Rembertus Hamburgensis830-888
Vita S. Anscharii
Ansc 56.1
Choose a text
More by Rembertus Hamburgensis
—
21454 Visan2
56.1
Anscharius monachus probus; episcopus sanctorum aemulus. Cilicio assidue utitur. Amat solitudinem.
56.1
Sane quia de legationis ejus causa et cura, qua alios servare cupiebat, multa jam diximus; qualis in semetipso, et pro salute propriae animae exstiterit, qualiterque corpus suuis in semetipso, et pro salute propriae animae exstiterit, qualiterque corpus suum afflixerit, jam nunc tempus est enarrandi. Qualis namque apud vos in monasterio in omni devotionis suae studio effulserit, vobis optime est compertum. Tamen, ut auditum habemus, ipse adolescens et juvenis senibus et grandaevis mirandus videbatur et imitandus. Jam vero sumpto apud nos episcopatu, hoc omnino quod in monasterio inchoaverat, modis omnibus augmentare, et vitam omnium sanctorum imitari studuit, specialius tamen beati Martini. Cilicio namque ad carnem non solum in die, sed etiam in nocte usus est, et magnopere populis verbum Domini praedicando studebat prodesse. Interdum tamen, ut semetipsum in divina exerceret philosophia, in solitudine manebat: ad quod opus cellam aptam sibi constructam habebat, quam appellabat quietum locum et amicum moerori. Ubi cum paucis demoratus, quotiescunque a praedicatione et ecclesiasticis officiis, ab inquietudine paganorum liber esse poterat, habitavit: ita tamen ut nunquam proprium commodum et solitudinis amorem gregis sibi commissi praeponeret utilitati.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).