Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Reinerus S. Laurentii Leodiensis1110-1182
Vita Euracli Leodiensis
Leod 2.5.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11681 Vieule
2.5.1
INCIPIT VITA. CAPUT V
2.5.1
Igitur super speculam Domini Euraclus stabat jugiter per diem, et super custodiam suam stabat totis noctibus, ipse litteratus, ipse, ut ait Isaias, verba legis ponderans et doctor parvulorum, qui doceret subjectos, quidquid justitiae, quidquid vitae et salutis esset perpetuae. Ipse inter caetera disciplinarum instituit, ut in Adventu Domini, et a Septuagesima usque in Pascha clerus pulla veste, nigris scilicet cappis, amiciatur, eo quod niger color poenitentiae et afflictioni, quam albus magis conveniat, procul dubio intendens ut filii Ecclesiae in exteriori quoque habitu hoc praetenderent, quod de Christo in Canticis canticorum dixit Ecclesia: Comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus. Comae siquidem Christi sunt fideles eidem suo capiti adhaerentes, qui propterea elatis palmarum, id est spatulis sese in altum elevantibus assimilantur, quod fide et operibus tendunt in superna, quatenus dicant cum Apostolo: Nostra conversatio in coelis est. Corvorum denique pulli dum plumescunt, albi sunt, et quia parentibus sunt dissimiles, negliguntur ab eis ac minime pascuntur. Qui tamen coacti fame halitu suo naturaliter ferente muscas attrahunt, quae circa eorum rostra glomeratae glutiuntur ab eis. Hinc et inter caetera laudum Dei Psalmista: Qui dat, inquit, jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. Qui scilicet postquam nigrescere coeperint, propter plumarum similitudinem amplius et amanter a parentibus et aluntur. Comae igitur Christi nigrae quasi corvus, dum fideles denigrari, hoc est nullis refugiunt affici tribulationum pressuris propter Christum, cujus nigredini, cujus passioni compatiens Isaias: Et vidimus eum, inquit, et non erat species ei neque decor, despecto et novissimo virorum, viro dolorum et scienti infirmitates. Ideo comae tales firmiore amoris radice Dominico plantantur in capite. Tales, inquam, pulli ora sua Deum invocando aperientes, bonique odoris attrahentes spiritum non muscis, hoc est vitiis, sed Christi et Ecclesiae pascuntur nunc sacramentis, aeternalibus posthac pascendi bonis, ut scriptum est in Propheta: In pascuis uberrimis pascam eos, et in montibus excelsis erunt pascua eorum, ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur; dicente et Davide: Parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me.
2.5.2
Nec vero ineptum sit adnectere, quod nihil in cadaveribus magis quam oculos corvus appetat, quod tangere videtur illa etiam Salomonis parabola: Oculum, qui subsannat patrem et despicit partum matris suae effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant illum filii aquilae. Pseudomagistri, sidera, ut scripsit Judas apostolus, errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum reservata est, dum divina reprehendunt judicia; Patrem subsannant luminis, haeretici, inquam, nebulae sine aqua, illa scilicet, de qua Dominus: Qui biberit aquam, inquit, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam, dum fidem, seu praedicationem derident Ecclesiae, partum matris despiciunt; quia, dicente Joanne: Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis. De Ecclesia prodeunt, qui contra eam loquuntur. Cui pro erroneis sunt dolores ut parturientis, quatenus gemat cum Paulo: Filii mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus. Sed perfidam horum intentionem dum Catholici, Scripturarum viventibus aquis immorantes disceptando atque arguendo revincunt, quasi oculum nequam corvi de torrentibus effodiunt, et filii aquilae comedunt. Sancti et quidem appellantur corvi, quia nigredinem in se confitentur peccati; filii vero aquilae, quia illius vivifico sunt renati fonte, qui tanquam aquila volavit ad coelum longe ultra solem humano radiant in corpore. Qui degeneres nimirum filios rejecit, velut aquila pullos, qui a radio solis caecutientes reflectunt oculos.
2.5.3
Verum Euraclo erant oculi sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima, qui columbina simplicitate Scripturis assidue veritatis immorabatur, per quas spiritualis caveret insidias accipitricis, hoc est spiritus mendacii, devitans, ut praecipit Timotheo Apostolus, profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note