororibus ad psallendum Deo chorum tenentibus, ipsa nullius horroris gestus prae se ferens, paulatim, ut solent morientes, deficiens, vita functa est.
2.37
S. Agilolfum episcopum Coloniensem transfert et SS. Evaldos elevat. Sed ut ad priora redeamus, Anno beatissimus in terris excolens, quibus in coelis associari totis nisibus festinabat, Coloniensem urbem diu fraudatam corpore martyris et episcopi sui Agilolfi, membrorum ejus restitutione laetificavit: quae Malmundariensibus praeripiens, in monasterium suum, quod est ad Gradus, cum magna civitatis exsultantis ambitione transtulit. Inter haec et duorum Evaldorum pretiosa corpora, revelatione eorumdem martyrum instructus, de tumulis sublevavit: quos olim in Saxonia, Rhenus amne refluo Coloniam sepeliendos advexerat.
2.38
S. Benigni martyris corpus invenitur. Restat nunc commemorare, quemadmodum corpus beatissimi martyris et sacerdotis Benigni temporibus ejus ad perpetuam Sigebergensium gloriam et salutem vel inventum sit, vel translatum. In Sueviae loco, qui dicitur Cella S. Viti, quidam Alemannorum atque Burgundiorum dux olim ecclesiam constituens, suis eam bonis haereditariis ad sustentationem monachorum illic Deo militantium abundare fecit. Qui devotione pariter et fide instructus, cum sanctarum reliquiarum studio Divionem venisset, inde rediens, corpus Deo dilectissimi martyris Benigni secum exportavit: qui divinitus ab Oriente Galliis destinatus, post multos agones tandem sub Aureliano Caesare lancea militis percussus, in specie niveae columbae coelos penetravit. Illos quoque tergeminos fratres Speusippum, Eleusippum et Meleusippum, a praedicto martyre baptizatos, et apud Lingones egregie coronatos, una cum corpore S. Mamerti, civitatis illius episcopi, dux idem concedente Christo emeruit, laetusque cum tanto coelestis patrocinii pignore fines Alemanniae repetens, ecclesiae quam construxit, desiderabilem consignavit thesaurum, sanctis corporibus, ob metum futurorum, in sacrario cum attitulatione nominum, terrae altius immersis. Post multos annos omnibus generationis illius hinc sublatis, cum locus idem regali coenobio, quod Eleuvange nuncupant, in proprietatem cessisset, et tantarum lucernarum fulgor incognitus mundo, pulvere vilis sepulturae tegeretur, ordinante Deo, qui producit Luciferum in tempore suo( Job XXXVIII), cujusdam operis intentione pavimentum sanctis corporibus imminens, a fossoribus apertum est. Proscindentibus autem illis humum, eamque certatim egerentibus, ex improviso sanctarum reliquiarum sarcophagi discretis nominibus reperti sunt. Illic magni meriti martyr et sacerdos vere meritis et nomine Benignus, caeteris nominatior inventus ac sublevatus est, per idem tempus abbate Renigero, qui B. Annonis consanguineus fuit, coenobium illud administrante. Proxime dehinc Dominici natalis gaudia rex Babinbergae celebravit: ubi cum multorum procerum et dignitate pollentium conventus esset, etiam abbas idem advenit. Propinquus ergo cum esset Annonis archiepiscopi, quasi gratulaturo Benignum, qui mittente S. Polycarpo discipulo B. Joannis evangelistae, venit ex Asia, se testatus est invenisse. Rapiens autem pontifex nomen ipsum ex ore ejus: Benignum, inquit, te affirmas habere? Hic meorum specialis intercessor est monachorum: hunc meis petitionibus oportet ut indulgeas, si te delectat ex hoc jam ullum dilectionis meae beneficium. Ille, ut qui in persolvendo non parvi ponderis argento regi obnoxius esset, ita respondit: Ecce ut pecuniae, quam debeo, cura me leves, desideriis tuis, ut vis, satisfaciam, mittens tibi non alium, sed eumdem revera Benignum, qui in Divionensi castro sub Aureliano martyrium duxit. Huic sponsioni praesul gratanter annuens, quippe qui nullas opes haberet, quas non libenter in hujuscemodi commercium insumeret, cum sibi mutuo fidem dantes, utrique recessissent ad propria, post mensem et dimidium monachos pretiosi corporis glebam ferentes, Coloniae cum gaudio suscepit. Quibus fidem adstruere nitentibus publicis sacramentis, quod non alius, quam qui rogabatur, Benignus esset, non permisit, dicens in ejus veneratione, de quo agebatur, hunc se indubitanter habiturum. Praemissoque in Sigeberg hujus laetitiae nuntio, ipse cum suis conscensis equis, comitantibus pariter ex Colonia non exiguae multitudinis viris et feminis, in ipso vespere Dominicae noctis, quae jejunii Quadragesima initium erat, ad radices montis applicuit et descendentibus ad eum debita cum reverentia processionibus fratrum, ossa sacra cum laudibus recepta sunt per noctem in ecclesia, quae adjacet monti. Mane vero Dominici diei, quod tertio decimo Kalendas Martii exspectatione omnium illuxit, omni conventu solemniter induto, diversis etiam ornamentis, multisque luminaribus templo resplendente, sacer antistes se sanctae memoriae Erpho abbas, pios humeros sanctarum reliquiarum feretro subjicientes, resonante populo, signisque concrepantibus, cum magnae devotionis carmine praecedentium monachorum, martyrem et sacerdotem suum Christo in odorem suavitatis ad altare praesentarunt. Inde sermonem ad populum habiturus, altiora praesul conscendit, et totus prae gaudio lacrymis fluens, nunquam sibi jucundiorem illuxisse diem testatus est. Exponensque quis vel cujus meriti esset, qui portabatur, quod Benignus appellaretur, indicavit, dicens: Benignus, inquit, benevolus dicitur, et merito: apertas enim aures ad omnium nostrum preces habet, et libentissime exaudiens, per seipsum accedit ad Deum ad interpellandum pro nobis. Nunc igitur, dilectissimi, tanti patroni praesentiam habentes, erigite corda, et singuli, quid vobis expediat, illi suppliciter intimate. Mihi credite, si tantum fides non desit, quia Benignus est et nominatur, benignissime quodcunque petitis, annuens accelerabit. Annus Dominicae Incarnationis, quo haec translatio celebrata est, millesimus septuagesimus tertius erat. Post haec duobus loculis novis altrinsecus post altare compositis, medio inter eos vacante loco, in dextero beatum Innocentium, in sinistro vero beatum Benignum pontifex collocavit, et laetitia perfusus, quasi ludens, ut plerumque solebat, loquebatur: erit ad libitum meum rei processus, si quandoque dignus altario, medius inter vos recipiat. Alioqui ex me speranda vobis gratiarum actio profecto non erit. Quae vox quamvis leviter dicta, quam serio sit ab eis accepta, nos oculi fidei jam contemplamur: qui etsi corpore necdum viderimus, merito tamen credimus eum inter eos locum jam accepisse. De cujus Vita et operibus pauca pro numero, non ut debuimus, sed ut potuimus, auxiliante Deo, hoc fine terminantes, ocio interim indulgemus, ut iis, quae de virtutibus ejus praedicantur, elucidandis, leviores assurgamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note