Richardus S. Victoris-1173
Benjamin minor
Mino 67
Choose a text
More by Richardus S. Victoris
—
11528 Benmin
1
CAPUT PRIMUM. De studio sapientiae, et ejus commendatione. Benjamin adolescentulus in mentis excessu (Psal. LXVII) .
1
Audiant adolescentuli sermonem de adolescente, evigilent ad vocem Prophetae: Benjamin adolescentulus, in mentis excessu. Quis sit Benjamin iste, multi noverunt, alii per scientiam, alii per experientiam. Qui per doctrinam noverunt audiant patienter; qui per experientiam didicerunt, audiant libenter. Qui enim eum experientiae magisterio semel nosse potuit( fidenter loquor), sermo de eo, quamvis prolixus, illum satiare non poterit. Sed quis de eo digne loqui sufficiat? Est enim speciosus forma prae omnibus filiis Jacob, et qualem Rachel generare decuit. Nam Lia quidem, quamvis plures, pulchriores tamen liberos habere non potuit. Duas namque, ut legitis, uxores Jacob habuisse cognoscitur. Una Lia, altera Rachel dicebatur: Lia fecundior; Rachel, formosior. Lia fecunda, sed lippa; Rachel fere sterilis, sed forma singularis. Sed jam, quae sint istae duae uxores Jacob, videamus, ut qui sint earum filii facilius intelligamus. Rachel, doctrina veritatis, Lia disciplina virtutis. Rachel, studium sapientiae, Lia desiderium justitiae. Sed scimus Jacob septem annis pro Rachel servisse, et tamen videbantur ei dies pauci, prae amoris magnitudine. Quid miraris? Secundum magnitudinem pulchritudinis erat magnitudo dilectionis. Certe si in laudem sapientiae aliquid tentare voluero, minus erit quantumcunque dixero. Quid enim sapientia ardentius diligitur, dulcius possidetur? Ejus decor omnem superat pulchritudinem, ejus dulcor omnem excedit suavitatem. Est enim, ut ait quidam, speciosior sole, et super omnem stellarum dispositionem: Luci comparata, invenitur prior. Illi enim succedit nox, sapientiam autem non vincit malitia: Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Hanc amavi, inquit, et exquisivi a juventute mea, et quaesivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formae illius. Quid ergo mirum, si Jacob in hujusmodi sponsae amore flagrabat, si talis ignis, si tantae dilectionis flammas temperare non poterat? O quantum amabat, o qualiter in ejus amore flagrabat, qui dixit: Super salutem et omnem pulchritudinem dilexi sapientiam! Nihil enim hac, ut diximus, sapientia, ardentius diligitur, nil dulcius possidetur. Hinc est enim quod sapientes omnes esse volunt, pauci tamen admodum sapientes esse possunt.
2
CAPUT II. De desiderio justitiae, et ejus proprietate.
2
Nunquid de justitia similiter dicimus. Nunquid aeque justi omnes esse volumus, sed justi forte esse non possumus. Imo omnes utique justi esse potuissent, si esse justi perfecte voluissent. Justitiam enim perfecte diligere, est jam justum esse. Sapientiam et multum amare potes, et ipsa carere potes. Omnino, et absque dubio, quanto amplius justitiam dilexeris, tanto justior eris. Sed videamus nunc quae sint instituta verae justitiae, et inveniemus cur homines tantum detestantur connubia Liae. Quaerendum namque est, cur fere omnes conjugia Liae tantopere abhorreant, qui in amplexus Rachel tantum suspirant? Perfecta justitia jubet inimicos diligere, parentes; propria quaeque relinquere, illata mala patienter ferre, oblatam gloriam ubique declinare. Sed ab hujus mundi amatoribus, quid stultius, quid laboriosius esse reputatur. Hinc est quod ab eis Lia, et lippa creditur, et laboriosa vocatur. Lia namque laboriosa interpretatur. Magnus namque labor, sed non minor error videtur eis esse, in tribulatione gaudere, prospera mundi quasi pestem fugere. Sed quia copiam mundi ad necessitatem non respuit, et ad voluptatem non admittit, Liam lippam, non caecam vocant, quam in rerum judicio errare putant. Si igitur per Liam desiderium justitiae, per Rachel vero studium sapientiae intelligitur, patet ratio quare vel Lia ab omnibus fere contemnitur, vel Rachel tantum diligitur.
3
CAPUT III. De gemino totius boni fonte, ratione videlicet et affectione.
3
Sed libet adhuc de his duabus uxoribus Jacob diligentius inquirere, et quidquid inde animus suggerit manifestius aperire. Omni spiritui rationali gemina quaedam vis data est ab illo Patre luminum, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum. Una est ratio, altera est affectio: ratio, qua discernamus, affectio, qua diligamus; ratio, ad veritatem, affectio, ad virtutem. Hae sunt sorores illae duae a Domino desponsatae: Oolla et Ooliba, Hierusalem et Samaria. Hae sunt spiritus rationalis geminae uxores, ex quibus oritur generosa proles, et regni coelestis haeredes. Ex ratione oriuntur consilia recta; ex affectione, desideria sancta. Ex illa, spirituales sensus; ex ista, ordinati affectus. Ex ista denique, omnis virtus; ex illa vero, veritas omnis. Sciendum itaque est quod affectio tunc veraciter incipit Lia esse, quando satagit seipsam ad normam justitiae componere. Et ratio Rachel esse indubitanter asseritur, quando illius summae et verae sapientiae luce illustratur. Sed quis ignorat quam sit illud laboriosum, quam sit istud jucundum? Utique non sine labore magno animi affectio ab illicitis ad licita restringitur; et recte talis uxor Lia( hoc est laboriosa) vocatur. Quid vero dulcius, quidve jucundius potest esse quam oculum mentis ad summae sapientiae contemplationem erigere? Ad hanc itaque contemplandam cum ratio dilatatur, merito Rachelis nomine honoratur. Rachel videns principium vel ovis interpretatur. Ut ergo tali nomine digna sit, impleat quod scriptum invenit: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum. Utique qui de Domino sentit in bonitate, jam illum, qui est principium omnium, fidei oculo cernit. Sed et ovis veraciter est, si in simplicitate quaerit. Videsne quemadmodum non quaelibet, sed summa sapientia simpliciter quaesita facit esse Rachel. Jam, ut arbitror, non miraris quod Rachel tantum diligitur, cum ejus etiam pedissequa( sapientia mundi loquor, quae in dominae suae comparatione, stultitia reputatur), tanto, ut cernimus, amore a mundi philosophis requiratur.
4
CAPUT IV. Quomodo per studium sapientiae animus latenter saepe inducitur ad exercitia justitiae.
4
Quemadmodum autem Lia supponitur, dum Rachel speratur, facile recognoscunt qui hoc quam saepe contingat non tam audiendo quam experiendo didicerunt. Saepe contingit ut animus antiquae conversationis sordibus minus mundatus, et ad coelestium contemplationem nondum idoneus, dum se in cubiculo Rachel collocat; dum se in ejus amplexus totum parat; dum illam jam sese tenere putat, subito et inopinate inter amplexus Liae se esse deprehendat. Quid enim Scripturam sacram, nisi Rachel cubiculum dicimus, in qua sapientiam divinam sub decenti allegoriarum velamine latitare non dubitamus? In tali cubiculo, Rachel toties quaeritur, quoties in lectione sacra spiritualis intelligentia indagatur. Sed quandiu adhuc ad sublimia penetranda minime sufficimus, diu cupitam, diligenter quaesitam Rachel nondum invenimus. Incipimus ergo gemere, suspirare, nostram caecitatem non solum plangere, sed et erubescere. Dolentibus ergo nobis et quaerentibus unde hanc caecitatem meruimus, occurrunt mala quae fecimus. Quinimo ipsa divina lectio nobis nolentibus, et aliud quiddam in ea molientibus, foeditatem nostram frequenter ingerit, et corda nostra in ejus consideratione compungit. Quoties ergo in divina lectione, pro contemplatione, compunctionem reperimus, in cubiculo Rachel, non ipsam, sed Liam, nos invenisse non dubitemus. Nam sicut Rachelis est meditari, contemplari, discernere, intelligere; sic profecto pertinet ad Liam flere, gemere, dolere, suspirare. Nam Lia, ut dictum est, affectio est divina inspiratione inflammata; Rachel est ratio divina revelatione illuminata. Lia, affectio ad normam justitiae seipsam componens; Rachel, ratio se in coelestis sapientiae contemplationem attollens. Sed de his hactenus. Nunc de earum ancillis videamus.
5
CAPUT V. Quomodo imaginatio subserviat rationi, sensualitas affectioni.
5
Accepit ergo utraque illarum ancillam suam. Affectio, sensualitatem; ratio, imaginationem. Obsequitur sensualitas affectioni; imaginatio famulatur rationi. Intantum unaquaeque ancillarum dominae suae necessaria esse cognoscitur, ut sine illis totus mundus nil eis posse conferre videretur. Nam sine imaginatione, ratio nihil sciret; sine sensualitate, affectio nil saperet. Utquid enim Lia circa labentium rerum amorem tam vehementer afficitur, nisi quia in eis, per ancillae suae( hoc est sensualitatis) obsequium, multiformiter delectatur. Item, cum scriptum sit: Quia invisibilia Dei, a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, inde manifeste colligitur quia ad invisibilium cognitionem nunquam ratio assurgeret, nisi ei ancilla sua, imaginatio videlicet, rerum visibilium formam repraesentaret. Per rerum enim visibilium speciem surgit ad rerum invisibilium cognitionem, quoties ex his ad illam quamdam trahit similitudinem. Sed constat quia sine imaginatione corporalia nesciret, sine quorum cognitione ad coelestium contemplationem non ascenderet. Visibilia enim solus intuetur sensus carnis, invisibilia vero solus oculus videt cordis. Est ergo sensus carnis totus extrinsecus, sensus vero cordis totus intrinsecus. Ratio foras exire non potest, sensus corporeus ad illam intrare non valet. Non enim decebat filiam delicatam, et teneram, et singulariter formosam foris per plateas discurrere, sed nec servum conveniebat dominae suae penetralia secretoria irreverenter irrumpere. Discurrit ergo imaginatio( utpote ancilla) inter dominam et servum, inter rationem et sensum; et quidquid extrinsecus haurit per sensum carnis, intus repraesentat ad obsequium rationis. Semper ergo imaginatio rationi assistit, nec ad momentum quidem ab ejus famulatu se subtrahit. Nam sensu etiam deficiente, ipsa ministrare non desinit. Nam in tenebris positus, nihil video, sed quaelibet illic imaginari possum, si volo. Sic semper et in omnibus imaginatio praesto est, et ejus obsequio ubique ratio uti potest. Sed et sensualitas nihilominus satagit et sollicita est circa frequens ministerium, et ipsa utique semper et ubique ad dominae suae Liae parata obsequium. Haec est, quae illi solet carnalium delectationem cibos condire, et apponere, et ad earum usum ante horam invitare, et ultra mensuram provocare. Quae enim alia est quam sensualitas, quae animi affectionem carnalium voluptatum desiderio inflammat, et earum delectatione inebriat. Haec est quae laboriosam illam dominam suam egredientem praecedit, et huc illucque circumducit. Nam quia Lia lippa est et parum videt, illius manuductionem sequi eam non pudet. Hinc est quod Lia( animi videlicet affectio) nunc contemnenda diligit, nunc diligenda contemnit; quia, dum ejus oculus in rerum judicio caligat, carnis appetitum sequi non erubescit. Haec sunt duarum uxorum Jacob ancillae duae, quas Scriptura nominat Zelpham et Balam, Balam Rachelis, et Zelpham Liae.
6
CAPUT VI. De vitio imaginationis et sensualitatis.
6
Vidimus de earum obsequio, sed nec de earum vitio silendum puto. Est enim Bala, garrula; Zelpha, tumulenta. Bala namque loquacitatem nec ipsa ejus domina Rachel compescere potest; sed et Zelphae quidem sitim dominae suae copia tanta omnino exstinguere non potest. Vinum, quod Zelpha sitit, gaudium est voluptatis. De quo quanto plus bibit, tanto amplius sitit: nam ad satiandum sensualitatis appetitum, totus mundus non sufficit. Quia ergo quantumcunque bibat, semper ad bibendum inhiat, recte Zelpha, hoc est os inhians, vocatur, sitis cujus nunquam exstinguitur. Imaginatio autem cum tanta importunitate in auribus cordis perstrepit, quatenus ejus clamorem, ut diximus, ipsa Rachel vix vel omnino cohibere non possit. Hinc est quod saepe dum psallimus vel oramus, phantasias cogitationum vel quaslibet imagines rerum ab oculis cordis amovere volumus, nec valemus. Quoniam ergo hujusmodi perstrepentium cogitationum quotidie etiam inviti patimur, qualis vel quanta sit Balae garrulitas quotidiano experimento docemur. Quaeque etenim visa, vel audita, quandoque quae ipsi gessimus vel diximus, ad memoriam revocat, et quae ipsa jam enarrando explicaverit, eadem iterum atque iterum replicare non cessat. Et saepe, cum nulla voluntas cordis ei audiendi assensum praebeat, ipsa nihilominus( quamvis nullo quasi audiente) narrationem suam explicat. Sic utique decrepiti senes, vel inveteratae anus, solent quaelibet absque omni auditore referre, et quasi aliquibus praesentibus cum eis sermonem conferre. Unde non immerito Bala( hoc est inveterata) dicitur, quae inveteratorum morem imitatur. Sed de garrulitate Balae, et temulentia Zelphae quis nesciat, nisi forte qui seipsum ignorat?
7
CAPUT VII. Qui sint affectus principales, et quo ordine vel modo redigantur in virtutes.
7
Nunc de earum filiis, et prius de filiis Liae dicendum videtur: nam et ipsa prior peperisse legitur. Filii Jacob ex Lia, ut diximus, nihil aliud sunt quam ordinati affectus. Qui quidem si inordinati sunt, ejus utique filii dici non possunt. Septenaria itaque Liae proles, septem sunt virtutes. Siquidem nihil aliud est virtus quam animi affectus ordinatus et moderatus. Ordinatus quidem, quando illud est ad quod esse debet; moderatus, quando tantus est quantus esse debet. Principales ergo affectus septem sunt qui ab una animi affectione alternatim surgunt. Spes videlicet et timor, gaudium et dolor, odium, amor et pudor. Isti omnes possunt esse ordinati, modo inordinati; sed, cum fuerint ordinati, tunc tantum inter Jacob filios deputandi. Si non esset timor inordinatus, sermo divinus minime dixisset: Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Item, si non esset timor ordinatus, scriptum non esset: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi. Item, si non esset amor modo ordinatus, modo inordinatus, Scriptura sacra nec hunc praeciperet, nec illum prohiberet: Diliges, inquit, Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua, et proximum tuum sicut teipsum. Et alibi: Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Similiter debemus et de aliis affectibus intelligere, aliquando ordinatos, et idcirco bonos; aliquando inordinatos, et idcirco malos esse. De bonis autem, quos et Jacob filios esse diximus, nunc quo ordine generentur videamus.
8
CAPUT VIII. Quomodo, vel unde oriatur ordinatus timor.
8
Scriptum est: Initium sapientiae timor Domini. Haec ergo est prima virtutum proles, sine qua caeteras habere non potes. Qui talem filium habere desiderat, mala quae fecit, non solum frequenter, sed et diligenter attendat; hinc magnitudinem sui sceleris, illinc potentiam judicantis. Ex tali consideratione timor nascitur, scilicet filius ille qui jure Ruben, hoc est filius visionis vocatur. Quodammodo etenim caecus est, et minime videt, qui peccare non timet, qui futura mala non praevidet, qui non erubescit pravitatem suam, qui non expavescit potestatem divinam. Sed, si incipiat ista videre, incipiet pariter et timere, et quanto perfectius cognoverit, tanto vehementius timebit. Vides, ut arbitror, quam juste Ruben vocetur, qui ex tali visione generatur. Recte, eo nato, mater ejus exclamat: Vidit Deus humilitatem meam, eo quod tunc veraciter incipiat videre, et videri; Deum cognoscere, et a Deo cognosci; videre Deum per intuitum formidinis, videri a Deo per respectum pietatis.
9
CAPUT IX. Quomodo oriatur vel ordinetur dolor.
9
Primo filio nato, et paulatim crescente, secundus nascitur, quia magnum timorem necesse est ut dolor sequatur. Quanto enim vehementius quis metuit poenam quam meruit, tanto acerbius plangit culpam quam fecit. Sed sciendum quia, quacunque hora peccator conversus fuerit et ingemuerit, salvus erit, secundum illud: Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Quid tibi videtur? Nonne merito talis filius Simeon, id est exauditio, vocatur. Qui enim vere poenitet, qui veraciter dolet, absque dubio et absque mora indulgentiam accipiet. Oratio quae ex corde contrito et humiliato profertur, citius exauditur: humiliato per timorem, contrito per dolorem. Per Ruben humiliatur, per Simeonem conteritur, et in fletu compungitur: sed Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
10
CAPUT X. Quomodo oriatur vel ordinetur spes.
10
Sed quae, quaeso, consolatio potest esse poenitentibus vere, et lugentibus amare, nisi una spes veniae? Hic est ille tertius filiorum Jacob, qui idcirco Levi, hoc est additus, vel additio vocatur, quia duobus illis prioribus prius datis hic superadditur. Non datum, sed additum sermo divinus hunc filium nominat, ne ante timorem et condignum poenitentiae dolorem quis de spe veniae praesumat. Qui enim post perpetrata scelera sine satisfactione sibi impunitate blanditur, non tam spe erigitur, quam praesumptione eliditur. Ex tali itaque nomine voluit nos Scriptura divina certos efficere, hunc nos videlicet filium, nec ante duos illos priores posse habere, nec post illos praecedentes hunc tertium posse deesse. Vere enim et absque dubio quanto quis frequentius, quantoque vehementius de suo reatu interno dolore afficitur, tanto certior, tanto securior per indulgentiae veniam efficitur: Secundum multitudinem, inquit, dolorum meorum in corde meo consolationes laetificaverunt animam meam. Hinc namque est quod Spiritus sanctus Paracletus, hoc est Consolator dicitur, quia animam poenitentiae lacrymis afflictam tam frequenter quam libenter consolatur. Illam namque frequenter visitat, illam libenter confortat, et ad veniae fiduciam plene reformat, quam sua scelera flendo damnare, et damnando flere considerat.
11
CAPUT XI. Quando oriatur vel ordinetur amor.
11
Incipit extunc quaedam familiaritas inter Deum et animam fieri, et amicitia confoederari, eo quod haec se sentiat ab illo saepius visitari, et ex ejus adventu non tantum jam consolari, imo aliquoties quodam ineffabili gaudio repleri. Hanc amicitiae confoederationem( nisi fallor) Lia praesenserat, quando jam nato Levi cum magna exsultatione proclamabat: Nunc copulabitur mihi vir meus. Verus animae sponsus Deus est, quem tunc veraciter nobis copulamus, quando ei per verum amorem inhaeremus. Imo vero tunc sibi nos ille connectit, quando nos quibusdam interius commerciis ad suum amorem accendit, et arctius astringit. Quod est enim cor tam durum et tam ferreum, quod divina pietas sua praesentia non emolliat, et sua dulcedine non alliciat? Unde fit ut quem prius consueverat multum formidare, incipiat postmodum ardenter amare. Vides jam, ut arbitror, quod quemadmodum post crescentem quotidie timorem, necessario subortus est dolor, sic utique post spem natam, et per quotidiana incrementa proficientem nascitur amor. Hic itaque est ille filiorum Jacob, qui quarto loco nascitur, et Judas, id est confitens, in Scriptura nominatur. Cujus nominis, si rationem quaerimus, citius inveniemus. Scimus namque quia quisque quod approbat, hoc amat, et quo plus amat, tanto amplius approbat. Et quid est approbare, nisi laudare? Illa, illa utique est vera laudatio, illa est pura confessio, quae ex casta dilectione surgit, quae ex laudis admiratione procedit. Vultis nosse apertius quae sit vox exsultationis et confessionis quae novit Judas solus, vel caeteris omnibus excellentius?
12
CAPUT XII. Quid sit proprium amoris.
12
Attende nunc animum aliquem nimium amantem; et nimio amore ferventem. Attende quid sentiat, quid secum loquatur de eo quem multum amat, quem valde miratur. Quid ergo dicit? Quid secum tacitus loquitur? O, inquit, quam bonus, quam benignus, o quam suavis, quam dulcis, o quam amandus, quantum amplectendus, quam totus admirabilis, quam totus desiderabilis! O beatum quem amat! o felicem, quem suo amore dignum judicat! Me felicem, si eo frui liceat; me beatum, si eum possidere contingat! Haec, nisi fallor, est illa vox exsultationis et confessionis qui semper ex ore Judae resonat in auribus divinae pietatis. Quid tu dicis, Lia? Quid tu proclamas pro Juda? Quid tu reddis Domino? Quid retribuis pro tali puero? Nunc, inquit, confitebor Domino: Confitebor, inquit, Domino nimis in ore meo. Vere utique et absque dubio non solum frequenter, sed etiam indesinenter Domino confiteris, si tamen perfecte diligis: Benedicam, inquit, Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Semper quidem laudas, si semper amas et semper desideras. Nam non amares, si non approbares. Quid est enim, ut dictum est, approbare, nisi laudare? Et ipsa laudatio, ipsa est confessio. Nec putes quod sufficiat Judae confiteri tantum corde, nisi etiam confiteatur et ore. Cupit enim Judas et aliis commendare, et ad ejus amorem accendere, quem omnium amore dignum judicat, et ab omnibus amari desiderat. Haec omnia dicta sunt de confessione laudis. Sed quid dicemus de confessione criminis. An forte Judas istam ignorat, quamvis illam tam excellenter agnoscat? Ego non sic existimo, quia et hanc et illam ad honorem Dei multum pertinere cognosco. Et scio quia qui veraciter diligit, libenter facit quidquid honori Dei militare cognoverit? Multum commendat bonitatem Dei non solum largitas sua, sed etiam iniquitas nostra, Si enim magnum est nil promerentibus gratis impendere multa, quale quantumve erit tribuere bona promerentibus mala? O qualis pietas, quam nulla nostra superare potest impietas! Alia sunt quae misericorditer ignoscit, alia quae affluenter tribuit. Ignoscit mala nostra, largitur bona sua. Semper praesto ad ignoscendum, semper paratus ad largiendum. Hic pius, illic largus; utrobique benignus, ubique bonus. Confiteamur ergo illi mala nostra; confiteamur illi bona nostra. Confiteamur a nobis esse mala nostra; ut pie ignoscat, confiteamur ab ipso esse bona nostra, ut conservet, et augeat. Haec Judas incessanter actitat, ne ingratus appareat, vel de indulta venia, vel de concessa gratia. Recte ergo, ut arbitror, hic filius Judas, id est confitens, vocatur, quia verus amor semper confitetur. Denique, cum scriptum sit: Quia Deus veritas est, Deum non amare convincitur quisquis veritatem confiteri erubescit: Justus, inquit Scriptura, in initio accusator est sui. Habet ergo quid agat, qui se credit, vel cupit esse amatorem Dei, nisi forte putet aliud esse amare Deum, quam amare justitiam Dei. Ecce jam habemus de quatuor filiis Liae. Primus est timor poenae, secundus dolor poenitentiae, tertius spes veniae, quartus amor justitiae, et posthaec desinit parere. Sufficere enim sibi posse existimat, cum se vera bona veraciter amare considerat.
13
CAPUT XIII. Quomodo per invisibilium amorem mens instigetur ad invisibilium investigationem.
13
Sed quid putas in corde Rachel agitur, quibus putas desideriorum aestibus agitatur, cum videat Liam sororem suam matrem filiorum laetantem, se autem sterilem permanentem? Audiamus quid dicat, et intelligamus quid doleat. Quid ergo dicit Jacob viro suo: Da mihi, inquit, liberos, alioquin moriar. Absque dubio studium sapientiae si non proficit, citius deficit. Sed quaeramus diligenter quidnam esse possit, quod, nato Juda, Rachel ad amorem prolis solito amplius inardescit. Diximus superius quia sicut ad Liam, id est animi affectionem, pertinet diligere; sic Rachelis, id est rationis, est cognoscere. Ex illa namque oritur quilibet affectus ordinatus, ex ista sensus seu intellectus purus. Sed quid aliud per Judam intelligimus, nisi amorem ordinatum, amorem coelestium, amorem Dei, amorem summi boni. Nato itaque Juda, id est, bonorum invisibilium desiderio exsurgente atque fervente, incipit Rachel amore prolis aestuare, quia incipit velle cognoscere. Ubi amor, ibi oculus. Libenter aspicimus quem multum diligimus. Nulli dubium quia qui potuit invisibilia diligere, quin velit statim cognoscere, et per intelligentiam videre, et quanto plus crescit Judas( affectus videlicet diligendi), tanto amplius in Rachel fervet desiderium pariendi, hoc est studium cognoscendi.
14
CAPUT XIV. Quae sit prima via omni ingredienti ad invisibilium contemplationem, videlicet per imaginationem.
14
Sed quis nesciat quam sit difficile, imo quam pene impossibile mentem carnalem, et adhuc in studiis spiritualibus rudem, ad invisibilium intelligentiam assurgere, et in illis contemplationis oculum figere? Nulla quippe novit adhuc, nisi corporalia; nil aliud adhuc cogitanti occurrit, nisi quae cogitare consuevit sola visibilia. Quaerit invisibilia videre, et nil occurrit nisi formae rerum visibilium; desiderat intueri incorporea, et nil somniat nisi imagines rerum corporalium. Quid igitur faciat, quid agat? Nonne melius est qualicunque modo illa cogitare, quam oblivioni vel negligentiae tradere? Imo, si bene amat mens, ea non facile obliviscitur, multo tamen difficilius ad eorum contemplationem sublevatur. Facit tamen quod potest, intuetur ea quomodo potest. Cogitat per imaginationem, quia necdum videre valet per intelligentiae puritatem. Haec, ut arbitror, est causa cur Rachel prius liberos habeat de ancilla, quam generet de seipsa; quia dulce est ei saltem imaginando eorum memoriam retinere, quorum intelligentiam nondum valet ratiocinando apprehendere. Sicut enim Rachel rationem, sic per ejus ancillam intelligimus imaginationem. Suadet ergo ratio commodius esse qualicunque modo vera bona cogitare, et imaginaria quadam saltem pulchritudine ad eorum desiderium animum accendere, quam in falsis et deceptoriis bonis cogitationem figere: et haec est ratio cur Rachel voluerit ancillam suam viro suo tradere. Hanc esse primam viam omni ingredienti ad invisibilium contemplationem nemo ignorat, nisi forte, quem ad hanc scientiam necdum experientia informat.
15
CAPUT XV. Quomodo infirmorum speculationi divinae Scripturae alludant.
15
Sed nec hoc praetereundum, quomodo Scripturae divinae huic speculationi alludant et humanae infirmitati condescendant. Res enim invisibiles, per rerum visibilium formas describunt, et earum memoriam per quarumdam concupiscibilium specierum pulchritudinem mentibus nostris imprimunt. Hinc est quod nunc terram lacte et melle manantem promittunt; nunc flores, nunc odores nominant, nunc per cantus hominum, nunc per concentus avium coelestium gaudiorum harmoniam designant. Legite Apocalypsim Joannis et invenietis coelestis Hierusalem ornatum per aurum, et argentum, per margaritas vel alias quaslibet gemmas pretiosas multipliciter descriptum. Et scimus quidem quia horum omnium nihil ibi est, ubi tamen nihil omnino deesse potest. Talium namque nihil ibi est per speciem, ubi tamen totum est per similitudinem. In his omnibus habet Bala unde dominae suae utiliter deserviat, quandoquidem ei horum omnium memoriam, ubi et quando voluerit pro voto repraesentat. Haec enim statim cum voluerimus imaginari possumus. Nunquam imaginatio rationi utilior esse poterit, quam cum ei in tali obsequio deservit.
16
CAPUT XVI. Quod imaginatio alia sit bestialis, alia rationalis.
16
Sed, ut de Balae filiis quae dicenda sunt prosequamur, sciendum est quod imaginatio alia bestialis, alia rationalis. Bestialis autem inter filios Jacob annumerari non debet, nec tamen aliquando Rachel adoptivum sibi filium facere volet. Bestialis itaque imaginatio est, quando per ea quae paulo ante vidimus, vel fecimus, sine ulla utilitate, absque omni deliberatione huc illucque vaga mente discurrimus. Haec utique bestialis est: nam et hoc bestia facere potest. Rationalis autem est illa, quando ex his quae per sensum corporeum novimus, aliquid imaginabiliter fingimus. Verbi gratia: Aurum vidimus, domum vidimus, auream autem domum nunquam vidimus. Auream tamen domum imaginari possumus si volumus. Hoc utique bestia facere non potest, soli rationabili creaturae possibile. Hujusmodi imaginatione saepe utimur, cum quae sint futurae vitae bona, vel mala diligentius rimamur. Nusquam hic sola bona, nusquam hic sola mala, sed permista simul et bona et mala. Et, quamvis in utroque genere sint multa, nunquam tamen inveniuntur sola. Ibi inveniri possunt et bona sine admistione malorum, et mala nihilominus sine admistione bonorum. Item hic sicut nec sola, sic nec summa invenimus. Ibi, et summa et impermista bona, et mala esse non dubitamus. Quoties igitur ex multis bonis, vel malis quae in hac vita sensus corporeus experitur, quale, vel quantum esse possit illud futurae vitae summum bonum sive malum colligitur, et ex horum imaginatione, quaedam futurorum imago figuratur, talis utique imaginatio rationalis esse facile convincitur, et ad Balam, et ad Rachel pertinere videtur. Ad Balam pertinet, in quantum imaginatio est; ad Rachel autem, in quantum rationalis est. Talis itaque proles, et imaginationis est per nativitatem, et rationis per adoptionem. Hujusmodi enim prolem una generat, sed altera educit. Ex Bala namque nascitur, sed per Rachel moderatur.
17
CAPUT XVII. Quod cum imaginationem, rationem, voluntatem dicimus, diversis modis id accipimus.
17
Neminem conturbet quod et matrem et prolem imaginationem appellem. Sed hoc volo esse inter matrem et filium, quod est inter instrumentum et actum, vel hoc est inter matrem et prolem ejus, quod est inter genus et speciem. Nam genus adjuncta sibi differentia ex se speciem generat, quemadmodum copula viri feminam ad prolem fecundat. Et saepe instrumentum et ejus actionem uno nomine appellamus: nam illud quod videmus, et illud quo videmus, visum vocamus. Sic cum ratio, vel voluntas, vel intellectus nominatur, aliquando instrumentum, aliquando ejus actio intelligitur. Et scimus quidem quia instrumentum quam ejus actio semper prius est, et sine ipsa esse potest. Habet ergo ab instrumento actio esse, non instrumentum ab actione. Unde nec inconveniens est, per instrumentum matrem, per actionem autem filium ejus intelligere. Imaginatio ergo, quando instrumentum significat, est vis illa animae qua cum voluerit quodlibet imaginari valet. Hoc instrumento cum ad aliquid imaginandum mens utitur, actio procul dubio quaedam efficitur, quae similiter imaginatio nominatur. Haec volui breviter commemorare, sed in his immorari diutius non est necesse. Sed nunc ad prosecutionis ordinem revertamur.
18
CAPUT XVIII. De gemina speculatione, quae surgit ex imaginatione.
18
Diximus quia sola rationalis imaginatio ad Rachel pertinere videatur, et quae rationalis non est, ejus adoptione prorsus indigna judicatur. Sed rationalis imaginatio alia est per rationem disposita, alia intelligentiae permista. Illa utimur, quando secundum visibilium rerum cognitam speciem visibile aliud aliquid mente disponimus, nec tamen ex eo invisibile aliquid cogitamus. Ista vero tunc utimur, quando per visibilium rerum speciem ad invisibilium cognitionem ascendere nitimur. In illa est imaginatio non sine ratione, in ista intelligentia non absque imaginatione. Isti sunt duo filii Balae, quorum primogenitus Dan dicitur, posterior Nephtalim nominatur. Ad Dan itaque specialiter pertinet consideratio futurorum malorum: ad Nephtalim autem speculatio futurorum bonorum. Dan nihil novit nisi corporalia, sed ea tamen rimatur quae longe sunt a sensu corporeo remota. Nephtalim per rerum visibilium formam surgit ad rerum invisibilium intelligentiam. Infernalia tormenta longe a sensu corporeo remota non dubitamus, quia ubi vel qualia sint videre non possumus, sed tamen haec quoties volumus, per ministerium Dan prae oculis cordis habemus. Nemo fidelium cum infernum, flammam gehennae, tenebras exteriores in Scripturis sanctis legit, haec figuraliter dicta credit, sed ista veraciter et corporaliter alicubi esse non diffidit. Unde fit nimirum ut, quamvis quispiam haec ante oculos cordis per imaginationem ponat, non statim eorum significationem per spiritalem intelligentiam quaerat, quia haec non tam figuraliter quam historialiter dicta, non dubitat. Recte ergo considerationem ad Dan specialiter pertinere jam diximus, ubi sola imaginatione opus habemus, quamvis eam in tali negotio non sine rationis dispositione tractamus. Sed cum terram lacte et melle manantem, coelestis Hierusalem muros ex lapidibus pretiosis, portas ex margaritis, plateas ex auro legerit, quis sani sensus homo haec juxta litteram accipere velit? Unde statim ad spiritualem intelligentiam recurrit, et quid ibi mysticum contineatur, inquirit. Videsne quomodo haec talis futurorum descriptio ad Nephtalim tantum pertinere videatur, ubi sine intelligentia, sola imaginatio sufficere non posse minime ignoratur. Recte ergo dictum est quod ad Dan specialiter pertineat consideratio futurorum malorum, ad Nephtalim autem maxime speculatio futurorum bonorum. Multa tamen, et quae de tormentis malorum scripta sunt, mystice accipienda sunt, et multa similiter de futurae vitae bonis( quamvis corporalia describantur) simpliciter intelligenda.
19
CAPUT XIX. De prima speculatione, et ejus proprietate.
19
Illud autem sciendum est, imo nec hoc ignorari potest, quia illa consideratio meditanti facilius occurrit, quae in sola imaginatione consistit. Nam illa, quae cum sola intelligentia permiscetur, quanto subtilior, tanto difficilius invenitur. Unde est quod Dan prior, Nephtalim vero posterior nascitur. Hoc autem in hac gemina consideratione valde notabile, quod Dan scilicet per praesentium rerum imaginationem veram repraesentat rerum futurarum imaginationem fictam. Nephtalim vero saepe per descriptae rei imaginationem fictam surgit ad intelligentiam veram. Neque enim licet de futuris et invisibilibus bonis per spiritualem intelligentiam aliquid falsum fingere, quamvis absque culpa sit, tormenta malorum multo aliter quam sunt per imaginationem cernere. Quis enim ea omnino prout sunt in hac vita contemplari sufficiat? Sed quisque ea pro arbitrio mentis non qualia sunt, sed qualia fingere novit, figurando describit. Unde fortassis hic talis filius Dan, id est judicium, vocatur, quia in tali repraesentatione non experientiae documentum, sed suae discretionis sequitur arbitrium. Nam, quoniam Dan futurarum rerum repraesentationem in cujusque mente ex proprio judicio format, recte quis, ut arbitror, artificem talium Dan in judicium vocat.
20
CAPUT XX. De officio primae speculationis.
20
Est tamen hujus nominis alia ratio, quae forte quanto subtilior, tanto etiam invenitur et utilior: sancti etenim viri quoties se sentiunt turpibus cogitationibus pulsari, et ad illicitam delectationem incitari, toties solent in ipso etiam tentationis aditu futura tormenta ante mentis oculos ponere, et ex tali consideratione, quidquid mens illicitum suggerit, ante turpem delectationem exstinguere. Hoc igitur modo in se statim, per considerationem poenae ulciscuntur, et damnant blandimenta culpae. Quia ergo per officium Dan illecebrosae cogitationes deprehendimus, arguimus, damnamus, castigamus, recte eum Dan, id est judicium, vocamus. Sed, quid hoc de turpibus tantum cogitatibus loquimur, quandoquidem vanas et inutiles perfecti viri non leviter abominantur, propter illud quod scriptum invenitur: Vae qui cogitatis inutile! Et illud: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. Quid ergo, quaeso, fiet de his quae sentimus non sine quodam illicito affectu, quando Spiritus sanctus aufert se ab his etiam quae sunt sine intellectu? Saepe fit ut in oratione constituti, quasdam cogitationum phantasias cum importunitate se magna ingerentes corde toleremus. Sed nunquid eas sine nostra reprehensione negligere debemus? Nonne magis eas oportet acriter arguere, et, ut dictum est, per repraesentationem poenae reprimere irritationem culpae et cogitationibus castigare? Unde scriptum est: Dan judicabit populum suum sicut alia tribus in Israel. Ad filios quippe Zelphae pertinet disciplina operum, ad filios Liae dispositio voluntatum: ad filios Rachel sententia assertionum, ad filios vero Balae moderatio cogitationum. Quaelibet ergo cogitatio quasi in sua tribu judicatur, quando omne erratum per suum simile corrigitur, quando voluntas voluntate emendatur, quando opus opere castigatur, assertio assertione corrigitur. Quoties ergo falsum aliquid sentimus, quoties injustum aliquid volumus, quoties inordinatum aliquid agimus, statim nos reprehensibiles esse minime ignoramus. Sed nunquid aeque omnes reprehensione dignos se esse judicant, quando aliquid inutile vel inordinatum cogitant? Multorum est se ipsos reprehendere de perverso opere vel prava voluntate; pauci sunt qui seipsos dijudicent de inordinata cogitatione. Sed, quia perfecti viri hoc faciunt, et facere eos oportet qui perfecti esse volunt, idcirco Jacob praedicit vel praecipit, dicens: Dan judicabit populum suum sicut alia tribus in Israel.
21
CAPUT XXI. De utilitate primae speculationis.
21
Si enim Dan populum suum districte custodiat, si judicium suum diligenter exerceat, fiet ut in caeteris tribubus raro inveniatur quod jure damnari debeat. Mens enim quae statim in ipsa suggestione praecidit illecebrosam cogitationem, non facile rapitur in pravam delectationem, sicut et culpa quae cohibetur ante pravum consensum, nunquam transit in actum. Debet ergo Dan prae caeteris omnibus vigil et districtus in judicio esse, ut detur aliis tribubus ex majori parte absque lite et disceptatione vivere. Semper inveniet Dan in sua tribu quod examinare debeat, quod juste reprehendat, quamvis in aliis possit fieri ut aliquando aliqua earum sine culpa valeat inveniri. Aliarum namque culpa est in voluntate, hujus autem exordinatio saepe est in necessitate. Nunquam enim malum approbo, nunquam malo consentio, nunquam malum perficio, nisi ipse voluero; malum autem per cogitationem occurrere potest etiam invito. Sed ad Dan pertinet exsurgens malum statim, cum per cogitationem pulsat in judicium adducere, diligenter discutere, deprehensum damnare, et deceptoriam cogitationem ex alia consideratione percutere, et tentantia mala ex tormentorum recordatione exstinguere. Vides jam, ut arbitror, quam recte hic filius Dan, id est judicium, vocetur, de quo solo dubitatur utrumnam populum suum judicare habeat, cum solus, si fieri posset, ne caeteri habeant quid judicent, non solum assidue sed et districte judicare debeat.
22
CAPUT XXII. De secunda speculatione, et ejus proprietate.
22
Sed, sicut ad officium Dan spectat per repraesentationem poenae reprimere exsurgentia vitia; sic ad Nephtalim pertinet per considerationem praemiorum inflammare desideria bona. Mirabiliter enim animum nostrum Nephtalim ad eorum desiderium accendit, quoties aeternorum bonorum imaginem ante mentis oculos adducit, quod tamen duobus modis facere consuevit. Utitur namque aliquando translatione, aliquando autem comparatione. Comparatione, quando ex praesentium bonorum multitudine vel magnitudine colligit illa futurae vitae gaudia, quot vel quanta esse possint. Verbi gratia: Inspecta saepe solis claritate( corporeo videlicet lumine) considerat quanta futura erit lux illa spiritualis, si tanta tamque mirabilis est lux ista corporalis. Quanta namque putas erit lux illa quae erit nobis communis cum angelis, si tanta est ista quam habemus communem cum bestiis! Qualis erit lux futura beatorum, si talis est praesens lux ista miserorum! Item multiplicitatem bonorum invisibilium conjicit ex multitudine bonorum visibilium. Quot ergo putamus ea esse? Sed quis ea possit dinumerare? Quot sunt oblectamenta oculorum, quot oblectamenta aurium caeterorumque sensuum? Quot sunt colores, quot odores, quot sapores? Si ergo tot sunt deliciae corporum, quot erunt deliciae spirituum? Si tanta possidemus in tempore, quanta sunt quae exspectamus in aeternitate? In hunc igitur modum utitur comparatione: utitur nihilominus, ut dictum est, translatione, quando rerum visibilium descriptionem transfert ad rerum invisibilium significationem. Verbi gratia: Audit in Scripturis nominari lucem, sicut de Deo scriptum est: Quia habitat lucem inaccessibilem. Quaerit ergo quae sit lux ista incorporea quam inhabitat invisibilis et incorporea Dei natura, et invenit quia lux ista est ipsa Dei sapientia, quia ipsa est lux vera. Sicut enim lux ista exterior illuminat oculos corporum, ita illa absque dubio illuminare consuevit oculos cordium. Ecce quomodo Nephtalim per rerum visibilium qualitatem surgit ad rerum invisibilium cognitionem. Patet ergo quam recte secundum utramque interpretationem Nephtalim dicatur. Nephtalim namque comparatio vel conversio interpretatur. Solet namque cognitam quamlibet rerum visibilium naturam convertere ad spiritalem intelligentiam. Quia ergo pene quidquid scriptum reperit, ad spiritualem intelligentiam convertit, recte conversionis nomen accepit. Et item quia assidue, ut dictum est, comparatione utitur, recte nihilominus Nephtalim, id est comparatio, nominatur.
23
CAPUT XXIII. Quid sit familiare, seu etiam speciale speculationi secundae.
23
Sciendum autem quia illud contemplationis genus, quod in pura intelligentia versatur, hujusmodi speculatione, quae per Nephtalim designatur, quanto subtilius, tanto nimirum excellentius esse cognoscitur. Habet tamen hujusmodi speculatio aliquid singulare valdeque notabile. Est enim prae caeteris rudibus quidem adhuc mentibus, minusque exercitatis, et ad intelligendum facilior, et ad audiendum jucundior. Siquidem haec meditanti facilius occurrit et audientem dulcius afficit. Est plane et promptior in meditatione, et affabilior in sermone. Unde et per Jacob de Nephtalim dicitur: Nephtalim cervus emissus, dans eloquia pulchritudinis. Cervus namque dicitur, propter currendi facilitatem; emissus, propter currendi aviditatem. Cervus animal velox nimis multum currere potest, et multum currere cupit, qui emissus est. Recte ergo, nisi fallor, Nephtalim, cervus emissus dicitur, quia per contemplationis gratiam multa percurrere valet, et propter contemplationis dulcedinem, multum ei currere placet. In tanta enim velocitate Nephtalim iste contemplantis animum( in hujusmodi tamen negotio aliquantulum exercitatum) nunc ad summa erigit, nunc ad ima deponit, nunc per innumera rapit, ut ipse animus, qui haec patitur, semetipsum saepe miretur felici magisterio edoctus quam convenienter Nephtalim noster cervus emissus dicatur. Notandum sane quam recte, non avi volanti, sed cervo currenti comparatur: nam avis quidem volando longe a terra suspenditur, cervus autem ad dandos saltus, terrae innititur, sed nec in ipsis suis saltibus, longius a terra separatur. Sic nimirum, sic Nephtalim, dum per rerum visibilium formam, rerum invisibilium naturam quaerit, quosdam saltus dare, non autem ad plenum volatum convalescere consuevit, quia in eo quod se ad summa erigit, rerum corporearum secum umbram trahens ima omnino non deserit.
24
CAPUT XXIV. Quanta sit jucunditas speculationis secundae.
24
Ecce quomodo sit cervus emissus. Sed quomodo dans eloquia pulchritudinis, fortassis hoc per exempla evidentius ostendemus, persuadebimus plenius. Vultis audire eloquia pulchritudinis, eloquia suavitatis, plena decore, plena dulcedine, qualia Nephtalim formare consuevit, vel qualia eum formare convenit: Osculetur me, inquit, osculo oris sui. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Quid, quaeso, dulcius hujusmodi eloquiis, quid jucundius invenitur? Quid talibus eloquiis libentius, quid avidius auditur? Ista verba carnale aliquid sonare videntur, et tamen spiritualia sunt quae per ipsa describuntur. Sic novit Nephtalim carnalia cum spiritualibus permiscere, et per corporalia incorporea describere, ut utraque hominis natura in ejus dictis inveniat unde se mirabiliter reficiat qui ex corporea et incorporea natura constat. Hinc est fortasse quod homini tam suaviter sapiunt, quod quodammodo, ut dictum est, utramque ejus naturam reficiunt. Illud autem in ejus dictis est valde mirabile dignumque admiratione quod tunc fere semper delectabilius blanditur, quando juxta litterae sensum nihil sonare videntur quale est illud: Capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad. Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro. Nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum, caput tuum sicut Carmelus. Haec et hujusmodi alia cum audiuntur, vel leguntur, jucunda valde esse videntur, et tamen in his omnibus, si solum litterae sensum sequimur, nil in eis invenimus quod digne miremur. Sed forte in hujusmodi dictis hoc est quod tam libenter amplectimur, quod ex jucunda quadam, ut ita dicam, litterae fatuitate ad spiritualem intelligentiam confugere coarctamur. Si ergo pensamus, iste noster Nephtalim quam sit expeditus in meditatione, quam sit jucundus in sermone, citius advertere licet quam recte de eo Scriptura pronuntiet: Nephtalim cervus emissus dans eloquia pulchritudinis.
25
CAPUT XXV. De gemina virtutum prole quae nascitur ex edomita sensualitate.
25
Sed haec interim filiis Balae dicta sufficere volumus; restat nunc de filiis Zelphae aliquid loquamur. Videns itaque Lia sororem suam Rachel de adoptiva jam prole gaudere, provocatur et ipsa ancillam suam viro suo tradere, ut possit et ipsa cum sorore sua de filiorum adoptione exsultare. Si igitur, ut superius dictum est, per Zelpham sensualitatem debemus accipere, quam aliam, quaeso, virtutis prolem potest ipsa gignere, nisi ut discat et in rebus prosperis temperanter vivere, et in adversis patientiam habere? Isti sunt Gad, et Aser, duo filii Zelphae, rigor videlicet abstinentiae et vigor patientiae. Gad itaque nascitur prior, Aser autem gignitur posterior, quia prius est ut temperantes simus ad bona propria; postea etiam ut fortes simus ad toleranda mala aliena. Haec est gemina virtutum proles, quam Zelpha quidem parit in dolore, verumtamen ad magnam beatitudinem dominae suae. Per abstinentiam siquidem vel patientiam caro quidem affligitur, sed ad magnam inde pacem et tranquillitatem animus componitur. Hinc est quod, nato Gad, Lia exclamat, dicens: Feliciter; et iterum Aser nascendo pronuntiat, dicens: Hoc pro beatitudine mea. Mea, inquit, non sua. Unde enim sensualitas per carnem exterius atteritur, inde cordis affectio ad puritatis integritatem reparatur.
26
CAPUT XXVI. De rigore abstinentiae, et vigore patientiae, et eorum proprietate.
26
Quanta enim putas pax cordis est, vel tranquillitas, nulla hujus mundi oblectamenta concupiscere, nulla ejus adversa formidare? Quorum unum per Gad adipiscitur, alterum per Aser obtinetur. Quid enim de hujus mundi oblectamentis concupiscat, qui oblata delectamenta amore abstinentiae recusat? Vel quid de hujus mundi adversis timeat, qui virtute patientiae roboratus de illatis etiam malis triumphat? Sicut de apostolis scriptum est: Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati; et sicut per Paulum praecipitur: In tribulatione gaudentes. Quid igitur illius gaudium imminuat, qui etiam de illata contumelia vel qualibet pressura exsultat? Ad beatitudinem ergo animi spectat, quidquid pro Dei amore caro durum tolerat. Unde enim corpus atteritur, conscientia exhilaratur. Et quo exterius videtur infelicior, eo interius constat esse beatior. Duo enim sunt ex quibus constat gaudium beatitudinis, carere eo, scilicet quod nolis, et habere quod velis. Felicem siquidem dicimus qui nil patitur quod nolit, et illum beatum judicamus cui suppetunt quae cupit. Qui igitur pro coelestium desiderio saeculi voluptatem odit, profecto per abstinentiam hostem suum ubique declinare poterit. Recte ergo rigor abstinentiae Gad, id est felicitas dicitur, qui ubique calcat saeculi blandimenta quae detestatur. Item qui pro amore Dei afflictionem corporis diligit, ubi, quaeso, non inveniat aliquid unde affligi possit? Si ergo jure beatus creditur, qui ubique invenit quod amat, juste vigor patientiae. Aser, hoc est beatus, nominatur, cui undique obviat quod desiderat. Ecce duo amatores, unus Dei, alter saeculi. Iste propter Deum diligit temporalem afflictionem, ille desiderat temporalem bonorum plenitudinem. Ille quidem ubique invenire potest quod propter Deum diligit, iste nusquam apprehendere potest bonorum plenitudinem quam sitit. Quis horum beatior? Item ecce alii duo, quorum unus odit mundi hujus adversitatem, alter autem detestatur mundanam voluptatem. Sed ubi, quaeso, vel ille hostem suum declinare poterit, vel iste inimicum suum calcare non possit? Quis horum, quaeso, felicior? Beatus, inquit Scriptura, qui post aurum non abiit, nec speravit in pecuniae thesauris. Et item: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Isti sunt Gad et Aser, quorum prior calcat mundanam gloriam, alter propter Deum libenter patitur mundi pressuram. Valde itaque notandum et profunde retinendum quod Scriptura sacra abstinentiae laborem non calamitatem, sed felicitatem appellare voluit, et patientiae rigorem non miserum, sed beatum appellare decrevit. Hoc autem breviter hic commemorare volumus, quod per Gad non solam illam quae in cibo et potu est abstinentiam intelligere debemus; imo per Gad et Aser intelligimus omnis superfluae delectationis, aut cujuslibet corporalis afflictionis abstinentiam vel patientiam, in omnibus quae per quinque sensus carnem delectant aut cruciant.
27
CAPUT XXVII. Quod sensualitatis appetitus non temperatur, si imaginationis evagatio non restringitur.
27
Sed quando, quaeso, Lia ancillam suam viro suo traderet, vel tales filios adoptaret, nisi sororis suae exemplo provocata fuisset? Prius enim semper est ut ancilla Rachel redigatur sub viri potestate quam ancilla Liae. Si enim imaginationis evagatio quae fit per inutiles cogitationes prius non reprimitur, absque dubio sensualitatis appetitus immoderatus minime temperatur. Qui igitur vult corporalium voluptatum desideria temperare, prius assuescat carnales delicias nunquam, vel saltem raro cogitare. Profecto namque quanto talia rarius cogitaveris, tanto rarius, tanto tepidius nimirum ea desiderabis. Haec, nisi fallor, est causa cur sub virili dominio prior incurvetur Bala quam Zelpha. Patet nihilominus quod de Gad et Aser abstinentia, videlicet et patientia, nunquam adoptivos filios faceret, nisi sororis suae Rachel adoptivam sobolem assidue cerneret. Quis enim unquam affectioni cordis posset persuadere mundi hujus prospera contemnere, et ejus adversa formidare, nisi suggerentibus Dan et Nephtalim futurae vitae tormenta, vel praemia aeterna, non solum frequenter, imo pene indesinenter cogeretur aspicere? Nunc autem per assiduam considerationem futurorum malorum facile ei persuadetur contemptus praesentium bonorum. Et iterum per jugem contemplationem aeternae felicitatis inflammatur ad voluntariam tolerantiam pressurae temporalis. Hoc est, ut arbitror, cur Dan et Nephtalim prius nascantur, et cur Gad et Aser posterius generentur.
28
CAPUT XXVIII. Quomodo per abstinentiam et patientiam animus roboratur ad omnem obedientiam.
28
Natis itaque Gad et Aser, jam tempus instat quo Ruben mandragoras inveniat, si tamen eum foras exire non pigeat. Sed cur eum velle exire dubitemus, quem jam ad exeundum, vel introeundum idoneum esse cognoscimus? Credendum est enim eum post tot natos matris suae, post tot liberos Balae vel Zelphae, jam adultum, et posse et velle ad patris sui imperium exire et intrare. Sed, si per Ruben, ut superius dictum est, timorem Dei accipimus, quid per ejus introitum vel exitum accipere debemus? Quid est eum vel intus esse, vel foras exire? Ruben intus est, quando in secreto cordis in conspectu Dei de nostra conscientia trepidamus. Ruben tunc foras exit, quando propter Deum hominibus etiam nos ad omnem obedientiam inclinamus. Timere itaque Deum propter seipsum, homines autem propter Deum est Ruben nunc intus morari, nunc foris inveniri. Exit ergo Ruben tempore messis triticeae, quando ex imperio obedientiae exercet se in operibus justitiae. Sed, quando putas Ruben ad perfectam obedientiam convalescere, nisi eum Gad et Aser( id est amor abstinentiae et patientiae) ad contemptum voluptatis, vel ad tolerantiam tribulationis animasset? Duo enim sunt quae solent imperfectionem obedientiae praepedire, id est ne cogamur vel amata deserere, vel aspera tolerare. Sed, si semel animus amore abstinentiae vel patientiae perfecte incaluerit, protinus Ruben ad omnem obedientiam absque ulla contradictione se subdit. Qui enim tam adversa perpeti quam in prosperis non delectari apud semetipsum statuit, quae difficultas ejus obedientiam ulterius minuere poterit? Si enim dura et aspera quaeque pro Dei amore etiam per memetipsum appeto, cur non magis haec ex adjuncta obedientia ad majoris meriti gloriam tolero? Recte ergo post natum Gad et Aser Ruben exire dicitur, quia timor Domini ex voluntaria abstinentia et patientia ad omnem obedientiam roboratur.
29.1
CAPUT XXIX. Quomodo ex abstinentia, humana laus surgit, et quam caute ejus appetitus temperandus sit.
29.1
Sed quantus qualisque bonae opinionis odor de seipso circumquaque spargitur, qui nulla modestia, nulla inopia a studio obedientiae praepeditur? Hae sunt mandragorae quas Ruben invenit, quas ab ipso mater ejus Lia accepit. Quid enim per mandragoras quae odorem suum solent late spargere, nisi bonae opinionis famam debemus accipere? Quas quidem tunc Lia accipit, quando oblata laus affectum tangit, quando in laudis suae praeconiis animus afficitur, et in aura popularis favoris perversae delectatur. Harum partem Rachel petit, Lia concedit, ut virum accipiat, quae prolis desideria flagrat. Mentem etenim quae, suadente ratione, appetitum vanae laudis non temperat, profecto Spiritus sanctus ad virtutis prolem minime fecundat. Unus itaque Spiritus est qui utramque sororem prolis fecunditate ditat, quia idem Spiritus et rationem ad veritatis cognitionem illuminat, et affectionem ad virtutis amorem inflammat. Suadet ergo affectioni ratio humani favoris appetitum sub uno moderamine temperare, si ad multiplicandam virtutum prolem cupit de divini Spiritus copula gaudere. Mandragorarum itaque possessio sub Rachel potestate redigitur, quando laudis appetitus sub rationis dominio moderatur.
29.2
Notandum sanc quam temperate Rachel non mandragoras, sed mandragorarum partem petat: nam nec hoc rationem latet valde esse difficile ut animus quamvis renitens ex oblata laude non hilareseat. Debet itaque amor humanae laudis prius temperari; postmodum, si posset fieri, debet etiam penitus abscindi. Unde est quod Rachel partem mandragorarum petiisse legitur; Lia vero postmodum ad Jacob loquens, non de sola parte gloriatur. Ad me, inquit, intrabis: mercede enim conduxi te pro mandragoris filii mei. Pro mandragoris, inquit, non pro parte mandragorarum filii mei. Absente adhuc viro, vix Lia partem concedit, sed in ejus adventu ejus desiderio uberius accensa, nihil sibi ex eis ulterius reservari voluit. Sic nimirum mens hominis dum spirituali dulcedine tangitur, quidquid prius de humana laude concupierat libenter obliviscitur. In hunc modum mandragorae utiliter de possessione Liae, rediguntur sub Rachel potestate. Novit enim Rachel quam Lia mandragoris melius uti: nam quidquid affectio cordis usurpat ad laudem sui, rectius sane ratio retorquet ad gloriam Dei. Sed quid hoc dicimus esse quod prae caeteris filiis Liae, Ruben bonae opinionis mandragoras potuit invenire.
30.1
CAPUT XXX. Unde maxime soleat laus surgere, et quod vera laus sit de recta voluntate.
30.1
Sed scimus quia virtutum opera quae caeteras virtutes nutriunt, pene semper humilitatem exstinguunt. Solent enim quae per Gad et Aser fiunt hominibus miranda, abstinentiae videlicet et patientiae opera, operantem non timidum, sed tumidum reddere; non tam humilem, quam contumacem efficere. Quid igitur amplius mirandum? quid magis omnium laude praedicandum, quam cum unde in aliis saepe exstinguitur, divini timoris reverentia non minuitur, sed augetur? Quia ergo solemus singulari laude efferre, quem videmus etiam post virtutum opera non solum de Dei, sed de hominum parva offensa non parum trepidare, recte Ruben mandragoras post natos Gad et Aser invenisse dicitur; quia quemlibet ex operibus praeclaris ad tumorem non ad timorem profecisse miramur.
30.2
Notandum sane quod hae, de quibus locuti sumus mandragorae, nec post natos tot Liae, nec post geminos liberos Balae, sed post nativitatem filiorum Zelphae statim leguntur inventae. Ad filios namque Liae voluntates, ad filios Balae cogitationes, ad filios Zelphae pertinent actiones. Voluntates itaque seu cogitationes, quamvis rectas, quantumlibet utiles, quomodo miramur, vel quando laudabimus quas minime videmus? Et quamvis vera laus sit de recta voluntate, eam tamen non laudamus nisi appareat in opere. Per opus enim bonum bona voluntas innotescit, ut jure bonae opinionis laudem, quasi quasdam late fragrantes mandragoras invenire possit. Quasi ergo post partum Zelphae, proles Liae mandragoras invenire creditur, quando voluntas bona, per bonum opus manifesta, miris laudum praeconiis undique honoratur.
31
CAPUT XXXI. Quomodo virtutibus praedictis muniatur tam disciplina cordis, quam corporis.
31
Hoc autem de duarum istarum filiis ancillarum non negligenter praetereundum, sed jugi memoria retinendum, quod ex eorum jugi vigilantia vigilique custodia, conscientiae nostrae civitas mire custoditur, multumque progreditur. Primogenitus namque Balae eam componit intrinsecus; primogenitus vero Zelphae munit eam extrinsecus. Per Dan reprimuntur mala intus exsurgentia; per Gad repelluntur mala exterius insurgentia. Omnes namque scimus, quia omnis tentatio surgit, aut exterius, aut interius: interius, per cogitatum; exterius, per sensum. Modo enim intus per cogitationem pulsat; modo de exterioribus per sensus irrumpere parat. Solet nimirum inimicus nunc ab intus ministrare consilia erroris, nunc a foris admovere incitamenta voluptatis. Sed, quia ad Dan pertinet disciplina cogitationum, ad Gad autem spectat disciplina sensuum, debet utique Dan evigilare ad discretionis judicium, Gad dimicare fortiter per abstinentiae exercitium. Unius est sedare civilem discordiam; alterius est repellere hostilem pugnam. Hic vigilat contra civium proditionem; ille contra hostium incursionem. Iste contra perfidiam, ille contra violentiam. Dan namque negligente, mens facile decipitur; Gad segnius agente, subito ad turpem delectationem rapitur. Sed quid interest utrum civitas cordis nostri per vim an per fraudem pereat, utrum discordia civilis an manus hostilis eam subvertat?
32
CAPUT XXXII. Quod disciplina cogitationum non possit custodiri sine disciplina sensuum.
32
Hoc autem nosse oportet, quia disciplina corporis, sine disciplina cordis, absque dubio inutilis est; disciplina vero cogitationum, sine disciplina sensuum, omnino observari non potest. Unde satis constat quia sine adjutorio Gad, qui contra exteriora vigilare debet, Dan, in componenda civium pace, intus inaniter laborat. Quid enim juvat, judicante Dan populum suum, assidue causam discordiae amputare, nisi studeat Gad per portas sensuum irritamenta vitiorum( quemdam videlicet quasi hostilem exercitium) non admittere? Quamvis enim Dan assidue in throno judicii resideat, quamvis rixas altercantium cogitationum indesinenter componat, frustra utique in componenda civium discordia desudat, nisi eodem studio Gad ad civitatem nostram per sensuum disciplinam muniat, et hostilia vitiorum agmina abstinentiae praelio acriter feriat. Unde etiam scriptum est: Gad, accinctus praeliabitur ante eum. Tunc enim utiliter Dan contra proditorum perfidiam intrinsecus vigilat, cum Gad extrinsecus occursantes hostes excludit et oppugnat. Prius itaque Gad accingitur, ut fortiter postmodum praelietur. Gad procul dubio tunc se accingit, quando sensuum dissolutionem per disciplinam restringit. Tunc Gad forti praelio dimicat, quando desideria carnalia per carnis mortificationem trucidat. Magna namque hostium strages efficitur, citiusque odiosus ille vitiorum exercitus in fugam convertitur, cum sensus corporis per disciplinam ab evagatione restringitur, et appetitus carnis per abstinentiam a voluptate refrenatur. In hunc itaque modum, ut omnes experiri possumus, Dan civitatem nostram componit intrinsecus, Gad munit extrinsecus.
33
CAPUT XXXIII. Quomodo in cordis custodia vicissim sibi virtutes praedictae cooperentur.
33
Assistunt autem et eis fratres sui, non segnes quidem ad auxilia ferenda, Nephtalim intus cum Dan in civium pace componenda, Aser exterius cum Gad in violentia hostium expugnanda. Gad itaque et Aser vigilant contra hostes; Dan et Nephtalim solliciti sunt circa cives. Hinc ergo Dan minatur; illinc Nephtalim blanditur. Dan terret minis, Nephtalim fovet promissis. Ille punit malos, iste remunerat bonos. Unus gehennae terrore corda perterret, alter spe felicitatis aeternae animos demulcet. Quantum ergo putas Nephtalim iste, dans eloquia pulchritudinis, fratrem suum in tali negotio adjuvat, qui animos auditorum dulcedine eloquii sui, pene absque mora, quo vult inclinat? Adjuvat et Aser exterius nihilominus fratrem suum, muniuntque ambo civitatem contra hostium incursum. Hic latus unum protegit, ille alterum defendit. Gad certat in dextro, Aser dimicat in sinistro. Gad insidiatur, mundi hujus prosperitas; Aser vero persequitur, mundana adversitas. Sed Aser hosti suo facile illudit, dum partem tuetur, alta patientiae rupe munitam conspicit, et idcirco de tuto stationis loco hostes suos tam inaniter quam ab imo reluctantes deridet ac despicit. Unde fit ut eum hostes sui sua impugnatione non tam vexent quam ei triumphandi assidue materiam ministrent. Hinc est quod, spretis suis impugnatoribus( mundanis videlicet adversitatibus), in fratris sui persecutores( carnales scilicet delectationes) totus effertur, et eos magna animadversione persequitur. Tantus autem terror impugnatores Gad subito invadit, cum ei se Aser in praelii sui certamine adjungit, ut omnes absque mora ad fugam se convertant, cum nec ad horam quidem, vicissim sibi fratribus auxilium ferentibus, resistere audeant. Veri utique animae hostes carnales sunt delectationes. Sed quis, quaeso, locus pravae delectationi inter tormenta relinquitur, quae iste noster Aser propter Deum non solum patienter ferre, sed etiam ardenter appetere comprobatur? O quam recte Aser, id est beatus, dicitur, secundum illam Domini sententiam: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam!
34
CAPUT XXXIV. Quod perfectam patientiam semper comitatur misericordia.
34
Quis illud Dominicum praeceptum: Dimittite, et dimittetur vobis, tam magnifice implere potuit? Quis tam facile, quis tam ex corde sibi illatas injurias ignoscere, valuit, quam qui de corporis sui cruciatibus exsultare magis quam contristari didicit? Utquid enim inimicos non diligat, cur eis libenter non indulgeat, qui hoc ei inferunt quod desiderat? Magis itaque quam suo corpori, suis miseretur persecutoribus, ut sit iterum atque iterum beatus: Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. O virum gloriosum, o terque quaterque beatum! Beatus, propter justitiae esuriem; beatus, propter voluntariam passionem; beatus, propter mansuetudinem; beatus, propter misericordiae compassionem. Sicut enim beati, qui esuriunt et sitiunt justitiam; sicut beati, qui persecutionem patiuntur propter ipsam; sic nihilominus beati mites, beati misericordes. Et hic noster Aser, ut sit veraciter multipliciterque beatus, justitiam ardenter sitiens, propter ipsam libenter patitur, nesciens irasci, facile miseretur. Quamvis enim multum esuriat panem justitiae, dedignatur tamen eum comedere, nisi sit conspersus oleo misericordiae. Ex multa divitiarum etenim affluentia quae sibi superabundant, ex spoliis hostium pro frequenti victoria, multum est delicatus effectus; nec ei jam sapit panis ullus, quantumlibet nitidus, nisi sit oleo conspersus, in tantum ut de eo Scriptura manifeste denuntiet, dicens quia Aser, pinguis panis ejus. Quis putas sic deliciis affluit ut ipse, ut veraciter possit psallere: In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis?.
35
CAPUT XXXV. Commendatio perfectae patientiae.
35
Quantum namque putas Aser iste abundat divitiis spiritualium consolationum, quantumve affluit deliciis spiritualium gaudiorum, cujus divitias quaelibet adversitas non tam minuere quam augere solet, cujus delicias quodvis tormentum nec saltem interpolare valet. Nam quanto durius premitur exterius, tanto delectabilius gloriatur interius. Hae sunt illae deliciae, quas tantum sitiunt, quas tam gratanter accipiunt, non dico pauperes et ignobiles, sed etiam ipsi reges vel principes. Mentior, si haec de ipso ipsa Scriptura non loquitur. Aser, inquit, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. Quod enim putamus suaviter pascuntur, quam mirabiliter credimus delectantur, non quilibet reges, sed illi utique vere reges, quibus ille Rex regum et Dominus dominantium restituit imperium corporis sui, et quibus distribuit regnum Patris sui; talibus, inquam, regibus, quam putamus dulce sit, quam intime eis sapit, cum videant hominem justitiae amore tormenta non timere, et inter ipsas persecutiones pacem cordis animique tranquillitatem non amittere. Si enim gaudium est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quanta tunc solemnitas erit super quolibet justo, pro justitia libenter moriente? Vere Aser pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. O qualis panis, panis ejus! O quales deliciae, deliciae ejus, quae tantum sapiunt regibus, regibus talibus! Certe reges isti jam ad nuptias Agni introierunt, jam ad illud aeternum convivium sederunt, jam illo angelorum pane, deliciisque aeternis vescuntur, jam torrente voluptatis inebriantur, et adhuc hujus Aser delicias insatiabiliter esuriunt, et usque hodie esurientes, et sitientes justitiam, in tanta coelestium gaudiorum abundantia hanc suam famem vel sitim sedare non possunt. Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. Quam putas largus esse potest in necessitates pauperum, cui superabundat parare delicias regum? Quantum putas mirantur, quantumve gratulantur in ejus constantia, quos viventes adhuc in valle lacrymarum premit infirmitas sua, si tantum delectantur in ejus operibus illi etiam quos jam absorbuit felicitas illa aeterna? Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. Et unde ei tanta divitiarum abundantia, tanta deliciarum copia, nisi, ut dictum est, de hostium spoliis in tam frequenti victoria? Constat namque quia quanto amplius atteruntur hostes justitiae, tanto uberius cumulantur gaudia conscientiae: Gloria et divitiae in domo ejus, ait Psalmista. Et Apostolus de hujusmodi gloria et divitiis, quasi exponendo, loquitur ita: Gloria nostra haec est: testimonium conscientiae nostrae. Haec est domus, vel civitas illa, conscientia videlicet nostra, in qua spiritualium bonorum divitiae abundant, cum eam praedictarum ancillarum filii vigili sollicitudine custodiunt: Dan videlicet et Nephtalim satagentibus in confirmanda pace civium, Gad et Aser viriliter agentibus in expugnatione hostium. Horum namque prudentia cives pacificantur, illorum constantia hostes expugnantur.
36
CAPUT XXXVI. Quomodo, vel quo ordine oriatur verum gaudium.
36
Hostibus itaque fugatis, civibusque pacificatis, nil jam obstat, ut arbitror, quin illa nostra civitas experiatur quae sit illa Dei pax quae exsuperat omnem sensum; vel quam sit magna multitudo dulcedinis, quam abscondit Deus diligentibus se. Abscondit, inquit. Quid ergo mirum, eam si quilibet mundi amator nescit, quam Deus diligentibus se abscondit? Qui enim in bonis falsis et deceptoriis spem figunt, quae sint vera bona invenire non possunt; unde est quod dicunt: Quis ostendit nobis bona. Est enim manna absconditum, et nisi gustantibus, omnino incognitum. Est namque hujusmodi dulcedo, cordis, non carnis; unde nec eam noscere potest quilibet carnalis: Dedisti, inquit, laetitiam in corde meo( ibid). Corporales deliciae, sicut et ipsum corpus, corporeo oculo videri possunt; delicias cordis, sicut nec ipsum cor, oculi carnis videre nequeunt. Qua ergo ratione spirituales delicias cognoscat, nisi qui ad cor suum intrare, et intus habitare non dissimulat? Unde et ei dicitur: Intra in gaudium Domini tui. Hoc itaque internum gaudium, spiritualibus solis; illa dulcedo, quae intus sentitur, est ille filius Liae, qui ei quinto loco nascitur. Est enim gaudium, ut superius jam diximus, unus de principalibus affectibus. Hic autem cum ordinatus est, recte inter filios Jacob et Liae annumerari potest. Ordinatum autem et verum gaudium veraciter tunc habemus, quando de veris et internis bonis gaudemus. Ad talis prolis desiderium Apostolus nos animare voluit, cum dixit: Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete. Et Propheta: Laetamini in Domino, et exsultate, justi, et gloriamini, omnes recti corde. Pro tali prole Lia mandragoras libenter contempsit, ut talem filium habere possit. Mens etenim, quae in laude hominum delectatur, quod sit internum gaudium experiri non meretur. Recte autem post nativitatem Gad et Aser, Lia talem filium genuit; quia, nisi per abstinentiam et patientiam, mens humana ad verum gaudium non pertingit. Oportet ergo non solum falsam delectationem, sed etiam vanam perturbationem excludere eum qui vult de veritate gaudere. Qui enim adhuc in infimis delectatur, interna utique jucunditate indignus est; et qui vano timore perturbatur, spirituali dulcedine non potest perfrui. Falsam laetitiam Veritas damnabat, cum dicebat: Vae vobis qui nunc ridetis. Vanam perturbationem exstirpabat, cum auditores suos admonebat, dicens: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Horum autem unum abstinendo superamus, alterum patiendo calcamus. Itaque per Gad exstirpatur falsa delectatio, per Aser vero vana perturbatio. Isti sunt Gad et Aser, qui excludunt gaudium falsum, et introducunt gaudium verum. Jam, ut aestimo, nulla erit deinceps quaestio, cur hic talis filius Issachar dicatur, si quidem Isachar merces interpretatur. Quid enim aliud tot tantisque laboribus quaerimus? quid, inquam, aliud quam verum gaudium, tam perseveranti longanimitate exspectamus? Hujus mercedis toties quasi quasdam primitias, et velut arrham quamdam accipimus, quoties ad illud Domini nostri gaudium internum intramus, et ex parte aliqua gustamus.
37
CAPUT XXXVII. Comparatio interioris et exterioris dulcedinis.
37
Hanc autem internae dulcedinis degustationem Scriptura sacra nunc gustum, nunc ebrietatem vocat, ut quam sit parva, vel magna ostendat, parva quidem ad comparationem futurae plenitudinis, magna autem in comparatione cujuslibet mundanae jucunditatis. Praesens etenim spiritualium virorum delectatio futurae vitae gaudiis comparata, quantumlibet excrescens invenitur parva, in cujus comparatione tamen omnis exteriorum delectationum suavitas est nulla. O dulcedo miranda, dulcedo tam magna, dulcedo tam parva! Quomodo non magna? quae mundanam omnem excedis. Quomodo non parva? quae de illa plenitudine vix stillam modicam decerpis. Modicum quidem de tanto felicitatis pelago mentibus instillas, mentem tamen quam infundis, plene inebrias. Merito tantillum de tanto, gustus quidem dicitur, merito nihilominus quae mentem a seipsa alienat, ebrietas nominatur. Gustus ergo est, et ebrietas jure dici potest: Gustate, inquit Propheta, et videte quoniam suavis est Dominus. Et Apostolus Petrus: Si tamen gustatis quoniam dulcis est Dominus. Et de ebrietate idem Propheta: Visitasti terram, et inebriasti eam. Audi hominem hac ebrietate madentem, et quid circa se agatur omnino ignorantem: Sive in corpore, inquit, sive extra corpus, nescio, Deus scit. Quomodo putas inebriatus erat, quomodo mundus ei in oblivionem venerat, qui seipsum nesciebat?
38
CAPUT XXXVIII. Quid soleat impedire illud internum gaudium.
38
Hac utique dulcedine inebriari non merentur, qui adhuc carnalium desideriorum fluctibus agitantur: Visitasti, inquit, terram, et inebriasti eam. Quid putas est causae, quod solam terram Dominus dicitur inebriasse, cur non etiam et mare? Sed scimus quia mens, quae per varia desideria fluctuat, quam adhuc saecularium curarum procella exagitat, ad illud internum gaudium non admittitur, et illo torrente voluptatis non potatur, quanto minus inebriatur? Scimus quia mare semper fluctuat, terra autem in aeternum stat. Sic et caetera elementa semper in motu sunt, et sola terra stante, stare caetera nesciunt. Quid igitur per terram, nisi fixam cordis stabilitatem debemus accipere? debet igitur fluctuationem cordis restringere, et ad unius veri gaudii desiderium cogitationum affectionumque motus colligere, qui se cupit, vel credit illo verae sobrietatis poculo inebriandum fore. Haec est illa vere beata terra, mentis videlicet stabilitas tranquilla, quando mens in seipsa tota colligitur, et in uno aeternitatis desiderio immobiliter figitur. Haec est illa terra quam Veritas promittebat, cum dicebat: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Haec est illa terra de qua Psalmista promittens admonebat, et admonens promittebat: Inhabita, inquit, terram, et pasceris in divitiis ejus. Haec est illa terra quam iste Issachar, asinus fortis, vidit et concupivit, et in ejus concupiscentias mirabiliter exarsit: Issachar, inquit, asinus fortis habitans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod esset optima, et supposuit humerum suum ad portandum, et factus est tributis serviens. Oportet ergo nos transire de terra ad terram, de terra aliena ad terram propriam, de exsilio ad patriam, de gente ad gentem, et de regno ad populum alterum, de terra morientium ad terram viventium, si volumus experiendo nosse verum et internum gaudium. Concupiscamus et nos terram illam quam Issachar iste vidit, et concupivit. Si enim non vidisset, non cognovisset; et si non cognovisset, non concupisset.
39
CAPUT XXXIX. Quomodo interna dulcedo soleat animum et ad fortia roborare, et ad humilia inclinare.
39
Pro hac terra asinus factus, et fortis effectus, libenter supposuit humerum suum ad portandum, et factus est tributis serviens. Multum sibi subito viluerat, qui se asinum, animal videlicet pene prae caeteris vilius reputabat. Multum concupivit terram quam vidit, pro qua ad omnem laborem fortis perduravit. Viderat sane quod ad pulchritudinem terrae illius omnes justitiae nostrae erant ut pannus mulieris menstruatae. Viderat nihilominus quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. In uno ergo sibi vilis, in altero fortis effectus; de uno humiliatus, de altero roboratus, fortitudinis suae humerum ad omnem laborem libenter inclinavit, et in acquirenda divina gloria non sua, vero Regi dignum tributum persolvit. Vultis autem audire, et alterum simili ratione sibi viluisse, et ad omnem nihilominus laborem convaluisse: Ut jumentum, inquit, factus apud te. Et alibi: Propter te, inquit, mortificamur tota die. Ecce quam vilis, ecce quam fortis: vilis ut jumentum, fortis ad se mortificandum. Issachar asinus fortis habitans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod esset optima. Pene ergo, non plene, hanc morientium terram deseruerat; pene, non plene, illam viventium terram apprehenderat, qui inter terminos habitabat. Quia vilissimis, quia paucissimis hujus vitae bonis contentus erat, hujus terrae miserae extrema tenebat. Quia per frequentes mentis excessus perennis vitae bona praegustabat, illius beatae terrae initia tangebat. Issachar asinus fortis, habitans inter terminos, quia hujus vitae ad bona necessitatem non respuebat, hanc terram penitus non deserebat, quia futurae vitae nonnisi novissima quaedam capere poterat. Illam omnino non apprehendebat, et ideo inter terminos habitabat. Istam tolerabat ad necessitatem, illam concupierat ad jucunditatem, et idcirco inter terminos habitabat. Satagebat penitus istam deserere, nec poterat, ambiebat in illam totus intrare, nec valebat. Fecit ergo quod potuit, inter terminos habitavit. Quotidie ad illam nitebatur, quotidie ad istam relabebatur, et in hunc modum inter terminos morabatur. Issachar asinus fortis, habitans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod esset optima. Quid ergo mirum quod eam vidit, qui in ejus confinio habitavit? Quid, inquam, mirum quod vidit, quod visam cognovit, quod cognitam concupivit? Et idcirco supposuit humerum suum ad portandum, et factus est tributis serviens. Vidit, inquit, requiem quod esset bona. Requies ergo ibi est, et requies bona. Si enim ibi non esset, ibi eam minime vidisset. Et si bona non esset, propter eam humerum suum ad portandum minime supposuisset: Mansueti autem, ait Propheta, haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis. Ecce qualis terra. Pax ibi est, requies ibi est. Pax plena, requies bona; pax quieta, quies pacifica. Vidit requiem quod esset bona, et terram quod esset optima. In illa labor non est, sed ad illam sine labore perveniri non potest. Propter ipsam laboratur, sed in ipsa non laboratur. Extra hanc terram non invenitur requies vera; nullus penitus labor invenitur in hac terra. Duo sunt, terra et requies. Duo contra duo. Duo bona contra duo mala. Duo sunt magna mala, miseria et concupiscentia, poena scilicet et culpa. Duo magna bona, tranquillitas et stabilitas. Contra miseriam mentis tranquillitas, concupiscentiam cordis stabilitas. Nullam molestiam sentire, est bene requiescere. Nullis concupiscentiae fluctibus agitari, est procul dubio jam in terra morari. In terra tali, requies talis. Mens, quae ad internum gaudium nondum tota colligitur, quae sit vera requies minime experitur. Vae mihi misero, qui usque hodie vivo vagus, et profugus super terram; vagus, sequendo concupiscentiam; profugus, declinando miseriam. Semper deest quod concupiscam, ubique invenio quod fugiam. Concupiscentia me facit vagum, miseria me efficit profugum. Profecto terra mala, terra miseriae, talis terra in qua taliter vivo: terra miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis est et nullus ordo. Est procul dubio terra talis non stabilitas cordis, sed duritia et insensibilitas mentis: sed, Spiritus tuus bonus, Domine, deducet me in terram rectam. Et qualem denique Issachar vidit, et concupivit, eo quod esset ibi requies bona, et ipsa terra optima. O felicem, qui potuit, vel ad horam, malorum omnium oblivisci, et illa interna pace vel requie( saltem ad modicum) potiri! Felicem nihilominus, cui datum est dispersiones cordis in unum colligere, et in illo verae felicitatis fonte desiderium figere. Illud utique bonum, verumtamen hoc optimum. Juxta quod Issachar vidit requiem quod esset bona, et terram quod esset optima. Quia bonum quidem est longe esse ab omni malo, multo tamen melius, imo optimum inhaesisse summo bono. Novit hoc Issachar, et idcirco a tali terra longius discedere nolebat, sed habitans inter terminos in ejus vicinia manebat, cupiens et ambiens eam raptim quidem et furtim per raros saltem excessus tangere, sed et de illius terrae fructibus frequentius comedere. Est enim, ut nosse potestis, fructus terrae illius sublimis, fructus mirabilis, fructus singularis. Hujus siquidem terrae fructibus mens hominis saepius satiata, et aliquatenus impinguata, mirandum subito contra omnia pericula fortitudinem accipit, in tantum mox ad omnium vitiorum odium convalescit, ut parum jam ei sit nullum in seipso per consensum recipere, nisi studeat ea et in aliis viriliter persequi, et forti animadversione percutere.
40
CAPUT XL. Quomodo vel quo ordine oriatur in nobis odium vitiorum.
40
Sit ergo mox tam fortis contra omne periculum, quam ferox hostis vitiorum omnium. Hinc est quod post Issachar, Zabulon nascitur, qui habitaculum fortitudinis interpretatur. Quid enim per Zabulon intelligimus, nisi odium vitiorum. Odium bonum, odium ordinatum, odium vitiorum. Hunc procul dubio in nobis affectum Propheta ordinare cupiebat cum dixit: Irascimini, et nolite peccare. Quid est enim irascendo non peccare, et non peccando irasci, nisi homines utiliter non ad oculum amando, eorum vitiis indignari? Hunc habere se filium idem Propheta significabat, cum alias dixit: Perfecto odio oderam illos. Et alibi: Omnem viam iniquam odio habui. Hic est egregius ille miles Dei, qui bella Domini praeliari non cessat, et quem usitato vocabulo Scriptura sacra zelum Domini vel zelum rectitudinis appellat: Zelus domus tuae, Domine, comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Et iterum: Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. Et Elias: Zelo, inquit, zelatus sum propter Dominum. Et Phinees bellavit zelum Domini, et accepit sacerdotium aeternum. Sed unde istis putas fortitudo tanta, tam mira constantia? Elias solus contra centum quinquaginta prophetas Baal insurrexit, Phinees solus contra castra Madianitarum irrumpens, adulterantes gladio transverberavit. Ecce quantum roboris accipiunt, ecce quam fortes fiunt, qui de illius praedictae terrae fructibus comedunt, qui se interna suavitate reficiunt. Recte ergo post Issachar, qui merces interpretatur, Zabulon, id est habitaculum fortitudinis nascitur, quia post degustatam aeternae retributionis dulcedinem, animus contra tentationum argumenta mirabiliter roboratur, sua subito pericula parvipendens, Domini injurias fortiter ulciscitur. Hinc est quod Moyses, ille mitissimus omnium qui morabantur in terra, post quadraginta dierum jejunium, spiritualium deliciarum refectus satietate mirifica, in tantum subito zelum contra fabricatores vel cultores idoli exarsit, ut statim adjunctis sibi qui Domini erant, per medium castrorum, de porta ad portam percutiendo transiret, et hominum praevaricatorum tria millia in mortem prosterneret. Sic sic post Issachar Zabulon gignitur, quia per internae dulcedinis degustationem odium vitiorum generatur, et verae formidinis robur acquiritur. Iste est Zabulon, qui irascendo iram Dei placare consuevit, qui pie saeviendo dum hominum vitia percutit, eis quasi non parcendo melius parcit. Absque dubio nihil sic placet Deo, nihil sic placat Deum, quomodo zelus animarum.
41
CAPUT XLI. Quam sit rarum ex vero vitiorum odio, zelum rectitudinis habere.
41
O quam multi multas caeterarum virtutum proles ex Dei gratia mente conceperunt, et de se genuerunt, qui hunc filium habere non potuerunt! Quam multos hodie videmus spiritu pauperes, spe gaudentes, charitate ferventes, multum abstinentes, admodum patientes, ad zelum tamen animarum nimis tepidos, multumque torpentes! Alii, quasi ob custodiam humilitatis, delinquentes increpare non praesumunt; alii, ne charitatem fraternam perturbare videantur, peccantes arguere metuunt. Sic et alii aliis, et aliis adhuc modis, quod zelare pro Domino nolunt, virtutis hoc esse fingunt, vel virtutum esse credunt. Econtra multi, quod absque dubio agunt in spiritu furoris, agere se arbitrantur zelo rectitudinis, et quae veraciter exsequuntur odio hominum, exercere se putant vel simulant odio vitiorum. Sed, quaeso, interrogent qui hujusmodi sunt qui Zabulon jam genuisse se credunt, seipsos; quaeso, interrogent utrum in veritate diligant( quos quasi instigante Zabulon) tam acerbe castigant? Forte adhuc quae sint illae spirituales deliciae per experientiam scire minime potuerunt, ad quas eos quos arguunt vel flagellant, suis invitare flagellis, vel etiam increpationibus videri volunt. Illi enim pietate, potius quam crudelitate delinquentes, persequi credendi sunt, qui interna illa gaudia, ad quae eos tot doloribus invitant, per experientiam noverunt. Judam et Issachar, prius quam Zabulon, Liam peperisse legimus; et per Judam charitatem, per Issachar spiritualium gaudiorum experientiam significari jam diximus. Prius Judam et Issachar nasci necesse est, quoniam mens quae charitatis et internae suavitatis adhuc expers est, rectitudinis normam in suo zelo minime servare potest. Charitas enim docet quomodo tractare oporteat quos Zabulon castigat. Spiritualium notitia docet quae sit illa suavitas ad quam invitantur, vel etiam compelluntur, quibus exterius jucunditas( carnalis videlicet voluptas) interdicitur, pro qua saepe Zabulon urgente, durius arguuntur. Judas itaque docere debet modum, Issachar autem causam correptionis, ut, moderante Juda, fiat in spiritu lenitatis, et Issachar suggerente, fiat nihilominus causa utilitatis. Utilitatem eorum Zabulon quaerat, non suam, ut quod delinquentes ferit ad utilitatem sit, non ad vindictam.
42
CAPUT XLII. Quod sit officium veri zelatoris.
42
Debet autem Zabulon non solum delinquentes corripere, sed eos etiam tempore tribulationis contra persequentes defendere, alioquin verus zelus non est, nec Zabulon veraciter dici potest, si paratior est ad feriendum quam ad protegendum. Non enim frustra iste sextus idemque novissimus filiorum Liae habitaculum fortitudinis dicitur: nam Zabulon, ut superius jam dictum est, habitaculum fortitudinis interpretatur. Vide ergo quomodo domus inhabitantes quosque superius protegit, et ab omni parte cingit, et tamen nisi fortis et firmiter munita sit, habitaculum fortitudinis non erit. Sic nimirum sic perfectus zelus, ut Zabulon jure possit dici, imo veraciter esse, debet infirmiores contra aereas potestates doctrina et oratione protegere, et contra mundana pericula undique munire, et in utroque non solum infatigabilis, sed etiam insuperabilis perseverare. Vigilare ergo oportet hinc contra insidias diaboli, illinc contra pressuras mundi. Procul dubio quisquis es in utroque fortis, habitaculum es fortitudinis, et digne Zabulon dici mereris. Debet esse Zabulon promptior, imo semper paratior ad mala ferenda quam ad mala inferenda. Et quia habet necesse pro culpa quandoque subjectis irasci, amplius utique dolet, cum cogitur eos pro culpa percutere, quam cum cogitur pro eorum defensione punire. Libenter ergo se occurrentibus periculis objicit, et contra saevientium tempestatum procellas se sponte opponit. Alioquin, frustra in littore maris habitat, frustra in statione navium habitationem parat, si contra marina mundanae pressurae discrimina trepidat, nisi tempestatibus diu fatigatos, et tandem littoribus ejectos blande excipiat, et benigne foveat.
43
CAPUT XLIII. Quod veri zelatoris sit vigilare, non solum contra saevitiam, sed etiam contra fraudulentiam.
43
Zabulon, inquit, in littore maris habitabit, et in statione navium, pertingens usque ad Sidonem. Quae ergo causa est, putas, cur habitet in littore, nisi ut muniat extrema terrae, et utpote habitaculum fortitudinis protegat infirmiora membra Ecclesiae? Illorum ergo se periculis opponit, quos assiduis persecutionum procellis fatigari conspicit. Ut enim naufragantibus semper paratus sit ad ferendum auxilium, manet, ut de eo scriptum est, in statione navium. Diuturnis namque tentationibus oppressos, et quasi quaedam naufragia passos, et pene jam fractos scit blanda consolatione fovere, et ad statum securitatis erigere et ad quemdam quasi tranquillitatis portum revocare. In hunc itaque modum Zabulon in littore maris habitabit in statione navium, pertingens usque ad Sidonem. Extendens ergo se latius per littora maris, et huc illucque discurrens, dum undique vigilat circa suorum protectionem, dum ubique se parat contra hostium incursionem, pertingit etiam usque ad Sidonem. Sidon venatio interpretatur, per quam recte satis deceptionum fraudulentia intelligitur. Satagit ergo Zabulon iste non solum imbecilles quosque erigere contra furorem persequentium, sed quoslibet etiam simplices eripere de laqueo venantium. Ad Sidonem ergo usque pertingit, quoties versuti hostis insidias detegit, quoties fratrum falsorum fraudulenta consilia deprehendit: Qualium sermo, teste Apostolo, ut cancer serpit. Hic est enim ille laqueus venatorum, et quasi quoddam rete spirituum malignorum animas simplices venantium, lingua videlicet adulantium, lingua detrahentium, seminantium inter fratres discordias, concitantium iras, rixas. Pertingit ergo Zabulon usque ad Sidonem, quoties praevenit insidiatorem dolosam machinationem, sive malignorum spirituum, sive perfidorum hominum. Scimus enim fieri hujusmodi venationem animarum, aliquando per occultam suggestionem daemonum, aliquando per apertam persuasionem hominum. Verumtamen novit utramque Zabulon caute deprehendere, et in cautis detegere. Figit ergo fortitudinis suae habitaculum e regione maris, in confinio Sidonis, ut hinc vigilet contra saevitiam persequentium, illinc contra fraudulentiam insidiantium, et impleatur quod de eo scriptum legitur: Zabulon in littore maris habitabit, in statione navium, pertingens usque ad Sidonem.
44
CAPUT XLIV. Quale sit, vel quantum habere perfectum zelum animarum.
44
Cogitet qui potest qualis sit hic filius, quanta sit ejus virtus, cujus officio quisque non solum seipsum contra vitia munit, sed etiam alios a peccati laqueis eripere contendit, et quorum non potest malitiam in melius mutare, nititur saltem resistendo reprimere. Nescio si potest homo aliquid a Deo in hac vita majus accipere; ignoro an possit hac gratia interim majorem aliquam Deus homini conferre quam ut ejus ministerio perversi homines in melius mutentur, ut de filiis diaboli filii Dei efficiantur. An forte cuiquam magis videbitur esse mortuos suscitare? Ergone majus erit suscitare carnem iterum morituram, quam animam in aeternum victuram? Ergone majus erit carnem revocare ad gaudia mundi, quam animae restituere gaudia coeli? Ergone majus erit restituere carni bona transeuntia iterum peritura, quam animae reddere bona aeterna in aeternum mansura? O qualis dos, quanta dignitas talem gratiam a Deo accipere! Non debuit Dei sponsa a sponso suo dotem aliam accipere, non decuit coelestem sponsum sponsae suae dotem aliam donare, quam ut per adoptionis gratiam possit multos Deo filios gignere, et de filiis irae filiisque gehennae, regni coelestis haeredes ascribere. Merito ergo Zabulon nato exclamat mater ejus Lia: Ditavit me Deus dote bona. Videsne quale, quantumve sit zelum justitiae veraciter possidere, et vitiorum ex corde gerere, in veritate exercere? Qui talem filium genuit, cum Propheta fiducialiter psallit: Omnem viam iniquam odio habui.
45
CAPUT XLV. Quomodo, vel unde oriatur ordinatus pudor.
45
Sed nunquid post has sex virtutum soboles, saltem dabitur cuivis sine peccato vivere, ut saltem post vitiorum odium, possit sine vitio esse? Quis hoc praesumat? Quis hoc in hac vita vel sperare audeat cum apostolus dicat: Si dixerimus quia peccatum non habemus nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est? Quis est, ut de caeteris taceam, qui ipsa saltem peccata ignorantiae possit in hac vita plene deserere, perfecte devitare? Nunquid vel ipsi qui aliorum culpas corripiunt se ab omni peccati contagio penitus exuunt? Imo eos saepe per quos Deus aliorum errata corrigere disponit, ex magnae pietatis dispensatione graviter cadere permittit, ut ex propria culpa discant quam misericordes in aliorum correptione esse debeant. Sed quantum putas erubescunt, cum quali se humilitate deliciunt, cum se in id unde alios corripiunt, vel forte in aliquid gravius lapsos conspiciunt, qui aliis in statu rectitudinis formam praebere debuerunt? Quis putas digne pensare sufficiat quanta confusio corda eorum transfigat, cum in sua vita videant quod jure valeat ab ipsis etiam reprehendi, quos pro culpa eorum reminiscuntur a se saepe et acerbius corripi et durius castigari? Hinc est quod post Zabulon nascitur Dina, quia nimirum saepe nimium zelum, interveniente culpa, sequitur verecundia. Nihil enim aliud, intelligimus per Dinam nisi verecundiam, sed ordinatam; solum peccatum erubescere, est bonam, est ordinatam verecundiam habere. Sed qui Zabulon nondum gignere meruit, frustra Dinam se posse gignere credit.
46
CAPUT XLVI. Quis, vel qualis sit ordinatus pudor.
46
Disce prius peccatum odisse, et tunc illud incipies veraciter erubescere. Si veraciter odis, erubescis citius illud. Ille pudor verus esse cognosciutr, quem vitiorum odium praecedit et comitatur. Alioquin, si in peccato deprehenderis et deprehensus pudore confunderis, non te credo erubescere culpam, sed infamiam. Non enim verecundia talis descendit tam ab ipso peccato quam de famae detrimento. Non est ergo unde glorieris quasi Dinam genueris. Habent utique etiam homines perversi verecundiam, sed utinam bonam, utinam ordinatam! Nam utique si bonam haberent, perversi forsitan non essent. Peccatum etenim si perfecte erubescerent, non tam facile committerent. Qualis putas pudor est erubescere paupertatem, erubescere humilitatem? Illud non pudet eos erubescere ad quod docendum non puduit coelestem magistrum de coelo descendere: Discite a me, inquit, quia mitis sum, et humilis corde. At isti econtra magis abominantes quam sectantes humilitatem, multo amplius erubescunt habere sordidam vestem quam sordidam mentem. Quam multi hodie sunt, quos magis puderet in oratione fecisse barbarismum contra regulam Prisciani, quam protulisse mendacium in suo sermone contra regulam Christi. Sed quid haec de istis loquimur qui saepe sua etiam crimina jactant, quandoquidem illi etiam qui spirituales videntur, hunc pudorem haud facile superant? Saepe dum in praedicationis officio proximorum utilitati deserviunt, dum forte contra superbiam disputant, contingit eos saepe superbire, unde constat eos contra superbiam subtiliter disserere. Et si forte inter loquendum( quod fieri solet) brevem accentum producerent, magis eos fortassis puderet de vitio orationis, quam de vitio elationis. Crede mihi non est credendum hanc esse illam verecundiam quam intelligere debemus per Dinam.
47
CAPUT XLVII. Quam sit rarum habere pudorem verum.
47
Vultis adhuc melius nosse quam sit rarum humanam verecundiam perfecte calcasse, et hanc veram et ordinatam habere quodque est Dinam genuisse? Ecce de carnalibus omitto, cum spiritualibus tantum interim sit mihi sermo. Ecce quisquis es qui te credis jam Dinam genuisse, si cogeris coram multitudine nudo corpore transire, nunquid posses non erubescere? Cogita ergo si tantum confunderis quando immunda cogitatione in mente sordidaris. Cur te jactes amplius Dinam genuisse et ordinatam verecundiam habere, si minus erubescis pudenda cordis quam corporis? Si magis vereris vultum hominum quam conspectum angelorum? Siccine magis est erubescendum quod Deus fecit bene, quam quod tu male fecisti? Certe illas etiam corporis partes( quas pudenda vocamus) Deus fecit; pudenda autem cordis nonnisi tu fecisti. Diligenter ergo consideranti, recteque discernenti quam sit rarum, vel quam sit paucorum humanam verecundiam plene vicisse, et solam illam quae ordinata est possidere, non erit, ut arbitror, unde amplius quis admirari debeat talem prolem tam sero Lia concipiat, vel pariat.
48
CAPUT XLVIII. Quid sit proprium pudoris.
48
Sed ne de nominis ratione tacite praeteriisse videamur, Dina judicium istud interpretatur. Hoc itaque est illud judicium quo quisque a propria conscientia convenitur, convincitur, condemnatur, et digna confusionis poena multatur. Si enim sibi conscius non esset, non esset utique unde erubescere deberet. Et confusio quidem si nulla poena esset, non esset unde eam quisquam tam detestari, vel tantum devitare debuisset. Miro itaque modo mens cujusque de propria conscientia convicta, et condigna confusione dejecta, uno eodemque tempore ipsa contra seipsam dictat sententiam, ipsa de seipsa sumit vindictam. Hoc itaque est illud judicium in quo unus idemque est ille qui judicat, et ille qui judicatur; idem ipse qui condemnat, et idem ipse qui condemnatur; unus idem qui punitur et ipse qui punit. Non ergo sine causa fuit quod hoc tale judicium Scriptura sacra non sine demonstratione nominare voluit. Istud enim demonstrationem semper significat, et quid aliud haec adjectio quam animum audientis in admirationem excitat? Verum judicium mirabile dignumque admiratione, digneque pronuntiandum cum demonstratione, in quo quidem judicio quanto quisque seipsum ardentius diligit, tanto in seipsum acrius saevit; et quo parci sibi vehementius cupit, tanto minus ipse sibi parcit; quia quo amplius suam confusionem formidat, eo acerbius sua quemque confusio vexat. Sed hoc fortassis cuiquam mirandum videtur si haec inter alias virtutes digne annumeratur, cur per femineum, et non potius per virilem sexum exprimitur? Sed scimus omnes quia in feminis quam in viris, quamvis sit forma pulchritudinis major, est tamen ad opera virtutum constantia fortitudinis minor. Quis nesciat verecundia quantumlibet honesta cordis robur quantum emolliat, et quam saepe fortia opera praepediat, dum animus hominis ultra modum confundi devitat? Est itaque Dina non vir sed femina, non filius sed filia.
49
CAPUT XLIX. De utilitate et venustate verecundiae.
49
Et forte non sine causa fuit quod, post natum Zabulon, Deus Liae non filium, sed filiam donare decrevit, quae fratris audaciam blande mitigaret, et furentis animos blanditiis deliniret. Habet enim, ut ex praedictis apparet, Zabulon impetus vastos, et ingentes gerit animos. Sed sciunt, ut omnes novimus, feminae quam viri tumentes animos blandius alloqui, et iratis dulcius blandiri. Valde ergo opportunum videtur quod post Zabulon Dina nascitur, ut ex sororis lenitate fratris ferocitas temperetur. Multum enim per omnem modum zelantis animi impetum temperat, cum in seipso invenit quis unde erubescat. Haec utique est ratio, ni fallor, cur post Zabulon Dina nascitur, ut ejus modestia fratris sui impetus moderetur. Sed quia Dina nil utile, nil magnificum molitur, tribum in populo Israel facere non meretur. Imo etiam saepe, ut dictum est, dum plus justo confundi metuit, ad fortia et virilia non solum non convalescit, sed ea etiam praepedire consuevit. Sed quamvis pavida sit( utpote femina) ad opera fortitudinis invenitur, tamen provida et circumspecta ad custodiam honestatis; et quamvis nesciat placere per fortitudinem, novit tamen placere per formae pulchritudinem. Est enim Dina admirandae pulchritudinis et formae singularis, et quae intuentium oculos in sui admirationem facile trahat, et admirantium animos cito sua dilectione alliciat. Quis enim ignorat quomodo modestia verecundiae homines omnibus et commendabiles reddat, et amabiles efficiat? Unde namque est quod verecundos homines fere semper caeteris charius amplectimur, nisi quod, in eis dum verecundiae modestiam modestiaeque gratiam miramur, Dinae quodammodo pulchritudine allicimur, et pulchritudinis suae magnitudine in ejus amorem captivamur? O quam singularis hujus Dinae pulchritudo! quam celebris hujus dilectio, cujus pulchritudinem pene nemo non miratur, cujus dilectione pene nemo non delectatur! Hujus rei Sichem filius ille Emor testis sit, qui ei tam ardenti amore inhaesit, ut mallet omnes mares suos absque mora circumcidere quam illam non habere.
50
CAPUT L. Quomodo verecunda mens modestiae metas transgreditur, cum per superbiam et vanam gloriam corrumpitur.
50
O quam multi usque hodie sunt qui, quod pro Deo facere voluerunt, saepe pro amore Dinae efficere non differunt, et pudendorum superflua, quae pro Deo amputare debuerant, orta confusionis occasione, pro evitando verecundiae detrimento amputare non tardant, et malunt in amputandis vitae suae superfluis circumcisionis molestiam subire, quam impudentes videri, et sine verecundia esse! Sed quis est Sichem, vel quis pater ejus? Vel quid sibi volunt hujusmodi nomina Sichem, quod interpretatur humerus vel labor, et Emor quod sonat asinus? Sed si eorum facto consulimus, qui sint citius invenimus. Qui enim sunt qui solent non tam pro Deo quam pro Dina, non tam pro conscientia quam pro verecundia pudenda sua circumcidere: qui, inquam, alii erunt, quam amor propriae excellentiae et amor vanae gloriae. Talis filius de tali patre, de amore propriae excellentiae amor vanae gloriae. Attende nunc ergo hunc Emor, quam sit stultus; et invenies quam recte nuncupetur asinus. Videamus ergo unde extollitur, unde glorietur. Si de eo quod non habet, sed habere se credit, hac, quaeso, stultitia quid stultius excogitari potest? Si autem habet, audiat quid ei Apostolus dicat: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Et quidem accepisse non accipientis, sed veraciter est gloria dantis. Quid enim habet homo proprium nisi peccatum? Et quale erit gloriari de malo proprio, sive de bono alieno? Talis itaque gloriator, quam vere est stultus, tam recte appellatur et asinus. Sed et quod Sichem humerus vel labor dicitur, ad idem pertinere videtur. Humeris enim onera portamus, et hoc agendo utique laboramus. Supponit itaque Sichem humerum suum ad portandum, et libenter desudat, sed ad solum nomen sibi faciendum. Recolamus modo quod de Issachar legimus: Issachar, inquit, asinus fortis vidit requiem quod esset bona, et terram quod esset optima, et supposuit humerum suum ad portandum. Ibi Issachar asinum se reputat, et humerum suum ad portandum inclinat. Hic Emor asinus dicitur, et Sichem laboriosum humerum habere demonstratur. Videtis quia quidquid agitur pro laetitia vera, totum exercetur pro laetitia vana. Issachar laborat pro requie quam vidit. Sichem pro laudis vanitate quam concupiscit. Recte tamen non laboriosus, sed labor appellatur, quia per suum laborem ad veram requiem non perducitur. Quod autem recte labor dicatur, testatur labor hypocritarum, qui tantum laborant pro adipiscendo vano favore hominum.
51
CAPUT LI. Quomodo verecunda mens ab intentionis suae rectitudine dejicitur.
51
Hic itaque est ille Sichem qui egredienti Dinae occurrit, oppressamque corrumpit. Integritatem ergo quam intus fortassis conservare potuit, egressa amittit. Nam quoniam verecundiae venustas ab omnibus fere commendatur, laudatur, amatur, Dinam egredientem et intima sua deserentem, et quae eam humiliare consueverat infirmitatis suae memoriam cito obliviscentem, subito hominum laudes excipiunt, et eam, dum favoribus demulcent, corrumpunt. Dum enim in oblata laude delectatur, quid aliud quam per Sichem( amorem videlicet vanae gloriae) corrumpitur? Verumtamen tunc Dina corruptionis suae damna violentia quadam potius quam voluntate patitur, cum blandienti pravae delectationi quantum potest reluctatur. Toties enim Sichem quasi nolentem opprimit, quoties mentem corruptionis suae confusionem erubescentem, et idcirco fortiter reluctantem, etiam invitam usque ad turpem delectationem trahit. Sed quid putas causae accidit quae eam sua intima deserere, et ad exteriora vagari compulit, nisi quod saepe dum infirma nostra nimis erubescimus, unde forte alii easdem infirmitates in se sentiant, mirari incipimus, et videtur nobis quoddam solatii genus invenisse, si deprehendamus nos in nostra saltem dejectione vel socios habere? Inde fit ut incipiamus aliorum studia curiosius quaerere, nunc vultum, nunc gestum, totiusque corporis habitum frequenter circumspicere, eorum occulta ex aliorum relatu libenter addiscere. Dum igitur Dina in aliis animarum statum ex signis exterioribus deprehendere nititur, quid aliud quam sua deserens ad videndas mulieres foras egreditur, forisque vagatur? Dum ergo Dina mulierum formas curiose circumspicit, alias multum, alias minus pulchras nimirum invenit. Et dum secum tacita saepe comparat, quam multas pulchritudinis suae magnitudine longe antecedat, quid mirum si appetitus eam vanae gloriae vehementius pulsat? Cujus impetum dum resistendo repellere non sufficit, quid aliud quam viribus Sichem victa succumbit?
52
CAPUT LII Quomodo sub uno eodemque tempore unde una corrumpitur, inde aliae virtutes quandoque nutriuntur.
52
Notandum sane quod uno eodemque tempore et Dina corrumpitur, et ejus in suis pecoribus pascendis fratres occupantur. Mens etenim quae charitate caeterisque virtutibus pollet, sicut de suis malis dolere, sic et de proximorum bonis gaudere solet. Dum igitur proximorum vitam lustrando eorum bona considerat, suaque cum illorum bonis comparat, sicut non potest suis saepe favoribus non favere, sic et de aliorum eam bonis congratulari erit necesse. Mens utique pia dum aliorum profectum, aliorum defectum, horum infirmitatem, illorum perfectionem diligentius intuetur, variis nimirum, nunc his, nunc illis vicissim affectibus tangitur. Incipit ergo pro aliis timere, pro aliis dolere, de his bona, de illis meliora sperare. Videt in aliis quae diligat pro quibus et gaudeat invenit, et in quibusdam quae juste abhorreat, pro quibus et juste dolere debeat. In hunc itaque modum dum affectus boni simplicibus cogitationibus alludunt, quae ex inspecta et sibi complacita proximorum disciplina hinc inde occurrunt, quid aliud fratres Dinae, filii Liae, quam pecora sua pascunt? Videsne quomodo uno eodemque tempore aliud verus amor proximi, atque aliud operatur vanus amor sui? Verus amor proximi pascendis pecoribus fratrum pascua praestat, vanus amor sui corruptionis Dinae occasionem administrat. Quod autem res patrem non latet, etiam priusquam ad fratres sermo perveniret, quid aliud nobis insinuat, nisi quod corruptelae notitia animum prius per cogitationem quam per affectum pulsat? Sed cum res diutius in corde versatur, saepius per cogitationem replicatur, quandoque usque ad intima cordis penetrat, cordisque affectum transverberat. Cum igitur rei sollicitudine animus afficitur, variisque affectibus vicissim tangitur, jam usque ad filios Liae, fratres autem Dinae sermo pervenisse non dubitatur.
53
CAPUT LIII. Cum quanta instantia, vel cautela corrigenda sit intentio depravata.
53
Sed quomodo putas insaniunt, cum sororis suae corruptionem jam ignorare, vel saltem dissimulare ulterius non possunt? Quid enim de eis ait Scriptura, nisi quod irati sunt vade; et iterum quod essent soevientes ob stuprum sororis suae? Docet utique nos haec fratrum ira, vel potius insania, quantum sibi debeat quisque irasci, qualiter indignari, quomodo seipsum arguere, quam acriter increpare, cum se agnoscit conscientiam suam inani gloriatione foedasse. Debet ergo, quicunque est, ad sanandum mentis tumorem infirmitates suas ante oculos ponere, et culpas suas, sine quibus nemo hanc vitam transigit, ad memoriam revocare, quam inhonesta saepe in opere, quam indigna in ore, quam immunda versetur in cogitatione diligenter attendere, ut inde manifeste colligat quam multa in suis moribus invenire queat quae jure debeant amputari, si vere vult, et non impudenter gloriari. Cum igitur hujusmodi conditionis retractatio mente revolvitur, quid aliud quam cum filio Emor circumcisionis pactum statuitur. Nam quid est aliud dicere: Morum tuorum pudenda abscinde, quam masculorum tuorum praeputia circumcide? Et quid est dicere: Alioquin non poteris non impudenter gloriari, quam alioquin non poteris Dinae copulari? Si enim Sichem gloriatio, si digna verecundia, quid aliud erit gloriatio impudens, gloriatio sine verecundia, quam Sichem sine Dina? Recte autem inveteratae consuetudines quae difficile superantur, per masculinum sexum designantur. Isti sunt mares quos fratres Dinae circumcidi voluerunt; teste tamen Scriptura hanc circumcisionis conditionem Sichem in dolo proposuerunt. Ecce, ut facile advertere possimus, nullo modo marito tali sororem suam dare disponebant, et quamvis propositae conditionis conventionem explere potuisset, nullatenus tamen eum tali matrimonio dignum judicabant. Et quidem etiam si possemus omnia inhonesta nostra de nostra penitus vita amputare, et ab omnibus omnino mundari, nihilominus tamen deberemus non de nostris meritis, sed tantum in Domino gloriari. Et idcirco fortassis fratres Dinae dura ei proponebant, ut eum de sororis suae copula omnino desperarent. Sed paratior est Sichem quaelibet, vel quamlibet aspera tolerare quam adamatae Dinae divortia sustinere. Et fit quidem saepe quod et superius praelocuti sumus, ut ea quae ab animo extorquere non potuimus, quando pro Deo illa facere disponebamus, eadem nobis ipsa sit facile perficere, cum pro eis timeamus incurrere detrimenta verecundiae.
54
CAPUT LIV. Quomodo, vel quam caute oporteat intentionem mutare, et morum honesta non deserere.
54
Quid ad ista dicemus? An forte melius erit tacite gemere quam aliquid respondere, qui ista negare non possumus? Illud sane dixerim quod digne fratribus merito displicuit, merito eos placare non potuit circumcisio, quae non tam pro Deo quam pro Dina, non tam pro institutione divina quam pro verecundia humana fuit facta. Malum tamen in eis fuit justae severitatis modum excedere, et in ulciscenda injuria aequitatis mensuram minime servasse. Merito ergo Jacob inconsultam eorum audaciam redarguit, severitatemque tam indiscretam juste reprehendit. O quanto satius erat viros quamvis non tam pro Deo, quam pro Dina circumcisos ad verum Dei cultum paulatim perducere, quam inopinata et repentina morte percutere! Hinc itaque colligat, hinc diligenter attendat quomodo quisque debeat circumcisis suis parcere, quos tamen se meminit non propter Deum circumcidisse. Qui sunt istiusmodi circumcisi, nisi mores non bona intentione correcti? Nec tamen in talibus debemus morum honesta destruere, sed intentionem mutare. Errant ergo, utique errant qui abjiciunt opera bona, quamvis forte inchoata sint intentione mala. Erratuum ergo suorum ultores hujusmodi quid aliud faciunt, quam super circumcisos cum Simeon et Levi irruentes violenter occidunt?
55
CAPUT LV. Qua maxime consideratione debeamus intentionis depravationem castigare.
55
Opere pretium est illud etiam diligenter attendere quonam modo tam pauci tantam potuerunt stragem efficere. Sed nimirum adjuvit eos electa opportunitas temporis, quando ipsos circumcisos, et ab ipsis occidendos oppresserat acerbitas doloris. Ad hoc electus est circumcisionis dies ille tertius, in quo teste Scriptura, dolor solet esse gravissimus. Sed qui sunt isti dies, vel cur tantum dicuntur esse tres? Si per noctem ignorantia, recte per diem intelligitur notitia. Primus itaque dies est cognitio eorum quae sunt extra nos, secundus dies, cognitio eorum quae sunt intra nos; dies tertius, cognitio eorum quae sunt supra nos. Extra nos corporalia, intra nos spiritualia, supra nos divina. Eorum itaque qui se circumcidunt, verumtamen non propter Deum hoc faciunt, prima consideratio esse debet, vel potius esse solet, cum diligenter attendunt quid asperitatis extrinsecus pertulerunt. Secunda consideratio esse debet quid intus acquisierunt per tot cruciatus corporis, imo quantum intus veraciter perdiderunt per naevum sinistrae intentionis. Tertia consideratio erit quid retributionis de Deo exspectare debeant, quem simulatae servitutis obsequio non tam placasse quam exasperasse non dubitant. Primo itaque die considerationis primae recurrit ad memoriam amputata licentia amatae consuetudinis, et absque dubio dolor efficitur, dolor utique gravis; quia non relinquitur sine dolore quod possidebatur cum amore. Secundo die considerationis secundae invenit se animus per detrimenta corporis pervenisse ad damna mentis, et fit utique dolor quanto justior, tanto fortassis et gravior. Tertio die considerationis tertiae deprehendit se gravia pertulisse de sententia propria, sed graviora exspectare debere de sententia divina. Hic est ille dies tertius in quo, testante Scriptura, dolor solet esse gravissimus. Quantus enim putas dolor mentem transverberat cum diligenter considerat malum quod pertulit, malum quod commisit, malum quod promeruit, malum quod pertulit exterius in cruciatu corporis, malum quod contraxit intrinsecus in reatu criminis, malum quod promeruit divinitus in conspectu Creatoris. Profecto non solum graviter, sed etiam gravissime doluit quisquis inutiliter circumcisorum ad hanc diem pervenire potuit.
56
CAPUT LVI. Quod mens in omni corruptione sua debeat et patienter dolere, et de sua correctione non desperare.
56
Debet tamen mens sui criminis conscia et de sua infirmitate confusa, et patienter dolere, et de sua correctione non desperare. Oportet eam sane et dolere de corruptione et sperare nihilominus de correctione, ut per moderatum dolorem afflicta, et per spei fiduciam erecta, et satisfaciat de praeterito, et provideat de futuro. Superius autem jam diximus quomodo dolorem et spem per Simeonem, et Levi intelligere debemus. Isti sunt duo illi Dinae fratres Simeon et Levi injuriarum suarum ultores saevi, sed utinam quam fortes, tam forent et discreti! Ad Simeon pertinet satisfacere de eo quod malefactum est, ad Levi pertinet animum erigere ad id quod in posterum providendum est. Si ergo doles de corruptione, desperes autem de correctione, est tibi Simeon, sed solus. Si negligis de satisfactione praeteriti, speres tamen de cautela futuri, est ibi Levi, sed solus. Ad tantum ergo negotium necesse est ut uterque conveniat, et uterque alteri opem ferat.
57
CAPUT LVII. Quomodo, vel quam caute per exprobrationem peccati vel per exactionem debiti, debeat corrupta mens flagellari.
57
Sed considerandum est iterum quod saepe in eo quod fortiter agunt, modum justi libraminis excedunt, quod facile convincimus ex hoc eorum opere quod inter manus habemus. Arreptis enim gladiis, confoederatos sibi societatis pacto violenter occidunt, et pro unius pudicitia violata, tot virorum tam subitam stragem fecerunt. Gladius Simeonis exprobratio, gladius Levi est exactio. Solet enim Simeon corruptae menti exprobrare vehementer malum quod fecit, Levi vero solet vehementer exigere bonum quod fieri oportuit. Quid igitur aliud est eos his gladiis pugnare, quam exprobrationis et exactionis stimulis mentem flagellare? His stimulis quorumdam mens vehementer accensa, saepe inconsolabiliter plangit ea etiam quae nullo modo potest evitare. His stimulis exagitata ea etiam saepe inchoare praesumit, quae nullatenus valet consummare. Hinc illa quorumdam immoderata tristitia; hinc illa etiam indiscreta abstinentia, quae non solum vires corporis, verum etiam evacuant virtutem mentis. Quosdam etenim, saeviente Simeone, vidimus tam irrationabili tristitia absorberi, ut nullius possent aliquatenus consolatione relevari. Alios cognovimus per immoderatam abstinentiam tam graviter corruisse, ut nulla postmodum deliciarum copia, nulla coquorum diligentia posset eis satisfacere. Ecce bellatores isti( Simeon loquor et Levi) quomodo pugnant, qualiter se vindicant. Quid est enim aliud eos, arreptis gladiis, Dinae amatores interficere, quam exprobratione inevitabilium vel exactione impossibilium eo usque non solum vires corporis, verum etiam vigorem mentis attenuare, ut pro humana saltem verecundia non possit se mens a suis excessibus temperare? Unde eis recte per Jacob dicitur: Simeon, et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia, in consilium eorum non veniat anima mea, et in coetu eorum non sit gloria mea. O quales bellatores, qui dum fortiter egisse videri volunt, pacis suae socios tam crudeliter quam violenter occidunt! Vasa iniquitatis bellantia, sed in consilium eorum non veniat anima mea. O viros inconsultos, qui dum hic praesumunt quod efficere non possunt, illud etiam amittunt quod efficere potuerunt! In consilium ergo eorum non veniat anima mea, et in coetu eorum non sit gloria mea. Non est bona gloriatio ambulare in magnis, et in mirabilibus super se, quo possit quasi de sua gloriari virtute. Non est, inquam, hujusmodi bona gloriatio. In coetu ergo eorum non sit gloria mea: Quia, inquit, in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.
58
CAPUT LVIII. Quomodo per nimiam afflictionem mens quandoque usque ad impudentiam effrenatur.
58
Quid per virum nisi vigor mentis? quid per murum nisi disciplina intelligitur corporis? Vir itaque ille amator Dinae tunc veraciter occiditur, quando per afflictionem nimiam vigore mentis exhausto, usque ad apertam impudentiam animus effrenatur. Tunc amator Dinae absque dubio gladio perit, quando per afflictionis nimietatem vigor mentis eo usque deficit, ut a suis, ut dictum est, excessibus pro humana saltem verecundia se temperare non possit. Tunc murus destruitur, quando per immoderatam abstinentiam rigor prioris disciplinae penitus dissipatur. Sed hoc est in hujusmodi bellatoribus prae omnibus admirabile, imo supra omnia detestabile, quod nullius unquam quamlibet prudentis viri consilio acquiescunt, imo nec propriae saltem experientiae cedunt, nec tunc quidem cum jam incipiunt et corpore deficere, et corde tabescere. Quorum pertinacia maledictionis jaculo percutitur, cum ad illos per Jacob dicitur: Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio corum, quia dura. Mirabilis pertinacia, sed non minor insania, ab impetu cursus sui, a devio erroris sui, nonnisi solo impossibilitatis freno posse retineri. Ecce quomodo praeliari norunt vasa iniquitatis bellantia, ecce quanta faciunt, ecce quanta fiunt pro Dina. Pro Dina masculi circumciduntur, pro Dina circumcisi perimuntur. Totum hoc fit pro Dina, totum pro humana verecundia.
59
CAPUT LIX. Quod nec ordinata verecundia sit bona, nisi sit et moderata.
59
Sed miraris forte cum humanam verecundiam superius reprobaverimus, cur eam modo ad Dinam pertinere doceamus, cum per Dinam solam ordinatam verecundiam intelligere debeamus. Sed aliud est homines erubescere propter Deum, et aliud eosdem erubescere propter seipsos: Sic luceat lux vestra, dicit Scriptura, ut videant opera vestra bona, et glorificetur Pater vester qui in coelis est. Bonum est ergo erubescere infamiam, non tam ad nostram quam ad gloriam divinam. Et hoc est forte Dinam exire, hominum infamiam propter Deum erubescere. Nam tunc procul dubio Dina intus invenitur, quando de occultis etiam suis coram Deo conscientia nostra confunditur. Homines itaque propter Deum erubescere, est bonam verecundiam habere, et qualem non dubitamus ad Dinam pertinere. Verecundia itaque talis et ordinata est, et juxta aliquid recte humana dici potest. Revera tamen hujusmodi bona est, si non sit nimia. Certe si Dina adhuc parvula esset, vel intra thalami sui secreta seipsam cohiberet, corruptionis maculam non incurrisset, et tantorum malorum causa non exstitisset.
60
CAPUT LX. De principalium affectuum numero, et ordinandi modo compendiosa recapitulatio.
60
Haec est Dina quae post Issachar et Zabulon nascitur, quia post degustatum internae dulcedinis gaudium, et post verum vitiorum odium, quanto verius tanto vehementius quisque de sua infirmitate confunditur. Per Issachar etenim intelligimus gaudium conscientiae, per Zabulon odium malitiae, per Dinam venustatem verecundiae: et sunt quidem hi novissimi tres liberorum Liae. Quos si cum quatuor superioribus annumeramus, septem esse absque dubio invenimus. Principales enim affectus septem esse longe superius jam diximus: quos cum in nobis ordinamus in numerum virtutum redigimus. Primo itaque ordinatur timor, deinde dolor, post hos spes et amor. Post hos quatuor ordinantur laetitia et ira; novissime autem omnium verecundia. Itaque nihil aliud est Jacob hujusmodi liberos ex Lia genuisse, quam animum affectionis suae motus ordinando dignam virtutum sobolem de seipso procreasse. Per Ruben igitur primogenitum Jacob intelligimus ordinatum timorem, per Simeonem ordinatum dolorem, per Levi et Judam ordinatam spem et ordinatum amorem. Per Issachar autem intelligitur ordinata laetitia, per Zabulon ordinata ira, per Dinam ordinata verecundia.
61
CAPUT LXI. Quod affectus ordinati veraciter sunt boni, si sunt et moderati.
61
Sciendum autem quod affectus isti tunc veraciter creduntur boni, quando sunt non solum ordinati, sed etiam moderati. Saepe namque cum discretionis moderamen excedunt, virtutis nomen amittunt. Sed hoc fortassis melius per exemplum ostendemus, si de ipso fratrum primogenito exempla sumamus. Certe si timor immoderatus periculosus non esset, Jacob ad Ruben loquens minime dixisset: Effusus es sicut aqua; non crescas, quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. Si per Ruben debemus ordinatum timorem intelligere, cur, quaeso, jubet eum Jacob non crescere, nisi quia malum est in quolibet ordinato timore modum aequitatis excedere?
62
CAPUT LXII. Quibus modis timor mensuram aequitatis transgreditur.
62
Duobus autem modis hic filius aequitatis mensuram saepe supergreditur, aut quia circa unum aliquid minus extenditur, aut quia ad innumera, vel etiam inutilia passim dilatatur. Quis neget Judam post proditionis scelus jure timere debuisse? Sed illud in eo quis non videat supra omnia exsecrabile fuisse, quod, dum in suo timore modum servare noluit vel nescivit, semetipsum desperando malum quod corrigere potuit, detestabiliori exitu quam exordio cumulavit? Sed illa timoris nimietas quae se passim ad multiplicia rerum effundit facilius decipit: perfectis etenim viris quandoque subrepit. Quis namque praelatorum quamlibet perfectus dum subjectis suis vitae necessaria providet, ita sollicitudinis suae curas temperet, ut pro adversis rerum casibus nunquam plus justo formidet? Pertinet autem ad Ruben tunc tantum timor hujusmodi, cum surgit quidem, et non ex amore mundi, sed de dilectione proximi. Sed quis enumerare sufficiat omnes ancipites incommodorum casus hinc indeque surgentium, pro quibus eum trepidare cogit et si non sua, suorum saltem infirmitas subjectorum? Et quis non videat quam sit difficile, imo quam pene impossibile justae formidinis metas nunquam excedere? Inde fit saepe ut quanto quis prudentior, tanto inveniatur et sollicitior; et quanto quisque novit perspicacius circumstantium periculorum casus ancipites prospicere, tanto cogitur timidae sollicitudinis suae habenas multiplicius relaxare. De quo et illud convenienter intelligitur quod a Ruben per Jacob dicitur: Effusus es sicut aqua, non crescas. Solet enim per aquam quandoque carnis prudentia, sicut per vinum intelligi saepe specialis intelligentia. Haec aqua cuique tunc in vinum vertitur, quando aspirante Deo, per exterioris scientiae scalam ad invisibilium intelligentiam sublevatur, quando invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Hujusmodi cuique aqua eo amplius abundat, quo ejus animus in exteriorum scientia copiosius se dilatat. Haec utique aqua quanto uberius excrescit, dum omnia caute circumspicit, tanto procul dubio formidolosae sollicitudinis silvam densiorem gignit, et latius expandit, unde recte hic dicitur: Effusus es sicut aqua, non crescas. Cavendum itaque summopere est, cum mundanae scientiae aqua abundat, ne multiplicis sollicitudinis timor ultra mensuram excrescat.
63
CAPUT LXIII. Ad quam impudentem evagationem nimius timor mentem prostituit.
63
Certe cum Ruben adhuc parvulus esset, et annos pueriles ageret, patris sui cubile incestare non praesumpsit, vel quia non potuit, vel quia minime ausus fuit. Adultus tamen in tantam, ut de ipso legitur, prorupit audaciam ut patris sui corrumperet concubinam, Balam videlicet Rachelis ancillam. Sed si per Balam imaginatio intelligitur, quomodo putamus hujusmodi ancilla corrumpitur? Sed quae est Balae corruptio, nisi cogitationis, vel imaginationis inordinata et impudens evagatio? In tantum enim quandoque timor superfluus imaginationem, non dicam, corrumpit, sed prostituit ut in tempore quidem orationis a suis se fornicationibus temperare vix, aut omnino non possit. Cum enim prae nimia sollicitudine inter orandum etiam saepe mundanorum negotiorum phantasias mens per imaginationem recipit, quid aliud Bala quam ad fornicationes Ruben sinum suum expandit? Cogita nunc ergo quam sit ineptum, ut eo tempore quo debes pro aeternis malis removendis Domino supplicare, incipias temporalia tantum pericula prae oculis habere, et illa sola corde revolvere, illorum propter quae veneras oblivisci, illa quorum oblivisci debueras sola reminisci. Hinc est quod mens saepe, quae prius solebat per imaginationem sola sibi futurorum bona vel mala omni hora anteponere, postmodum per superfluum timorem subacta non possit vel ad modicum curarum saecularium incursus a cordis secretario excludere. Quia igitur saepe imaginatio per superfluum timorem ad tam imprudentem cogitationum evagationem deducitur, recte ad Ruben pater suus de corruptione Balae ei improperando loquitur. Effusus es sicut aqua, non crescas, quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.
64
CAPUT LXIV. De vi, vel efficacia timoris sine quo nec mala deserimus, nec bona inchoamus.
64
Sed ut de hoc affectu aliquid loquamur apertius, majorem prae caeteris sive ad bonum, sive ad malum efficaciam habere videtur. Siquidem ab illo frequenter a suo mens rectitudinis statu dejicitur, sed quolibet modo dejecta sine illo nunquam reparatur. Quis enim de quovis peccato quamlibet parvo sine timore liberatur? Sine timore mala nostra nunquam deserimus; sine timore bona operari, nec saltem inchoamus. Nonne de eo hoc illa verba Jacob manifeste loquuntur, si recte intelligantur ubi dicitur: Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, principium doloris mei, primus in donis, major imperio. Ubi et illud sequitur, de quo aliqua jam diximus: Effusus es sicut aqua, non crescas. Quomodo autem iste Ruben sit primogenitus, vel quomodo sit principium doloris ex superius jam dictis satis, ut arbitror, manifestum est; quomodo autem sit ejus fortitudo, et caetera quae de eo dicuntur, facile ostendi potest: Tu, inquit, fortitudo mea. Quis enim in illo unquam praelio victor exstitit, ubi spiritus adversus carnem, caro adversus spiritum concupiscit? Quis, inquam, tam numerosum concupiscentiarum suarum exercitum debellavit, si sine timore pugnavit? Recte ergo primogenitus, quia a timore Domini omne bonum inchoatur, recte fortitudo dicitur, quia per timorem Domini cor contra concupiscentias suas roboratur, recte principium doloris sui, quia timorem Domini utilis dolor comitatur. Ut enim animi dolor cuique suus sit, et sibi utilis existat, necesse est ut eum timor Domini praecedat.
65
CAPUT LXV. De principalitate timoris, et aliis affectibus qui quibus principentur.
65
Primus, inquit, in donis, major imperio. Inter omnia Dei dona quae ad salutem hominis spectare videntur primum et principale donum bona voluntas esse cognoscitur, per quam in nobis divinae similitudinis imago reparatur. Quidquid homo agat, bonum esse non potest, nisi ex bona voluntate procedat. Quidquid ex bona voluntate fit, malum esse non poterit. Sine bona voluntate omnino salvari non potes, cum bona voluntate omnino perire non potes. O donum mirabile! o donum singulare! Hoc est illud primum, vel principale donum quod primogenito Ruben tribuitur, quia absque dubio per timorem Domini voluntas mala in bonam commutatur. Cur itaque primus in donis non sit qui primum et principale donum accipit? Primum quia a bona voluntate bonum omne inchoatur; principale, quia bona voluntate hominibus utilius nihil datur. Primus in donis, major imperio. Quis hunc Ruben prae caeteris imperio majorem esse neget, qui caeteris omnibus fratribus suis persaepe etiam imperare solet? Ante ejus conspectum Levi cedit, quia superveniente timore spes cadit, ad ejus imperium saepe Judas secedit. Zabulon accedit quia, cogente timore, saepe charitas refrigescit, odium exsurgit. Ad nutum ipsius Issachar egreditur, et Simeon ingreditur, quia subintrante timore, saepe et gaudium excluditur, et dolor admittitur. Vidimus quomodo Ruben quandoque fratribus suis etiam imperare consuevit, videamus quomodo imperium suum prae caeteris latius extendit. Certe alia sunt quae amamus, alia sunt quae odio habemus, sed pro utrisque timere solemus, dum saepe ista amittere, illa formidamus incurrere. Dividunt itaque Judas, et Zabulon inter se regnum, sed Ruben se extendit ad totum, quia verus amor ad sola bona, verum odium ad sola mala, timor se effundit ad hoc, et ad illa. Zabulon in partis suae partem fratrem suum admittit Simeonem. Pro adversis siquidem dolemus, sed non pro omnibus, quia non omnia sustinemus. Levi quam Judas imperio est minor, multo tamen quam Issachar imperio est major. Plura enim sunt quae debemus diligere, quam quae audeamus sperare. Sed constat nihilominus copiosiorem esse materiam sperandi quam gaudendi, quia habita de quibus gaudemus pauca sunt ad ea quae habenda speramus. Judas itaque et Zabulon imperii sui magnitudine caeteros fratres vincunt, verumtamen ad mensuram Ruben extendere se minime possunt. Omnes itaque Ruben antecedit, qui caeteros primus longe post se relinquit. Omnia enim quae constat homines amare, sperare, odisse, pro quibus dolere, vel gaudere solent, multiplicis timoris causas ex se gignere valent. Saepe etenim circa unam rem quam diligimus, plures timendi causas invenimus. Quot modis siquidem perdi potest, tot timoris occasiones dare potest. Multum itaque regnum suum Ruben iste dilatat, sed vires ei administrat, non solum multiplicitas occultorum, sed etiam mutabilitas apparentium. De quo enim securus esse possum, qui nil habeo quod perdere non possum? Quando hic ad scientiae certitudinem pertingo, qui innumerabiliter plura nescio quam scio? Quia igitur timor caeteris affectibus latius diffunditur, recte Ruben fratrum comparatione imperio major esse perhibetur. Et ne crescat a patre suo prohibetur, sed eo videlicet tempore quo sicut aqua diffusus erat, quando jam patris cubile ascenderat, stratumque ejus jam maculaverat: Ruben, inquit, primogenitus meus, tu fortitudo mea, principium doloris mei, primus in donis, major imperio, effusus es sicut aqua, non cresces, quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. Ecce Ruben quantum malum praesumpsit, quia ultra modum excrevit. Cito magnum periculum incurritur, si timor noster per discretionem non moderatur.
66
CAPUT LXVI. Quomodo virtutes in vitia vertantur nisi per discretionem moderentur.
66
Sic et de aliis affectibus credere debemus, periculosos quidem esse, nisi eos intra aequitatis metas coerceamus. Certe quam malum sit dolorem et spem modum excedere ex praedicto Simeonis et Levi facto facile possumus advertere: de quibus per Jacob dicitur: Maledictus furor eorum quia pertinax, et indignatio eorum quia dura. Caute ergo circa omnes debet custodiri, ut non solum sint ordinati, sed etiam moderati. Timor enim nimius saepe cadit in desperationem, dolor nimius in amaritudinem, spes immoderata in praesumptionem, amor superfluus in adulationem, laetitia supervacua in dissolutionem, ira intemperata in furorem. In hunc itaque modum virtutes in vitia vertuntur, si per discretionem minime moderentur. Videsne quemadmodum caeterae omnes virtutem discretionis requirant, ne virtutis nomen amittant.
67
CAPUT LXVII. Quomodo, vel quam sero oriatur discretio cum sit prima proles rationis.
67
Hic est ille Joseph qui quidem sero nascitur, sed a patre plus caeteris amatur. Quis enim nesciat vera bona animi sine discretione nec posse acquiri, nec posse conservari? Merito ergo illa virtus singulariter diligitur sine qua nulla conquiritur, nulla consummatur, nulla conservatur. Sed vix sero talem filium accipere meremur, quia ad discretionis perfectionem non sine magno usu, nonnisi per magna experimenta erudimur. Prius non oportet in singulis virtutibus exerceri, et quid in unaquaque possimus experiri, quam possimus de omnibus plenam scientiam percipere, et de singulis sufficienter judicare. Multa quidem de discretione legendo, multa discimus audiendo, multa ex insito nobis rationis judicio: verumtamen nunquam de hac ad plenum erudimur sine experientiae magisterio. Post omnes sequi oportet qui de omnibus judicare debet. Primum ergo est ut satagamus singulis virtutibus studium frequens impendere, quod dum facimus, necesse est nos saepius cadere: oportet ergo nos saepe resurgere, et per frequentem lapsum addiscere qua vigilantia, qua cautela oporteat virtutum bona aquierere vel custodire. Sic sic dum longo usu virtutum disciplina addiscitur, quandoque mens diu exercitata ad plenam morum discretionem perducitur, et quasi de nato Joseph jure laetatur. Ante hujus nativitatem ejus fratres dum adhuc omnia sine discretione agunt, quanto ultra vires suas multa praesumunt, tanto saepe deterius, atque deformius ruunt. Unde est, sicut jam diximus, quod post eos Dina nascitur, quia frequenter deformem lapsum pudoris confusio comitatur. Sed post natam Dinam et quasi per confusionis ignominiam fratres sui inveniunt, et per experimentum addiscunt, nihil melius esse quam consilio regi: Quia melior est vir prudens viro forti. Vir enim prudens loquitur victorias, et qui cum consilio cuncta agit, in aeternum non poenitebit. Cum igitur consilii necessaria utilitas per experimentum cognoscitur, et per studium attentius quaeritur et invenitur, Joseph quodammodo nascitur, per quem virtus discretionis intelligitur. Patet autem ratio cur ancillarum nulla, cur nec ipsa quidem Lia, sed Rachel sola potuerit talem filium gignere, siquidem non est sensualitatis, non imaginationis, non denique ipsius affectionis, sed solius est rationis discernere sicut et intelligere. Si igitur per Rachel rationem intelligimus, cur nonnisi de Rachel Joseph nasci possit citius invenimus, quia quod de sola ratione discretio oriatur minime dubitamus. Talis proles de tali matre. Joseph de Rachele, discretio de ratione.
68
CAPUT LXVIII. De discretionis utilitate, vel ejus proprietate.
68
Hic est ille Joseph qui solus inter fratres tunica talari vestitur, quia sola illa actio ad consummationis talum debitique finis terminum perducitur, quae per discretionis prudentiam moderatur. Hic est ille Joseph qui a patre plus cunctis fratribus amatur, quia cunctarum virtutum virtus custos caeteris jure praefertur. Hic est ille Joseph sommiator somniorumque interpretator; quia vera discretio in ipso tentationis articulo, inter ipsa suggestionum phantasmata ex eorum qualitate futura pericula deprehendit, et aliis quibuslibet ad cogitationum suarum confessionem imminentium malorum insidias detegit, et de futuris periculis cautos reddit. Hic est Joseph quem aemulantur sui, venerantur alieni, quem vendunt Hebraei, emunt Aegyptii, quia citius consilio acquiescunt, faciliusque alienae prudentiae cedunt erroris sui tenebras cognoscentes, quam de justitia sua, vel prudentia praesumentes. Hic est ille Joseph sponsus virginis, amator, non violator castitatis, quia discretio custos non corruptor esse solet internae puritatis. Hic est ille puer, et nuntius qui beato Job in omni persecutione sua solus remanere potuit, qui ei perpetrata damna statim renuntiare studuit, quia nisi per discretionem, virtutum damna animus nec cognoscit, nec corrigit. Nescit puer ille cum pereuntibus perire; nescit discretio per rerum detrimenta, per tentationum augmenta deficere, sed proficere. Quanto enim acrioribus tentationibus urgemur, quanto crebrioribus periculis exercemur, tanto perfectius ad discretionem erudimur, et saepe aliarum virtutum damna, discretionis sunt lucra. Novit itaque Joseph non solum cum crescentibus crescere, non solum cum proficientibus proficere, verum etiam ex fratrum defectu ad profectum tendere, et ex aliorum detrimentis prudentiae lucra acquirere. Merito talis filius Joseph nuncupatur, Joseph siquidem augmentum interpretatur. Unde recte de ipso per patrem ejus dicitur: Filius accrescens Joseph, filius accrescens, et decorus aspectu. Recte itaque augmentum nominatur, recte filius accrescens dicitur qui semper augmentatur, cujus incrementum usque in finem non finitur.
69
CAPUT LXIX. Quam sit utile et item quam sit difficile discretioni perfecte obtemperare.
69
Quanta autem hujus virtutis sit excellentia testantur ipsa Joseph somnia, testantur patris ejus verba, ubi legitur: Nunquid ego, et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? Hunc Joseph et pater, et mater, et fratres adorant, quia aut spontanea voluntate, aut coacti necessitate quandoque discretioni obtemperant. Per discretionem siquidem sol ille mundi intellectualis interior ille oculus cordis intentio videlicet mentis dirigitur, per discretionem de qua oritur subtilitas rationis acuitur, per discretionem illa tota virtutum fraterna germanitas modificatur, et virtutum quaelibet quae ejus consilio non acquiescit, quae se discretioni, non subdit, citius virtutis nomen amittit. Ipse est qui fratrum suorum negligentias non negligit, ipse est qui eorum excessus arguit. Ipso praesente, non licet eis quidquam ultra vires praesumere; ipso praesente, nihil per negligentiam praetermittere. In ejus praesentia non eis licet sive ad dexteram sive ad sinistram declinare, nil segniter, nil praecipitanter agere, nil ante tempus praesumere, nil ultra temporis opportunitatem differre. Hinc illa inter ipsum et fratres discordia gravis, et ita pene implacabilis, de qua Scriptura non tacet, cum manifeste pronuntiet, qui oderant eum fratres sui, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. Monita enim Joseph videntur eis valde gravia, dura instituta, consilia importabilia. Quid enim durius, quid difficilius, quam nil faciendum negligere, et in omni suo facto nunquam modum perturbare, nunquam ordine confundere, nunquam mensuram excedere? Crede mihi, nihil a se animus difficilius extorquet, quam ut in omni affectione sua modum servet. Saepe etenim fratres Joseph magnum aliquid molientes dum eis undique acclamatur: Euge, euge, solent non solum ad inutilia, verum etiam ad impossibilia conatus sui manus extendere. Frequenter siquidem animi affectus ex hujusmodi adulantium acclamatione, ad immoderatam praesumptionum audaciam effrenatur, imo etiam multoties mentis intentione depravata usque ad hypocrisis crimen deducitur atque dejicitur. Hoc est illud crimen pessimum et prae caeteris abominandum quia Deo prae omnibus odiosum, de quo Joseph fratres suos apud patrem suum accusat, sicut Scriptura ipsa manifeste declarat, cum dicit: Accusavit Joseph fratres suos apud patrem crimine pessimo. Vitium quod Deus singulariter detestatur, nullum aliud quam hypocrisis rectius intelligitur. Augustino namque attestante, simulata aequitas non est aequitas, sed duplex iniquitas. Hoc vitium per Joseph detegitur, quando insidians malum per discretionem deprehenditur, et arguitur. Hoc vitium tunc filios corrumpit, hoc vitium tunc pater corrigit, quando affectum tangens durius pulsat, diutius occupat, verumtamen animum usque ad consensum non inclinat.
70
CAPUT LXX. De multiplici officio verae discretionis.
70
Pertinet itaque ad Joseph non modo hoc vitium sed quodlibet insidians malum, et latens adhuc provide circumspicere, caute praevidere, callide deprehendere, citius detegere, acerbius arguere. Ad officium Joseph spectat cura, et custodia omnium fratrum suorum, ad ipsum spectat disciplina singulorum, ad ipsum dispositio gerendorum, ad ipsum providentia futurorum. Ad ejus officium pertinet diligenter attendere, frequenter discutere, quantum animus quotidie proficiat, vel quantum forte deficiat, quibus cogitationibus magis incursetur, quibus affectibus frequentius tangatur. Ipse Joseph debet non solum vitia cordis, verum etiam invalitudines corporis perfecte cognoscere, et secundum quod unumquodque exigit, salutis remedia quaerere, quaesita adhibere. Ipsum nosse oportet non solum vitia sua, sed et gratiarum munera et virtutum merita, sed et ipsa diligenter distinguere, et quae sint bona naturae, vel quae dona gratiae subtiliter pensare. Promptum habere debet quibus tentationum machinis malignus eum spiritus impugnet, quantis spiritualium gaudiorum consolationibus abundet, quam frequenter divinus eum spiritus visitet, quomodo ab ipso cum sit unus non tamen uniformiter, eodemque modo semper tangitur, sed nunc spiritu sapientiae, nunc spiritu intellectus, nunc spiritu consilii, vel aliis quibuslibet ejus affectibus repletur. Et ut totum breviter concludam, debet hic noster Joseph totum interioris et exterioris hominis statum et habitum inquantum possibile est, plene cognoscere, nec solum qualis sit, verum etiam qualis esse debeat subtiliter quaerere, diligenter investigare
71
CAPUT LXXI. De gemina prole rationis, gratia videlicet discretionis, et gratia contemplationis.
71
Per hunc itaque Joseph animus assidue eruditur, et quandoque perducitur ad plenam cognitionem sui, sicut per uterinum fratrem ejus Benjamin, quandoque sublevatur ad contemplationem Dei. Sicut enim per Joseph gratiam discretionis, sic per Benjamin intelligimus gratiam contemplationis. Uterque de eadem matre nascitur quia et Dei cognitio, et sui ex ratione percipitur. Longe post Joseph Benjamin gignitur, quia animus qui in sui cognitione diu exercitatus, pleneque eruditus non est, ad Dei cognitionem non sustollitur? Frustra cordis oculum erigit ad videndum Deum, qui nondum idoneus est ad videndum seipsum. Prius discat homo cognoscere invisibilia sua, quam praesumat posse apprehendere invisibilia divina. Prius est ut cognoscas invisibilia spiritus tui, quam possis esse idoneus ad cognoscendum invisibilia Dei. Alioquin si non potes cognoscere te, qua fronte praesumis apprehendere ea quae sunt supra te?
72
CAPUT LXXII. Quomodo per plenam cognitionem sui, sublevetur animus ad contemplationem Dei.
72
Praecipuum et principale speculum ad videndum Deum, animus rationalis, absque dubio invenit seipsum. Si enim invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, ubi, quaeso, quam in ejus imagine cognitionis vestigia expressius impressa, reperiuntur? Hominem secundum animam ad Dei similitudinem factum et legimus, et credimus, et idcirco quandiu per fidem, et non per speciem ambulamus, quandiu adhuc per speculum et in aenigmate videmus, ad ejus, ut ita dixerim, imaginariam visionem aptius speculum, quam spiritum rationalem invenire non possumus. Tergat ergo speculum suum, mundet spiritum suum, quisquis sitit videre Deum suum. Hoc itaque speculum non desinit verus Joseph tenere, tergere, indesinenter inspicere. Tenere, ne deorsum, corruens terrae per amorem inhaereat; tergere, ne in inanium cogitationum pulvere sordescat; inspicere, ne ad inania studia intentionis suae oculum reflectat. Exterso autem speculo et diu diligenter inspecto, incipit ei quaedam divini luminis claritas interlucere, et immensus quidam insolitae visionis radius, oculis ejus apparere. Hoc lumen oculos ejus irradiaverat, qui dicebat: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, dedisti laetitiam in corde meo. Ex hujus igitur luminis visione quam admiratur in se, mirum in modum accenditur animus, et animatur ad videndum lumen, quod est supra se. Ex hac, inquam, visione videndi Deum flammam desiderii conspicit et fiduciam sumit. Mens itaque, quae jam visionis hujus desiderio flagrat, si jam sperat, quod desiderat, jam se Benjamin concepisse cognoscat. Sperando enim concipit, desiderando parturit, et quanto amplius crescit desiderium, tanto appropinquat ad partum.
73
CAPUT LXXIII. Quam sit arduum, vel difficile gratiam contemplationis obtinere.
73
Sed scimus nihilominus( nam et hoc, Scriptura docente, didicimus): Quia spes quae differtur, affligit animum. Nihil enim sic afficit animum, quomodo impatiens desiderium. Quid autem hujus visionis dulcedine expetitur salubrius? quid sentitur suavius? quid animus experitur jucundius? Novit hoc Rachel, nam nec rationem hoc latere potest, quia in hujus suavitatis comparatione omnis dulcedo amare est. Hinc est quod nec studium suum laxare, nec desiderium suum temperare potest. Hinc illa tanta parientis anxietas et doloris immensitas. Unde namque putas tanta doloris magnitudo, nisi ex indesinenti studio, et impatienti desiderio? Crescit quotidie, et ex desiderio labor, et ex labore dolor. Augmentatur assidue, et ex studio desiderium et ex desiderio studium. Scit tamen Rachel hoc negotium supra vires suas esse, nec tamen valet studium suum, vel desiderium temperare. Ad tantam namque gratiam, nunquam pertingit mens per propriam industriam. Dei est hoc donum, non hominis meritum. Sed absque dubio talem, tantamque gratiam accipit nemo, sine ingenti studio et ardenti desiderio. Novit haec Rachel, et idcirco studium multiplicat, et desiderium suum quotidianis incrementis acrius inflammat. In tanta namque quotidiani conatus anxietate, in hujusmodi doloris immensitate, et Benjamin nascitur, et Rachel moritur, quia cum mens hominis supra seipsam rapitur, omnes humanae ratiocinationis, angustias supergreditur. Ad illud enim quod supra se elevata, et in extasi rapta, de divinitatis lumine conspicit, omnis humana ratio succumbit. Quid est enim Rachelis interitus, nisi rationis defectus?
74
CAPUT LXXIV. De illo contemplationis genere, quod est supra rationem.
74
Benjamin itaque nascente, Rachel moritur, quia mens ad contemplationem rapta, quantus sit humanae rationis defectus experitur. Nonne Rachel mortua tunc erat, et omnis humanae rationis sensus in Apostolo defecerat, cum dicebat: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit. Nemo ergo se existimet ad illius divini luminis claritatem, argumentando posse penetrare; nemo se credat humana illud ratiocinatione posse comprehendere. Si enim aliqua argumentatione adiri potuisset lumen illud divinum, utique inaccessibile non fuisset. Denique Apostolus gloriatur, ad illud se non quidem, isse, sed absque dubio raptum fuisse: Scio, inquit, hominem, sive in corpore, sive extra corpus; nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium coelum. Sed quod est coelum hoc tertium quod est inter terram et coelum, hoc est inter corpus et spiritum. Sed alia est dignitas spiritus humani, alia autem spiritus angelici, et longe alia est excellentia spiritus divini. Humani siquidem spiritus dignitatem qui subjacet poenae et culpae longe supergreditur utriusque expers, excellentia scilicet angelicae naturae, sed incomparabiliter, utrosque praecedit spiritus ille qui fecit utrumque. Ad horum igitur coelorum quodlibet cujusvis animus, tunc veraciter exigitur, quando terrenarum cogitationum ima deserens, in eorum contemplatione defigitur. Ad primum itaque coelum pertinet cognitio sui, ad tertium autem pertinet contemplatio Dei. Ad hoc itaque tertium coelum quis putas ascendit, nisi qui et descendit Filius hominis qui est in coelo, itaque et si sint qui ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos, non tamen ascendunt nisi forte ad primum et secundum, non enim possunt usque ad tertium. Ad hoc utique coelum homines rapi possunt: nam ipsi ascendere omnino non possunt. Possumus tamen illa quae in hac vita haberi potest, Dei cognitionem, tribus gradibus distinguere, et secundum triplicem graduum differentiam per tres coelos dividere. Aliter siquidem Deus videtur per fidem, aliter cognoscitur per rationem, atque aliter cernitur per contemplationem. Prima ergo visio ad primum coelum, secunda ad secundum, tertia pertinet ad tertium. Prima est infra rationem, tertia supra rationem. Ad primum itaque et secundum contemplationis coelum, homines sane ascendere possunt, sed ad illud quod est supra rationem, nisi per mentis excessum supra seipsos rapti nunquam pertingunt. Quod autem per Benjamin illud contemplationis genus, quod supra rationem est, intelligere debeamus, ex matris ejus morte convenienter satis conjicere possumus.
75
CAPUT LXXV. De supereminentia spiritualium theoriarum.
75
Ad hujusmodi ergo contemplationis celsitudinem quaelibet creaturarum cognitio angusta est, et in imo jacet, terrae morae in coeli respectu, et vix puncti vicem tenet. Ad cognitionem siquidem Creatoris, quantalibet cognitio creaturarum, quid aliud est quam quod terra ad coelum, quod centrum ad totius circuli ambitum? Habet tamen haec terra, habet haec inferior inferiorum scientia, montes et colles, campos et valles. Secundum differentiam creaturarum, erit et differentia scientiarum. Ut enim ab imo incipiamus, magna est distantia inter corpus et corpus. Siquidem sunt corpora coelestia, sunt et corpora terrestria. Major tamen est distantia cujuslibet corporis ad spiritum, quam quorumlibet, et quamlibet dissimilium corporum. Sed et ipsorum spirituum alii sunt irrationales, alii sunt rationales. Oculos ergo quasi in imo defixos habere videntur, qui sola adhuc corporea mirantur. Sed jam quasi ad alta ascendunt, qui se ad spiritualium investigationem convertunt. Animus qui ad scientiae altitudinem nititur ascendere, primum et principale sit ei studium seipsum cognoscere. Magna altitudo scientiae seipsum perfecte cognovisse. Mons magnus et altus, plena cognitio rationalis spiritus. Omnium mundanarum scientiarum cacumina mons iste transcendit, omnem philosophiam, omnem mundi scientiam ab alto despicit. Quid tale Aristoteles, quid tale Plato invenit, quid tanta philosophorum turba, tale invenire potuit? Vere, et absque dubio, si hunc montem ingenii sui acumini ascendere potuissent, si ad seipsos inveniendos, eorum eis studia sufficerent, si seipsos plene cognovissent nunquam idola coluissent, nunquam creaturae collum inclinassent, nunquam contra Creatorem cervicem erexissent. Hic defecerunt scrutantes scrutinio. Hic, inquam, defecerunt, et hunc in montem minime ascendere poterant. Ascendat homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Disce homo cogitare, disce cogitare teipsum, et ascendisti ad cor altum. Quantum quotidie in tui cognitionem proficis, tantum ad altiora super tendis. Qui ad perfectam sui cognitionem pervenit, jam montis verticem apprehendit.
76
CAPUT LXXVI. Quam sit rarum, vel quam jucundum, spirituales theorias in usum adducere et in oblectamentum vertere.
76
O quam rari sunt, vel quia nolunt, vel quia nequeunt qui hucusque ascendunt. Rarum valde in hunc montem ascendere, sed multo rarius in ejus vertice stare, et ibi moram facere; rarissimum autem ibi habitare et mente requiescere: Quis, inquit, ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus?. Prius ascendere est, postea stare. In stando quidem labor, sed in ascendendo major. Multi quidem in ipsa ascensione defecerunt, propter nimium laborem ascendendi, multi ab arduo ejus vertice ocius descenderunt, propter laborem standi. Hoc fortassis eis intolerabile videbatur, quoniam non solum in hunc montem, nisi per magnum laborem non ascenditur, verum etiam sine magna difficultate ibi immorari non datur. Sed forte jam ascendisti, jam ibi stare didicisti, nec hoc sufficiat tibi. Disce ibi habitare et mansionem facere, et qualicunque mentis evagationem abstractus illuc super redire. Absque dubio per multum usum quandoque vertetur tibi in oblectamentum, intantum, ut absque ulla laboris difficultate possis ibi assiduus esse, quinimo poena potius tibi sit alibi, quam ibi moram aliquam facere. Mira jucunditas in hoc monte sine labore morari posse. Petro attestante, qui tanta et tam insolita suavitate allectus, exclamat: Bonum est nos hic esse. O felicem qui potuit in hunc montem ascendere, et mente requiescere! O quam magnum! O quam rarum! Domine quis habitavit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? Et quidem magnum est ascendere posse et stare; majus tamen est posse inhabitare, posse requiescere. Ascendere et stare, est virtutis; inhabitare et requiescere, est felicitatis. Utrumque utique magnum, utrumque admiratione dignum. Utrumque Propheta miratur, sed illud pro magnitudine difficultatis, istud pro magnitudine jucunditatis. Admiratio difficultatis est illa exclamatio: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus?. Admiratio jucunditatis est illa exclamatio: Domine quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Ascendere et stare, o quanta, qualisque fortitudo, inhabitare, et requiescere, o quanta, qualisque beatitudo! Quis ad id opus idoneus, quis hoc munere dignus? Domine, quis ascendet; Domine, quis stabit in monte sancto tuo? Emitte lucem tuam et veritatem tuam, ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
77
CAPUT LXXVII. Quod frustra nitimur ad summa sine praeveniente gratia.
77
Videsne quod nonnisi veritas in hunc montem deducit, et adducit? Ipsa ducit, ipsa est quae perducit. Libenter sequor veritatem non habeo suspectum talem ducem. Novit veritas ducere, nescit veritas seducere. Sed quid est veritas? Quid tu dicis, doctor bone, doctor Christe, quid est veritas? Ego sum, inquit, via, veritas et vita. Sequatur ergo veritatem, qui vult ascendere in montem. Sequere Christum, quicunque cupis ascendere in montem istum. Docente evangelista, didicimus? Quia assumpsit Jesus discipulos suos, Petrum videlicet, Jacobum et Joannem, et duxit eos in montem excelsum seorsum. Ducuntur ergo discipuli Jesu sursum et seorsum, ut possint apprehendere montem istum excelsum. Via ardua, via secreta et multis incognita, quae ducit ad montis hujus fastigia. Illi soli ut arbitror, sine errore currunt, illi soli sine impedimento perveniunt, qui Christum sequuntur, qui a veritate ducuntur. Quisquis ad alta properas, securus eas, si te praecedit veritas: nam sine ipsa frustra laboras. Tam non vult fallere, quam non valet veritas falli. Christum ergo sequere, si non vis errare.
78
CAPUT LXXVIII. Quantum valeat plena cognitio sui.
78
Sed ne te perterreat vel retrahat labor itineris, difficultas ascensionis, audi et attende quis sit fructus perventionis. In hujus montis cacumine Jesus transfiguratur; in ipso Moyses cum Elia videtur, et sine indice uterque cognoscitur, in ipso vox Patris ad Filium auditur. Quid horum non mirabile? quid horum non desiderabile? Vis videre Christum transfiguratum? Ascende in montem istum, disce cognoscere teipsum. Vis videre et absque ullo indice cognoscere Moysen et Eliam, vis absque doctore, sine expositore intelligere legem et prophetiam? Ascende in montem istum, disce cognoscere teipsum. Vis paterni secreti arcanum, ascende in montem istum, disce cognoscere teipsum. De coelo enim descendit, cum dixit: γνωτι σεαυτὸν illud id est Nosce teipsum. Videsne adhuc quantum valeat montis hujus ascensio, quam utilis sit suis ipsius plena cognitio?
79
CAPUT LXXIX. Quibus modis ad scientiae altitudinem pertingimus.
79
Sed quid hoc esse dicimus, quod sine tribus discipulis in hunc montem ascendere noluit, nec plus quam tres secum Christus duceri quaesivit? Sed forte in hoc opere docemur, quod sine triplici studio ad hujus cognitionis celsitudinem non perducitur. Per studium operis, per studium meditationis, per studium orationis paulatim promovemur, et quandoque producimur ad perfectionem cognitionis. Multa enim experimur operando, multa invenimus investigando, multa extorquemus orando. Innumera siquidem, quae nec per experientiam operis, nec per investigationem rationis invenire valemus, per importunitatem orationis, edocere meremur, ex revelatione divinae inspirationis. His tribus comitibus sibi adjunctis, veritas in nobis proficit, et in alta se attollit, et eousque se per quotidiana incrementa exaltat, donec praedicti montis verticem tangat. O quam multos hodie videmus, studiosos in lectione, desidiosos in opere, tepidos in oratione, praesumentes tamen montis hujus cacumina posse apprehendere. Sed quando, quaeso, apprehendent, qui Christum ducem non habent? Neque enim ducit eos Christus, qui ascendere non vult, nisi cum discipulis tribus. Jungat ergo studio lectionis studium operis et orationis, qui Christum quaerit habere ducem itineris, ductorem ascensionis. Absque dubio sine ingenti exercitio, sine frequenti studio, sine ardenti desiderio, ad perfectam scientiae altitudinem, mens non sublevatur, qui Christi vestigia perfecte non sequitur, qui viam veritatis haud recte ingreditur.
80
CAPUT LXXX. Quomodo summis conatibus nostris, divina revelatio occurrat.
80
Sed nec hoc silendum, quod multi montis hujus jam se credunt apprehendisse suprema, cum constat eos ejus vix tetigisse extrema. Sit tibi certum signum quia montis hujus verticem minime apprehendisti, si Christum clarificatum nondum videre meruisti. Mox ut te dux tuus Christus collocaverit in summo, apparet tibi in habitu alio, et te coram induitur lumine sicut vestimento, et sicut evangelista testatur, fiunt mox vestimenta ejus alba sicut nix, et qualia non potest fullo facere super terram, quia ille divinae sapientiae splendor, qui ab alto speculationis vertice prospicitur, omnino definiri non potest per humani sensus prudentiam. Animadverte ergo quia aliam in valle, et aliam vestem Christus habet in monte. In valle sane habet vestem integram, sed in monte tantum, habet vestem gloriosam. Nescit penitus simplex veritas schismatum scissuras, et idcirco sive in valle, sive in monte non induit Christus nisi vestes integras. Sed multum interest inter vestem integram et vestem gloriosam. Vultis vestium ejus differentiam nosse, et inter vestem, et vestem distinctionem apertam accipere? Si terrena, inquit, dixi vobis, et non creditis, quomodo si dixero vobis coelestia credetis? Distingue ergo inter doctrinam et doctrinam, et invenies vestium differentiam. O quantum est inter doctrinam qua docentur terrena, et inter doctrinam qua docentur coelestia, et quidem non sine Christo, quia sine veritate non cognoscuntur, vel ista, vel illa! Quid enim verum scitur, ubi veritas non loquitur? Christus ergo est qui docet utraque, sed terrena in valle, coelestia in monte. Quandiu ergo adhuc in valle moraris, quandiu ad alta non ascendis, non te docet Christus nisi de rebus terrenis et infimis.
81
CAPUT LXXXI. Quam suspecta debeat esse omnis revelatio, quam non comitatur Scripturarum attestatio.
81
Sed si jam te existimas ascendisse ad cor altum, et apprehendisse montem illum excelsum et magnum, si jam te credis Christum videre transfiguratum, quidquid in illo videas, quidquid ab illo audias non ei facile credas, nisi occurrant ei Moyses et Elias. Scimus quia in ore duorum vel trium stat omne testimonium. Suspecta est mihi omnis veritas quam non confirmat Scripturarum auctoritas nec Christum in sua clarificatione recipio, si non assistant ei Moyses et Elias. Et in valle, et in montis ascensione Christum saepe recipio sine teste, nunquam autem in montis vertice, vel in sua clarificatione. Si Christus docet me de rebus exterioribus, vel de intimis meis facile recipio, utpote in his quae comprobare possum proprio experimento, verum ubi ad alta mens ducitur, quoniam de coelestibus quaestio ventilatur, ubi de profundis rebus agitur, in tantae sublimitatis vertice non recipio Christum sine teste, nec rata poterit esse quamlibet verisimilis revelatio sine attestatione Moysis et Eliae, sine Scripturarum auctoritate. Adhibeat igitur sibi Christus duo testimonia in transfiguratione sua, si vult ut non sit mihi suspecta claritatis suae lux illa tam magna, et tam insolita. Ut ergo secundum hujus rei documentum, in ore duorum vel trium suum confirmet testimonium, ad comprobandam revelationis suae veritatem, non solum figurative, sed etiam apertae Scripturae exhibeat auctoritatem. Pulchrum spectaculum, valdeque jucundum, cum in revelatione veritatis, hinc procedit manifesta ratio, et ad confirmationem revelationis illinc occurrit tam aperta, quam figurata locutio. Alioquin ab altitudine diei timebo, verens ne forte seducar a doemonio meridiano. Unde enim tot haereses, unde tot errores, nisi quia spiritus erroris transfigurat se in angelum lucis? Vides certe, quia uterque se transfigurat, Christus videlicet, et diabolus, sed Christus lucis suae veritatem confirmat in duobus testibus. Apparent itaque Moyses et Elias cum Domino in hoc monte; apparent autem in majestate, non in obscuritate litterae, sed in claritate spiritualis intelligentiae.
82
CAPUT LXXXII. Quam sint incomprehensibilia, quae mens per excessum videt ex revelatione divina.
82
Ecce quam magna sunt, quae in hoc monte geruntur, sed adhuc his majora sunt ea quae sequuntur. Hoc enim totum discipuli stantes aspiciunt, nondum in faciem cadunt. Nondum paterna vox auditur, nondum auditor prosternitur. Nondum Rachel moritur, nondum Benjamin nascitur. Mox enim ut paterna vox intonuit, discipulos prostravit. Ad tonitruum itaque divinae vocis auditor cadit, quia ad id quod divinitus inspiratur, humani sensus capacitas succumbit, et nisi humanae ratiocinationis angustias deserat, ad capiendum divinae inspirationis arcanum intelligentiae sinum non dilatat. Ibi itaque auditor cadit, ubi humana ratio deficit. Ibi Rachel moritur, ut Benjamin oriatur. Idem itaque, nisi fallor, per mortem Rachel, et casum discipulorum figuratur, nisi quod trium in tribus discipulis, sensus videlicet, memoriae et rationis defectus ostenditur. Ibi enim sensus corporeus, ibi exteriorum memoria, ibi ratio humana intercipitur, ubi mens supra semetipsam rapta in superna elevatur. Attendamus quam comprehensibile sit quod paterna vox insonuit, et intelligemus quam recte auditor succumbit: Hic est, inquit, Filius meus dilectus in quo mihi complacui. Aliud est dicere complacui, et aliud est dicere complacuit: et tamen hoc unus, illud alter evangelista posuit. Consequens est autem ut, si ibi veraciter dictum est complacui, sensus qui ab alio evangelista ponitur, possit veraciter intelligi, sed non potest converti. Vere et absque contradictione, in ipso mihi complacuit, in quo ipse mihi complacui, sed non statim in quocunque mihi complacuit, in illo ipse mihi complacui. Si igitur complacui ibi dictum non esset, nullo modo evangelista hoc dicere auderet: Hic est, inquit, Filius meus in quo mihi complacui. Certe si Filius aliud quam Pater esset, posset Patri in Filio complacere, sed ipse sibi Pater in Filio complacere non posset. Quid est dicere complacui, nisi quomodo placui mihi, in meipso, ita placui mihi in Filio. An forte in eo quod dicit, mihi complacui, in hoc suo beneplacito socium se habere ostendit? Quia quomodo Pater complacet in Filio, sic in Filio complacet et Spiritui sancto. Vel forte idcirco dicitur complacui, ut inde detur intelligi, quia quomodo Pater sibi complacet in Filio, sic sibi nimirum complacet in Spiritu sancto. Quid horum rectius dicitur? An potius totum hoc, quam unum horum aliquod singulariter intelligitur? Haec adhuc verba aliter atque aliter distingui possent, si ad ministerii profunditatem intimandam, minus ista sufficerent. Certum est autem, quia quidquid horum eligitur, unitatem substantiae in diversis personis astruit, si recte intelligatur. Nam illud quod dicitur, hic est Filius meus, personarum diversitatem ostendit: unus enim atque idem sibi ipsi, et Pater et Filius esse non posset. Sed quid sensus hoc capiat, quomodo unus ad alium sit, alius in persona, idem in essentia? Si exemplum quaeris, nusquam creaturarum invenis, quod tibi satisfacere valeat, si rationem consulas, omnis humana ratio reclamat. Intantum enim est ista assertio, supra omnem humanam aestimationem et praeter omnem humanam rationem, ut nunquam ei ratio acquiesceret, nisi ad hujus rei certitudinem fides eam sublevaret. Merito ergo in hujus mysterii revelatione auditor cadit, sensus deficit, humana ratio succumbit.
83
CAPUT LXXXIII. Quod illa mens divinas revelationes percipit, quae in intimis stare consuevit.
83
Merito talis revelatio non est facta nisi in monte neque enim mysterii hujus, tam profunda sublimitas, et tam sublimis profunditas debuit manifestari in valle. Qui enim conversatione vel cogitatione adhuc in imo sunt, hujus muneris dignatione indignos se ostendunt. Ascendat ergo homo ad cor altum ascendat in montem istum, si vult illa capere, si vult illa cognoscere, quae sunt supra sensum humanum. Ascendat per semetipsum supra semetipsum. Per cognitionem sui, ad cognitionem Dei. Discat prius homo in Dei imagine, discat in ejus similitudine quid debeat de Deo cogitare. Montis ascensio, ut dictum est, pertinet ad cognitionem sui, ea quae supra montem geruntur, provehunt ad cognitionem Dei. Illud ad Joseph, ista ad Benjamin pertinere dubium non est. Ante Benjamin Joseph nasci necesse est. Mens quae se ad sui considerationem non sublevat, quomodo ad ea quae supra ipsam sunt, penna contemplationis evolat? In hunc montem Dominus descendit, Moyses ascendit. In hoc monte, de tabernaculi constructione, Dominus docuit, Moyses didicit. Quid per tabernaculum foederis, nisi status intelligitur perfectionis? Qui igitur montem ascendit, qui diligenter attendit, qui diutius quaerit, qui tandem invenit qualis sit, restat ut ex divina revelatione cognoscat qualis esse debeat, quale mentis aedificium Deo praeparare, quibus obsequiis Deum placare oporteat. Mens igitur, quae adhuc per varia desideria spargitur, quae variis cogitationibus huc illucque distrahitur, quando putas hanc gratiam accipere merebitur? Quae nondum potest seipsam in unum colligere, quae necdum novit, ad semetipsam intrare, quando poterit, ad ea quae supra seipsam sunt contemplatione ascendere?
84
CAPUT LXXXIV. Quomodo mens se ad interiora colligere debeat, quae in coelestium contemplationem anhelat.
84
Discat ergo dispersiones Israelis congregare, studeat evagationes mentis restringere, assuescat in intimis suis immorari, exteriora omnia oblivisci, qui ad coelestium contemplationem anhelat, qui in divinorum notitiam suspirat. Faciat ecclesiam non solum desideriorum, verum etiam cognitionum, ut discat verum bonum, solum amare, et ipsum solum indesinenter cogitare: In ecclesiis, inquit, benedicite Deo. In hac namque gemina ecclesia, cogitationum videlicet et desideriorum, in hac gemina unanimitate studiorum et voluntatum, Benjamin in excelsum rapitur, et mens divinitus afflata in superna elevatur: Ibi, inquit, Benjamin adolescentulus in mentis excessu. Ubi putas nisi in ecclesiis? In ecclesiis, benedicite Deo, Domino de fontibus Israel. Ibi Benjamin adolescentulus in mentis excessu. Prius tamen est cuique ut faciat de cogitationibus, vel desideriis suis Synagogam, quam Ecclesiam. Nostis satis quod Synagoga congregatio, Ecclesia interpretatur convocatio. Aliud est sine voluntate seu contra voluntatem, aliqua in unum cogere, atque aliud per seipsa ad nutum jubentis, sponte occurrere. Insensibilia, et bruta congregari possunt, convocari autem non possunt. Sed et ipsorum quoque rationalium concursus, spontaneo nutu fit, ut jure convocatio dici possit. Vides ergo quantum sit inter convocationem et congregationem, et inter Ecclesiam et Synagogam. Si igitur praesenseris desideria tua circa exteriores delectationes affici, et cogitationes tuas, in eis jugiter occupari, cum magna sollicitudine compelle intrare, ut possis saltem ex eis interim Synagogam facere. Quoties enim evagationes mentis, in unum colligimus, et omnes cordis motus in uno aeternitatis desiderio figimus, quid aliud quam de illa interna familia Synagogam facimus? Sed cum jam illa desideriorum nostrorum, cogitationumque frequentia, illius internae dulcedinis degustatione allecta, ad nutum rationis, sponte occurrere, et in intimis fixa stare didicerit, Ecclesiae utique nomine, ulterius digna censeri poterit. Discamus ergo sola interiora bona amare, discamus sola illa frequentius cogitare, et quales Benjamin diligere scimus, procul dubio ecclesias efficimus.
85.1
CAPUT LXXXV. Quam sit jucundum, et dulce contemplationis gratiam familiare habere.
85.1
In hujusmodi siquidem ecclesiis Benjamin, libenter immoratur, mirabiliter delectatur, et cum seipsum prae gaudio jam capere non possit, supra seipsum ducitur, et per excessum mentis in summa elevatur. Nisi enim in interiorum contemplatione, Benjamin noster delectabiliter requiesceret, de eo procul dubio per Moysen scriptum non esset: Benjamin, ait, amantissimus Domini habitabit in eo confidenter, tota die quasi in thalamo commorabitur, et inter humeros illius requiescet. Quid putas causae est quod iste Benjamin tota die in thalamo moram facit, quod ibi jugiter requiescit, intantum ut nec ad horam saltem exire velit? Illud autem scimus quod in thalamis soleant sponsus et sponsa simul morari, amoris obsequiis, in alterutrum occupari, mutuis amplexibus, et charitate alterna confoveri. Mirandae ergo pulchritudinis, et formae singularis, ni fallor, praerogativa pollet, quaecunque sit illa Benjamin nostri dilecta, et cujus contubernium nunquam fastidire valet, et a cujus amplexibus, nec ad horam abesse volet. Sed si jam vocem hujus Benjamin, esse noscimus, quantae pulchritudinis sit ejus dilecta minime dubitamus: Dixi sapientiae, soror mea es, et prudentiam vocavi amicam meam. Vultis audire quod non possit fastidire hujus dilectae suae pulchritudinem, quam sororem et amicam vocat, propter castam et ardentissimam dilectionem? Intrans in domum meam, inquit, conquiescam cum illa. Non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus ipsius, sed laetitiam, et gaudium, et in amicitia ipsius delectatio bona. Dicat quisque quid sentiat, ego aliam causam non invenio, quae illum intrinsecus ita ligatum teneat, ut nec ad modicum quidem exire valeat. Unum autem scio, quia quisquis hujusmodi amicae desiderio flagrat, quanto eam familiarius novit, tanto amplius amat, et quo frequentius ejus fruitur amplexibus, eo vehementius ejus desiderio aestuat. Ejus siquidem frequens conturbernium, solet sane desiderium, non minuere, sed augere, et amoris incendium acrius inflammare. Mirum ergo non est, cur iste Benjamin, tota die quasi in thalamo commoratur, qui talis sponsae dulcedine fruitur, et inter humeros illius requiescens, ejus amore jugiter delectatur. Quam putas frequentes mentis excessus patitur, quam saepe in extasim raptus, supra seipsum ducitur, dum pulchritudinis ejus magnitudine attonitus, in ejus admiratione suspenditur, et impletur absque dubio quod de eo legitur: Benjamin adolescentulus in mentis excessu.
85.2
Notandum sane quomodo sibi occurrant testimonia Scripturarum. Quod enim propheta per Rachelis interitum, quod evangelista designat per casum discipulorum, Psalmista exprimit in Benjamin, per mentis excessum.
86
CAPUT LXXXVI. De duobus generibus contemplationum.
86
Possumus tamen per mortem Rachel, et per excessum Benjamin, diversa contemplationum genera, non inconvenienter intelligere. Constat siquidem duo contemplationum genera, supra rationem esse, et utrumque ad Benjamin pertinere. Et primum quidem est supra rationem, sed non praeter rationem; secundum autem et supra rationem et praeter rationem. Illa sane supra rationem, sed praeter rationem non sunt; quae quamvis ratio patitur esse, nulla tamen ratione investigari vel convinci possunt. Illa autem dicimus, et supra rationem, et praeter rationem esse quibus videtur omnis ratio humana contraire. Qualia sunt ea, quae de Trinitatis unitate credimus, et multa quae de corpore Christi indubitata fidei auctoritate tenemus. Quod enim in una, et simplici natura triplex persona sit, vel quod unum idemque corpus eodem in tempore, in diversis locis esse possit, nulla humana ratio patitur, et hujusmodi assertionibus omnis absque dubio ratiocinatio reclamare videtur. Haec sunt itaque duo genera illa contemplationum, quorum unum ad mortem Rachel, alterum pertinet ad Benjamin excessum. In primo Benjamin interficit matrem, ubi omnem supergreditur rationem; in secundo autem etiam seipsum excedit, ubi in eo, quod ex divina revelatione cognoscitur, humanae intelligentiae modum transcendit. Hoc autem non solum in Benjamin, sed et in omnibus fratribus oportet attendere, imo et in innumeris Scripturarum locis, diligenter observare, quomodo soleat Scriptura divina, circa eamdem rem, nunc significationem extendere, modo restringere, vel etiam mutare. Solet autem hos alternantium significationum modos, modis multis determinare, et modo per locum, modo per actum, vel aliis quibusque circumstantiis, sensum suum aperire. Per locum determinatur sicut est illud, ubi Benjamin in Aegyptum descendisse legitur. Per actum, sicut ibi, ubi Joseph et Benjamin, in mutuos amplexus ruunt, et alterna oscula jungunt.
87
CAPUT LXXXVII. Quomodo contemplatio desinat in meditationem, vel quomodo meditatio surgat in contemplationem.
87
Quid est Benjamin in Aegyptum descendere, nisi ab aeternorum contemplatione, ad temporalia contemplanda, intuitum mentis revocare, et ab aeternitatis luce, quasi de vertice coeli, usque ad mutabilitatis tenebras, intelligentiae radios deponere, et in tanta alternantium rerum confusione, divinorum judiciorum rationem perpendere, et ex magna parte penetrare? Et quid est quod Joseph et Benjamin conveniunt, et oscula jungunt, nisi quod meditatio et contemplatio saepe invicem sibi cum rationis attestatione occurrunt? Nam quantum ad generalem considerationem pertinet, sicut per Benjamin gratia contemplationis, sic per Joseph intelligi valet gratia meditationis. Proprie tamen et expressius per Benjamin designatur intelligentia pura, per Joseph vero prudentia vera. Per Benjamin, scilicet illud genus contemplationis, quod est de invisibilibus; per Joseph, illud genus meditationis quod est in moribus. Comprehensio siquidem rerum invisibilium pertinet ad intelligentiam puram, circumspectio vero morum pertinet ad prudentiam veram. Intelligentiam puram dicimus, quae est sine admistione imaginationis; prudentiam autem veram, ad differentiam ejus quae dicitur prudentia carnis. Prudentia vera est de acquirendis, multiplicandis, conservandis veris bonis; prudentia autem carnis est, de bonis transitoriis, secundum quam filii hujus saeculi dicuntur prudentiores filiis lucis. Toties ergo Joseph super collum Benjamin ruit, quoties meditatie in contemplationem desinit. Tunc Benjamin fratrem suum super se ruentem excipit, quando ex studio meditationis, animus in contemplationem surgit. Tunc Benjamin et Joseph oscula jungunt, quando divina revelatio et humana ratiocinatio in una veritatis attestatione consentiunt. Videsne quomodo divina Scriptura circa unam eamdemque rem significationis modum alternat, ubique tamen aliquid adjungit unde sensum suum ex toto latere non sinat. In morte Rachel contemplatio supra rationem ascendit, in introitu Benjamin in Aegyptum, contemplatio usque ad imaginationem descendit, in deosculatione Benjamin et Joseph, divinae revelatione humana ratio applaudit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).