Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Remigius Antissiodorensisc.841–908
Commentarius in Genesim
Gene 2.48.20
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9346 Coinge5
2.48.1
INCIPIT TEXTUS BRESITH. CAPUT XLIX.
2.48.1
Vers. 1. Diebus novissimis. Hoc dicendo ostendit se prophetice locuturum. Licet enim haec verba, quibus filiis benedixit, ad divisionem possessionis quam acceperunt in terra Chanaan, pertineant, specialiter tamen ad Christum, qui novissimo saeculi tempore incarnatus est, referenda sunt.
2.48.2
Vers. 3, 4. Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium doloris mei. Quod dicit, principium doloris mei, juxta litteram hoc designat, quia omnis primogenitus principium est doloris, dum pro eo paterna primum et materna viscera concutiuntur. Est autem sensus horum verborum: O Ruben, qui primogenitus meus fuisti, cui omnia primogenita et dignitas sacerdotalis ac regia debebantur, qui prior fuisti in donis et major in imperio, tamen perdidisti haec omnia, quia effusus es sicut aqua impetu mali desiderii. Ergo non crescas, sive non multipliceris et augearis. Quo sensu et Moyses benedicens eum dicit: Vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero, et non crescas, vel ut iteres scelus tuum. Haec juxta litteram. Allegorice, Ruben populum Judaeorum significat, de quo dictum est: Filius primogenitus meus Israel. Hic fortitudo dicitur, quia Scripturarum mysteria intellexit. Principium quoque doloris Dei fuit, quia postquam se Deo serviturum promisit, frequenter eum ad iracundiam provocavit murmurando et ejus beneficia fastidiendo. Fuit etiam prior in donis, quia illi tradita sunt fidelia sacramenta; et major in imperio, quia quandiu Deo servivit, multis gentibus fideliter imperavit. Sed effusus est sicut aqua, id est, omnia haec velocissime amisit, sicut aqua velociter effunditur cum in vase contineri non potest. Et quare hoc? Quia ascendisti, inquit, cubile patris tui. Cubile Dei Patris Christus est secundum humanitatem, in quo requiescit plenitudo divinitatis. Hoc cubile plebs nefanda ascendit, quando contra Christum insurrexit et ita eum ad mortem expetivit. Stratum quoque Dei maculavit, quando Christum peccatorem, Samaritanum et daemonium habere dicebat. Unde meruit audire: Non crescas, sed potius minuaris, et per omnes gentes minuaris.
2.48.3
Vers. 5. Simeon et Levi, vasa iniquitatis bellantia. Hi duo fratres Dinae fuerunt, qui ob stuprum sororis saeviendo foederatam civitatem subverterunt caesis habitatoribus. Hos vocat vasa iniquitatis bellantia, id est instrumenta iniquitatis. In consilio eorum non veniet anima mea. His verbis ostendit non esse suae voluntatis ut Hemor et Sichem innocentes cum caeteris occiderentur. Non sit anima, id est voluntas et consilium.
2.48.4
Vers. 6, 7. Occiderunt virum. Id est Hemor et Sichem. Suffoderunt murum, hospitae civitatis. Quod autem dicit, dividam eos in Jacob, et disperdam in Israel, significat quia tribus Levi non habuit possessionem cum aliis tribubus, sed parvas urbes inter alias tribus ad habitandum accepit. De Simeone quoque legitur quod nullum possessionis propriae funiculum habuerit, sed de possessione Judae aliquid acceperit. Mystice Simeon et Levi principes Judaeorum designant, qui contra Christum bellabant facibus invidiae succensi. Unde merito vasa iniquitatis appellantur, quia sicut vasa liquore implentur, sic scribae et sacerdotes Judaeorum dolo et malitia pleni erant. Praevidens ergo patriarcha illorum malitiam, orat ut in consilio eorum, quod contra Christum fecerunt, non veniat anima mea, id est voluntas ejus. Occiderunt virum, id est Christum; Suffoderunt murum, id est, corpus ejus clavis confixerunt et lancea aperuerunt. Murum enim fortissimum appellat corpus Christi, quod in utero Virginis quadraginta et sex diebus aedificatum est, sicut templum Domini quadraginta et sex annis aedificatum vel constructum est. Dividam eos in Jacob, et disperdam in Israel. Non uno sensu divisio et dispersio accipienda sunt. Divisio enim in bono, dispersio autem accipitur in malum. Eos enim qui ex illo populo crediderunt, divisit Deus ab infidelibus, et corpori Ecclesiae conjunxit. Illos autem qui in infidelitate permanserunt, disperdidit per universas gentes.
2.48.5
Vers. 8. Juda, te laudabunt fratres tui, et reliqua usque, adorabunt te filii patris tui. Sub nomine Judae haec benedictio de David accipitur, qui de eadem tribu fuit rex potentissimus. Quem laudabunt fratres sui, reliquae videlicet tribus. Manus ejus in cervicibus inimicorum ejus erat, hoc est, virtus et fortitudo ad humiliandam potentiam reliquarum gentium. Pene enim omnem Syriam et Palaestinam et circumpositas nationes reliquas humiliavit et tributarias fecit. Unde et adorabunt eum filii patris ejus, vel fratres videlicet, vel omnis Judaeorum populus, videntes Dominum esse cum illo. Mystice Judas Christum significat, qui est verus confessor, sicut in Evangelio ad Patrem dicit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Hunc laudant fratres sui, omnis videlicet justorum multitudo, non communi laude, sed speciali et divina, sicut Deum et Dominum suum. Ejus manus est in cervicibus inimicorum suorum. Ut eos humiliet et suae fidei colla eorum subdat. Hunc adorabunt filii patris ejus. Id est sancti, quos ipse dedit esse filios Dei et fratres ejus.
2.48.6
Vers. 9. Ad praedam, fili mi, ascendisti. Haec quae tradita sunt tam de David ad litteram, quam et de Christo spiritaliter pertinent, quem per apostrophen patriarcha alloquitur: Ad praedam, fili mi, ascendisti. Christus ad praedam ascendit, quia contra diabolum pugnaturus venit, ut eos quos captivaverat, eriperet. Quod autem dicit, ascendisti, confidentiam et securitatem Creatoris ostendit. Ipse requiescens accubuit ut leo, quia in spe firmissima resurrectionis mortem suscepit, quam in potestate habuit. Requievit ut catulus leonis, quia tribus diebus in sepulcro jacuit. Ferunt enim physici de catulo leonis quod natus tribus diebus dormiat, tertio tandem die magno rugitu patris excitatur. Sic et Christus tribus diebus dormivit in sepulcro, et tandem tertia die a Deo Patre excitatus est, cujus rugitum Psalmista describit dicens: Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium et cithara. Et respondit ipse: Exsurgam diluculo. Quis suscitavit eum? Nullus videlicet nisi Pater et ipsa divinitas qua humanitas ejus plena erat.
2.48.7
Vers. 10. Non auferetur sceptrum de Juda et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est. Patet omnibus hoc de Christo dici, ad cujus usque adventum principes de tribu Juda exstiterunt in populo Judaeorum. Nam Herodes, sub quo Dominus natus est, alienigena erat et proselytus. Jam enim venerat qui mittendus erat. Et ipse erit exspectatio gentium, ut quae pretioso sanguine ejus redimendae erant. Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Hic aperte ostenditur quod non de Juda, sed de Christo ista dicantur. Nam cum de Juda videatur loqui, tamen ad ipsum Judam conversus quasi de alio dicit: ligans ad vineam pullum suum. Vineam chorum appellat apostolorum, qui quasi palmites de una et vera vite succreverant, sicut ipse in Evangelio: Ego sum vitis, vos palmites. Pullus vero, gentilis populus, quem ad vineam ligavit, quando per apostolicam praedicationem populum domuit, ut illorum fidem et doctrinam sequerentur. Asina vero Ecclesia est ex gentibus congregata, quondam stulta et oneribus peccatorum praegravata, sed postquam fidem Christi recepit, versa vice jugum diaboli projecit et onus Christi leve suscepit. Hanc asinam ad vitem ligavit, quia Ecclesiam ex gentibus vinculis charitatis sibi conjunxit. Lavabit vino stolam suam. Stola Christi caro ejus est, quam vino lavit quod de botro in cruce pendente expressum est, quia videlicet carnem suam sanguine passionis suae perfudit.
2.48.8
Pallium gentes significat, quibus Christus indutus est, juxta quod ei per prophetam dictum est: His omnibus velut ornamento vestieris. Pallium ergo suum lavit in sanguine uvae, quia populum gentium suo redemit cruore. Hinc Joannes: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.
2.48.9
Vers. 12. Pulchriores sunt oculi ejus vino. Oculi Christi apostoli sunt et evangelistae, qui nobis spiritalem scientiam infuderunt. Vinum vero austeritatem legalis observantiae designat. Oculi ergo Christi vino pulchriores sunt, quia doctrina evangelica clarior est legali traditione. Dentes vero sancti praedicatores sunt, qui sicut dentes cibos, ita infideles a sua duritia comminuunt, ut in corpus Ecclesiae recipiantur. Lac vero est legalis traditio, qua Judaei tanquam parvuli nutriebantur, non valentes recipere solidum cibum. Dentes ergo lacte candidiores sunt, quia praedicatores Novi Testamenti praecellunt legis doctores. Et bene candidi dicuntur, quia qui alios docent, mundi et ab omni labe peccati immunes esse debent.
2.48.10
Vers. 16. Dan judicabit populum suum. Haec verba, quae sub persona Dan dicuntur, quidam de Juda proditore accipiunt, qui recte coluber et cerastes appellatur, id est serpens cornutus propter dolos et venena malitiae. Equum vero vel equitem Christum accipiunt secundum humanitatem. Cujus ungulas coluber vel cerastes momordit, quando morti ejus insidias paravit. Ut caderet ascensor ejus retro, hoc est, ut Christus per mortem redigeretur in pulverem sicut caeteri homines. Quasi enim retro cadunt, quando per mortem in terram, de qua sumpti sunt, redeunt. Sed quia praevidit eum prophetico spiritu tertia die resurrecturum, ideo dixit: Salutare tuum exspectabo, Domine. Sed melius haec verba ad Antichristum referuntur, qui de tribu Dan nasciturus est. Unde tribus Dan recte in deserto in aquilonari parte castra metata fuisse legitur, illum ostendens qui dixit: Sedebo in monte testamenti, in latere Aquilonis. Hinc ergo Dan coluber et cerastes appellatur: coluber propter dolum, cerastes propter potentiam. Antichristus enim, quos fraude decipere non poterit, per potentiam saeculi quasi cornutus serpens sibi subdere laborabit. Attendendum vero quod dicit, coluber in via, cerastes in semita. Nullus ignorat viam latiorem esse quam semitam. Ideo per viam designantur lata itinera saeculi gradientes, quos quasi coluber Antichristus occulte mordendo decipiet; in semita vero sancti per angustam viam ad vitam tendentes, quos quasi cerastes per potentiam opprimet. Mordens ungulas equi. Equus hoc loco mundus accipitur, qui superbiam et ambitionem in cursu labentis temporis spumat. Ungula autem extrema pars pedis est, pes extrema pars corporis. Quia ergo Antichristus extrema mundi tempora capere quaerit, ideo ungulas equi mordere dicitur. Ascensor autem hujus equi est omnis qui in dignitatibus et potentia saeculi gloriatur. Cerastes ergo, id est Antichristus, equi ungulas mordet, ut ascensor retro cadat: quia ad hoc extrema mundi tempora occupat, ut reprobos secum ad aeternam damnationem trahat. Retro enim cadere reproborum est sicut econtra in faciem cadere electorum. In faciem cadere est de perpetratis malis erubescere, quia qui in faciem cadit, ibi cadit ubi videt; qui vero retro, ibi cadit ubi non videt. Et ideo retro cadere est in aeternae damnationis foveam, dum ignorat, ruere. Quidam hunc locum sub persona Dan de Samson fortissimo ad litteram accipiunt, qui fuit de eadem tribu et judicavit Israel multis annis. Hunc ergo comparat colubro et cerastae. Sicut enim serpentes transeuntibus insidiantur, sic Samson neminem hostium sinebat per suam transire possessionem vel malum aliquod ibi facere. Sed et si quis fretus agilitate vel fortitudine mordebat ejus ungulas, hoc est, magna virtute eum superabat, et retro illum fugere compellebat quasi equitem retro faciens cadere de equo. Quod autem dicit: Salutare tuum exspectabo, Domine, sensus talis est: Cum, inquit, viderem Samson fortissimum tam magna facere, et Philistaeos, qui tunc praeerant Israelitis, devincere, in mandibula asini mille viros occidere, portas Gazae civitatis humeris impositas in montem deferre, leonem veluti haedum occidere, cum haec et talia facientem viderem, putavi eum esse Christum. Sed rursum eum viderem eum amoribus meretricis decipi, et cum viderem eum occisum non resurgere, intellexi non eum esse nobis repromissum Christum. Ergo tuum salutare exspectabo, id est Jesum, qui salutaris vel salus interpretatur.
2.48.11
Vers. 13. Zabulon in littore maris habitabit. Juxta litteram praedicit patriarcha possessionem quam tribus Zabulon tenuit. Possedit enim littus maris Magni pertingens usque ad Sidonem maritimam civitatem. Allegorice Zabulon Ecclesiam significat, quae erepta de fluctibus saeculi fruitur soliditate littoris, et est in statione navium, quia Ecclesia dilatatur per populos gentilium, quos Sidon, quae venatio interpretatur, designat.
2.48.12
Vers. 14. Issachar, inquit, asinus fortis. Asinum fortem vocat juxta litteram, quia laborabat in vehendis mercibus ad mare. Accubat in terminis, videlicet juxta possessionem Nephthalim. Hebraei dicunt quod assidue homines illius tribus operabantur in divinae legis meditatione, et ideo asinus fortis vocatur propter assiduum studium inquirendae sapientiae. Issachar asinus fortis. Quia dixerat possessionem Zabulon in maritimis locis futuram, redit ad mediterranea, et praedicit possessionem Issachar, quod fertilissima futura esset, et negotiationibus abundaret. Mystice Issachar populum gentilem significat, qui quondam stultus et ignobilis praegravabatur oneribus peccatorum. Postquam vero Christum cognovit, coepit accubare in terminis, hoc est, requiescere in spe promissae felicitatis, quam exspectat in termino, hoc est, in fine saeculi. Vidit enim requiem, quod esset bona, illam videlicet, quae in alia vita omnibus sanctis repromittitur. Vidit terram, quod esset optima, eam, de qua Psalmista dicit: Credo videre bona Domini in terra viventium; et ideo supposuit humerum ad portandum, quia pro adeptione patriae coelestis libenter omnia tolerat saeculi adversa. Factusque est tributis serviens, quia censum fidei et bonorum actuum Christo reddit.
2.48.13
Vers. 19. Gad accinctus praeliabitur. In Deuteronomio legimus tribum Gad cum tribu Ruben et dimidia tribu Manasse possessionem trans Jordanem accepisse, tradente sibi Moyse, ea tamen conditione ut non ante in domos suas reverterentur donec caeteri fratres eorum possessionem acciperent. Sicque isti accincti, id est expediti ad bellum vel praeparati, perrexerunt ante fratres suos. Cum ergo reversi fuissent peracto bello, et quiete reddita invenerunt filios suos, quos parvos in sua possessione dimiserunt, gravissimo bello impugnari a circumjectis hostibus, et tunc iterum necesse fuit eis ut se accingerent et bellum praebararent. Hoc est quod dicit: Gad accinctus praeliabitur ante eum, id est ante populum; et postquam reversus fuerit, accingetur iterum retrorsum contra nationes. Allegorice Gad Christum significat, qui primo adventu suo, quando occultus venit, accinctus est ut praeliaretur contra diabolum, et accingetur retrorsum in secundo adventu suo, quando manifestus adveniet, ut judicet mundum, et singulis secundum merita sua reddat.
2.48.14
Vers. 20. Aser, pinguis panis ejus. Haec verba ad fertilitatem possessionis juxta litteram pertinent. Allegorice vero Aser, qui beatus vel pinguis panis interpretatur, eumdem Christum designat, cujus panis pinguis est, id est corpus ejus, quo ad aeternam vitam reficimur, sicut ipse dixit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi, et do vitam huic mundo. Ipse praebet delicias regibus, id est sanctis, qui motus corporis sui bene regere noverunt. His praebet delicias, id est suavitatem verbi, sive etiam se ipsum, quia Aser deliciae interpretatur.
2.48.15
Vers. 21. Nephtalim cervus emissus. Cervus emissus vocatur propter fructus temporaneos, qui apud illos citius maturescunt; ideo cervus emissus, id est velox vel fugax, vocatur. Alia translatio dicit, Nephtalim ager irriguus. Significat autem aquas calidas quae in illa tribu sunt. Vel etiam propter lacum Genesar hoc dicit, qui apud illos est. Hebraei tradunt Tiberiadem civitatem in hac tribu esse, in qua sunt doctores legis. Et hoc est quod dicit, dans eloquia pulchritudinis. Mystice Nephtalim apostolos designat, qui de tribu Nephtalim et Zabulon a Domino electi sunt, juxta quod praedictum fuerat per Isaiam: Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim; quia primo Dominus in his locis praedicavit, et tunc alleviata est terra eorum, sublato gravissimo jugo diaboli. Ergo Nephtalim cervus emissus vocatur, quia apostoli velocissime per universum mundum discurrerunt, et ipsi sunt filii excussorum missi de manu Domini, velut sagittae de manu potentis. Ipsi dant eloquia pulchritudinis, id est verba praedicationis divinae.
2.48.16
Vers. 22. Filius accrescens Joseph, filius accrescens. Joseph auctus interpretatur, id est multiplicatus virtutibus et saeculi dignitate. Erat enim decorus aspectu. Unde et a principe Aegypti emptus est. Filiae discurrerunt super murum. Dicunt Hebraei quod quando Joseph venumducebatur per Heliopolim civitatem Aegypti, filiae, id est puellae Aegyptiorum, discurrebant per murum civitatis, admirantes ejus pulchritudinem. Qui qualis fuerit, ex hoc conjici potest quod feminae, quarum proprie pulchritudo est, eam in Joseph mirabantur
2.48.17
Vers. 23. Sed exasperaverunt eum, et jurgati sunt. Propter somnia quae viderat, dicentes: Nunquid rex noster eris?-- Inviderunt illi habentes jacula. Ipsi sauciati jaculis invidiae inviderunt illi. Unde et vendiderunt eum in Aegypto.
2.48.18
Vers. 24. Sedit in forti arcus ejus. Id est, virtus ejus et spes ejus sedit, hoc est stabilita est in forti, hoc est in Christo. Et dissoluta sunt vincula brachiorum ejus per manus potentis Jacob, id est omnipotentis Dei. Inde, id est ex Jacob progenie, egressus est lapis, id est Christus; egressus est pastor, id est Christus, qui est et lapis Israel, id est firmitas et robur omnium Deum contemplantium.
2.48.19
Vers. 25. Benedictionibus coeli desuper. Quod dicit, benedictionibus desuper et abyssi, omnium rerum copiam per haec duo significat, fertilitatem videlicet terrae, temperiem et proventum coeli, hoc est aeris. Per benedictiones uberum et vulvae multiplicandam designat stirpem ejus maxime propter Ephraim, cujus multitudo usque in immensum aucta est. Allegorice Joseph Christum significat. Accrescens dicitur, quia crevit in fide gentium. Ipse est enim decorus aspectu, quia speciosus forma prae filiis hominum. Filiae, quae discurrerunt per murum admirantes ejus pulchritudinem, animae sunt sanctorum, super soliditatem fidei constitutae, quae admirantur pulchritudinem Christi, et tanto eum amplius diligunt, quanto majoris fragilitatis sibi sunt consciae. Discurrunt super murum, hoc est super soliditatem fidei, vel super insuperabilem firmitatem divinarum Scripturarum, ut ibi possint videre pulchritudinem Christi. Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt. Hoc de Judaeis dicitur, qui exasperaverunt Christum dicentes eum Samaritanum et daemoniacum. Habentes jacula invidiae, quibus seipsos vulnerabant. Unde et Psalmista: Dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus.-- Sedit in forti arcus ejus. Id est, spes virtutis ejus mansit in Deo Patre. Et dissoluta sunt vincula brachiorum ejus. Quia vinctus adductus est ante praesidem. Vel vincula brachiorum dicit blasphemias quibus opera virtutum ejus impedire conabantur, dicentes eum in Belzebub ejicere daemonia. Et hoc per manus potentis Jacob, id est per operationem omnipotentis Dei. Deus patris tui adjutor tuus. Loquitur patriarcha ad Christum secundum hoc quod homo est. Deus, inquit, patris tui, id est ille Deus quem patres tui adoraverunt, Abraham, Isaac et Jacob. Et Omnipotens benedicet tibi. Singulari videlicet benedictione prae caeteris sanctis. Per benedictionem coeli desuper et abyssi jacentis deorsum significatur Christo omnia fuisse subjecta, angelos videlicet in coelo et homines in terra. De hac benedictione Apostolus dicit: Et exaltavit illum Deus, et donavit illi nomen, etc..-- Benedictionibus uberum dicit, id est duorum Testamentorum, quorum alterum venturum Christum, alterum venisse nuntiavit. His uberibus nutritur infantia Ecclesiae. Vel etiam benedictionibus uberum dicit beatae Mariae Virginis, quae Christum infantem habuit, cujus incorrupta in vulva progenitus est. Unde et in Evangelio exclamans quaedam mulier dixit: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti.-- Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum ejus. Hoc est, illae benedictiones quibus Deus Pater Filium benedixit, confortatae sunt et praevaluerunt omnium sanctorum Patrum benedictionibus. Nullus enim justorum Christo exaequari potuit, quia ille per naturam est Dei Filius, caeteri sancti per adoptionis gratiam. Donec veniret desiderium collium aeternorum. Colles aeternos patriarchas et prophetas dicit, qui non jacent in terrenis, sed sublevantur ad coelestia. Horum desiderium fuit, quo desiderabant videre adventum Christi. Fiant istae benedictiones in capite Joseph. Id est, impleantur in Christo. Et in vertice Nazaraei. Id est Christi, qui est verus flos munditiae, in quo primum benedictiones factae sunt, et ab hoc vertice descenderunt per omnia membra Ecclesiae usque ad oram vestimenti ejus, id est usque ad novissimum electum.
2.48.20
Vers. 27. Benjamin lupus rapax. Hunc locum ita Hebraei edisserunt. Altare quod in templo erat Domini, in parte tribus Benjamin situm erat. Hoc ergo altare vocat lupum sanguinarium et rapacem propter hostias quae ibi mane offerebantur, et igne, qui erat semper in altari, devorabantur. Hoc est quod decit: Mane comedet praedam. Quod vero sequitur: Vespere dividet spolia, ad sacerdotes pertinet, qui ea quae per diem de sacrificiis altaris a populo consequebantur, vespere inter se dividebant. Et hoc secundum illos. Nos vero de Paulo apostolo dictum accipimus, qui fuit de tribu Benjamin, et quasi lupus rapax persecutus est Ecclesiam primo tempore. Unde et in Psalmo dicitur: Ibi Benjamin in mentis excessu. Hic ergo mane praedam comedit, quando sanctos laniabat, et acceptis a principibus epistolis usque in exteras nationes sequebatur. Vespere autem divisit spolia, quando jam conversus doctrinam Evangelii magna discretione fidelibus distribuit. Notandum autem quod cum illis fratribus qui de liberis nati erant, id est Lia et Rachele, etiam ancillarum filii benedicti sunt: in quo ostenditur non esse personarum acceptionem apud Deum, qui omnes vult salvos fieri, nec discernit gradus nativitatis, quos una fides facit aequales.
2.48.21
Vers. 32. Appositusque est ad populum suum. Saepe hoc legitur in divina Scriptura: Appositus est ad fratres suos, appositusque est ad populum suum. Ideo quaerendum de quo populo dicatur. Nam de patribus nulla quaestio est, quod videlicet cum Abraham et Isaac congregaretur. De populo autem dublum est, quia populus est multitudo. Illi vero adhuc tam parvi erant, ut populus dici non possint. Intelligamus ergo hoc non de solis sanctis hominibus dictum, sed etiam de angelis, ad quorum societatem sancti de mundo transeuntes apponebantur. De hoc populo Paulus dicit: Accessistis ad montem Sion et ad Hierusalem coelestem, et ad frequentiam angelorum.

Intertext edge

Open linked passage

Note